Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

unusquisque id nec mea, ne tua , nee CUJUSquam alterius , sed sua mente conspiciat, eum id quod conspicitur, omnibus conspicientibus communiter praesto sit, numquid negare poterimus P E. Nullo modo Λ. Item Iuste essu vivendum, deteriora melioribus esse subdenda, et paria paribus comparanda, et propria suis quibusque tribuenda, nonne fateberis esse verissimum, et tam mihi quam tibi atque omnibus id videntibus praesto esse communitor E. Λssentior . . Quid incorruptum melius Sse Corrupto, aeternum temporali, inviolabile violabili, poteris negares AE. Quis potest Θ Λ. Hoc ergo verum potest quisque suum proprium dicere, cum incommutabiliter contem

plandum adsit omnibus, qui hoc contemplari valent PE. Nullus hoc vere dixerit, suum SSe proprium, cum tam sit unum atque omnibus Commune, quam VerUmeSt. Λ. Item a corruptione avertendum animum, atque ad incorruptionem convertendum esse , id est, non CorrUptionem, sed incorruptionem diligendam esse quis negat 3

Aut quis cum verum esse sateatur, non etiam incommutabile intelligat, atque omnibus mentibus id valentibus

intueri, communiter praesto esse videat P . Verissimum est. 1. Quid eam vitam quae nullis adversitatibus de certa et honesta sententia demovetur, dubitabit aliquis esse meliorem, quam eam quae sacile incommodis temporalibus frangitur atque subvertitur Τ Ε. Quis dubitaverit pXXIX. . Iam hujusmodi plura non usieram : satis enim est quod istas tanquam regulas et quaedam lumina Virtutum, et vera et incommutabilia, et sive singula sive Omnia communiter adesse ad contemplandum eis, qui

haec valent sua quisque ratione ac mente Conspicere, pariter meCum Vides, certissimumque esse concedis Sede sane

quaero, utrum haec tibi videantur ad sapientiam pertinere: nam credo videri tibi eum qui sapientiam SSecutuS St,

342쪽

330 AUGUSTINI EPISCOPI

esse Sapientem. E. Videtur omnino Λ. Quid , ille qui juste ivit, posset-ne ita vivere, nisi videret quae inferiora quibus potioribus subdat, et quae paria Subim et copulet, et quae propria suis quibusque distribuat E. Non posset. Λ. Qui ergo haec Videt, num eum negabis sapienter Videres E. Non nego. Α. Quid , ille qui prudenter vivit, nonne eligit incorruptionem, et eam corruptioni Praeponendam esse decernit 3 E. Ianifestissime . . Cum ergo id eligit quo convertat animum, quod eligendum essenem ambigit , num negari potest sapienter eligere PE . Nullo modo negaverim. . Cum ergo ad id quod sapienter eligit convertit animum, Sapienter utique ConVertit. E. Certissimum est . . Et qui ab eo quod sapienter eligit, et quo se sapienter convertit, nullis terroribus poenisque depellitur, sapienter sine dubio facit. E. Prorsus sine dubio. Λ. Manifestissimum est igitur omnes has, quas regulas diximus et lumina Virtutum , ad sapientiam pertinere quandoquidem quanto magis quisque ad agemdam vitam eis utitur, et secundum haec agit vitam, tanto magis vivit facitque sapienter inane autem quod Sapienter sit, non potest recte dici a sapientia esse Separatum. E. Omnino ita est. A. Quam ergo verpe atque incommutabiles sunt regulae numerorum, quorum rationem atque Veritatem incommutabiliter atque communiter omnibus eam cernentibus, praesto esse dixisti, tam Sunt verae atque incommutabiles regulae Sapientiae, de quibus paucis nunc singillatini interrogatus respondisti Sse Vera atque manifestas, easque omnibus qui haec intueri valent, communes ad contemplandum adesse concedis. XXX. E. Dubitare non possum. Sed pervellem scire, Utrum Uno aliquo genere contineantur haec duo, Sapientia scilicet et numerus, quia conjuncta etiam in Scripturis sanctis haec posita esse commemorasti an alterum exiS-

343쪽

tat ab altero, aut alterum in alter consistat, Veluti numerus a sapientia, Vel in sapientia. Nam Sapientiam existere a numero, aut OnSiStere in numero, non ausim dicere mescio enim quo modo quia multos noVi numerarios

aut numeratores, Vel si quo alio nomine vocandi sunt, qui summe atque mitabiliter computant, sapientes autem perpaucos, aut forsitan neminem, longe venerabilior mihi occurrit sapientia quam numerus. Λ. Rem dicis quam ego quoque mirari soleo. Nam cum incommutabilem veritatem numerorum mecum ipse considero, et ejus quasi cubile ac penetrale vel regionem quamdam, Vel si quod aliud nomen aptum inveniri potest, quo nominemus quasi habitaculum quoddam sedemque numerorum, longe remoVeor a corpore: et inveniens fortasse aliquid quod cogitare possim, non tamen aliquid inveniens quod Verbis proferre susticiam, redeo tanquam lassatus in haec noStra , ut loqui possim, et ea quae ante oculos ita sunt dico , sicut dici solent. Hoc mihi accidit etiam cum de sapientia quantum Valeo, vigilantissime atque intentissime cogito. Et propterea multum miror, cum haec duo sint in secretissima certissimaque veritate, accedente etiam testimoni Scripturarum, quo commemoravi Conjuncte

illa posita, plurimum miror, ut dixi, quare numerUS vilis sit multitudini hominum, et chara sapientia. Sed nimirum illud est, quod una quaedam eademque re eSt: Verumtamen quoniam nihilominus in divinis Libris de sapientia dicitur Quod attingit a sine usque ad me for-

titer, et disponit omnia suaviter'. ea potentia Uasortiter a sine usque ad sinem attingit, numerus OrtaSSedicitur : ea vero qua disponit omnia suaviter, sapientia proprie jam Vocatur, cum sit utrumque unius ejuSdem que sapientiae.

Sap. VIII, I.

344쪽

XXXI. Sed quia dedit numeros omnibus rebus etiam

infimis, et in suae rerum locatis, et Corpora enim omnia quamvis in rebus extrema Sint habent numero SUOM Sapere autem non dedit Corporibus, neque animis omnibus,

sed tantum rationalibus , tanquam in eis sibi sedem locaverit, de qua disponat omnia illa etiam insima, quibus numeros dedit citaque quoniam de corporibus facile judicamus, tanquam de rebus u Le infra nos ordinatae sunt, quibus impressos numeros infra nos esse cernimux; et eos propterea vilius habemus. Sed cum coeperimus tanquam

SurSum VerSUS recurrere, invenimus eo etiam nostras

mente transcendere , atque incommutabiles in ipsa manere Veritate. Et quia sapere pauci posSUnt, numerare autem etiam stulti concessum est, mirantur homines Sapientiam, numerosque contemnunt. Docti autem et studi OSi, quanto remotiores sunt a labe terrena, tanto magis et numerum et sapientiam in ipsa veritate contuentur, et utrumque charum habent: et in ejus Veritatis comparatione non ei aurum et argentum, et caetera de quibus

homines dimicant, sed ipsi etiam vilescunt sibi. XXXII. Nec mireris numeros ideo viluisse hominibus,

et charam esse sapientiam , quia facilius possunt numerare quam Sapere, cum videas charius illos hahere aurum quam lumen lucernae, cui comparatum aurum ridetur.

Sed honoratur amplius res longe inferior, quia lucernam sibi et mendicus accendit, aurum vero pauci habent :quanquam Sapientia absit ut in comparatione numeri in-Veniatur inferior, cum eadem sit : Sed culum quo cerni possit, inquirit. Sed quemadmodum in uno igne consub- Stantialis, ut ita dicam, sentitur fulgor et calor, ne Separari ab invicem possunt tamen ad ea calor pervenit, quae prope admoventur, fulgor vero etiam longius latiusque

diffunditur: sic intelligentiae potentia, qtasse inest sapien-

345쪽

tiar, propin luiora servescunt, Sicuti Sunt animae rationa lex ea ero quae remotiora Sunt, Sicuti Corpora, non

attingit calore sapiendi, Sed perfundit lumine numerorum: quod tibi fortassis obscurum est. Non enim ulla visibilissimilitudo invisibili rei potest ad omnem convenientiam coaptari. antum illud attende, quod et quaestioni quam

suscepimus satis est, et humilioribus etiam mentibus luales no Sumus, SeSe manifestat, quia etsi clarum nobis esse non potest, utrum in Sapientia, vel ex sapientia numerus, an ipsa sapientia ex numero, an in numero Sit, an Utrumque nomen unius rei possit ostendi .illud certe manifestum est utrumque Verum esse, et incommutabiliter Verum. XXXIII. uapropter nullo modo negaveris e8Se incommutabilem veritatem liae omnia quae incommutabiliter Vera Sunt continentem, quam non possis dicere tuam Vel meam , Vel cujusquam hominis, sed omnibus incommutabilia vera cernentibus, tanquam miris modi Secretum

et publicum lumen, praesto esse ac Se praebere Communiter : Omne autet quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intelligentibus praesto est, ad ullius eorum proprie naturam pertinere quis dixerit Θ Meministi enim ut opinor, quid de Sensibus corporis paulo ante tractatum

sit , ea Scilicet quae oculorum Vel aurium Sensu Communiter tangimus sicuti sunt colores et Soni, quos ego et tu simul videmus, vel simul audimus, non pertinere ad oculorum nostrorUm auriumve naturam, sed ad sentiendum nobis esse communia. Sic ergo etiam illa quae ego et tu communiter propria quisque mente OnSpicimUS , nequaquam dixeris ad mentis alicujus nostrum pertinere naturam. Duorum enim oculi quod simul vident, nec hujus nec illius oculos esse poteris dicere, sed aliquid tertium in quod utriusque conferatur aspectus. E. Perti S-Simum atque Verissimum St.

346쪽

XXXIV. . Hanc ergo veritatem , de qua jam diu loquimur , et in qua una tam multa conspicimus, excellentiorem putas esse quam men nostra est, an aequalem

mentibus nostris , an etiam inferiorem Sed si esset inferior, non secundum illam, Sed de illa judicaremus, sicut judicamus de corporibus , quia infra sunt, et dicimus ea

plerumque non tantum ita esse vel non ita, sed ita vel non ita esse debere: sic et de animis nostris non solum ita esse animum noVimus, sed plerumque etiam ita esse debere. Et de corporibus quidem sic judicamus, cum dicimus minus Candidum est quam debuit, aut minus quadrum , et multa similiter. De animis Vero minus aptus est quam debet, aut minus lenis, aut minus VehemenS, Sicut nOStrorum morum se ratio tulerit. Et judicamus haec secundum illas interiores regulas veritatis, qua communiter cernimus de ipsis vero nullo modo quis judicat cum enim quis dixerit aeterna temporalibus 8Sepotiora, aut septem et tria decem esse, nemo dicit ita

esse debuisse, sed tantum ita esse cognoscenS, non Xa

minator corrigit, sed tantum laetatur inventor Si autem esset aequalis mentibus nostris haec veritas, mutabilis etiam ipsa esset Mentes enim nostrae aliquando eam plus vident, aliquando minus, et ex hoc satentur Se QSSe Utabiles cum illa in se manens nec proficiat cum plus a nobis videtur , nec deficiat cum minus sed integra et in- Corrupta, et ConVersos laetificet lumine, et averso puniat

cpecitate. Quid quod etiam de ipsis mentilaus nostris secundum illam judicamus , cum do illa nullo modo judicare possimus P Dicimus enim minus intelligit quam debet, aut tantum quantum debet intelligit. Τantum autem mens debet intelligere, quantum propius admoveri atque inhaerere potuerit incommutabili veritati. Quare si nec inserior, nec aequalis est, restat ut sit superior atque excellentior.

347쪽

XXXV. Promiseram autem , si meministi, me tibi demonstraturum esse aliquid , quod Sit mente nostra atque ratione sublimius. Ecce tibi est ipsa veritas Damplectere

illam si potes, et fruere illa , et delectare in Domino , et dabit tibi petitiones cordis tui. Quid enim petis ampliusquam ut beatus sis Et quid beatius eo qui fruitur inconcussa et incommutabili et excellentissima veritate ponvero clamant homines beato Se esse, Cum puchra corpora magno desiderio concupita, Sive Conjugum, Sive etiam meretricum amplexantur, et nos in amplexu veritatis beatos esse dubitamus 3 Clamant homines se beatos eSSe, Cum aestu aridis facibus ad fontem abundantem salubremque perVeniunt, aut esurientes prandium CenamVe ornatamc0piosamque reperiunt: et Os negabimus beatos SSe, cum irrigamur pascimurque veritates Solemus audire Voce clamantium se beatos, si jaceant in rosa et aliis floribus, Vel etiam unguentis odoratissimis perfruantur quid

fragrantius, quid jucundius inspiratione veritatis 3 et dubitamus nos cum ab illa inspiramur, dicere beato. Multi

beatam vitam in cantu vocum et nervorum et tibiarum sibi constituunt, et cum ea sibi desunt, se miseros udi Cant, Cum autem adsunt, esseruntur laetitia Dei nos cum mentibus nostris sine ullo strepitu, ut ita dicam, cano rum et facundum quoddam silentium veritatis illabitur, aliam beatam vitam quaerimus, et tam certa et praeSente

non fruimur P Luce auri et argenti luce gemmarum et aliorum colorum , sive ipsius lucis quae ad hos Oculos pertinet, sive in ignibus terrenis, sive in stellis vel luna vel sole claritate et jucunditate delectati homines, cum ab ista laetitia nullis molestiis , nulla indigentia reVocantur beati sibi videntur, et propter haec semper volunt Vivere: et nos in luce veritatis eatam vitam collocare metuimus P

348쪽

336 S. AUGUSTINI EPISCOPI

XXXVI. Imovero quoniam in veritate cognoscitur et

tenetur summum honum , eaque Veritas Sapientia est, cernamus in ea teneamuSque Summum bonum , eoque

perfruamur. Beatus est quippe qui fruitur summo bono. Haec enim veritas ostendit omnia bona, quae Vera Sunt,

quae sibi pro suo captu intelligentes homines, vel singula, vel plura eligunt, quibus fruantur. Sed quemadmodum illi qui in luce solis eligunt quod libenter aspiciant, et eo aspectu laetificantur, in quibus si qui sorte fuerint vegetioribus sanisque et fortissimis oculis praediti, nihil libentius quam ipsum solem contuentur, qui etiam caetera quibus infirmiores oculi delectantur, illustrat sic fortis acie mentis et Vegeta, cum multa vera et incommutabilia certa ratione conspexerit, dirigit se in ipsam veritatem, qua cuncta monstrantur, eique inhaerens tanquam obsi-Viscitur caetera, et in illa simul omnibus fruitur. Quidquid enim jucundum est in caeteris Veris, ipsa utique Veritate jucundum eSt. XXXVII. Iaec est libortas nostra, cum isti subdimur veritati : et ipse est Deus noster, qui nos liberat a morte id est, a conditione peccati. Ipsa enim Veritas etiam homo cum hominibus loquens , ait credentibus si hi Si man- η eritis in Verbo meo, vere discipuli mei estis, et cog-D OScetis Veritatem, et Veritas liberabit vos 4 ulla enim re fruitur anima cum libertate, nisi qua fruitur cum

Securitate. Nemo autem securus est in iis honis quae O-test invitus amittere. Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit invitus mon enim locis separari ab ea quisqu9m potest Sed ea quo dicitur a veritate atque sapientia Separatio, ei Versa Voluntas est, qua in seriora diliguntur. Nemo autem vult aliquid nolens. Habemus igitur qua fruamur omnes aequaliter atque communiter multost

349쪽

sunt angustiae, nullus in ea desectus. Omne amatores suos nullo modo sibi invidos recipit, et omnibus communis est, et singulis casta est. Nemo alicui dicit Recede, ut etiam ego accedam 3 remOVe manus , Ut etiam ego amplectar. Omnes inhaerent, idipsum omnes tangunt Cibus

ejus nulla ex parte discerpitur : nihil de ipsa bibis quod

ego non poSSim. Non enim ab ejus communione in privatum tuum mutas aliquid sed quod tu de illa capis, et mihi manet integrum. Quod te inspirat non expecto ut reddatur ah te, et sic ego inspirer ex eo : non enim aliquid ejus aliquando sit cujusquam unius aut quorumdam proprium, sed simul omnibus tota est communis. XXXVIII. Minus ergo ea quae tangimus, Vel qUMIUS tamus, Vel quae olfacimus, huic sunt veritati similia

sed magis ea quae audimus et cernimus quia et Omne verbum a quibus auditur, totum auditur ab omnibus, et simul a singulis totum, et species omnis quae Oculi adjacet, quanta Videtur ab uno, tanta et ab alio simul Sed multum longo intervallo sunt ista similia mec tota enim simul sonat quaelibet vox, quia per tempora tenditur et producitur , et aliud ejus prius sonat, aliud posterita et species omnis visibilis tanquam intumescit per IOCOS, nec ubique tota est. Et certe omnia haec aui eruntur invito, et quominus eis frui possimus quibusdam impedimur angustiis. Nam et si posset esse cujusquam suaVi CantuS sempiternus, et studiosi ejus certatim ad eum audiendum Venirent, coarctarent sese, atque pugnarent de locis quanto plures essent, ut cantanti esset quisque popinquior, et in audiendo nihil tenerent manere Secundum, sed omnilaus vocibus fugientibus tangerentur Solem autem istum si vellem intueri, atque id pertinaciter posSem, et in occasu me desereret, et subvelaretur nubilo , et

multis aliis obstaculis voluptatem videndi eum invitus

CXXXIV. 22

350쪽

amitterem Postremo etiam si adesset Semper Suavitas , et

lucis videnti, et vocis audienti, quid magnum ad me perveniret, cum mihi esset commune cum belluis istilla veritatis et sapientiae pulchritudo, tantum adsit perseverans voluntas fruendi, nec multitudine audientium constipata secludit Venientes, nec peragitur tempore, nec migrat locis, nec nocte intercipitur, nec umbra intercluditur, nec sensibus corporis subjacet. De toto mundo ad se conversis qui diligunt eam, omnibus proxima est, Omnibus sempiterna nullo loco est, nusquam deest 40-ris admonet, intus doceta cernentes se commutat omneSin melius, a nullo in deterius commutatur; nullus de illa judicat, nullus sine illa judicat bene Λc per hoc eam manifestum est mentibus nostris , quae ab ipsa una fiunt Singulae Sapientes , et non de ipsa , sed per ipsam de caeteris, judices, sine dubitatione eSSe potiorem. XXXIX. Τ autem concesseras, si quid Supra mentes

nOStra esSe monstrarem, Deum te esse ConfeSSurum, Si

adhuc nihil esset superius. Quam tuam conceSSionem ac-piens dixeram satis esse, ut hoc demonstrarem. Si enim

aliquid est excellentius, ille potius Deus est: si autem non est, jam ipsa veritas Deus est. Sive ergo illud sit, sive

non Sit Deum tamen esse, negare non poteris AEllae nobis erat ad disserendum et tractandum quaesti conStituta. Nam si te hoc movet quod apud sacrosanctam disciplinam Christi in fidem recepimus, esse Patrem sapientiae me ment nos etiam hoc in idem accepisse, quod alterno Patri sit aequalis quae ab ipso genita est Sapientia. Unde nunc nihil quaerendum est, sed inconcussa id retinendum. Si enim Deus, et vere summeque est. Quod jam non solum indubitatum quantum arbitror side retinemus, sed etiam certa, quamvis adhuc tenuissima forma cognitionis attingimus quod quaestioni suscepta susticit, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION