장음표시 사용
271쪽
ADVERSUS IUDAEos. 263u moveantur umbrae spiritalis significatio jam lucescat, carnali celebratio jam quiescat si Deus deorum, Dominus locutus est, et OcaVit terram a Solis Ortu us- , que ad occaSum utique omnem terram ad estamentum novum, cui dicitur in alio salmo Cantate, Domino canticum novum cantate Domino omnis terraδ. DNon ergo sicut antea ex monte Sina lociatus est uni populo, quem Vocavit ex AE pto Deus deorum sed sic lo-
Cutia est, ut Vocaret terram a Solis ortu usque ad occasum. Quam si Iudaeus vellet intelligere locutionem, audiret hane Vocalionem, et in eis esset quibus in eodem Psalmo dicitur Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et, testificabor tibi, Deus Deus tuus ego Sum. Non Supers sacrificia tua arguam te , holocausta autem tua in conS- a pectu meo Semper. Non accipiam de domo tua vitulosv neque de gregibus tuis hircos : quoniam meae Sunt om nes bestiae sylvae, pecora in montibus et boves cognoVin omnia volatilia coeli, et species agri mecum est. Si esu-n iero, non dicam tibi meus est enim orbis terrae et, plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, at aut sanguinem hircorum potah, Immola Deo sacrisin cium laudis, et redde Λltissimo preces tuas. Et invoca, me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me M. γνCerte et hic sacrificiorum veterum aperta mutatio est. Illa eum Deus accepturum se non ore praedixit, cultoribus
suis sacrificium laudis indixit et hoc non quod a nobis tanquam indigens expetat laudem, sed ut in ea nobis consulat ad salutem. Nam eumdem salmum ita conclusit: Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est, ubi, ostendam illi salutare Dei β. , Quid vero est allatare
Dei, nisi Filius Dei, Salvator mundi dies Filius ex dies
272쪽
Patre, hoc est, lumen ex lumine, cujus adventus revelavit Testamentum novum Unde etiam ubi dicitur Cantate, Domino canticum nOVum, cantate Domino, Omni terra, , cantate Domino, benedicite nomen ejus D statim evangeligandus ipse monstratur , atque additur Bene nun-
, tiate diem ex die salutare ejus v Ipse igitur sacerdos et victima sacrificium laudis implevit malorum operum tribuens indulgentiam, et bene operandi largiens gratiam. Ad hoc enim Domino sacrificium laudis ab ejus cultoribus immolatur Ut qui gloriatur, in Domin glorietur . IX. Sed hoc Iudaei cum audiunt, erecta CerVice reSpondent : Nos sumus , de nobis hoc dictum est, nobis hoc dictum est. Nos enim sumus Israel populus Dei mos in verbis dicentis agnoscimus Audi, populus meUS et IO- η qua tibi, Israel, et testificabor tibi'. , Quid sumus ad
ista dicturi Novimus quidem Israel spiritalem, de quo
dicit Apostolus Et quicumque hanc regUlam Sequun- η tur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei . , Istum autem Israel scimus esse carnalem, de quo idem dicit Videte Israel secundum carnemq. v Sed ista isti
non capiunt, et eo Se ipso carnales esse Convincunt. Quos
paululum quasi praesentes alloqui libet Ita-ne vos ad eum populum pertinetis, quem Vocavit Deus deorum a Solis ortu usque ad Occasum Nonne vos ex AEgypto in terram Chanaan translati estis Τ non illuc vocati a soli ortu usque ad occasum, sed inde dispersi in solis ortum et in Occasum. Nonne vos ad ejus inimicos potius pertinetis, qui dicit in salmo : Deus meus demonstravit mihi ins inimicis meis, ne occideris eos, ne quando ObhViScan- η tur legis tuae, disperge illos in virtute tua pis Unde non obliviscentes legem Dei, sed eamdem circumferentes,
273쪽
gentibus ad testimonium, Vobis ad opprobrium, nescientes eam populo ministratiS, qui Vocatu est a Solis ortu usque ad occasum Λ Ver negabitis Det ea quae tanta auctoritate praedicta, tanta manifestatione completa sunt, aut majore caecitate non intuemini, aut mirabili impudentia non fateminit Quid ergo ad illud responsuri estis,
quod Isaias propheta proclamat Erit in novissimis tem- poribus manifestus mons domus Domini, paratus in
v cacumine montium, et exaltabitur super colles, et Ve- η nient ad eum universae gentes, et dicent: Venite, aScen-
η damus in montem Domini, et in domum Dei Iacob , et , annuntiabit nobis viam salutis, et ingrediemur in eam: ex Sion enim lex prodiet et verbum Domini ex Ierusa- , lem 4ran et hic dicturi estis : Nos sumus quoniam audistis domum Iacob et Sion et Ierusalem. Quasi nos negemus de semine Iacob esse Christum Dominum secundum carnem, qui significatus est vocabulo montis parati Super cacumen montium, quod omnes celsitudines ejus celsitudo transcendit aut negemus Apostolos et illas Ecclesias Iudaeae, quae post Christi resurrectionem in eum continuo crediderunt, ad domum Iacob pertinere aut vero alius intelligendus sit spiritaliter Iacob, quam ipse populus christianus inui cum sit minor natu, quam populus Judaeorum, tamen eum CreScendo Superat, et Subdita ut impleatur quod de duobus illis fratribus in sigura
praedictum est i Et major serviet minori . n Sion autem
et Ierusalem quamvis spiritaliter intelligatur Ecclesia, magis tamen adversus istos idoneum testimonium est, quia ex isto loco, ubi Christum crucifixerunt, et te et Verbum Domini processit ad gentes Lex enim quae illis per Moysen data est, de qua superbius extolluntur, et de qua melius convincuntur, non intelligitur prodisse de
Isai. II a et . - Gen. XXV, 24.
274쪽
Sion et Ierusalem , sed de monte Sina Ad terram quippe promissionis, ubi est Sion, quae appellatur etiam Ierusalem, OS quadraginta anno cum ipsa Lege venerunt non autem ibi eam Vel inde acceperunt. Evangelium vero Christi, et Lex fidei, quod certum est, inde processit. Sicut etiam ipse Dominus, posteaquam resurrexit, loquens Discipulis suis, et ostendens praedicta divinorum eloquiorum in se esse completa Quoniam Sic Scriptum est, inquit, et si oportuit Christum pati, et resurgere, a mortuis die tertio, et praedicari in nomine ejus poeni, tentiam et remissionem peccatorum per omne genteS,
incipientibus ab Ierusalem Ecce quod prophetavit
Isaias dicens Ex Sion enim lex prodiet et Verbum Do- , mini ex Ierusalem'. Ibi enim Veniens desuper Secundum Domini promissionem Spiritus Sanctus, eo quos tune una domus continebat, implevit, et loqui linguis omnium gentium fecit et inde exierunt praedicare Evangelium in notitiam omnium gentium. Sicut enim Lex illa, quae processit de monte Sina, quinquagesimo die post celebratum Pascha conscripta est digito Dei, quo significatur Spiritus sanctus cita ex ista , quae processit de Sion et Ierusalem, non in tabulis lapideis, sed in tabuliscordis sanctorum Evangelistarum scripta est per Spiritum Sanctum, quinquagesimo die post verum Pascha passionis et resurrectionis Domini Christi quo die Spiritus sanctus
est missus, qui fuerat ante promiSSUS. X. Ite nunc, Israelitae, secundum Carnem, non Secundum spiritum, ite nunc, et adhuc contradicite apertissimae veritati ; et cum auditis: st Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Iacob M , dicite: Nos Sumus ut caeci offendatis in montem, ubi collisa sacie pejus perdatis frontem. Si vere Vultis dicere : Nos sumus,
275쪽
ibi hoc dicite, ubi auditis Dura iniquitatibus populi mei
, ductus est ad mortem'. De Christo enim dictum est, quem vos in parentibus Vestris duxistis ad mortems qui sicut ovis ad immolandum ductus est, ut Pascha, quod nescientes celebratis, nescientes saeviendo impleretis. Si vere vultis dicere : Nos sumus; tunc dicite, quando audi tis Incrassa cor populi hujus, et aures eorum oppida,
et oculos eorum graVa . nounc dicite : Nos sumus; quando auditis Iota die expandi manus meas ad popu- Ium non credentem, et contradicentem R. naunc dicite: Nos sumus quando auditis: Excaecentur oculi eorum, nen videant, et dorsa eorum semper incurva'. In his atque
hujusmodi propheticis vocibus dicite: Nos sumus; ubi
sine ulla dubitatione vos estis sed sic caeci estis, ut esse vos dicatis, ubi non estis ; et non Vos agnoscatis, ubi
XI. Sed in haec manifestiora quae dicturus Sum paulisper attendite. Certe cum auditis in bono Israel, dicitis :Nos sumus et cum auditis in bono Iacob, dicitis: Nossumus. Et cum a Vobis causa requiritur, respondetis
Quoniam Iacob ipse est et Israel, ex quo patriarcha propagati sumus, unde merito patris nostri appellatione cen-Semur. Non ergo Vos alio et gravi somno dormientes ad spiritalia quae non capitis excitamus, neque nunc quomodo spiritaliter accipienda sint ista vocabula, vobis in audituet visu spiritali surdis et caecis persuadere conamur. Nempe sicut vos fatemini, et Iectio libri Geneseos manifeste declFrat, unus homo erat Iacob et Israe et unde gloriamini, ipsa est domus Iacob, quae domus est Israel. Quid ergo est, quod idem ipse ropheta, cum praenuntiasset montem futurum paratum in cacumine montium, ad quem
276쪽
venturae essent Universae gentes; quia non de monte Sinaiani genti, sed de Sion et Ierusalem lex et verbum Domini processurum esset omnibus gentibus quod manifestissime in Christo o Christianis Videmus impletum paulo post dicit u Et nunc tu, domu Jacob, Venite, ambulemus iri, Iuce Domini 'ri, Hic profecto dicetis, ut soletis: Nossumus sed quod sequitur, paulisper attendite, ut cum dixeritis quod vultis, etiam quod non vultis audiatis. Nam Propheta conjungit et dicit u Dimisit enim plebem suam, domum IsraeP. , Hic dicite : Nos sumus hic vos agnoscite, et nobis quia ista commemoravimus, ignoscite. Si enim libenter auditis, ad vestrum dicuntur alloquium : Si vero indignanter auditis, ad vestrum dicuntur opprobrium. Dicantur tamen oportet, sive volentibus, sive nolentibus vobis. Ecce, non ego, sed Propheta quem legitis, per quem
Deum locutum non potestis negare, quem de auctoritate divinarum Scripturarum non potestis auferre, quemadmodum illi Dominus imperavit, exclamat vehementer, et SiCUt tuba exaltat Ocem suam ' Vosque increpat, dicens: si Etu nunc tu, domus Iacob, Venite, ambulemus in luce Do- , mini' . ,, Occidistis Christum in parentibus vestris. an
diu non credidistis, et contradixistis sed nondum periistis, quia nondum de corpore existis ; et nunc habetis spatium poenitendi, et nunc venite Olim quidem debuistis, sed et nunc Venite : nondum miti sunt dies, cui nondum venit ultimus dies Aut si vos tanquam domum Iacob Prophetam Secutos, jam in luce Domini creditis ambulare, domum Israel quam dimisit ostendite. Nos enim utrosque mon Stramus, et quos ex illa domo vocando discreverit, et quos illic remanentes dimiserit. Vocavit enim inde non solum A postolos, sed etiam post Christi resurrectionem populum magnum; unde superius jam diximus dimisit autem illos,
277쪽
quos etiam vos non credendo imitamini; et vos ipsos, qui eos imitando in eadem pernicie demoramini. Aut si vos estis quos inde Vocavit, ubi sunt quos dimisit Non enim potestis dicere, quod nescio quam aliam gentem dimiserit;
cum Propheta clamet et Dimisit enim plebem suam domum s IsraeU. η Ecce quod estis, non quod Vos esse jactatis. Dimisit enim et vineam, de qua expectavit ut faceret uVaS, fecit autem spinas et mandavit nubibus suis ne pluerent super eam imbrem. Sed etiam inde eos vocavit, quibus dicit u Iudicate inter me et vineam meam . ni quibuSet Dominus ait: si Si ego in Beelgebub ejicio daemonia, , filii vestri in quo ejiciunt Ideo ipsi judices erunt es-
tri R. v Quibus hoc promittens Sedebitis, inquit, Su- , per duodecim sedes judicantes duodecim tribus Israel .n Sedebit itaque domus Iacob, quae in luce Domini vocata ambulavit, judicare domum Israel, hoc est, plebem ipsiusquam dimisit. Quomodo enim juxta eumdem rophetam: si Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in η caput anguli η nisi quod ex circumcisione et praeputio populi tanquam parietes de diverso venientes, in angulo sibimet tanquam in pacis osculo copulantur Unde dicit Apostolus D Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum . , Qui ergo ex domo Iacob sive Israel vocantem secuti sunt, ipsi sunt lapidi angulari cohaerentes, et in Domini luce ambulantes quos vero ibi dimisit, ipsi sunt
ruinam aedificantes, et angularem lapidem reprobantes. XΙΙ. Postremo si haec verba prophetica secundum cor Vestrum in alium sensum detorquere conamini, o Iudaei, contra salutem vestram resistentes Filio Dei, si haec, inquam, Verba sic Vultis accipere, ut eadem sit plebs et domus Iacob vel Israel, et vocata et dimissa ; non in aliis
278쪽
vocata, in aliis dimissa, sed universa propterea Oeata, ut ambularet ii luce Domini; quoniam propterea erat dimissa, quod non ambulabat in luce Domini; aut certe sic in aliis vocata, in aliis dimissa, ut nulla facta separatione mensae dominicae ad Christi sacrificium pertinente, sub eisdem veteribus sacramentis essent utrique, et ii scilicet qui in luce Domini ambulantes eju praecepta Servarunt, et ii qui justitiam respuentes ab eo deseri meruerunt: si haec ergo sic intelligere vultis, quid dicturi estis, et quomodo alium Prophetam intellecturi, qui Vobis Omnino hanc amputat vocem, tanta manifi)Statione clamantem Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus 3 Omnipotens, et sacrificium non accipiam de manibus η vestris. Quia ab Oriente sole usque in Occidentem non men meum clarum factum est in gentibus; et in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium mun-n dum quoniam magnum nomen meum in gentibus, di-n cit Dominus omnipotens Qua tandem Voce tantae
rerum evidentiae reclamatis Quid vos amplius nimis impudenter extollitis, ut graviore ruina miserabilius pereatis r Non est mihi voluntas in vobis, dicit, non quicumque, Sed si Dominus omnipotens. η Quid tantum de Abrahae semine gloriamini, qui ubicumque auditis Iacob aut Israel, aut domum Iacob vel domum Israel, cum aliqua laude dici, contenditis hoc non potuisse dici, nisi de vobis cum Dominus omnipotens dicat si Non est mihi voluntas in vobis,
et sacrificium non accipiam de manibus vestris , Certe hic negare non potestis', non solum illum non accipere
sacrificium de manibus vestris, sed nec vos illi offerre manibus vestris. Locus enim unus est Lege Domini constitutus, ubi manibus vestris sacrificia jussit offerri, praeter quem locum omnino prohibuit. Hunc ergo locum quoniam
Malach. I, Io et II. - Beda, seu Floius ad Hebr. u.
279쪽
pro vestris meritis amisistis, etiam sacrificium quod ibi tantum licebat sterri, in locis offerre aliis non audetis. Ecce omnino impletum est quod ait Propheta Et sacris sicium non accipiam de manibus vestris , Nam si in terrena Ierusalem maneret Obis templum et altare possetis dicere in eis hoc esse completum, quorum iniquorum inter vos constitutorum sacrificia Dominus non acceptat aliorum Ver ex Obis atque in vobis acceptare sacrificia, qui Dei praecepta custodiunt. Hoc non est cur possit dici, ubi nullus omnino Vestrum est, qui Secundum Legem, quae de monte Sina processit, manibus suis sacrificium possit offerre. Neque hoc ita praedictum et impletum est, ut VOS prophetica sententia respondere permittat. Quia manibus non Osserimus carnem, sed corde et ore offerimus laudem, secundum illud in Psalmo Immola Deo sacrificium laus dii 4 Etiam hinc contradicit vobis, qui dicit: si Non est, mihi voluntas in vobis. XIII. Deinde ne existimetis, non offerentibus Vobis, nec illo accipiente de manibus vestris, Deo sacrificium non offerri. quo quidem ille non eget, qui bonorum noStrorum nullius indiget tamen quia sine sacrisici non St,
quod non illi, sed nobis utile est, adjungit et dicit u Quian ab Oriente sole usque in Occidentem nomen meum ci η rum est factum in gentibus' et in omni loco sacrificium η stertur nomini meo, sacrificium mundum : quoniam magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus η Omnipotens . , Quid ad haec respondetis Aperite oculos tandem aliquando, et videte, ab Oriente sole usque in Occidentem, non in uno, Sicut vobis fuerat constitutum,
sed in omni loco offerri sacrificium Christianorum; non
cuilibet Deo, sed ei qui ista praedixit Deo Israel. Unde et alibi dicit Ecclesiae suae stat qui eruit te, ipse Deus Israel
280쪽
n universae terrae vocabitur is Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos habere vitam aeternam . Et profecto haberetis, si Christum in eis intelligeretis, et teneretis. Sed perscrutamini eas ipsae testimonium perhibent de hoc sacrificio mundo, quod offertur Deo Israel; non ab una
gente vestra, de cuju manibu non e accepturum praedixit, sed ab omnibus gentibus quae dicunt: si Venite, v ascendamus in montem Domini'. Nec in uno loco, sicut vobis praeceptum erat in terrena Ierusalem sed in omni loco usque in ipsam Ierusalem. Nec secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech. Christo enim dictum est, et de Christo tanto ante praedictum est: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum a e Sacer-n dos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech . Quid est Iuravit Dominus v nisi inconcussa Veritate firmavit Et quid est v Non poenitebit eum, misi hoc Sacerdotium nulla omnino ratione mutabit: Neque enim sicut hominem, poenitet Deum sed Dei dicitur poenitentia, quamvis ab illo institutae, rei cujusque mutatio, quae
Credebatur esse mansura Proinde cum dicit u Non poeni- tebit eum : uis sacerdos in aeternum secundum ordi-n nem Melchisedech, M satis ostendit eum poenituisse, hoc eSt, eum mutare voluisse sacerdotium, quod constituerat secundum ordinem Aaron: sicut de utroque videmus inpletum. Nam et Aaron sacerdotium jam nullum est in ah quo templo, et Christi sacerdotium in aeternum perseverat
XIV. Ad hanc ergo lucem Domini vocat vos Propheta,
cum dicit u Et nunc tu, domus Iacob, venite, ambules mus in luce Domini. u domus Iacob, γ, quam vocavit et elegit, non Τu quam dimisit si Dimisit enim ple- bem suam domum Israel . , Quicumque inde Venire