Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

cimus, sed necessitateri aut non Oluntate naorimur, sed

necessitate; et si quid aliud hujusmodi non voluntate autem volumus, quis Vel delirus audeat dicere Quam

obrem quamvis praesciat Deus nostra Voluntates futuras : non e eo tamen conficitur, ut non Voluntate

aliquid velimus. Nam et de beatitudine quod dixisti, non abs te ipso beatum fieri, ita dixisti, quasi hoc ego negaVerim sed dico, cum futurus es beatus, non te invitum , sed olentem futurum. Cum igitur praescius Deus sit futurae beatitudinis tuae , nec aliter aliquid fieri possit quam ille praescivit, alioquin nulla praescientia St, non tamen ex eo cogimur sentire, quod absurdissimum est et longe a veritate seclusum, non te volentem eatum si iturum. Sicut autem voluntatem beatitudinis, cum SSe coeperis beatus , non tibi aufert praescientia Dei, quae hodieque do tua futura beatitudine certa est sic etiam Voluntas culpabilis, si qua in te futura est, non propterea Voluntas non erit , quoniam Deus eam futuram SSepraescivit. VIII. Attende enim , quaeso , quanta caecitate dicatur: Si praescivit Deus futuram voluntatem meam, quoniam nihil aliter potest fieri quam praescivit, neceSSe Stit Velim quod ille praescivit : si autem necesse est, non jam voluntate, sed necessitate id me velle fatendum est. Ostultitiam singularem Quomodo ergo non potest aliud fieri quam praescivit Deus , si Volunta non erit, qUam Voluntatem futuram ille praesciverit Θ Omitto illud seque monstruosum, quod paulo ante dixi eumdem hominem dicere : Necesse est ut ita velim, qui necessitate Supposita auferre nititur voluntatem. Si enim necesse est ut Velit, unde Volet cum voluntas non erit Quod si non hoc modo dixerit, sed dixerit se , quia necesse est ut Velit, ipsam voluntatem in potestate non habere occurretur ex

372쪽

eo quod ipse dixisti, cum quaererem utrum invitus beatus futurus sis respondisti enim quod jam esse beatus, si potestas esset in teri Velle enim te, sed nondum posse dixisti. Ubi ego subjeci de te clamas8 Veritatem : non

enim negare OSSumVS habere nos potestatem, nisi dum nobis non adest quod volumUM dum autem Volumus , si voluntas ipsa deest nobis , non utique volumus. Quod si fieri non potest, ut dum Volumus non Velimus, adest utique voluntas Volentibus : nec aliud quidquam est in potestate, nisi quod volentibus adest. Voluntas igitur nostra nec voluntas esset, niSi esset in nostra potestate. Porro quia est in potestate, libera est nobis. Non enim est nobis liberum, quod in potestate non habemus , Ut potest non esse quod habemus. Ita sit ut et Deum non negemus

esse praescium omnium futurorum , et nos tamen Velimus quod volumus. Cum enim sit praescius Voluntatis nostrae, cujus est praescius ipsa erit Volivitas ergo erit, quia Voluntatis est praescius. Nec Voluntas Sse poterit, Si in potestate non erit. Ergo et poleStatis est praescius. Non igitur per ejus praescientiam mihi potestas adimitur, quae propterea mihi certior aderit, quia ille cujus praescientia non fallitur, affuturam mihi esse praescivit. E. Ecce jam non nego ita necesse esse Ieri quaecumque praesciVit Deus , et

ita eum peccata nostra praeScire , ut maneat tamen nobis voluntas libera, atque in nostra poSita poteState.

IX. Λ. Quid ergo te movet Pran sorte oblitus quid prima

nostra disputatio peregerita negabis nullo cogente, aut superiore , aut inferiore , aut aequali, Sed ea no Voluntate peccare E. Nihil horum prorSus aude negare Sed tamen fateor, nondum Video quomodo si hi non adversentur haec duo, praescientia Dei de peccatis nostris, et nostrum in peccando lil)erum arbitrium. Nam et justum Deum necesse est fateamur, et praescium. Sed scire vel-

373쪽

Iem, qua justitia puniat peccata, quae necesse est fieri: aut quomodo non Sit necesse sileri, quae futura esse praescivit aut quomodo non creatori deputandum est, quidquid in ejus creatura steri necesse est. X. A. Unde tibi videtur adversum esse liberum arbitrium nostrum praescientiae Dei quia praescientia est, an

quia Dei praescientia est E. Quia Dei potius A. Quid ergo

si tu praescires peccaturum 8Se aliquem, non eSSet necesse ut peccaret E. Im necesse esset ut peccaret: non enim aliter esset praescientia mea, nisi certa praescirem . . Non igitur quia Dei praescientia est, necesse est fieri quae praescierit, sed tantummodo quia praescientia est quae si non certa praenoscit, utique nulla est. E. Consentio : sed quorsum ista Λ. Quia nisi fallor, non continuo tu peccare cogeres, quem peccaturum Sse praescires meque ipsa praescientia tua peccare eum cogeret

quamvis sine dubio peccaturus esset non enim aliter 1uturum id esse praescires. Sicut itaque non sibi adversantur haec duo, ut tu praescientia tua noVeris , quod alius sua voluntate facturus est cita Deus neminem ad peccandum cogens , praevidet tamen O qui propria Voluntate peccabunt. XI. Cur ergo non vindicet justus, quae sieri non cogit praescius 3 Sicut enim tu memoria tua non cogis acta esse quae praeterierunt: Sic Deus praescientia sua non cogit facienda , quae sutura sunt. Et sicut tu quaedam quae fecisti meministi, nec tamen quae meministi omnia fecisti cita

Deus Omnia quorum ipse auctor est praescit, nec tamen omnium quae praescit ipSe auctor est. Quorum autem non

est malus auctor, justus est ultor Hinc ergo jam intellige, qua justitia Deus peccata puniat, quia quae noVit futura non sacit : nam si propterea non debet retribuere supplicium peccantibus, quia praevidet peccaturos mec

374쪽

362 S. ALGUNINI EPISCOPI

recte facientibus debet praemia retribuere, quia et recte facturos nihilominus praevidet. movero fateamur, et ad praescientiam ejus pertinere, ne quid eum lateat uturorum , et ad justitiam , Ut peccatum, quia Voluntate committitur , ita judicio ejus impune non fiat sicut praescientia non cogitur fieri. XII. Iam illud quod tertio loco posuisti, quomodo non creatori deputandum sit, quidquid in ejus creatura fieri necesse est, regula illa pietatis facile commonebit, quam

meminisse nos convenit, gratiarum aetionem nos debere

Creatori nostro. Cujus profecto largissima bonitas ustissime laudaretur etiamsi aliquo inferiore creaturae gradu nos condidisset. Quamvis enim anima nostra peccatis tabefacta sit, sublimior est tamen et melior, quam Si in hanc lucem visibilem verteretur. Et vides prosecto de hujus lucis eminentia, quantum laudent animae Deum etiam corporis Sensibus deditae. Quapropter non te ista jam Veat, quod Vituperantur animae occatrices, ut dicas in

corde tuo, melius fuisse, si non essent. In sui enim comparatione vituperantur, dum cogitatur quale PSSent, Si Peccare noluissent. Institutor tamen earum Deus praeclarissime pro humana facultate laudandus est, non solum quoniam peccantes eas juste ordinat, sed etiam quia tales instituit, ut etiam peccatis sordidatae , nullo modo Iucis corporalis dignitate superentur, de qua tamen jure lau

datur.

XIII. Illud quoque moneo caveas, ne sorte non dicas quidem melius fuisse ut non essent, sed dicas aliter fieri eas debuisse. Quidquid enim tibi vera ratione melius occurrerit, scias secisse Deum tanquam honorum omnium Conditorem. Non est autem vera ratio, sed invida infirmitas, cum aliquid melius faciendum fuisse cogitaveris,

jam iiihil aliud inferius velle fieri, tanquam si perspecto

375쪽

DE LIBERO ARBITRIO, LIB. III. 363

coelo nolles terram factam esseri inique omnino. Recte enim reprehenderes, Si praetermisso coelo terram factam videres, quoniam dicere ita eam si eri debuisse, sicuti posses cogitare coelum. Cum ergo etiam illud ad cujus speciem voleba terram perducere, factum eSSe perSpiceres, non autem hoc terram, Sed coelum vocari credo quod remeliore non fraudatus, ut inferior quoque aliqua ieret et terra esset nequaquam inVidere deberes. In qua terra rursus Secundum parte eju tanta est varietas, ut nihil quod ad terrae pertinet speciem cogitanti occurrat, quod non in tota ejus mole Deus omnium conditor secerit. Namque a terra feracissima et amoenissima usque ad salsissimam et insincundissimam, ita gradatim per medias pervenitur, ut nullam reprehendere audeas , nisi in comparatione meliorix atque ita per omnes gradus laudis aScendas, ut quod summum genus terrae inVeneris , Oham tamen SSe nolis. Jamvero inter totam terram et coelum

quanta distantia est Interponuntur enim humida flabilisque natura. Atque ex his quatuor elementis alis innumerabiles nobis , numeratae autem Deo rerum species formaeque variantur. Potest ergo esse aliquid in rerum natura , quod tua ratione non Ogitas. Non esse autem, quod Vera ratione Cogitas , non potest. Neque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare, quod creaturae artissicem fugerit. Humana quippe anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit melius hoc sieret quam illud , si verum dicit, et videt quod dicit, in illis quibus connexa est rationibus videt. Credat ergo Deum fecisse, quod vera ratione ab eo faciendum fuisse cognovit, etiam si hoc in rebus factis non videt. Quia

etiam si coelum oculis videre non posset, et tamen ratione

vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum esse, quamvis id oculis non videret. Non

376쪽

enim cogitatione videret fuisse faciendum , nisi in iis rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest Verae cogitatione Videre, quam non

est Verum.

XIV. In eo plerique homines errant, quia meliora cum mente conspexerint, non in sedibus congruis ea oculis quaerunt. Velut si quisquam perfectam rotunditatem ratione comprehendens stomachetur quod talem in nuce non invenit, si nullum unquam Corpus rotundum praeter hujuscemodi poma conspexit. Nam ita quidam cum ratione verissima videant meliorem esse Creaturam, quae quamvis habeat liberam voluntatem, Deo tamen Semperinsfixa, nunquam peccaverit, intuentes peccata hominum, non Ut peccare desinant, sed quia facti sunt dolent, di- Centes 'ales nos faceret, ut semper incommutabili ejus Veritate perfrui, nunquam autem peccare Vellemus. Non Clament, non succenseant quia neque ipsos ideo coegit peccare, quia fecit, quibus potestatem utrum vellent dedit et sunt tales quidam Angeli, qui neque peccaVerunt unquam , neque peccaturi sunt. Quamobrem si te delectat Creatura, quae perseverantissima Voluntate non peccat, non est dubitandum quod eam peccanti recta ratione praeponas sed sicut eam tu cogitatione praeponis sic eam creator Deus ordinatione praeposuit. Crede esse talem in superioribus sedibus, et in sublimitate coelorum: quia si bonitatem Conditor praebuit ad eam condendam, CujUS praevidit futura peccata, nullo modo non praeberet eam

bonitatem, ut creaturam conderet, quam peceaturam non SSe praeSCivit.

XV. Habet enim illa sublimis perpetuam beatitudin0m suam, in perpetuum fruens Creatore suo, quam perpetua tenendae justitiae voluntate promeretur. Habet deinde Ordinem suum etiam ista peccatrix, amissa in peccatis beati-

377쪽

tudine, sed non dimissa recuperandae beatitudinis facultate. Quae prosecto superat eam, quam peccandi pei petua voluntas tenet inter quam et illam priorem permanentem in voluntate justitiae, haec medietatem quamdam demonstrat, quae poenitendi humilitate altitudinem suam recipit. Nam neque ab illa creatura, quam praesciVit Deus, non Solum peccaturam, sed etiam in peccandi voluntate mansuram, abstinuit largitatem bonitatis suae , ut eam non conderet. Sicut enim melior est vel aberrans equus, quam lapis propterea non aberranS, quia proprio motu et sensu caret: ita est excellentior creatura, quaelibera voluntate peccat, quam quae propterea non peccat, quia non habet liberam voluntatem. Et sicut laudarem vinum in suo genere bonum, de quo vino inebriatum hominem Vituperarem, et tamen eumdem hominem jam Vituperatum et adhuc ebrium, laudato illi vino, de quo ebrius factus est, anteponerem cita corporalis creatura in

suo gradu jure laudanda est, cum illi vituperandi sint, qui

ejus immoderat usu a veritatis perceptione Vertuntur quamvis idem rursus jam perversi, et quodam modo temulenti, eidem creaturae in ordine suo laudabili, cujus aviditate evanuerunt, non jam merito Vitiorum, sed adhuc naturae dignitate praeseruntur. XVI. Quia igitur omnis anima omni corpore est melior, Omnisque peccatrix anima quocumque ceciderit, nulla commutatione corpus ossicitur, nec omnino illi aufertur quod anima est, et ideo nullo pacto amittit quod corpore est melior, in corporibus autem lux tenet primum locum consequens est ut primo corpori anima extrema praeponatur, fierique possit ut corpori alicujus animo aliquod aliud corpus anteferatur, ut autem ipsi animae nullo na Odo. Cur ergo non laudetur Deus, et ineffabili praedicatione

laudetur , qui cum fecerit eas, quae in legibus essent usti

378쪽

tiae permansurae fecit etiam alias animas, quas Vel peccaturas, vel in peccati etiam PerSeVeraturas Me praevidebat cum et tales adhuc meliores sint eis, quae quoniam nullum halbent rationale ac liberum Voluntati arbitrium, peccare non poSSunt Ude tamen adhuc etiam ipsae meliores Sunt quam corporum quorumlibet quamlibet splendidissimus uigor quem pro ipsius summi Dei substantia quidam ' quam vi cum magno errore Venerantur. Quod si in ordine corporearum creaturarum ab ipsis siderum choris usque ad numeriam capillorum noStrorum, ita gradatim honarum rerum pulehritudo contexitur, ut imperitissime dicatur: Quid est hoe Et quid hoe omnia enim

ordine suo creata sunt quanto imperitius de quacumque

anima dicitur, quae ad quantamlibet sui decoris diminu-lionem defectumque pervenerit, omnium OK cirum dignitatem sine ulla dubitatione semper superabit ΘXVII. Aliter enim aestimat ratio, aliter USUS. Ratio aestimat luce veritatis ut recto judicio subdat minora majoribus. Usus autem consuetudine commoditati plerumque inclinatur ut ea pluris aestimet quae verita minora se convincit. Cum enim corpora coelestia corporibus terrestribus magna dicterentia ratio praeponat, qui tamen carnalium hominum non mallet, vel plura deesse in coelo sidera, quam unam arbusculam in agro Suo aut ACcam in arment, Sed sicut aetate majores homines vel omnino Contemnunt. Vel certe patienter corrigenda expectant U-dicia parVulorum, qui exceptis quibusdam quorum amore laetantur quemlibet hominum caeterorum mori malunt, quam paSSerem Suum et multo magis si homo sit ille terribilis, passer autem canorus et pulcher ita si qui pro-Vectu animi ad sapientiam profecerunt, imperito rerumaeStimatore cum invenerint Deum laudantes in creaturis

379쪽

minoribus, qui eas carnalibu Suis enSibus accommodatius adhibent, in superioribu Vero atque melioribus partim eum non laudanteS, minusve laudantes, partim etiam vituperare aut emendare conanteS, partim non credentes

quod earum ille sit conditor, talium judicia vel omnino

contemnere, Si Corrigere nequeunt, Vel donec corrigant, aequo animo tolerare ac SuStinere OnSueSeant.

XVIII. Quae cum ita se habeant, tantum abest a Vero, quod Creatori deputanda exi Stimantur peccata Creaturae, quamvis necesse est stant, quae ipSe futura praescivit, ut cum tu dixeris non te invenire quomodo non ei deputetur quidquid in ejus creatura fieri neceSse est, ego Contra non inveniam modum, neque inveniri posse atque omnino non esse confirmem, quo ei deputetur quidquid in ejus creatura ita sieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat. Si enim quis dixerit : Non esse, quam miSerum me SSe mallem respondebo mentiris. Nam et nunc miSer ES, nec ob aliud mori noli vis, nisi ut sis cita cum miser nolis esse, SSe Vis tamen Age igitur gratia ex eo quod es volens, ut quod invitus es auferatur. Volens enim es et

miser invitus es. Quod si ingratus es in eo quod esse Vis, jure cogeris esse quod non vis. Ex illo igitur quod etiam ingratus habes quod vis, Creatoris laudo bonitatem : ex illo autem quod pateris ingratus quod 11on vis, ordinatoris laudo justitiam.

XIX. Si dixerit: Non ideo mori nolo, quod malim mi-

serior sim respondebo : Si hoc injustum est, non Sic eris: si autem hoc justum est, laudemus eum cujus legibus sic eris. Si dixerit: Unde praesumam quod si hoc injustum est, non sic ery respondebo : Quia si eris in tua potestate, aut miser non eris, aut tu ipse te injuste regendo, juste eris miser aut Volendo et non alendo te juste re-

380쪽

tiae permansurae, fecit etiam alias animas, quas Vel peccaturas, Vel in peccati etiam per8eVeratura eSSe praevidebat cum et tales adhuc meliores sint eis, quae quoniam nullum habent rationale ac liberum Voluntatis arbitrium, peccare non possunt 3 Quae tamen adhuc etiam ipsae meliores Sunt, quam Or Portam quorumlibet quamlibet splendidissimus fulgor, quem pro ipsius summi Dei substantia

quidam ' quamvis cum magno errore Venerantur. Quod si in ordine corporearum creaturarum ab ipsis siderum choris usque ad numerum capillorum nostrorum, ita gradatim bonarum rerum pulchritudo contexitur, ut imperitissimo dicatur : Quid est hoc Ut quid hoc omnia enim

ordine Suo creata sunt quanto imperitius de quacumque anima dicitur, quae ad quantamlibet sui decoris diminutionem defectumque pervenerit, omnium corporum dignitatem sine ulla dubitatione semper superabit ΘXVII. liter enim aestimat ratio, aliter USUS. Ratio aestimat luce veritatis, ut recto judicio subdat minora majoribus. Usus autem Consuetudine commoditatis plerumque inclinatur, ut ea pluris aestimet quo verita minoraeSSe convincit. Cum enim corpora coelestia corporibus terrestribus magna disserentia ratio praeponat, qui tamen carnalium hominum non mallet, vel plura deesse in coelo Sidera, quam unam arbusculam in agro Suo, aut a Ceam in armento Sed sicut aetate majores homines vel omnino Contemnunt, Vel certe patienter corrigenda expectant udicia parvulorum, qui exceptis quibusdam, quorum amore laetantur, quemlibet hominum caeterorum mori malunt, quam paSSerem Suum Pet multo magis si homo sit ille terribilis, passer autem canorus et pulcher ita ii qui pro-Vectu animi ad sapientiam profecerunt, imperito rerumaeStimatores cum invenerint Deum laudantes in creaturis

Manichaei.

SEARCH

MENU NAVIGATION