Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

terea sunt beati, quia beate Vivere Voluerunt; nam hoc volunt etiam mali sed quia recte, quod mali nolunt. Quamobrem nihil mirum est, quod miseri homines non adipiscuntur quod volunt, id est, beatam vitam. Illud

enim cui comes est, et Sine quo ea nemo dignuS St, nemoque a SSequitur, recte scilicet Vivere, non itidem volunt.

Hoc enim aeternaclox illa, ad cujus considerationem redire jam tempus est , incommutabili stabilitate sirmavit, ut in voluntate meritum sit .in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium. Itaque cum dicimus voluntate homines esse miseros, non ideo dicimus, quod miseri esse Velint, Sed quod in ea Voliuntate sunt, quam eliam eis in-Vitis miseria sequatur necesse est. Quare non reptignat superiori rationi, quod volunt omnes beati esse, nec OS-

Sunt non enim Volunt Omnes recte vivere, cui uni voluntati vita beata debetur nisi quid habes adversus haec dicere. E. Ego vero nihil. XXXI. Sed videamus jam quomodo haec ad propositam illam quaestionem de duabus legibus referantur. Λ. Fiat. Sed dic mihi prius, utrum qui recte vivere diligit eoque

ita delectatur, ut non soli1m ei rectum sit, sed etiam dulce atque jucundum, amet hanc legem habeatque charissimam, qua Videt tributam esse bonae voluntati beatam Vitam, malae miseram E. Amat omnino ac Vehementer: nam istam ipsam sequens ita vivit. . Quid cum hanc amat, mutabile aliquid amat ac temporale, an stabile ac Sempiternum E. Eternum sane atque incommutabile. Λ. Quid illi qui in mala voluntate perseverantes, nihilo minus beati esse cupiunt, possunt-ne amare iStam legem,

qua talibus hominibus miseria merito rependituri E. Nullo modo arbitror. Λ. Nihil-ne amant aliud P E. Ιmo plurima, ea scilicet in quibus adipiscendis vel retinendis mala Vo-

312쪽

Iiuatas illa persistit. . Opinor te dicere divitias, honores,

Voluptates, et pulchritudinem corporis, caeteraque Omnia quae possunt et Olentes non adipisci, et amittere inviti. E. Ista ipsa sunt. . um haec aeterna esse cen SeS, Cum

temporis volubilitati videas obnoxia Θ E. Quis hoc vel dementissimus senserit Λ. Cum igitur manisses lum sit alios

esse homines amatores rerum aeternarum, alios temporalium, cumque duas leges eSSe convenerit, Unam aeternam,

aliam temporalem, si quid sequitatis sapis, quos istorum judica peternae legi, quos temporali esse subdendos E. Puto in promptu esse quod quaeris: nam beatos illos ob amorem ipsorum aeternorum sub aeterna lege agere existimo; miseris vero temporalis imponitur. A. Recte judicas, dummodo illud inconcussum tenuas, quod apertissime jam ratio demonstravit, eos qui temporali legi serviunt, non esse posse ab aeterna liberos' unde omnia quae justa sunt, justeque Variantur, exprimi dicimus eos vero qui legiae ternae per honam voluntatem haerent, temporalis legis non indigere, satis ut apparet intelligis. E. eneo quod dicis. XXXII. . Iubet igitur aeterna lex Vertere amorem a

temporalibus, et eum mundatum convertere ad aeterna.

E. Iubet vero Λ. Quid deinde censes temporalem jubere, nisi ut haec quae ad tempus nostra dici possunt, quando eis homines cupiditate inhaerent, eo jure possideant, quo a

et Societas humana servetur, quanta in his rebus Servari potest Ea sunt autem primo hoc corpus et US Ude O- cantur bona, ut integra valetudo, Cumen OnSU Um, Vires, pulchritudo, et si qua sunt peiora, partim nee 8Saria bonis artibus, et ideo pluris punsanda, partim viliora. Deinde libertas, quae quidem nulla vera est, nisi beatornm Ct legi aeternae adliserentium: sed eam nunc bertatem Ommemoro, qua e liberos putant, qui dominos homines non

babent, o quam dosidorant ii, qui a dominis hominibus

313쪽

maliti mitti volunt. Deinde parentes, fratreS, Conjux, liberi, propinqui astines, familiares, et quicumque nobis aliqua necessitudine adjuncti sunt. Ipsa denique civitas, quae parentis loco haberi solet, honores etiam et laudes, et ea quae dicitur gloria popularis. Ad extremum pecunia,

quo uno nomine continentur omnia, quorum jure domini Sumus, et quorum Vendendorum aut donandorum habere potestatem Videmur. Horum Omnium quemadmodum lex

illa sua cuique distribuat, difficile et longum est explicare, et plane ad id quod proposuimus non necessarium SatiSest enim videre non ultra porrigi hujus legis potestatem in vindicando quam ut haec vel aliquid horum adimat atqueauserat ei quem punit Metu coercet ergo, et ad id quod

Vult torquet ac retorquet miSerorum animOS, quibus regendis accommodata est. Dum enim haec amittere timent,

tenent in his utendis quemdam modum aptum vinculo civitatis, qualis ex hujuscemodi hominibus constitui potest. Non autem ulciscitur peccatum cum amantur ista, Sed cum aliis per improbitatem auferuntur. Quamobrem vide utrum jam perventum sit ad id quod infinitum putabas. Institueramus enim quaerere, quatenus habeat jus ulciscendi ea lex, qua populi terreni ciVitatesque gubernantur.

E. Video perVentum.

XXXIII. . Vides ergo etiam illud quod poena non

eSSet, Sive quae per injuriam, sive quae per talem vindictam insertur hominibus si eas res, quae invito auferri POSSUnt, non amarent E. Id quoque video. Λ. Cum igitur eisdem rebus alius male alius bene utatur; et eis quidem qui male amore his inhaereat atque implicetur, scilicet subditus eis rebus quas ei subditas esse portebat, et ea bona sibi constituens, quibus Ordinandis beneque traClandis ipso esse utique deberet otium ille autem qui recte his utitur, ostendat quidem bona esse, Sed non sibi

314쪽

non enim eum bonum melioremve faciunt, sed ab eo potius fiunt et ideo non eis amore agglutinetur, neque Velut membra sui animi faciat, quod sit amando, ne cum re8ecari coeperint, eum cruciatu ac tabe foederit; sed eis totus superferatur, et habere illa atque regere cum opus est

paratus, et amittere a non habere paratior. Cum ergo haec ita sint, num aut argentum et aurum propter VarOS accusandum putas, aut Cibo propter Voraces, aut Vinum propter ebriosos, aut muliebres formas propter scortatores et adulteros, atque hoc modo caetera, cum praeSertim Videas et igne bene uti medicum, et pane scelerate VenesI- eum. E. VeriSsimum est, non res ipsas, sed homines qui eis male utuntur esse Culpando S.

XXXIV. A. Recte sed quoniam et quid valeat aeterna lex, ut opinor, videre dam coepimus, et quantum lectemporalis in vindicando progredi possit, inventum est et

rerum duo genera, aeternarum et temporalium, duoque rurSu hominum, aliorum aeternas, asiorum temporales

sequentium et diligentium satis aperteque distincta sunt :quid autem quisque sectandum et amplectendum eligat, in Voluntate esse positum constitit nullaque re de arce dominandi, rectoque ordine mentem deponi, nisi voluntate et est manifestum non rem ullam, cum ea quiSque male utitur, sed ipsum male utentem esse arguendum reseramus nos, Si placet, ad quaestionem in exordio hujus Sermoni propositam, et videamus utrum soluta Sit nam quaerere institueramus quid sit male facere, et propter hoc omnia quae dicta sunt, diximus. Quocirca licet nunc animadvertere et considerare, utrum sit aliud male facere, quam neglectus rebus aeternis, quibus per se ipsam menstruitur, et per se ipsam percipit, et quas amans amittere non potest, temporalia et quae per corpus hominis partem

I Retracti cap. IX, . .

315쪽

vilissimam sentiuntur, et nunquam SSe certa OSSunt, quasi magna et miranda sectari. Nam hoc uno genere Omnia malefacta, id est, peccata, mihi videntur includi Τibi

autem quid videatur, expecto cognOSCere. XXXV. E. Est ita ut dicis, et assentior omnia peccata hoc uno genere contineri, cum quisque avertitur a divinis Vereque manentibus, et ad mutabilia atque incerta On- Vertitur. Quae quanquam in ordine suo recte locata sint, et Suam quamdam pulchritudinem peragant perversi tamen animi est et inordinati eis sequendis subjici, quibus ad nutum suum ducondis potius divino ordine ac jure praelatus est. Et illud simul mihi videro jam videor absolutum atque compertum, quod post illam quaestionem quid sit male facere, deinceps quaerere institueramus, unde male faciamus. Nisi enim fallor, ut ratio tractata monstravit, id facimus ex libero voluntatis arbitrio. Sed quaero, Utrum ipsum liberum arbitrium, quo peccandi facultatem habere convincimur, oportuerit nobis dari ab eo qui nos fecit. Videmur enim non fuisse peccaturi, Si StocareremUM: et metuen iam est, ne hoc modo Deus etiam malefaetorum nostrorum auctor existimetur . . Nullo

modo isthuc timueris : sed ut diligentius requiratur, aliud tempus Sumendum est. Nam haec sermocinati modum terminumque jam desiderat inua velim credas magnarum abditarumque rerum inquirendarum quasi fores eSse pul-Satas. In quarum penetralia cum Deo duce Venire coepe rimus, judicabis profecto, quantum inter hanc disputationem, et ea quae Sequuntur intersit, quantumque illa praestent, non modo investigationis sagacitate, sed etiam majestate rerum, et clarissima luce veritatis, pietas tantum adsit, ut nos divina providentia cursum, quem inStituimus, tenere et perficere permittat. E. Cedo voluntati tuae,

et ei meam judicio et voto libentissime ad ungo.

316쪽

I. 1. Si fieri potest, explica mihi quare dederit Deus homini liberum voluntatis arbitrium : quod utique si non aCCepisSet, peCeare non POSSet . . Iam enim certum tibi atque cognitum est Deum dedisse homini hoc, quod dari debuisse non putas E. Quantum in superiori libro intelligere mihi visus sum, et habemus liberum voluntatis arbitrium, et nonnisi eo peccamus. A. Ego quoque memini jam nobis id factum esse perspicuum. Sed nunc interrogaViutrum hoc quod nos habere, et quo nos peCCare manifeS- tum est, Deum nobis dedisse scias. E. Nullum alium puto. Ab ipso enim sumus et Sive peccanteS, SiVe recte agenteS, ab illo poenam meremur aut praemium. . O quoque utrum liquid noveris, an auctoritate commotus libenter etiam incognitum credas, cupio scire. . uctoritati quidem me primum de hac re credidisse confirmo. Sed quid Verius quam Omne bonum ex Deo esse, et omne justum bonum CSSe, et peccantibus poenam recteque sacientibus praemium justum esse Ex quo conficitur a Deo astici, et peccanteSmiseria, et recte acientes t eati tale. II. . Nihil resisto sed quaero illud alterum, quomodo noveri nos ab ipso esse. Neque enim hoc nunc, Sed ab

317쪽

ipso nos vel poenam, vel praemium mereri eXplicasti. E. Hoc quoque non aliunde Video esse manifestum, nisi quod jam constat Deum vindicare peccata Si quidem ab illo est omnis justitia. Non enim ut alicujus est bonitatis alienis praestare beneficia, ita justitiae vindicare in alienos. Unde manifestum est ad eum nos pertinere, quia non solum in nos benignissimus in praestando, sed etiam justissimus in vindicando est. Deinde ex eo quod ego poSui, tuque concessisti, omne bonum ex Deo SSe, etiam hominem ex Deo esse intelligi potest. Homo enim ipse in quantum homo est, aliquod bonum est; quia recte ViVere, cum Vult poteSt ΙΙΙ. . Plane si haec ita sunt, soluta quaesti est quam proposuisti. Si enim homo aliquod bonum est, et non posset nisi cum vellet recte facere debuit habere liberam

voluntatem , sine qua recte facere non posset. Non enim

quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum est. Satis ergo causae est, cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non potest vivere. Ad hoc

autem datam vel hinc intelligi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccandum, diVinitus in eum vindicatur. Quod

injuste ieret, Si non solum ut recte Viveretur, sed etiam ut peccaretur, libera esset Voluntas data. Quomodo enim justo vindicaretur in eum, qui ad hanc rem Usus esset voluntate, ad quam rem data est 3 Unc Ver Deus cum peccantem punit, quid videtur tibi aliud dicere nisi Cur non ad eam rem usus es libera Voluntate, ad quam tibi eam dedi, hoc est, ad recte faciendum Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa justitia in damnandis peccatis

recteque actis honorandis, quomodo esset, Si homo careret libero voluntatis arbitri, Non enim aut peccatum esset aut recte factum, quod non fleret Voluntate. Ac per hoc et poena injusta esset et praemium, si homo volunta-

Retraci cap. IX. . .

CXXXIV. 20

318쪽

tem non haberet liberam Debuit autem et in supplicio, et in praemio esse justitia quoniam hoc unum est honorum quae sunt ex Deo Debuit igitur Deus dare homini liberam voluntatem. IV. E. Iam concedo eam Deum dedisse. Sed nonne tibi videtur, quaeso te, Si ad recte faciendum data est, quod non debuerit ad peccandum posse converti sicut ipsa justitia quae data est homini ad bene vivendum : numquid enim potest quispiam per justitiam suam male vivere Sic nemo posSet per Voluntatem peccare, si voluntas data SSet ad recte faciendum. Λ. Donabit quidem Deus, Ut Spero, ut tibi valeam respondere, vel potius ut ipse tibi eadem,

quae Summa omnium magistra est, Veritate intus docentereSpondeas. Sed paulisper mihi volo dicas, si id quod abs

te quaeSiVeram, certum et cognitum tenes, Deum nobis dedisse heram voluntatem, utrum oporteat dicere dari non debuisse, quod dedisse confitemur Deum. Si enim in- Certum est utrum dederit, recte quaerimus utrum bene Sit data ut cum invenerimus bene datam esse, inveniatur etiam illum dedisse, a quo homini data sunt omnia bona; si autem invenerimus non bene datam esse, non eum dedisse intelligamus, quem culpare nefas est. Si Vero Certum

est, quod ipse illam dederit, oportet fateamur, quoquo modo data est, neque non dari, neque aliter dari eam debuisse quam data est. Ille enim dedit, cujus factum recte

reprehendi nullo paci poteSt. V. . Quanquam haec inconcussa fide teneam, tamen quia cognitione nondum teneo, ita quaeramus quasi omnia incerta sint. Video enim ex hoc quod incertum est, Utrum

ad recte faciendum voluntas libera data sit, cum per illam etiam peccare possimus, steri etiam illud incertum, utrum dari debuerit. Si enim incertum est ad recte faciendum datam esse, incertum est etiam dari debuisse : ac per hoc

319쪽

etiam utrum eam Deus dederit, incertum erit; quia si in certum est dari debuisse, incertum est ab eo datam esse, quem nefas est credere dedisse aliquid, quod dari non debuit. Λ. Illud saltem tibi certum est, Deum esse. E. Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo. A. Si quis ergo illorum insipientium, de quibus scriptum est: si Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus'. hoc tibi diceret, nec vellet tecum credere quod credis, sed

cognoscere utrum Vera credideris, relinqueres-ne hominem, an aliquo modo, quod inconcu8Sum tenes persuadendum esse arbitrareriso praesertim si ille non obluctari pervicaciter, sed studiose id vellet agnoscere 3 E. Hoc quod Ultimum posuisti, satis me admonet quid ei respondere deberem. Certe enim quamvis esset absurdisSimus, Concederet mihi, cum doloso et pervicaci de nulla omnino et maxime de re tanta non esse disserendum. Quo concesso, prior mecum ageret, ut sibi crederem bono animo eum isthuc quaerere, neque aliquid in se, quod ad rem hanc attinet, doli ac pervicaciae latere . um ego demonstrarem quod cuivis facillimum puto, quanto esset aequiuS, cum sibi de occultis animi sui quae ipse nosset, vellet alterum credere qui non nosset, ut etiam ipse tantorum virorum libris, qui se cum Filio Dei vixisse testatum litteris reliquerunt, esse Deum crederet quia et ea se vidisse scripserunt, quae nullo modo fieri possent, si non esset Deus; et nimium stultus esset, si me reprehenderet quod illis crediderim, qui sibi vultet ut crederem. Iamvero quod recte reprehendere non aleret, nullo modo reperiret cur etiam nollet imitari. . Si ergo utrum sit Deus, satis esse existimas, quod non temere tantis viris credendum esse judicavimus' cur non, quaeso te, de iis quoque rebus, quas tanquam incertas et planu incognitas quaerere instituimus, similiter putas

320쪽

eorumdem virorum auctoritati sic esse credendum, ut de

investigatione earum nihil amplius laboremus E. Sed nos id quod credimus, nosse et intelligere cupimus. VI. . Recte meministi, quod etiam in exordio superioris disputationis a nobis positum esse , negare non pOS- sumus. Nisi enim aliud esset credere, et aliud intelligere, et primo credendum esset, quod magnum et divinum intelligere cuperemus, frustra Propheta dixisset Nisi cre- , dideritis, non intelligetis φ. Q pSe quoque Dominus noster et dictis et actis ad credendum primo hortatus est, quos ad Salutem vocavit. Sed postea cum de ipso dono loqueretur, quod erat daturus credentibus, non ait: Haec

est autem ita aeterna ut credant, sed ' Haec est, inquit,n Vita aeterna, Ut cognoscant te solum Deum Verum, et

quem misisti Jesum Christum δ. , Deinde jam credentibus dicit u Quaerite et invenietis': nam neque inventum dici potest, quod incognitum creditur; neque quisquam inveniendo Deo sit idoneus, nisi antea crediderit, quod est

postea cogniturus. Quapropter Domini praeceptis Obtemperantes quaeramus instanter. Quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante inVeniemus, quantum haec in hac vita, et a nobis talibus inveniri queunt: nam et a melioribus etiam dum ha terras incolunt, et certe a bonis et piis omnibus post hanc vitam, evidentius atque persectius ista cerni obtinerique credendum est; et nobis ita fore sperandum est, et Sta contemptis terrenis et humanis, omni modo desideranda et diligenda sunt. ΙΙ. Quaeramus autem hoc Ordine, si placet primum quomodo manifestum est Deum esse : deinde utrum ab illo sint, quaecumque in quantumcumque Sunt bona postremo utrum in bonis numeranda sit voluntas libera.

SEARCH

MENU NAVIGATION