Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

minoribus, qui eas carnalibus Suis enSibus accommodatius adhibent, in superioribu Vero atque melioribus partim eum non laudantes, minusve laudantes, partim etiam vituperare aut emendare ConanteS, Partim non credentes

quod earum ille sit conditor, talium judicia vel omnino

contemnere, Si Corrigere nequeunt, Vel donec corrigant,

aequo animo tolerare ac SuStinere ConSueScant.

XVIII. Quae cum ita se habeant, tantum abest a Vero, quod Creatori deputanda existimantur peccata Creaturae, quamvis necesse est stant, quae ipse futura praescivit, ut cum tu dixeris non te invenire quomodo non ei deputetur quidquid in ejus creatura fieri necesse est, ego Contra non inveniam modum, neque inveniri posse atque omnino non eSSe Confirmem, quo ei deputetur quidquid in ejus creatura ita sieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat. Si enim quis dixerit : Non esse, quam miSerum me SSe 31-lem respondebo mentiris. Nam et nunc miSer S, nee ob aliud mori noli vis, nisi ut sis cita cum miser nolis esse esse Vis tamen Age igitur gratias ex eo quod es volens, ut quod invitus es auferatur. Volens enim es et miser invitus es. Quod si ingratus es in eo quod esse vis,

jure cogeris esse quod non vis. Ex illo igitur quod etiam ingratus habes quod vis, Creatoris laudo bonitatem : ex illo autem quod pateris ingratus quod non vis, ordinatoris laudo justitiam. XIX. Si dixerit: Non ideo mori nolo, quod malim mi-

serior sim respondebo: Si hoc injustum est, non sic eris: si autem hoc justum est, laudemus eum cujus legibus sic eris. Si dixerit: Unde praesumam quod si hoc injustum est, non sic eros respondebo : Quia si eris in tua potestate, aut miser non eris, aut tu ipse te injuste regendo, juste eris miser aut Volendo et non valendo te juste re-

382쪽

gere , non eris in tua potestate, et aut in nullius eris, aut in alterius: Si in nullius, aut invitus, aut Olens sed invitus esse nihil potes, nisi te is aliqua Superaverit, porro nulla vi superari potest, qui est in nullius potestate :si autem volens in nullius eris potestate, ad hoc ratio recurrit, ut sis in lux et aut te injuste regendo juste miser sis aut quoniam quodlibet olens eris, habes adhuc unde gratias agas honitati Conditoris tui. Quod si in tua potestate non eris, aut potentior profecto, aut infirmior te habebit in potestate. Quod si infirmior tua culpa, et justa miseriaci poteris enim infirmiorem superare Si Voles. Si autem potentior te infirmiorem habebit in potestate, nullo modo tam rectam ordinationem recte injustam putabis Verissime igitur dictum est Si hoc injustum est, non Sic eris; si autem justum, laudemus eum cujus legibus

XX. Si dixerit Ideo magis volo vel miser esSe , quam

omnino non esse, quia jam sum: si autem prius quam eSSem OSSem OnSuli, eligerem non esse potius quam ut eSSem miser. Nunc enim quod timeo non esse cum miSer

Sim , ad ipsam miseriam pertinet, qua non id Volo, quod Velle deberem magis enim non esse quam miser Sse Velle deberem. Nunc vero fateor me quidem malle vel miserum esse quam nihil ; sed tanto stultius id volo, quanto mi Serius tanto autem miserius, quanto Verius Vide non hoc me velle debuisse. Respondebo : Cave potius ne hic

erres, ubi te Videre Verum putas. Nam Si beatu esse , Utique esse quam non esse malles et nunc miser cum Sis, maVis tamen esse Vel miser quam omnino non eSSe , Cum esse nolis miser. Considera igitur, quantum potes quam magnum bonum Sit ipsum csse, quod et beati et miseri Volunt. Nam si hoc Oene Co 'sideraver:s, videbis te in tantum esse miserum, in quantum non propinquas ei quod

383쪽

summe SD in tantum autem putare melius S8e, ut quisque non sit quam ut miser Sit, in quantum non vides quod summe est et de tamen te esse Velle quoniam ab illo os qui Summe St.

XXI. Si vis itaque miseriam fugere, ama in te hoc ipsum, quia eSse Vis. Si enim magis magisque esse Volueris, ei quod summe est propinquabis Det gratias age nunc quia es. Quamvis enim beatis sis inferior, superior tamen Squam ea quae non habent vel beatitudinis voluntatem quorum tamen multa etiam a miseris laudantur. Omnia tamen eo ipso quo sunt, jure laudanda sunt quia eo ipso quo sunt, bona sunt. Quanto enim amplius eSSe ama-Veris, tanto amplius vitam aeternam desiderabis, teque ita formari exoptabis, ut assectiones tuae non sint temporalex de temporalium rerum amoribus injustae et impressae quae temporalia et ante quam sint non Sunt, et cum sunt fugiunt, et cum fugerint non erunt. Itaque cum futura sunt, nondum Sunt Cum autem praeterita Sunt,

jam non sunt. Quomodo igitur tenebuntur ut maneant, quibus hoc est incipere ut sint, quod est pergere ut non sint. Quia autem amat esse, probat ista in quantum Sunt, et amat quod semper est. Et si variabatur in amore istorum, munietur in illius; et si diffluebat in amore transeuntium, in permanentis amore solidabitur, et stabit, et obtinebit ipsum esse, quod volebat cum timebat non esse, et Stare non poterat irretitus amore fugientium. Non igitur tibi displiceat, imo maxime placeat, quo maVixeSSE Vel miser , quam propterea miser non esse, quia nihil eris. Huic enim exordio quo esse Vis , Si adjicias magis magisque eSSe, Consurgis atque extrueris in id quod summe est atque ita te ab omni labe cohibebis, qua transit ut non sit quod insime est, et secum amantis Vires subruit. Hinc siet ut qui mavult non esse ne miser Sit, quia non SSe

CXXXIV. 24

384쪽

non potest, restet ut miser sit. Qui autem plus amat esse quam odit miser esse, adjiciendo od id quod amat, quod odit excludata cum enim in Suo genere perfecte eSSe coeperit, miser non erit.

XXII. Nam illud vide quam absurbe et inconvenienter dicatur mallem non esse quam miser esse. Qui enim dicit Mallem hoc quam illud eligit aliquid. Non esse autem non est aliquid, sed nihil et ideo nullo pacto potes recte eligere, quando quod eligas non est. Dicis velle te quidem esse, cum sis miser, sed non hoc velle debuisse. Quid igitur velle debuisti Non esse, inquis, potius. Si hoc velle debuisti, hoc est melius: quod autem non est, melius esse non potest: non ergo id velle debuisti veraciorque sensus est quo id non is, quam opinatio per quam te id velle debuisse arbitraris. Deinde quod quisque recte

eligit appetendum, cum ad id pervenerit, necesSe est melior fiat melior autem esse non poterit, qui non erit: nemo igitur recte potest eligere ut non sit. Neque enim moveri nos oportet eorum judicio, qui urgente miseria Sese interemerunt. Aut enim eo confugerunt, ubi melius fore ibi putarunt i et non est contrarium rationi nOStrae, quoquo modo putaverinici aut si nullos se futuros Omnino crediderunt, mulso minus falsa electio nihil eligentium commovebit. Quomodo enim sequar eligentem, a quo Si

quaeram quid eligat, respondebit Nihil λ am qui eligit

non esse, prosecto se nihil eligere, etiam si hoc nolit respondere, OnVincitur. XXIII. Verumtamen ut de hac tota re, si potero dicam quod sentio. Nemo mihi videtur, cum se ipsum necat aut quolibet modo emori cupit, habere in sensu , quod post mortem non sit futurusci tametsi aliquantum hoc in Opinione habeat. Nam opinio aut in errore, aut in veritate ratiocinantis est, vel credentis sensus autem aut ConSue-

385쪽

tudine aut natura valet. Posse autem fieri ut aliud sit in opinione, aliud in sensu, Vel ex hoc cognoscere facile sest, quod plerumque aliud faciendum esse credimus, et aliud facere delectat. Et aliquando Veracior est Sensus quam opinio, si illa de errore, ille de natura est DVelut cum aeger plerumque aqua frigida conducibiliter delectatur, quam tamen credit, si biberit, esse nocituram. Aliquando Veracior Opinio quam sensus, si credit arti medicinae obesse frigidam, cum revera oberit, et tamen bibere delectet aliquando utrumque in veritate est, cum id quod prodeSt, non solum ita creditur, sed etiam libet. Aliquando utrumque in errore, cum id quod nocet, et prodesse creditur, et libere non dusinit Solet autem et recta Opinio pravam corrigere consuetudinem, et prava Pitato rectam depravare naturam tanta vis est in dominatu et principatu rationis. Cum ergo quisque credens, quod Post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur, et decernit atque arripit mortem, in opinione habet errorem omnimodae desectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis. Quod autem quietum est, non est nihil , imo etiam magis est quam id quod inquietum est. In quietudo enim variat affectiones, ut altera alteram perimat quies autem habet constantiam, in qua maxime intelligitur quod dicitur, est. Omnis itaque ille appetitus in voluntate mortis , non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat intenditur. Ita

eum errore Credat non se futurum, natura tamen quietuSesse, hoc est, magis esse desiderat. Quapropter sicut nullo pacto fieri potest, ut non esse aliquem libuat cita nullo pacto sieri oportet, ut ex eo quod est quisque bonitati Creatoris ingratus it. XXIV. Si dixerit: Non orat tamqn disti dii aut laboriosum omnipotenti Dd , ut omnia quaecumque fecit sic

386쪽

non peccan libris adest beatitudo , persecta est universitas. Cum vero peccantibus adest mi Seria, nihilominus persecta est universitas. Quod autem ipse non desunt animae, quas Vel peccantes Sequitur miseri , Vel recte acientes beati ludo , semper naturi omnibus uniVersitas plena atque persecta est. Non enim peccatum et Supplicium peccati naturae Sunt quaedam , sed assectiones naturarum , illa voluntaria ista poenalis. Sed voluntaria quae in peccato sit, turpis assectio est. Cui propterea poenalis adhibetur, ut ordinet eam, ubi talem esse non turpe sit, et decori universitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati. XXVII. Hinc sit ut peccans creatura Superio , a Creaturis inferioribus puniatura quia ille tam sunt insimae, ut ornari etiam a turpibus animis possint, atque ita decori universitatis congruere. Quid enim tam magnum in domo est quam homo, et quid tam abjectum et insimum quam cloaca domus P Servus tamen in tali peccato detectu8, ut mundandae cloacae dignus habeatur , Ornat eam etiam turpitudine sua ; et utrumque horum , id est, turpitudo SerVi, et mundatio Cloacae, jam conjunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur atque subtexitur, ut ejus universitati ordinatissimo decore conveniat. Qui tamen servus Si peccare noluisset, non defuisset domesticae disciplinae alia provisio qua necessaria mundarentur. Quid itaque tam insimum in

rebus quam Corpus omne terrenum Hanoetamen corruptibilem carnem etiam peccatrix anima sic ornat, Ut ei speciem decentissimam praebeat, motumque Vitalem. Ηabitationi ergo coelesti talis anima non congruit per peccatum terrestri autem congruit per supplicium ut luodlibet elegerit, semper sit pulchra universitas decentissimis partibus ordinata, cujus est conditor et administrator

387쪽

Deus. Namque optimae animae cum in insimis creaturis habitant, non ea Ornant miseria Sua quam non habent, sed usu earum hono Si autem peccatrices animae permitiantur habitare in sublimibus locis , inhonestum est quia non conveniunt illis , quibus nec bene uti possunt, nec ornamenti aliquid conferunt. XXVIII. Ideo quanquam Orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus Sit, tamen Ser an quantum potest imaginem superiorum, exempla nobis et indicia quaedam demonstrare non cessat. Si enim bonum et magnum aliquem virum hortante honestatis ossicio videamus ignibus , quantum ad corpus attinet, concremari, non hoc Vocamus poenam peccati, Sed fortitudinis et patientiae do-Cumentum, eumque magis diligimus, cum foedissima corrupti Corporea membra ejus absumat, quam si nihil hujusmodi pateretur miramur quippe animi natura mutabilitate corporis non mutari. At vero crudelissimi latronis membra cum tali supplicio confici aspicimus , approbamus ordinem legum. Ornant ergo ambo illa tormenta sed ille merito virtutis, iste peccati. At si post illos ignes, vel etiam ante illos , optimum virum illum commutatum ad congruentiam coelestis habitationis ad sidera videremus attolli, utique laetaremur. Si autem sceleratum latronem , SiVe ante Supplicium , Sive post Supplicium , cum eadem militia voluntatis ad sedem honoris sempiternam levari videremus in coelum, quis non offenderetur Ita sit

ut inferiores creaturas ambo ornare potuerint, SuperioreSautem unus illorum. Ex quo admonemur adVertere, mortalitatem carnis hujus et primum hominem OrnaSSe, Ut peceat poena congrueret, et Dominum OStrum, Ut

peccato misericordia liberaret. Non autem sicut justus potuit in ipsa justitia permanens corpus habere mortale cita iniquus potest dum iniquus est, ad immortalitatem per-

388쪽

venire sanctorum , scilicet sublimem et angelicam , non eorum Angelorum , de quibus postolus ait: si Nescitis, quia Angelos sumus judicaturi sed eorum de quibus Dominus ait : et Et erunt aequales Angelis Dei . , Qui enim aequalitatem Angelorum desiderant propter inanem gloriam suam , non ideo Volunt aequales esse Angelis , sed fingelos sibi. Itaque in tali Voluntate perseverantes, aequabuntur supplici praeVaricatoribus Angelis , potestatem suam potius quam Dei omnipotentis diligentibus. Τalibus enim ad sinistram constitutis, quia non quaeSierunt Deum per humilitatis januam, quam in se ipso Dominus Jesus Christus ostendit, et immisericorditer Superbeque vixerunt, dicetur Ite in ignem aeternum , quis praeparatus est diabolo et angelis ejus . XXIX. Cum enim duae sint origines peccatorum , Una Spontanea cogitatione , alia persuasione alterius, qUO Pertinere arbitror quod Propheta dicit Ab occultis meis i munda me , Domine , et ab alienis parce SerVO tuo . Utrumque voluntarium est quidem; nam sicut propria cogitatione non peccat invitus, ita dum consentit male Suadenti, non utique nisi Voluntate consentita: Sed tamen graViuS St, non Solum nullo suadente propria cogitatione peccare , Sed etiam peccandum alteri per invidentium dolumque suadere, quam ad peccandum alterius suasione

traduci Servata est ergo in utroque peccato justitia Domini punientis. Nam et illud appensum est equitatis Xamine , ut nec ipsius diaboli potestati negaretur homo, quem sibi male suadendo subjecerat. Iniquum enim erat, Ut ei quem coeperat, non dominaretur. Nec fieri ullo modo potest, ut Dei summi et veri persecta iustitia , quae S-quequaque pertenditur , deserat otiam ordinandas ruinas peccantium. Et tamen quia minus peccaVerat homo quam

389쪽

diabolus , idipsum ei valuit ad reparandam salutem , quod principi hujus mundi, patris rerum scilicet hujus mortalis atque insimae, hoc est, principi omnium peccatorum et praeposito mortis , usque ad mortalitatem carnis addictus est. Ita enim conscientia mortalitatis timidus , et a vilissimis et abjectissimis bestiis vel etiam minutissimis molestias atque interitum reformidans, incertusque futurOrum , et illicitas cohibere laetitias , et maxime superbiam, cujus persuasione dejectus est, et quo uno vitio misericordiae medicina respuitur, frangere consuevit. Quid enim tam opus habens misericordia quam miseri Et quid tam indignum misericordia quam superbus miseri

XXX. Ex quo factum est, ut illud Dei Verbum per

quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angeliea beatitudo , usque ad miseriam nostram clementiam Uam porrigeret, et Verbum caro ieret, et habitaret in nobis. Sic enim posset panem fingelorum homo manduCare,

nondum Angelis adsequatus , si panis ipse Angelorum hominibus dignaretur sequari. Nec sic descendit ad nos , Ut illos desereret sed simul integer illis, integer nobis, illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus admonens per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem,

quo per speciem pascat aequaliter. Quia enim rationalis creatura Verbo illo tanquam optimo cibo suo pascitur humana autem anima rationalis est, quae mortalibus Vinculis peccati poena tenebatur, ad hoc diminutionis redacta, Ut per conjecturas rerum visibilium ad intelligenda invisibilia nitereturo cibus rationalis creaturae factu est visibilis, non commutatione naturae suae, sed habitu noStrae, ut visibilia sectantes, ad se invisibilem revocaret. Si eum anima , quem superbiens intus reliquerat, foris

humilem invenit, imitatura ejus humilitatem visibilem et ad invisibilem altitudinem reditura.

390쪽

378 AUGUSTINI EPISCOPI

XXXI. Atque Verbum Dei unicus Dei Filius, diabolum

quem semper sub legibus suis habuit et habebit, homino indutus etiam homini subjugaVit nihil ei extorquens violento dominatu, sed Superans eum lege justitiae ; ut quoniam foemina decepta, et dejecto per Ceminam viro omnem prolem primi hominis tanquam peccatricem legibus mortis, malitiosa quidem nocendi cupiditate, sed tamen jure aequissimo Vindicabat, tandi potesta ejus valeret, donec interficeret Iustum, in quo nihil dignum morte posset Ostendere, non Solum quia Sine crimine occisus est, sed etiam quia sine libidine natus cui subjugaverat ille quos ceperat, ut quidquid inde nasceretur , tanquam suae arboris fructus , prava quidem habendi cupiditate, sed tamen non iniquo possidendi jure retineret Iustissime itaque dimittere cogitur credentes in eum , quem injustissime occidit, ut et quod temporaliter moriuntur, debitum exolvant, et quod semper vivunt, in illo vivant, qui pro eis quod non debebat exolvit: quibus autem insidelitatis

perSeverantiam persuasisset, juste Secum haberet in perpetua damnatione consortes. Ita factum PSt, Ut neque

diabolo per vim eriperetur homo, quem nec ipse Vi Sed persuasione ceperat : et qui juste plus humiliatus est, ut serviret cui ad malum consenserat juste per eum cui ad bonum consensit liberaretur; quia minus iste in consentiendo , quam ille in male suadendo peccaVerat. XXXII. Naturas igitur omnes Deus fecit, non solum in

Virtute atque justitia permansuras, sed etiam peccatura S, non ut peccarent, Sed ut essent Ornaturae uniVerSum, Sive peccare, SiVe non peccare voluissent. Si enim rebus deessent animae quae ipsum fastigium ordinis in universa creatura Sic Obtinerent, ut si peccare voluissent, infirmaretur

et labefactaretur universitas, magnum quiddam deesset creaturae illud enim deesset, quo remoto stabilitas re-

SEARCH

MENU NAVIGATION