Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

si unus aut odor aut Sapor ab utroque sentiatur hinc

ergo isti sensus inveniuntur habere aliquid tale, quale illi duo in visu et auditu sed in eo dispares sunt, quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod etsi unum aerem

naribus ambo trahimus, aut unum cibum gustando capimus; non tamen eam partem aeris duc quam tu, nec eamdem partem cibi sum quam tu, Sed aliam ego, aliam tu et ideo de toto aere cum spiro, duc partem quanta mihi satis est, et tu item de toto aliam quanta tibi satis est ducis et cibus quamvis unus et totus ab utroque abSumatur, non tamen et a me totus, et a te totus absumi poteSt, quomodo Verbum et ego totum audio, et tu totum simul, et speciem quamlibet quantam ego ideo tantam

et tu simul; sed cibi vel potionis alia pars in me, alia in

te tranSeat necesse est an parum ista intelligis E. Imo Vero apertissima et certissima Sse consentio. XVIII. . Num censes tangendi sensum comparandum eSS Oculorum et aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur; quia non solum corpus num ambo POSSUmuS sentire tangendo, sed etiam eamdem partem tu quoque poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpUS, Sed eamdem quoque corporis partem OSSimus ambo sentire tangendo Non enim sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego totum et tu totum capere,

cum ambo illo Vescimur, sic etiam in tangendo accidit: sed et unum et totum quod ego tetigero, etiam tu potes, ut id ambo tangamus, non singulis partibus, Sed totum singuli. . Fateor hoc modo duobus illis superioribus Sensibus, hunc tangendi sensum esse simillimum sed in hoc video esse dissimilem, quod simul, id est, uno tempore , et videre aliquid unum totum ambo possumus et audire tangere autem possumus quidem totum aliquid

332쪽

320 S. AUGUSTINI EPISCOPI

ambo uno tempore, sed partibus singulis eamdem autem partem nonnisi temporibus singulis : nam nulli parti quam tactu capiS, OSSum meum tactum admovere , nisi tu admoveri tuUm. XIX. . Vigilantissime respondisti sed oportet te otiam illud videre, cum horum omnium quae SentimuS alia sint quae ambo , alia quae singuli sentiamus' ipsos Vero SenSus nOStro suo quisque Singuli sentiamus , ut neque ego Sentiam Sensum tuum, neque tu meum, quod de his rebus quae sentiuntur a nobis per corpori SenSUS, id est, quod de corporalibus rebus non possumus sentire ambo, sed singuli, nisi quod ita sit nostrum, ut hoc in nos Vertere et commutare possimus, Sicuti est cibus et potus cujus nullam partem quam ego percepero, et tu percipere poteris invia etsi nutrices alimenta mansa infantibus reddunt, illud tamen quod inde gustatus rapuerit atque in mandenti Viscera commutaverit, nullo modo reVOCari poterit ut in escam refundatur infatalis Gula enim cum

aliquid jucunde sapit, etiam si exiguam, tamen irreVOCabilem partem sibi vindicat, et hoc cogit fieri quod naturae corporis convenit quod nisi ita esset, nullus remaneret sapor in ore posteaquam fuerint mansa illa reddita atque desputa. Quod etiam de aeris partibus recte dici potest, qua naribus ducimus : nam etiam si aliquid aeris quod ego reddidero , possis etiam tu ducere, non tamen poteriSetiam illud, quod inde in alimentum meum cesserit muta nec reddi potest. Nam etiam naribus alimentum no Capere medici docent : quod alimentum et spirando Solus

sentire possum, et reflando restituere non possum, ut ab te etiam ductum naribus sentiatur. Nam caetera sensibilia quae quamVi Sentiamus, non tamen ea sentiendo in noStrum Corpu corrupta mutamus , OSSumia ea , SiVe Uno

tempore, Sive singulis vicissim temporibus ambo sentire,

333쪽

sic ut vel totum Vel pars ipsa quam sentio abs te etiam sentiatur qualia sunt, SiVe luX, Sive OnUS, SiVe corpora quae attingimus, non tamen laedimus. E. Intelligo. A. Manifestum est ergo ea, quae non commutamus et tamen Sentimus corpori SenSibus, et non pertinere ad naturam Sensuum nOStrorum, et propterea magis nobis 8Se communia, quia in nostrum proprium et quasi privatum non vertuntur atque mutantur. E. Prorsus aSSentior. Λ. Proprium ergo et quasi privatum intelligendum est, quod unicuique nostrum soli est, et quod in se solus sentit, quod ad suam naturam proprie pertinet: Commune autem est quasi publicum, quod ab omnibus sentientibus nulla sui corruptione atque commutatione sentitur. E. Ita

XX. Λ Λge, nune attende, et dic mihi utrum inveniatur aliquid, quod omnes ratiocinantes sua quisque ratione atque mente conamuniter videant, cum illud quod videtur praesto sit omnibus, nec in usum eorum quibus praesto eSt commutetur, quasi cibus aut potio, sed incorruptum integrumque permaneat, sive illi videant, sive non videant an sorte nihil hujusmodi esse arbitraris E. Imo multa esse video, e quibus unum commem orari satis est, quod ratio et Veritas numeri omnibus ratioci nantibus praeSto St, ut omnis eam computator sua quisque ratione et intelligentia conetur apprehendere : et alius id facilius , alius dissicilius possit, alius omnino non possit cum tamen ipsa aequaliter omnibus se praebeat valentibus eam capere me cum eam quisque percipit, in sui perceptoris quasi alimentum Vertatur atque mutetur nec cum in ea quisque sallitur, ipsa deficiat, sed ea vera et integra permanente , ille in errore Sit tanto amplius, quanto minus eam videt. XXI. A. Recte sane : sed Video te tanquam non rudem

CXXXIV. 21

334쪽

harum rerum cito invenisse quod diceres tamen si tibi aliquis diceret, numero istos non ex aliqua Sua natura sed ex iis rebus qua Sensu corporis attingimuS, impreS-sos esse animo OStro quasi quasdam imagines quorumque visibilium , quid responderes an tu quoque id putas 'E. Nullo modo id putaverim non enim si sensu corporis percepi numeros, idcirco etiam rationem partitionis numerorum vel copulationis sensu corporis percipere potui. Hac enim luce mentis refello eum , hiisquis Vel in addendo vel in retraliendo dum computat falsam summam renuntiaverit. Et quidquid sensu corporis tango, Veluti est hoc coelum et haec terra, et quaecumque in eis alia corpora sentio, quandiu futura Sint nescio : Septem autem et tria decem sunt et non solum nunc, sed etiam Semper, neque ullo modo aliquando Septem et tria non fuerunt decem , aut aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incoruptibilem numeri veritatem , dixi mihi ot cuilibet ratiocinanti SSe commUnem. XXII. . Non resisto tibi verissima et certissima respondenti. Sed ipsos quoque numeros non per CorporiS sensus attractos esse facile videbis , si cogitaveris quemlibet numerum tot Oeari quoties unum habuerit : verbi gratia: si his habuerit unum , duo vocantur Si ter tria et si decies unum habent , tunc Vocantur decem : et qui libet omnino numerus quoties habet unum , hinc illi nomen St, et tot appellatur. Unum vero quisquis VeriS-sime cogitat, profecto invenit corporis sensibus non posse

sentiri. Quidquid enim tali sensu attingitur, jam non

Unum, Sed multa esse convincitur corpus est enim . et ideo habet innumerabiles partes. Sed ut minutas quasque minusque articulatas non persequar , quantulumcumque illud corpusculum sit, habet certe aliam partem dexteram , aliam sinistram , aliam superiorem , aliam inserio-

335쪽

remo aut aliam ulteriorem, aliam citeriorem ahit alias finales, aliam mediam : haec enim necesse est quamlilbet exiguo corporis modulo inesSe sateamur : et propterea nullum corpus Vere pureque Unum 8Se concedimus in quo tamen non possent tam multa numerari nisi illius unius cognitione discreta. Cum enim quaero unum in Corpore , et me non invenire non dubito, novi utique quid ibi quaeram , et quid ibi non inVeniam, et non posse inVeniri, vel potius omnino ibi non esse. Ubi ergo novi quod

non est corpus unum , quid sit unum nOVi unum enim si non nossem, multa in corpore numerare non OSSem. Ubicumque autem unum OVerim , non utique per Corporis sensum noVi quia per corporis Sensum non novi nisi corpus , quod Vere pureque Unum non esse conVinCim US. Porro si unum non percepimuS, Orporis SenSu, nullum numerum eo Sensu percepimus, eorum untaXat numerorum quos intelligentia cernimus. Nullus enim est ex iis, qui non tot vocetur, quoties habet Unum , cujus percepti corporis sensu non sit. Cujuslibet enim corpusculi pars dimidia quantis duabus totum constat, habet et ipsa dimidiam suam. Sic ergo sunt illae duae partes in corpore, ut nec ipsae simpliciter duae sint. Numerus autem ille qui

Vocatur duo, quoniam bis habet illud quod simpliciter Unum est, pars ejus dimidia, id est illi id ipsum quod

Simpliciter unum est, non potest rursus habere dimidiam partem Vel tertiam, vel quotamlibet, quoniam implex

XXIII. Deinde quoniam tenentes Ordinem nUmerorum, post unum duo videmus , qui numerus ad Unum collatus, duplus invenitur duplus duorum non Consequenter adjungitur , sed interposito ternari quaternarius equitur, qui duplus est duorum. Et haec ratio per Omnes caeteros

numeros certissima et incommutabis lege pertenditur , 21.

336쪽

ut post uitum , id est, post primum Onanium numerorum,

ipso excepto primus sit qui duplum ejus habet duo enim sequuntur. Post secundum autem, id est, post duo, ipso excepto secundus sit qui duplum ejus habet: post duo

enim primu est ternarius Secundia quaternarius, duplus secundi Post tertium, id est, ternarium, ipso excepto tertius sit qui duplu est ejus post tertium enim , id est, post ternarium primus eSi quaternariUS, Secundus quinarius , tertius Senarius , qui duplus est tertii atque ita post quartum , ipso excepto quartus habet duplum ejus post quartum enim , id est, quaternarium , primus eStquinarius, SecunduS SenariUS , tertiUS SeptenariUS , quartus octonarius, qui duplex est quarti . Atque ita per omnes caetero reperiectio quod in prima copula numerorum , id est, uia et duobus inventum est , ut quotus quisque numerus est ab ip8 principio, totus post illum sit duplus ejus. Hoc ergo quod per Omne numero eSSe immobile , firmum incorruptumque conspicimus , unde conspicimus 3 non enim ullus ullo Sensu Orporis omnes numeros attingito innumerabile enim sunt unde ergo novimus per Omne hOC SSe aut qua phantasia vel phantasmate tam certa Verita numeri per innumerabilia tam sidenter, nisi in luce interiore conSpicitur, quam corporalis sensus ignorat PXXIV. His et talit, us multis documentis coguntur sa

teri , quibus disputantibus Deus donavit ingenium, et

pertinacia caliginem non obducit, rationem Veritatemque numerorum, et ad Sensu corporis non pertinere, et invertibilem sinceramque Consistere, et Omnibus ratiocinantibus ad videndum eSse communem. Quapropter Cum multa alia POSSint Occurrere, quae Communiter et tanquam publice praesto Sunt ratiocinantibus, et ab eis videantur mente atque ratione Singulorum quorumque Cernentium

337쪽

oaque inviolata et lacommutabilia maneant; non tamen invitus acceperim quod ista ratio et veritas numeri tibi potissimum occurrerit, cum ad id quod interrogaVeram, respondere Voluisse : non enim frustra in sanctis Libris Sapientiae conjunctus est numerus, hi dictum est Cir-

CuiVi ego, et O meum, ut Scirem et considerarem et v quaererem Sapientiam et numerum .

XXV. Verumtamen quaeso te , quid de ipsa sapientia putas existimandum p Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque homines habere sapientias, In Vero Unam prae8t esse Communiter Omnibus , cuju quanto magis quisque sit particeps, tanto est sapientior 3 E. Quam dicas sapientiam nondunt scio: video quippe varie videri hominibus, quid stat dicaturve sapienter iam et qui militant, sapienter sibi facere videntur et qui contempta militia colendo agro curam atque operam impendunt, hoc potius laudant, tribuuntque sapientis et qui astuti sunt ad excogitandos modos conquirendae pecuniae, Sihi Videntur esse sapientes; et qui haec omnia negligunt, Vel abjiciunt, et quaeque sunt hujusmodi temporalia , et totum studium suum ad investigationem conserunt veritatis, ut Semeptipsos Deumque cognoscant, magnUm hoc esse Sapientiae munus judicant et qui huic otio quaerendi et contemplandi veri nolunt se dedere, sed potius laboriosissimis curis et ossiciis agunt, ut hominibus consulant, et in rerum humanarum juste moderandarum et gubernandarum aetione Versantur, apiente Se esse arbitrantur; et qui utrumque horum agunt, et partim Vivunt in contemplatione veritatis, partim in laboribus iliciosis, quos humanae societati oberi putant, sibi palmam sapientiae tenere videntur. Omitto innumerabiles Sectas, quarum

nulla St, quae non Sectatore SUOS praeponen caeteris,

338쪽

eos solos Velit esse sapientes. Quamobrem cum id nunc agatur inter nos, ut non quid credamus respondendum

sit, sed quid dilucida intelligentia teneamus, nullo modo ad id tibi quod interrogasti respondere potero , nisi quod

credendo teneo, contemplando etiam et ratione cernendo noverim, quae it ipsa sapientia. XXVI. Λ. Num aliam putas esse sapientiam nisi veritatem, in qua cernitur et tenetur summum bonum p Nam illi omnes quos commemorasti dixersa sectantes, bonum appetunt, et malum fugiunt sed propterea diversa sectantur, quod aliud alii videtur bonum. Quisquis ergo appetit quod appetendum non erat, tametsi id non appeteret nisi ei videretur bonum erat tamen Errare autem

neque ille potest, qui nihil appetit, neque ille qui hoc appetit quod debet appetere. In quantum igitur omnes

homines appetunt vitam beatam, non errant. In quantum autem quiSque non eam tenet vitae viam quae ducit ad beatitudinem, cum se fateatur et prositeatur nosse nisi ad beatitudinem pervenire, in tantum errat. Error Si enim cum sequimur aliquid , quod non ad id ducit, quo Volumia pervenire. Et quanto magis in Via vitae quis errat, tanto minus sapit. anto enim magis longe est a Veritate, in qua cernitur et tenetur summum bonum. Summo Utem bono assecuto et adepto beatus quisque sit , quod omne Sine controversia volumus. Ut ergo constat nos heatos esse Velle, ita nos constat velle esse sapientes quia nemo sine sapientia beatus est. Nemo enim beatus St, nisi summo bono, quod in ea veritate, quam sapientiam VOCamUS. Cernitur et tenetur. Sicut ergo antequam beati Simus , mentibus tamen nostris impressa est notio beatitatis per hanc enim scimus, sidenterque et sine ulla dubitatione dicimus statos nos esse velle cita etiam priusquam Sapientes simus, sapientiae notionem in mente ha-

339쪽

bemus impressam, per quam UnusquiSque nostrum si interrogetur Velit-ne eSSe Sapiens, Sine ulla caligine dubitationis se velle reSpondet. XXVII. Quare si jam constat inter nos quae Sit Sapientia, quam fortasse Verbis explicare non poteras iam si eam nullo modo animo cerneres, nullo modo scires et Velle te esse sapientem et velle debere, quod te negaturum esse non arbitror volo jam dicas mihi, utrum etiam Sapientiam, sicut numeri rationem atque Veritatem, omnibus ratiocinantibus communem se praebere arbitreriS an qUOniam tot sunt mentes hominum quot homines sunt, unde nec ego de tua mente aliquid cerno, nec tu de mea, tot etiam putes esse Sapientias, quot potuerint esse Sapientes. E. Si summum bonum omnibus unum est, Oportet etiam Veritatem in qua cernitur et tenetur, id est, sapientiam

omnibus unam esse communem . . Dubita autem Summum bonum, quidquid illud est, omnibus hominibus unum esse ΤΕ. Dubito sane, quia diversos diversis rebus gaudere video tanquam summis bonis suis. Λ. Vellem quidem, ut de summo bono ita nemo dubitaret, ut nemo dubitat quidquid illud est, nonnisi eo adepto possessieri hominem

beatum. Sed quoniam magna quaesti est, et longum Se monem forte desiderat, putemus omnino tot summa hona esse, quot Sunt ipsae res diversae, quae a diversis tanquam summa bona appetuntur num ideo equitur, ut ipsa Sapientia etiam non sit una communis omnibus, quia ea

bona, quae in illa cernunt et eligunt homines, multa et diversa sunt Si enim hoc putas, potes et de hic Solis dubitare quod una sit, quia multa et diversa Sunt, quae in ea cernimus. De quibus multis eligit quisque pro Voluntate quo ruatur per oculorum sensum et alius altitudinem montis alicujus intuetur libenter, et eo gaudet aspectu' alius campi planitiem, alius conVexa allium,

340쪽

alius nemorium viriditatem, alius mobilem aequalitatem maris, alius haec omnia , vel quaedam horum simul pulchra confert ad laetitiam videndi. Sicut ergo ista multa et diversa sunt, quae in hac Sosis homines vident et eligunt ad fruendum, lux tamen ipsa una est, in qua videt et tenet quo fruatur uniuscujusque intuentis aspectus cita etiam si multa sunt bona eaque diversa , e quibus eligat quisque quod volet, idque Videndo et tenendo ad fruendum summum sibi bonum recte vereque constituat, sieritamen potest, Ut lux ipsa sapientiae, in qua h9ec videri et teneri possunt, Omnibus sapientibus sit una communis. E. Fateor sieri posse, nec impedire aliquid, ut non sit Omnibus Communis una sapientia, etiam si multa et di-Versa sint summa bona sed vellem scire an ita sit. Quod enim Concedimus sieri posse ut ita sit, non continuo itaeSSe Concedimus . . enemus interim esse sapientiam sed utrum sit communis una omnibus , an singuli Sapientes suas habeant, sicuti animas vel mentes suas, hoc nondum tenemus . . Ita eSt.

XXVIII. . Quid hoc quod tenemus vel esse Sapientiam, Vel Sapientes, et beatos esse omnes homines Velle, ubi videmum Nam hoc te videre, et Verum esse, nullo modo utique dubitaverim. Hoc ergo verum si Vide Ut cogitationem tuam, quam si mihi non enuntieS, eg Prorsus ignoro an ita ut intelligas, et a me videri posse hoc Verum , tametsi mihi abs te non dicatur ' E. Imo ita ut ab te quoque, etiam me invito, videri posse non dubitem. . Quod ergo unum verum videmus ambo singulis

mentibus, nonne utrique nostrum commune est in Manifestissime . . Item credo te non negare studendum CSSe Sapientiae, atque hoc Verum esse concedere. E. ProrSUS non dubito. . Hoc item Verum, et Unum eSSe, et Omnibus qui hoc sciunt, ad videndum esse commune, cluamViS

SEARCH

MENU NAVIGATION