Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

292쪽

omnes damnatione digni propter confessionem suam judicati sint. Quamobrem si quidquid damnatur, malum est, malum erat illo tempore credere in Christum, et ipsam

confiteri idem si autem non omne malum est quoddamnatur, quaere aliud unde adulterium malum esse doceas.

E. Quid tibi respondeam non invenio. VIII. A. Fortassis ergo libido in adulterio malum est: sed dum tu foris in ipso facto quod jam videri potest, malum quaeris, pateris angustias. Nam ut intelligas libidinem

in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum conjuge aliena, planum tamen aliquo modo sit id eum cupere, et si potestas detur facturum CSSe, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. E. Nihil est omnino manifestius, et jam video non OpUS SSe longa sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio, ac prorsus de Omnibus peccati perSuadeatur Clarum est enim jam nihil aliud quam libidinem in toto male faciendi genere dominari. IX. Λ. Scis-ne etiam istam libidinem alio nqmine cupiditatem vocaris . Scio. . Quid inter hano et metum nihil-ne interesse, an aliquid putas E. mo plurimum haec ab invicem distare arbitror. Λ. Credo te ob hoc arbitrari, quia cupiditas appetit, metus fugit. E. Est ita ut dicis. Λ. Quid si ergo quispiam non cupiditate adipiscendae alicimus rei, sed metuens ne quid ei mali accidat, hominem occiderit num homicida iste non erit E. Erit quidem, sed non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret: nam qui metuens hominem occidit , cupit utique sine metu vivere Λ. Et parvum tibi videtur bonum sine metu Vivere E. Magnum bonum est, sed hoc illi homicidae

per facinus suum provenire nullo modo potest . . Non

quaero quid ei provenire possit, sed quid ipse cupiat certe enim bonum cupit, qui cupit Vitam metu liberam

293쪽

o idcirco ista cupiditas culpanda non est , alioquin omnes culpabimus amatores boni. Proinde cogimur fateri esse homicidium, in quo nequeat malae illius cupiditatis dominatio reperiri , falsumque erit illud , quod in omnibus peccatis ut mala sint, libido dominaturo aut erit aliquod homicidium , quod possit non esse peccatum. E. Si homicidium est hominem occidere, potest accidere aliquando sine peccato : nam et miles hostem , et judex vel minister ejus nocentem , et cui forte invito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi videntur peccare, Cum hominem occidunt. . Assentior sed homicidae isti appellari non solent. Responde itaque, utrum illum qui dominum occidit, a quo sibi metuebat cruciatus graVes, in eorum numero habendum existimes, qui sic hominem occidunt, ut ne homicidarum quidem nomine digni sint. E. Longe ab eis istum disserre video : nam illi vel ex legibus faciunt, vel non contra leges hujus autem facinus nulla lex approbat.

X. Λ. Rursus me ad auctoritatem revocas : Sed meminisse te oportet id nunc a nobis esse susceptum , in intelligamus quod credimus , legibus autem credimus 'entandum itaque est, si quo modo possumus id ipsum intelligere, utrum lex quae punit hoc factum, non perperam puniat. E. Nullo modo perperam punit, quandoquidem punit eum qui volens et sciens dominum necat, quod nullus istorum. Λ. Ecquid recordaris te paulo ante dixisse, in omni sacto malo libidinem dominari, et eo ipso malum esse E. Recordor sane. . Quid illud nonne idem tu conceSSiSti, eum qui cupit sine metu vivere, non habere malam cupiditatem E. Et hoc recordor. . Cum ergo ista cupiditate a servo dominus interimitur , non illa culpabili cupiditate interimitur. Quamobrem cur sit hoc sa- cinus malum, nondum comperimus. Convenit enim inter

294쪽

nos omnia malefacta non ob aliud mala esse, nisi quod libidine, id est, improbanda cupiditate, stant. E. Iam mihi videtur injuria iste damnari quod quidem non auderem dicere, si aliud haberem quod dicerem. Λ Ιta-ne prius tibi psersuasisti lantum scelus impunitum esse oportere , quam considerare Utrum ille Sei Vus propter satiandas libidines suas metu domini carere cupiverit Cupere

namque Sine metu iVere , non tantum bonorum , sed etiam malorum omnium S Verum hoc interest, quod

id honi appetunt avertendo amorem ab iis rebus, quae sine amittendi periculo nequeunt haberi mali autem

ut his fruendis cum securitate incubent, rem OVere impedimenta conantur, et propterea facinorosam Sceleratamque Vitam, quae Or meliuS Oeatur, gerunt. E. Resipiscon et admodum gaudeo jam me plane cognOVisse , quid sit etiam illa culpabilis cupiditas , quae libido

nominatur. Quam esse jam apparet earum rerum amorem, quas potest quisque invitus amittere. XI. Quare nunc age quaeramus, Si placet, utrum etiam

in sacrilegiis libido dominetur, quae Videmus plura Superstitione committi. Λ. Vide ne praepoperum sit : prius enim mihi discutiendum videtur, utrum vel hostis irruens , Vel insidiator sicarius, Sive pro Vita , sive pro libertate, sive propudicitia, sine ulla interficiatur libidine. E. Quomodo possum arbitrari carere istos libidine, qui pro iis rebus digladiantur, quas possunt amittere inviti: aut Si non possunt, quid opus est pro his usque ad hominis necem progredia Λ. Non ergo lex justa est, quae dat

potestatem vel viatori ut latronem , ne ab eo ipse occidatur, occidata vel cuipiam viro aut oeminae ut violenter sibi stupratorem irruentem ante illatum stuprum, Si POS- sit, interimat. Nam militi etiam jubetur lege, ut hostem necet a qua caede si temperaverit, ab imperatore poenas

295쪽

luit. Num istas leges injustas, vel potius nulla dicere

audebimus nam mihi lex esse non videtur, quae justa non fuerit. XII. E. Legem quidem satis video esse munitam contia hujuscemodi accusationem, quae in eo populo quem Tegit, minoribus malefactis, ne majora committerentur, dedit licentiam. Multo est enim mitius, eum qui alienae vitae insidiatur, quam eum qui suam tuetur , occidi. Et multo est immanius, invitum hominem stuprum perpeti, quam eum a quo Vis illa insertur, ab eo cui inferre conatur interimi. Jamvero miles in hoste intersiciendo minister Si legis, quare osticium suum facile nulla libidine implevit. Porro ipsa lex, quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest. Si quidem ille qui tulit, si Dei jussu tulit, id est, quod praecepit aeterna justitia, expers omnino libidinis id agere potuit si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo sit, ut ei legi cum

libidine obtemperare necesse sit quia bona lex et a non bono ferri potest. Non enim si quis , Verbi CaUS , tyrannicam potestatem nanctus, ab aliquo cui hoc conducit, pretium accipiat, ut statuat nulli licere vel ad conjugium foeminam rapere, propterea mala lex erit, quia ille injustus atque corruptus hanc tulit. Potest ergo illi Iegi, quae tuendorum civium causa vim hostilem eadem vi repelli ubet, sine libidine obtemperari et de omnibus ministris, qui jure atque ordine potestatibus quibusque subjecti sunt, id dici potest. Sed illi homines lege inculupata, quomodo inculpati queant esse, Von ideo monenim lex eo cogit occidere, sed relinquit in potestate. Liberum eis itaque est neminem necare pro iis rebus, qUas inviti possunt amittere, et ob hoc amare non debent. De Vita enim fortasse cuipiam sit dubium, utrum animae nullo pacto auferatur , dum hoc corpus interimitur sed

296쪽

s auferri potest, contemnenda est; si non potest, nihil metuendum De pudicitia ero quis dubitaverit, quin ea sit in ipso animo constituta , quandoquidem virtus est ΤUnde a violento stupratore eripi nec ipsa potest. Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in potestate nostra non est quare quemadmodum nostrum appellandum sit, non intelligo. Quapropter legem quidem non repreliendo, quae tales permittit intersici sed quo pacto istos defendam qui intersiciunt, non invenio.

XIII. Λ. Multo minus ego invenire possum , Cur hominibus defensionem quaeras, quos reos nulla e tenet. E. Nulla fortasse , sed earum legum quae apparent, et ab hominibus leguntur jam nesci utrum non aliqua Vehementiore ac secretissima lege teneantur, si nihil rerum

est quod non administret divina providentia. Quomodo enim apud eam sunt isti peccato liberi, qui pro iis rebus

qua Contemni oportet, humana caede polluti sunt Videtur ergo mihi et legem istam quae populo regendo scribitur, recte ista permittere, et divinam providentiam Vindicare. Ea enim vindicanda sibi haec lex populi assumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis, et quanta possunt per hominem regi Issae Vero culpae alias poenas aptas habent, a quibus sola mihi videtur posse liberare sapientia A. Laudo et probo Stam , quam-Vis inchoatam minusque persectam , tamen sidentem et sublimia quaedam petentem distinctionem tuam. Videtur enim tibi lex ista, quae regondis civitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere, quae per diVinam tamen providentiam vindicantur et recte. Neque enim quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda sunt.

XIV. Sed dispiciamus diligenter, si placet, quousque per legem istam quae populos in hac vita cohibet, malefacta ulciscenda sint. Deinde quid restet, quod per

297쪽

DD LIBERO ARBITRIO, LIB. I. 285

divinam providentiam inevitabilius secretoque Uniatur. E. Cupio, Si modo perveniri possit ad tantae rei terminos : nam hoc ego infinitum puto. Λ Ιm adeSt animo, et ratiodis vias pietato fretus ingredere. Nihil est enim tam arduum atque dissicile, quod non Deo adjuvante planissimum atque expeditissimum stat. In ipsum itaque suS- pensi atque ab eo auxilium deprecantes, quod institui-mUS , quaeramus. Et prius responde mihi, utrum ista lex quo litteris promulgatur, hominibus hanc vitam viventibus opituletur E. Manifestum est: nam ex his hominibus utique populi civitatesque consistunt. Λ. Quid ipsi homine et populi ejusdem-ne generis rerum sunt, ut interire mutariVe non possint, aeternique omnino Sint, an Vero

mutabiles temporibusque subjecti sunt E. Mutabile plane atque tempori Obnoxium hoc genus esse quis dubitet A. Ergo si populus sit bene moderatus et graViS, Ommu nisque utilitatis diligentissimus custos, in quo nUSquisque minori rem privatam quam publicam pendat, nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus per quos sua res, id est, publica administretur. E. Recte prorsus Λ. Porro si paulatim depravatus idem populus rem privatam rei publicae praeserat, atque habeat Venale suffragium , corruptusque ab eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat, nonne item recte si quis tunc extiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores , et in paucorum honorum , vel etiam unius redigat arbitrium E. Et id recte Λ. Cum ergo duae Stae leges ita sibi videantur esse contrariae , Ut una earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat alterari et cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambae in una civitate simul esse possint, num dicentUS aliquam earum injustam esse, et ferri minime debuisse P

298쪽

E. Nullo modo. Α Λppellemus ergo istam legem, si placet, temporalem, quae quanquam juSta Sit, commutari tamen per tempora juste potest . . Appellemus. XV. Λ. Quid illa lex quae summa ratio nominatur, cui semper obtemperandum est, et per quam mali miseram boni beatam vitam merentur , per quam denique illa, quam temporalem Vocandam diximus, recte fertur recteque mutatur, potest-ne cuipiam intelligenti non incommutabilis aeternaque videri Pon potest aliquando injustum esse, ut mali miseri, boni autem beati sint: aut ut modestus et gravis populus ipse sibi magistratus creet, dissolutus vero et nequam ista licentia careat 3 E. Video hanc aeternam esse atque incommutabilem legem.

Λ. Simul etiam te videre arbitror in illa temporali nihil esse justum atque legitimum, quod non ex hac aeterna sibi homines derivarint: nam si populus ille quodam tempore juste honores dedit, quodam rursus juste non dedit,

haec vicissitudo temporalis ut justa esset, ex illa aeternitate tracta est, qua Semper justum est graVem populum honores dare , levem non dare , an tibi aliter videtur PE Assentior. Λ. Ut igitur breviter aeternae legis notiOnem, quae impressa nobis est, quantum Valeo Verbis explicem, ea est qua justum est ut omnia sint ordinatissima:

tu Si aliter existimas, prome. E. Quid tibi vera dicenti

contradicam non habeo. . Cum ergo haec sit una lex, ex qua illae omnes temporales ad homines regendo Variantur, num ideo ipsa variari ullo modo potest E. Ιntelligo omnino non posse : neque enim ulla vis, ullus Ca-SUS , ulla rerum labes unquam est cerit, ut justum non sit omnia esse ordinatissima.

XVI. A. Age nunc videamus, homo ipse quomodo in se ipso sit ordinatissimus : nam ex hominibus una lege SO-cietatis populus constat mus lex, ut dictum est, tem-

299쪽

poralis et Est dic mihi, utrum certissimum sit tibi vivere te E. Hoc vero quid certius responderim Λ. Quid, illud potest-ne dignoscere, aliud esse vivere, aliud nosses vivere E. Scio quidem neminem se nosse ViVere, nisi Viventem sed utrum Omnis vivens noverit e Vivere, ignoro . . Quam vellem ut credis , ita etiam Scire pecora carere ratione cito nostra disputatio ab ista quaestione transiret sed luoniam nescire te dicis, longam Sermocinationem moves. Neque enim talis res eSt, qua praetermissa pergere in ea quae intendimus , tanta connexionerationis, quanta opus esse sentio, sinamur. Dic itaque

mihi, cum saepe viderimus bestias ab hominibus domitas, id est, non corpus bestiae tantum , sed et animam ita homini subjugatam , ut voluntati ejus sensu quodam et conSuetudine serviat, utrum tibi ullo modo fieri posse Videatur, ut bestia quaelibet immanis vel feritate, vel cor-POre, Vel etiam sensu quolibet acerrima, pari vice sibiliominem Subjugare conetur, cum corpus ejus seu Vi Seu clam multae interimere valeant. E. Nullo modo isthuc sieri posse consentio. . Bene sane: sed item dic mihi, Cum manifestum sit, viribus caeterisque ossiciis corporis a

plurimis bestiis hominem facile superari, quaenam re Sit qua homo excellit, ut nulla et bestiarum, ipse autem multis imperare possiti an sorte ipsa est, quae ratio Vel intelligentia dici solet E. Non invenio aliud, quando' quidem in animo est, id quo belluis antecellimus quae

Si exanimes essent, dicerem nos eo praestare, quod animum habemus. Nunc vero cum et illa sint animalia , id quod eorum animis non inest ut subdantur nobis inest autem nostris ut eis meliores simus, quoniam neque nihil, neque parVum aliquid esse cuivis apparet, quid aliud rectius, quam rationem vocaverim A. Vide quam facile stat

De adjuvante, quod homines difficillimum putant. Nam

300쪽

ego fateor tibi, quaestionem istam , quae ut intelligo terminata est, tandi nos retenturam putaVeram , quam fortasse omnia quae dicta sunt ab ipso nostrae disputationis exordio. Quare accipe jam , ut deinde ratio connectatur :nam credo non te ignorare, id quod scire dicimus , nihil esse aliud quam ratione habere perceptum. E. Ita St. Λ. Qui ergo sit se vivere, ratione non caret. E. ConSequens est. A. Vivunt autem bestiae, et sicut jam emicuit, rationi expertes sunt. E. Manifestum est. Λ. Ecce igitur jam nosti, quod te ignorare responderas , non omne quod Vixit scire se vivere, quanquam omne quod Se ViVere

XVII. E. Non mihi est jam dubium i perge quo intendera : aliud enim esse vivere, aliud scire se vivere, Satis didici. . Quid ergo tibi horum duorum videtur SSepraestantius E. Quid putas , nisi scientiam vitae Λ. Melior-ne tibi videtur vitae scientia quam ipsa vita P an sorte intelligis superiorem quamdam et sinceriorem Vitam SSe Scientiam, quam scire nemo potest, nisi qui intelligit PIntelligere autem quid est, nisi ipsa luce mentis illustrius perfectiusque vivere Quare tu mihi, nisi fallor , non Vitae aliud aliquid , sed cuidam vitae meliorem Vitam praeposuisti. E. Optime omnino et cognovisti et explicasti sententiam meam: Si tamen scientia mala eSse nunquam potest. A. Nullo modo arbitror, nisi cum translato verbo Scientiam pro experientia dicimus experiri enim non semper honum est sicut experiri supplicia : illa vero quae proprie ac pure cientia nominatur, quia ratione atque intelligentia paratur , mala esse qui potest E. ene et istam differentiam: persequere aetera. XVIII. Illiid est quod volo dicere: hoc quidquid est, quo pecoribus homo praeponitur, Sive menS, SiVe Spiritu S, Sive Utrumque rectius appellatur; nam utrumque in di-

SEARCH

MENU NAVIGATION