Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

caetera quae ad rem pertinent, Xplicare possimus nisi quid habes adversus ista quod opponas. E. Ego ero incredibili omnino, et quam tibi verbis explicare non possum laetitia perfusus accipio ista, et clamo esse certissima. Clam autem Voce interiore, qua exaudiri cupio ab ipsa veritate, et illi inhaerere : quod non solum bonum, Sed etiam summum bonum, et beatisicum esse concedo. XL. Λ. Recte sanen etiam ego plurimum gaudeo. Sed quaeso te, numquid jam sapientes et beati sumus, an adhuc tendimus eo , ut id nobis esse proveniat E. Eo nos potius tendere existimo. Λ. Unde ergo ista comprehendis, quibus eris certisque gaudere te clamas, et hoc ad Sapientiam pertinere concedis an quisquam insipiens potest nosse sapientiam Ε. Quandiu insipiens est, non potest. Α. Tu ergo am sapiens es , aut nondum nosti sapientiam. E. Non Sum quidem adhuc sapiens, sed nec insipientem me dixerim, in quantum novi sapientiam : quoniam et

certa sunt ista quae novi, et ad sapientiam pertinere, ne gare non pOSSum. Λ. Dic quaeso te, nonne fateberis eum, qui non est justus injustum essen et qui non est prudens, imprudentem esse , et qui non est temperans, intempe

rantem an dubitari de his aliquid potest E. Fateor hominem, quando justus non est, injustum esse : hoc etiam de prudente et temperante responderim. . Cur ergo et quando Sapiens non est, non sit insipiens E. Hoc quoque fateor, quando quisque sapiens non est, eum SSe insipientem . . Nunc ergo tu quid horum es E. Quodlibet horum me appelles, nondum audeo me dicere sapientem: et ex iis quae concessi, Video esse consequens, Ut me insipientem non dubitem dicere Λ. Novit ergo insipiens Sapientiam. Non enim si utjam dictum est, certus esse Velle Se esse Sapientem, idque oportere, nisi notio sapientiae menti ejus inhaereret, sicut earum rerum de quihu Sin

352쪽

gillatim interrogatus respondisti, quae ad ipsam Sapientiam pertinent, quarum cognitione laetatus es. E. Ita est ut diciS. XLI. . Quid igitur aliud agimus cum studemus esse sapientes , nisi ut quanta possumus alacritate, ad id quod

mente contingimuS, totam animam nostram quodam modo

colligamus, et ponamus ibi, atque stabiliter insigamus, ut non jam priVato suo gaudeat quod implicavit rebus

transeuntihus, sed exuta omnibus temporum et locorum assectionibus apprehendat id quod unum atque idem semper est Sicut enim tota vita corporis est anima sic beata vita animae Deus est. Quod dum agimus , done peragamuS, in via sumus. Et quod istis veris et certis honis, quamvis adhuc in hoc tenebroso itinere coruscantibus gaudere concessum est, Vide utrum hoc sit quod scriptum est de sapientia , quid agat cum amatoribus suis cum ad eam Veniunt, et eam quaerunt, dictum est enim : In viis ostendet se illis hilariter, et omni providentia Oc- curret illis Quoquo enim te verteris, vestigiis quibusdam , quae operihus suis impressit, loquitur tibi, et tu in exteriora relabentem , ipsis exteriorum formis intro revocat ut quidquid te delectat in corpore, et per corporeos illicit sensus, Videas SSe numeroSum , et quaeras

unde sit, et in te ipsum redeas, atque intelligas te id quod attingis sensibus Corporis, probare aut improbare non posse misi apud te habeas quasdam pulchritudinis leges,

ad quas reseras quaeque pulchra Sentis extorius. XLII. Intuere coelum et terram et mare et quaecumque in eis vel desuper fulgent, Vel deorsum repunt, Vel Volant, vel natant, formas habent, quia numeros habent: adimo illis haec , nihil erunt. Λ quo ergo sunt, nisi a quo numerus quandoquidem in tantum illis est esse, in

353쪽

quantum numerosa esse. Et omnium quidem sormarum corporearum artifices homines in arte habent numeros, quibus coaptant opera sua : et tandi manus atque instrumenta in fabricando movent, donec illud quod formatur foris , ad eam quae intus est lucem numerorum relatum, quantum potest impetret absolutionem , placeatque per interpretem sensum interno judici supernos numeros intuenti. Quaere deinde artificis ipsius membra quis moVeat, numerus erit: nam moventur etiam illa numerose. Et idetrahas de manibus opus, et de animo intentionem sa-bricandi, motusque ille membrorum ad delectationem referatur, saltati vocabitur. Quaere ergo quid in saltatione delectet respondebit tibi numerus: Ecce sum Inspice jam pulchritudinem formati corporis' numeri tenentur in loco Inspice pulchritudinem mobilitatis in corpore, numeri Versantur in tempore. Intra ad artem unde isti

procedunt, quaere in ea tempus et locum nunquam erit, nusquam erit , Vivit in ea tamen numeru : nec eju regi spatiorum est, nec aetas dierum et discendae arti tamen Cum Se accommodant, qui se artifices fieri Volunt, corpuS Suum per loca et tempora movent, animum Vero per tempora acceSsu quippe temporis peritiores fiunt. I ranscende ergo et animum artificis, ut numerum Sempiternum videaso jam tibi sapientia de ipsa interiore sede fulgebit, et de ipso secretario veritatis quae si adhuc languidiorem aspectum tuum reVerberat, refer Culum mentis in illam viam , ubi se ostendebat hilariter Memento sane distulisse te visionem, quam sortior saniorque repetas. XLIII. se qui derelinquunt te ducem, et oberrant in Vestigiis tuis, qui nutus tuos pro te amant, et Obliviscuntur quid innuas, o suavissima lux purgatae mentis Sapientia non enim cessas innuere nobis, quae et quanta Sis et ny -

354쪽

tu tui sunt omne creaturarum decus. Et artifex enim quodam modo innuit spectatoris operis sui de ipsa operis pulchritudine, ne ibi totus haereat, sed speciem corporis fabricati sic percurrat oculis , ut in eum qui fabricaverit recurrat affectu Simile autem Sunt, qui ea quae facis pro te amant, hominibus qui cum audiunt aliquem facundum sapientem, dum nimis Suavitatem vocis ejus et structuras Syllabarum apte locatarum avide audiunt amittunt Sententiarum principatum , cujus illa verba tanquam Signa sonuerunt. Vae qui se avertunt a lumine tuo et obscuritati suae dulciter inhaerent. anquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in umbra sua desiguntur , et tamen etiam ibi quod eos delectat, adhuc habent de circumfulgentia lucis tuae. Sed umbra dum amatur, languidiorem facit oculum animi et invalidiorem ad perferendum conspectum tuum. Propterea magi magisque homo tenebratur , dum sectatur libentius , quidquid infirmiorem tolerabilius excipit. Ex quo incipit non posse Videre quod summe est, et malum putare quidquid fallit improvidum, aut illicit indigum , aut captum Σ- cruciat , Cum ea pro merito patiatur aversionis Suae , et quidquid justum est, malum SSe non poSSit. XLIV. Si ergo quidquid mutabile aspexeris, Vel senSucorporis, Vel animi consideratione capere non potes, niSi aliqua numerorum forma teneatur , qua detracta in nihil recidat ; noli dubitare , ut ista mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus, et distincta varietate formarum , quasi quosdam Versus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem quae neque contineatur et quasi diffundatur locis, neque protendatur atque varietur temporibus , per quam Cuncta ista formari valeant, et pro suo genere implere atque agere

iocorum ac temporum numeros.

355쪽

XLV. Omnis enim res mutabilis , etiam formabilis sit necesse est. Sicut autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellaverint. Nulla autem re formare se ipsam potest quia nulla res potest dare sibi quod non habet : et utique ut habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quaelibet res si quam habet formam , non ei opus est accipere quod

habet : si qua vero non habet formam, non potest a se accipere quod non habet. Nulla ergo res, ut diximus formare se potest. Quid autem amplius de mutabilitate corporis et animi dicamus superius enim satis dictum est. Conficitur itaque , ut et corpus et animus Orma quadam incommutabili et semper manente formentur. Cui formae dictum est si Mutabis ea et mutabuntur, tu au- , tem idem ipse es , et anni tui non deficient . , Λ nos sine defectu, pro aeternitate posuit prophetica locutio. De hac item forma dictum est is Quod in se ipsa manens innovet omnia φ. , Hinc etiam comprehenditur omnia providentia gubernari. Si enim omnia quae sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, forma ipsa incommutabilis , per quam mutabilia cuncta subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur, ipsa est eorum providentia: non enim ista essent, si illa non esset. Intuens ergo et considerans universam creaturam , quicumque iter agit ad sapientiam, sentit sapientiam in via se sibi ostendere hilariter, et in omni providentia occurrere sibi : et tanto alacrius ardescit viam istam peragere quanto et ipsa via per illam pulchra est, ad quam XaeStuat perVenire.

XLVI. Tu autem si praeter id quod est et non vivit, et id quod est et vivit neque intelligit, et id quod est et vivit et intelligit, inveneris aliquod aliud creaturarum ge-

356쪽

nus, tunc aude dicere aliquod bonum esse, quod non sit ex Deo. ria enim haec duobus etiam nominibus enuntiari possunt, si appellentur corpus et vita quia et illa quae tantum vivit, neque intelligit, qualis est pecorum , et haec quae intelligit, sicuti est hominum, rectissime vita dicitur. Haec autem duo, id est, corpus et ita, quae quidem creaturae deputantur nam et Creatoris ipsius vita

dicitur, et ea summa ita est istae igitur duae creaturae corpus et ita , quoniam sormabilia sunt, sicuti superius dicta docuerunt, amissaque omnino forma in nihilum recidunt, satis ostendunt se ex illa forma Subsistere, quae semper ejusmodi est. Quamobrem quantacumque bona, quamVi magna , quamvis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim majus in creaturis quam vita intelligens, aut quid minus potest esse quam corpus Quae quantumlibet deficiant, et eo tendant ut non Sint tamen

aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid autem formae cuipiam rei deficienti remanet, ex illa

forma est quae nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum Suorum

leges non sinit. Quidquid igitur laudabile advertitur in rerum natura , Sive exigua sive ampla laude dignum judicetur , ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris misi quid habes ad haec. XLVII. . Satis mihi persuasum esse fateor, et quemadmodum manifestum fiat, quantum in hac vita atque

inter tales quales non sumus potest, Deum esse, et ex Deo esse omnia bona quandoquidem Omnia quae Sunt, sive quo intelligunt et vivunt et sunt sive quae tantum Vivunt et Sunt, sive quae tantum sunt, ex Deo Sunt. Nunc jam tertiam quaestionem videamus, utrum expediri posSit, inter bona esse numerandam liberam Voluntatem. Quo

demonstrato sine dubitatione concedam, Deum dedisse

357쪽

nobis eam darique oportuisse A. Bene meministi proposita et secundam quaestionem jam explicatam vigilanter animadvertisti sed videre debuisti etiam istam tertiam jam solutam Propterea quippe tibi videri dixeras, dari non debuisse liberum voluntatis arbitrium, quod eo quiS-que peccat. Cui sententiae tuae cum ego intulissem , recte fieri non posse, nisi eodem libero voluntatis arbitrio, atque ad id potius hoc Deum dedisse asseverarem reSpondisti liberam voluntatem ita nobis dari debuisse , ut justitia data est, qua nemo nisi recte potest uti. Quae responsio tua in tantos circuitus disputationis nos ire compulit, quibus tibi probaremus, et majora et minora bona non SSenis ex Deo. Quod non tam dilucide ostendi posset, nisi prius adversus opiniones impiae stultitiae , qua ii Dicit in v Sipiens in corde suo : Non est Deus , , qualiscumque de re tanta pro modulo nostro inita rati , eodem ipso Deo in tam periculoso itinere nobis opitulante, in aliquid manifestum intenderetur. Quae duo tamen, id est Deum

esse et omnia bona ex ipso esse, quanquam inconcuSSaside etiam antea tenerentur , sic tamen tractata Sunt, Ut hoc quoque tertium, inter hona esse numerandam liberam voluntatem , manifestissime appareat.

XLVIII. Iam enim superiore disputatione patefactum est, constititque inter nos, naturam corporis inseriore gradu esse quam animi naturam, ac per hoc animum majus bonum esse quam corpus. Si ergo in corporis bonis invenimus aliqua quibus non recte uti homo possit, ne tamen propterea dicimus , non ea dari debuisse, quoniam esse confitemur hona' quid mirum si et in animo sunt quaedam bona , quibus etiam non reci uti possimus, sed quia bona sunt, non potuerunt dari nisi ab illo, a quo sunt

omnia boni Vides enim quantum honi desit corpori cui

358쪽

desunt manus, et tamen manibus male utitur, qui eis operatur vel saeva vel turpia. Sine pedibus aliquem si aspiceres, fatereris deesse integritati corporis plurimum bonum et tamen eum qui ad nocendum cuipiam, Vel se ipsum dehonestandum pedibus teretur , male uti pedibus non negares. Oculis hanc lucem Videmus, formasque internoscimus corporum idque et speciosissimum est in nostro corpore, unde in fastigio quodam dignitatis haec membra

locata sunt; et ad salutem tuendam, multaque alia vitae commoda refert Sus Oculorum oculis tamen plerique

pleraque agunt turpiter, et eos militare cogunt libidini. Et vides quantum bonum desit in facie, si oculi desint: cum autem adsunt, quis hos dedit nisi bonorum omnium largitor Deus 3 Quemadmodum ergo ista probas in corpore, et non intuens eos qui male his utuntur, laudas illum qui haec dedit bona sic liberam voli1ntatem sine

qua nemo poteSi recte Vivere oportet et bonum, et divinitus datum , et potius eos damnandos qui hoc hono male utuntur inuam eum qui dederit dare non debuisse fateariS.

XLIX. E. Prius ergo vellem, ut mihi probares aliquod

bonum esse liberam voluntatem; et ego concederem Deum illam dedisse nobis, quia fateor ex Deo omnia bona SSe. A. Ita-ne tandem non probavi tibi tanto molimine superioris disputationis, cum omnem speciem formam lue corporis a Summa omnium rerum forma, id est, a Veritate subsistere a tereris , et bonum esse concederes Nam et capillos nostros numeratos esse , ipsa in vangelio loquitur Veritas. De numeri autem summitate, et a sine Usque ad filiae pertendente potentia, quae locuti silerimus, excidit tibi. Quae igitur ista est lanta perverSita , capillos nostros, quamvis inter exigua et omnino abjectis

359쪽

sima, tamen inter bona numerare, nec inVenire cui auctori tribuantur nisi bonorum Omnium conditori Deo, quia et maxima et minima bona ab illo Sunt, a quo est omne bonum et dubitare de libera voluntate, sine qua recte ViVi non posse concedunt, etiam qui pessime ViVunt 3 Et certe nunc responde, quaeso, quid tibi melius esse videatur in nobis,

sine quo recte Vivi potest, an sine quo recte Vivi non potest. E. Iamjam parce quaeso pudet caecitatis. Quis enim ambigat id longe esse praestantius, Sine quo recta ita nulla est A. Iam ergo tu negabis luscum hominem recte posse vivere a. hsit tam immanis amentia. . Cum ergo in corpore oculum concedas esse aliquod bonum, quo amisso tamen ad recte vivendum non impeditur voluntas libera tibi videbitur nullum bonum, sine qua recte nemo vivit PL. Intueris enim justitiam , qua nemo male litur. Haec inter summa bona quae in ipso sunt homine numeratur, OmneSque Virtutes animi quibus ipsa recta vita et honeSta Constat. Nam neque prudentia, neque sortitudine, neque temperantia male quis utitur: in his enim omnibus, sicut in ipsa etiam quam tu commemorasti justitia,

recta rati Viget, sine qua Virtutes esse non possunt. Recta autem ratione male tinem potest. Ista ergo magna bona sunt; sed meminisse te portet, non Solum mpgna, Sed

etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt Omnia bona, hoc est Deo. Id enim superior disputatio persuasit, cui toties tamque laetus assensus es. Virtutes igitur quibus recte Vivitur, magna hona Sunt specie autem quorumlibet corporum, sine quibus recte Vivi potest, minima bona sunt potentiae vero animi sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur' caeteris autem bonis, id est, mediis et minimis

non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et

360쪽

ideo virtute nemo male uti itur, quia opus Virtutis est honus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus. Nemo autem hene utendo male utitur. Quare abundantia

et magnitudo honitatis Dei non solum magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas ejus in magnis, quam in mediis , et magis in mediis quam in minimis bonis : sed magis in omnibus quam

si non omnia tribuiSSet.

LI. E. Λssentior. Sed illud me movet, quoniam de libera Voluntate quaestio est, et videmus ipsam bene uti caeteris Vel non bene, quomodo et ipsa inter illa quibus

utimur numeranda sit . . Quomodo omnia quae ad Scientiam cognOScimus, ratione cognoscimus, et tamen etiam ipsa ratio inter illa numeratur quae ratione cognOSCimUS. An oblitus es, cum quaereremus quae ratione CognoSCantur,

Consessum te fuisse etiam rationem ratione cognoscis Noli ergo mirari, si caeteris per liberam voluntatem timur, etiam ipsa lihera voluntate per eam ipsam uti nos POSSe ut quodam modo se ipsa utatur voluntas quae utitur deteris, sicut se ipsam cognoscit ratio, quae Cognoscit et eaetera. Nam et memoria non solum coetera omnia quae meminimus comprehendita sed etiam cluod non obliviscimur nos habere memoriam, ipsa se memoria quodam modo tenet in nobis, quae non solum aliorum , sed etiam sui meminit, Vel potius nos et caetera et ipsam per ipsam me

LII. Voluntas ergo quae medium bonum est, Cum inhaeret incommutabili bono, eique communi non proprio, sicuti est illa, de qua multum locuti sumus, et nihil digne diximus, Veritas, tenet homo beatam Vitam : eaque ipsa vita beata, id est, animi assectio inhaerentis incommutat ili bono, proprium et primum est hominis honum. In eo sunt etiam Virtutes omnes quibus male uti nemo po-

SEARCH

MENU NAVIGATION