장음표시 사용
281쪽
vultis, ad hanc pertinebitis, quam vocavit illa carebitis, quam dimisit Lux quippe Domini, in qua ambulant gentes, illa est de qua idem Propheta dicit u Dedi te inducomn gentium, ut Si salus mea usque in sine terrae' Cui hoc dictum est, nisi Christos De quo impletum est, nisi do Christo Non est ista lux in vobis , de quibus identidem dictum est: medit illis Deus spiritum compunctio
nix oculos, Ut non Videant, et aures, ut non audiant,
v usque in hodiernum diem y. v Non est, inquam, in vobis haec luc ideo nimia caecitate lapidem reprobatis, qui factus est in caput anguli. Ergo accedite ad eum , et, illuminamini' η Quid est, accedite v nisi credites Quo enim eatis, ut ad eum accedatis cum ille sit lapis, de quo Daniel propheta dicit, quod crescendo tam magnus mons factus sit, ut impleret universam faciem terrae P Sic
enim et gentes quae dicunt Venit , ascendamus in η montem Domini si s nusquam terrarum pergere et per-
Venire contendunt. hi sunt, ibi ascendunt quia in omni loco sacrificium offertur secundum ordinem Melchisedech. Et sicut alius Propheta dicit Exterminat, Deus omnes deos gentium terrae, et adorant eum VnUS- quisque de loco suo'. v Cum ergo Obis dicitur Ac- , cedite ad eum non vobis dicitur : aves aut umenta praeparate, et Vestri Victimis onerate, et de tam loginquo pergite ad locum, ubi Deus sacrisicia vestrae devotionis acceptet sed accedite ad eum, qui in Vestris auribus praedicatur accedite ad eum, qui ante oculos Vestros glorificatur. Ambulando non laborabitis: ibi enim acceditis, ubi creditis. XV. Haec charissimi, sive gratanter, Sive indignanter audiant Iudaei, nos tamen ubi poSSumus, Cum eorum di-
282쪽
lectione praedicemus. Nec superbe gloriemur adversus ramos fractos sed potius cogitemus cujus gratia, et quanta misericordia, et in qua radice inserti sumus ut non alta sapientes, Sed humilibus consentientes non eis cum praesumptione insultando, Sed cum tremore exultando dicamus : Venite, ambulemus in luce Domini, quoniam magnum nomen ejus in gentibus. Si enim audierint et obedierint, erunt inter eos, quibus dictum est: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri nona erubescendi . v Si autem audiunt et non obaudiunt, Vident et invident, inter eos sunt, de quibus dictum est: si eccator videbit, et irascetur dentibus suis frendet, γγ et tabescet ' Ego autem, dicit Ecclesia Christo, Veluti, Oliva fructifera in domo Domini, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum Saeculi'. γ
283쪽
I. Dic mihi quaeso te', utrum Deus non sit auctor malit Augustinus, dicam, si planum feceris, de quo malo quaeras. Duobus enim modis appellare solemu malum ' Uno, cum male quemque fecisse dicimus alio , cum mali aliquid esse perpessum. Evodius. De utroque Seire Cupio. Λ. At si Deuhi bonum esse nosti vel credis , neque enim aliter fas est, male non facit rursus si eum justum fa-
Inchoati anno Christi 383 , absoluti anno 305 - Vide Retraei lib. I, cap. 9. - Vide D. Guillon tona xxar, pag. 245-254.
284쪽
temur, nam et hoc negare sacrilegum est, Ut bonis praemia, ita supplicia malis tribuit quae utique supplicia patientibus mala sunt. Quamobrem si nemo injuste poenas luit, quod necesse est credamus, quandoquidem divina providentia hoc universum regi credimus, illius primi generis malorum nullo modo, hujus autem Secundi auctor est Deus. E. Est ergo alius auctor illius mali, cujus
Deum non esse compertum est Λ. Est certe: non enim
nullo auctore fieri posset. Si autem quaeris quisnam iste sit, dici non potest non enim unus aliquis est, Sed quiS-que malus sui malefacti auctor est. Unde si dubitas, illud attende quo supra dictum est: Malefacta justitia Dei viii. dicari. Non enim juste vindicarentur, nisi sierent Oluntate.
II. E. Nescio utrum quisquam peccet, qui non didicerit: quod si verum est, quisnam sit ille a quo peccare didicerimus, inquiro. A. Aliquid boni existimas esse disciplinam E. Quis audeat dicere malum esse disciplinam. A. Quid si nec bonum nec malum est Τ Ε. Mihi bonum videtur Λ. Bene sane si quidem scientia per illam datur aut excitatur, nec quisquam nisi per disciplinam aliquid discit an tu aliter putas P E. Ego per disciplinam nonnisi bona disci arbitror. Λ. Vide ergo ne non discantur mala : nam disciplina , nisi a discendo non dicta est. E. Unde ergo ab homine iunt, si non discuntur Θ Λ. Eo fortasse quod se a disciplina, id est, a discendo avertit atque abalienat sed sive hoc , sive aliud aliquid sit, illud certe manifestum est quoniam disciplina bonum est, et a discendo dicta est disciplina, mala disci omnino non
posse. Si enim discuntur, disciplina continentur, atque ila disciplina non erit bonum est autem, ut ipse concodiS: non igitur discuntur mala , et frustra illum a quo malefacere discimus . quaeris : aut si discuntur mala , vitanda
285쪽
non facienda discuntur. Ex quo male facere nillil est, nisi a disciplina deviare. III. E. Prorsus ego duas disciplinas esse puto, unam per quam bene facere , aliam per quam male facere discimus. Sed cum quaereres utrum disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut illam disciplinam intuerer, quae bene faciendi est, ex quo bonum
esse respondi nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse confirmo, et cujus auetorem
requiro . . Saltem intelligentiam nonnisi bonum putas E. Istam plane ita bonam puto, ut non videam quid in homine possit esse praestantius nec ullo modo dixerim aliquam intelligentiam malam esse posse. . Quid cum docetur quisque, si non intelligat, poterit-nu tibi doctus videri P E. Omnino non poterit. Λ. Si ergo omnis intelligentia bona est, nec quisquam qui non intelligit, discit omnis qui discit, bene facit omnis enim qui discit, intelligit et omnis qui intelligit, bene facit quisquis igitur quaerit auctorem , per quem aliquid discimus, auctorem profecto per quem bene facimus, quaerit. Quapropter desine velle investigare nescio quem malum doetorem. Si enim malus est, doctor non est si doctor est, malus
IV. E. Age jam quoniam satis cogis ut fatear, non nOS diseere male facere, dic mihi unde malefaciamus p Λ. Eam
quaestionem OVes, quae me admodum adolescentem Vehementer Xercuit, et fatigatum in haereticos impulit atque dejecit. Quo casu ita sum amictus, et tantis obrutus acervis inanium fabularum , ut nisi mihi amor inveniendi veri opem divinam impetravisset, emergere inde, atqUe in ipsam primam quaerendi libertatem respirare non POS-
Sem. Et quoniam mecum sedulo actum egi, ut ista quaestione liberarer, eo tecum agam ordine, Uem Seel tu S
286쪽
evasi. Λderit enim Deus , et nos intelligere quod credidimus , aciet. Praescriptum enim Per Prophetam gradum, qui ait: si Nisi credideritis, non intelligetis', ' tenere nos,
bene nobis conscii sumus. Credimus autem ex uno Deo omnia esse quae sunt; et tamen non SSe peccatorum auctorem Deum. MOVet autem animum, Si peccata ex iis animabus sunt qua Deus creavit, illae autem animae ex Deo, quomodo non parvo intervallo peccata referantur in
V. E. Id nunc plane abs te dictum est, quod me cogitantem satis Xcruciat, et quod ad istam inquisitionem coegit et traxit A. Virili animo est , et crede quod credis nihil enim creditur melius, etiam si causa lateat cur ita sit Optime namque de Deo existimare verissimum est pietatis exordium me quisquam de illo optime existimat, qui non eum Omnipotentem, atque e nulla particula commutabilem credit honorum etiam omnium creatorem, quibuS St ipse praestantior rectorem quoque justissimum eorum omnium quae creavit me ulla adjutum esse natura in creando, quasi qui non sibi sufficeret. Ex quo sit ut de nihilo creaVerit omnia , de Se autem non creaverit, Sed genuerit quod sibi par esset, quem Filium Dei unicum dicimus, quem cum planius enuntiare Onamur, Dei Virtutem et Dei Sapientiam nominamus, per quam secit omnia, quae de nihilo acta sunt. Quibus constitutis, ad intelligentiam ejus rei quam requiris, opitulante Deo, nitamur hoc modo. VI. Quaeris certe unde male faciamus : prius ergo discutiendum , quid sit male facere : qua de re tibi quid Videatur exprome. Quod si non potes totum simul breviter Verbi comprehendere, saltem particulatim malefacta ipSa commemorando, sententiam tuam notam ac mihi.
287쪽
E. Λdulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam caetera, quibus enumerandi Vel tempus vel memoria non suppetit, quis est cui non malefacta videantur Θ Λ. Die ergo prius, cur adulterium male fieri putes an quia id facere lex vetat DE Non sane ideo malum est, quia Velatur lege; sed de Vetatur lege quia malum est. Λ. Quid
si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii, et quaerens a nobis cur hoc malum et damnatione dignum judicemus' num ad auctoritatem legis confugiem dum censes hominibus, jam non tantum credere, sed intelligere cupientibus Τ Nam et ego tecum credo, et inconcusse credo, omnibuSque populis atque gentibus credendum esse clamo, malum esse adulterium sed nunc
molimur id quod in idem recepimus , etiam intelligendo
scire ac tenere firmissimum. Considera itaque quantum potes, et renuntia mihi, quanam ratione adulterium malum SSe cognoVeris . . Hoc scio malum esse, quod hoc
ipse in uxore mea pati nollem. Quisquis autem alteri sa-cit quod sibi fieri non vult, male utique facit. Λ. Quid si cujuspiam libido ea sit, ut uxorem suam praebeat alteri, libenterque ab eo corrumpi patiatur, in CHUS UXO- rem vicissim parem cupit hahere licentiam , nihil-ne mali facere tibi videtur E. mo plurimum . . t iste non illa regula peccat: non enim id facit quod pati nolit. Quamobrem aliud tibi quaerendum est, unde malum SSe
VII. E. Eo mihi videtur malum, quod huius criminis
homines vidi saepe damaari. Λ. Quid propter recte facta nonne homines plerumque damnati sunt 3 Recens historiam, ne te ad alios libros mittam, eam ipsam quae divina auctoritate praecellita jam invenies quam male de postolis et de omnibus Martyribus sentiamus, si placet nobis damnationem certum indicium esse malefacti, cum illi