장음표시 사용
401쪽
debet. Si enim tu laudari videndo quid facere debeas, cum id non videas, nisi in illo qui est incommutabilis Veritas quanto magis ille qui et velle praecepit , et posse praebuit , et non impune nolle permisit Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, Ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet facit. Quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit ut peccet.' Sed nec aliena. Non enim quisquis dum id quod non vult patitur, peccat. Nam si juste patitur , non in eo peccat quod patitur invitus, sed in eo peccavit quod ita fecit volens, ut quod nollet jure pateretur. Si autem injuste patitur AEUO- modo peccat Non enim injuste aliquid pati, sed injuste aliquid facere, peccatum est. Quod si neque Ua neqUe
aliena natura quis peccare cogitur , restat ut propria Voluntate peccetur. Quod si trihusere volueris Conditori, peccantem purgabis , qui nihil praeter sui Conditoris instituta commisit, qui si recte defenditur , non peccaVit: non est ergo quod tribuas Conditori. Laudemus ergo Conditorem , si potest defendi peccator , laudemus, Si non potest. Si enim juste defenditur, non est peccator lauda ergo Creatorem. Si autem defendi non potest, in
tantum peccator est in quantum se a Creatore avertit: lauda ergo Creatorem Omnino igitur non inveni , nec inveniri posse et prorsus non esse conssirmo quomodo tribuantur peccata nostra Creatori nostro De quando et in ipsis eum laudabilem invenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc iunt, cum ab ejus veritate recedi tur. E. Accipio ista libentissime ac probo, et Omnino Verum eSSe ConSentio , nullo modo fieri posse , ut Creatori nostro recte peccata nostra tribuantur. XLVII. Sed tamen scire vellem , si fieri posset, quare illa natura non peccet, quam non peccaturam PraeSei Vit
402쪽
Deus, et quare ista peccet , quae ab illo peccatura praevisa est. Non enim jam puto , ipsa Dei praescientia vel istam peccare, vel illam non peccare cogi. Sed tamen si nulla causa esset non ita dispertiretur creatura rationalis , ut alia nunquam peccet, alia in peccando perseveret, alia quasi media inter utramque aliquando peccet, aliquando ad recte faciendum conVertatur. Quae causa in
has tres partes eam distribuit 3 Sed nolo mihi respondeatur : Voluntas Dego enim causam quaero ipSius voluntatis. Non enim sine causa nunquam Vult illa peccare, nim- quam ista non Vult, quaedam Vero aliquando vult, aliquando non Vult cum ejusdem generis omnes sint. Hoc solum enim mihi Videre videor non Sine causa esse istam tripartitam voluntatem rationalis creaturae, Sed quae causa sit neSCio.
XLVIII. . Quoniam Voluntas est causa peccati, tu autem causam ipsius voluntatis inquiris , si hanc invenire
potuero, nonne causam etiam ejus causae quae inventa
fuerit quaesiturus es Et quis erit quaerendi modus, quis sinis percunctandi ac disserendi cum te ultra radicem quaerere nihil oporteat Cave enim putes quidquam potuisse dici verius quam id quod dictum est Radicem
omnium malorum esse avaritiam , v hoc est plus velle quam Sat est. Τantum autem sat est, quantum sibi exigit naturae in Suo genere conservandae modus. Varitia enim, quae graece O.αρτ ρῖα dicitur, non in solo argento vel in nummis, unde magis nomen duxisse reSonat argento
enim nummi vel mixto argento frequentius apud veteres fiebant sed in omnibus rebus quae immoderate cupiuntur intelligenda est, ubicumque omnino plus Vult quisque quam Sat eSt. Haec autem avaritia cupiditas est cupiditas porro improba voluntas est. Ergo improba Voluntas,
403쪽
malorum omnium causa est. Uae Si Secundum naturam esset, conserVaret utique naturam, nec ei perniciosa esset, et ideo non esset improba. Unde colligitur radicomomnium malorum non SSe Secundum naturam quod sustici adversus omnes , qui Volunt accuSare naturas. v
autem si hujus radicis causam requiris, quomodo erit ista radix omnium malorum Illa enim erit, quae causa hujus est quam cum inveneris, ut dixi, etiam ipsius causam quaesiturus es, et quaerendi nullum habebis modum. XLIX. Sed quae tandem esse poterit ante Voluntatem causa voluntatis a ut enim et ipsa voluntas est, et a radice ista voluntatis non receditur: aut non est Voluntas' et peccatum nullum habet. Aut igitur ipsa voluntas est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi. Nec est cui recte imputetur peccatum, nisi peccanti non est ergo cui recte imputetur, nisi volenti sed nescio cur aliud te quaerere libeat. Deinde quaecumque illa causa est voluntatis, aut justa profecto est, aut injusta Si justa, quisquis ei obtemperaVerit, non peccabit si injusta, non ei obtemperet, et non peccabit. L. An forte violenta est et cogit invitum p Num eadem toties replicaturi sumus P Reminiscere superiorum , quae a nobis tam multa de peccato, et voluntate libera dicta sunt. Sed si laboriosum est omnia mandare memoriae, hoc brevissimum tene. Quaecumque ista causa est Oluntatis, si non ei potest resisti, sine peccato ei ceditur : si autemPOteSL, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum Ergo caveat ne fallatur An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit 3 Si ita est, nulla peccata sunt quis enim peccat in eo, quod nullo modo caveri potest 3 Peccatur autem Caveri igitur poteSt. LI. Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam
404쪽
improbantur, et corrigenda judicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus' ait enim ApoStolus Misericor, diam consecutus sum , quia ignorans seci ait et Propheta Delicta juventuti et ignorantiae meae ne memi-3, eris . Sunt etiam necessitate acta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest: nam Unde Sunt
illae voces Non enim quod volo facio bonum, sed quod , nolo malum, hoc ago . v Et illud, u Velle adjacet mihi,
, perficere autem bonum non invenio M., Et illud is Caro , concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus a carnem haec enim inVicem adversantur , Ut non ea, quae vultis faciatis Sed haec omnia hominum sunt, ex illa mortis damnatione venientium jam Si non est ista poena hominis , sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit, ea quae debet, facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, si aliter esset; nUne autem quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive Videndo et non valendo esse, qualem debere esse se videt poenam istam esse quis dubitet P Omnis autem poena Si justa est, peccati poena est, et supplicium nominatu : si autem injusta est poena, quoniam Poenam
es8e nemo ambigit injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis est, justa haec poena est, et pro Peccato aliquo penditur. Non enim quisquam injustus dominator aut subripere hominem potuit, velut ignoranti Deo: auteXtorquere invito, tanquam invalidiori, vel terrendo vel confligendo, ut hominem injusta poena cruciaret. Relinquitur ergo, ut haec justa poena de damnatione hominis veniat.
405쪽
LII. Nec mirandum est quod vel ignorando non habeat arbitrium liberum voluntatis ad eligendum quid recto sa-ciat vel resistente carnali consuetudine, quae Violentia mortalis successionis quodam modo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere illa est enim peccati poena justissima, ut amittat quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset dissicultate , si vellet. Id est autem ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit: et qui recte facere cum posset noluit, amittat posse cum Velit. Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas Ex ignorantia dehonestat error , ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro Veris , ut erretinVitus , et resistente atque torquente dolore carnalis inculi, non posse a libidinosis operibus temperare , non Stnatura instituti hominis, sed poena damnati Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet, in qua homo factus est, loquimur. LIII. Hic occurrit illa quaestio, quam inter Se Urmurante homines rodere consueverunt, qui quodlibet aliud in peccando quam se accusare parati sunt. Dicunt enim :Si Λdam et Eva peccaverunt, quid nos miseri fecimUS , ut cum ignorantis caecitate et disti cultatis cruciatibus nasceremur, et prim erraremus nescientes quid nobis esset
faciendum , deinde ubi nobis inciperent aperiri praecepta
justitiae, vellemus ea facere, et renitente carnali concupiscentiae nescio qua necessitate non valeremus Quibus breViter respondetur ut quiescant, et adversu Deum murmurare desistant. Recte enim fortasse quaererentUr , si erroris et libidinis nullus hominum victor exiSteret, cum vero ubique Sit praesens , qui multis modi per creaturam sibi Domino servientem aversum Vocet, doceat creden-
Vule a Retrael. cap. IX, D. 3.
406쪽
tem , consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem nota tibi deputatur ad culpam, quod in Vitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras meque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod Olentem Sanare contemnis :ista tua propria peccata sunt. Nulli enim homini oblatum est scire utiliter quaeri, quod inutiliter ignoratur, et humiliter confitendam esse imbecillitatem , ut quaerenti et confitenti ille subveniat, qui nec errat dum subvenit, nec laborat. LIV. Nam illud quod ignorans quisque non recte facit, et quod recte volens facere non potest, ideo dicuntur peccata, quia de peccato illo liberae voluntatis originem ducunt, illud enim praecedens meruit ista Sequentia Nam sicut linguam dicimus non solum membrum, quod moVemus in ore dum loquimur, sed etiam illud quod hujus
membri motum consequitur, id est formam tenoremque Verborum, Secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina : Sic non solum peccatum illud dicimus, quod proprie vocatur peccatum, libera enim voluntate et ab sciente committitur' sed etiam illud quod jam de hujus supplicio consequatur necesse est. Sic etiam ipsam naturam aliter dicimus , cum proprie loquimur, naturam hominis, in qua primum in suo genere inculpabilis factus est: aliter istam , in qua ex illius damnati poena , et mortales et ignari et carni subditi nascimuro juxta quem modum dicit postolus Fuimus enim et nos naturaliter, sis irae, sicut et caeteri . LV. Ut autem de illo primo conjugio, et cum ignorantia, et cum dissicultate, et cum mortalitate naSCamur, quoniam illi cum peccavissent, et in errorem, et in Bel Um-nam , et in mortem praecipitati sunt, rerum moderatori
407쪽
DE LIBERO ARBITRIO, LIB. III. 395
summo Deo justissime placuit ut et in ortu hominis originaliter appareret justitia punientis, et in provectu misericordia liberantis. Non enim damnato primo homini sic adempta est beatitudo , ut etiam foecunditas adimeretur. Poterat enim et de prole ejus, quamvis carnali et
mortali, aliquod in suo genere fieri decus ornamentumque terrarum. IamVero ut meliores gigneret quam ipse esset, non erat equitatis Sed ex conversione ad Deum ut vinceret quisque supplicium, quod origo ejus ex aVer Sione meruerat, non Solum Olentem non prohiberi, sed etiam adjuvari oportebat etiam sic enim rerum Creator ostendit, quanta facilitate potuisset homo , si voluisset, retinere quod factus est, cum proles ejus potuit etiam S perare quod nata eSt. LVI. Deinde si una anima facta est, ex qua Omnium hominum animae trahuntur nascentium, quis potest dicere non SepeCCasSe, cum primus ille peccavit Si autem singillatim fiunt in unoquoque nascentium, non Si perVerSum, imo convenientissimum et ordinatissimum apparet, ut malum meritum prioris, natura sequentis sita et bonum meritum Sequentis, natura prioris sit. Quid enim indignum si etiam sic voluit Creator ostendere, usque adeo excellere creaturis corporeis animae dignitatem, ut ab eo gradu possit esse ortus alterius, ad quem alterius perductus est
occasus P Nam cum ad ignorantiam disticultatemque pervenerit illa peccatrix, ideo poena recte dicitur, quia melior ante hanc poenam fuit. Si ergo altera talis esse coepit,
non Solum ante peccatum, sed ante omnem Vitam Silam,
qualis alia post vitam culpabilem facta St, non parVum bonum habet, unde Conditori suo gratias agatu quia ipse ortus ejus et inchoatio quovis perfecto corpore est melior. Non enim mediocria bona sunt, non solum quod animaeSU, qua natura jam omne corpus praecedit, sed etiam
408쪽
quod facultatem habet, ut adjuvante Creatore se ipsam
excolat, et pio studio possit omnes aequirere et capere Virtutes , per quas et a dissicultate cruciante, et ab igno. rantia caecante liberetur. Quod Si ita est, non erit nascenti hus animis ignorantia et dissicultas supplicium peccati, sed prosiciendi admonitio, et perfectionis exordium. Non
enim ante omne meritum boni operis parum est accepisse naturale judicium, quo Sapientiam praeponat terrori, et qui diem difficultati, ut ad haec non nascendo , sed ludendo perveniat. Quod si agere noluerit, peccati rea jure tenebitur , tanquam quae non bene usa sit ea facultate, qUam accepit. Quanquam enim in ignorantia et disticultate nata sit, non tamen ad permanendum in eo quod nata est, aliqua necessitate comprimitur meque omnino posuit nisi Deus omnipotens esse etiam talium creator animarum, quas et non dilectus ipse faciat, et diligon eas reficiat, et dilectus ipse perficiat qui et non existentibus
praestat ut sint, et amantibus eum a quo sunt praestat ut beatae sint.
LVII. Si vero in Dei aliquo secreto jam existentes animae
mittuntur ad inspiranda et regenda corpora singulorum quorumque nascentium, ad hoc utique mittuntur om-cium , Ut corpus quod de poena peccati, hoc est mortalitate primi hominis nascitur , bene administrando, id est, castigando per virtutes, et ordinatissimae atque legitimae servituti subjiciendo, etiam ipsi comparent ordine atque tempore opportuno coelestis incorruptionis locum. Quae cum introeunt in hanc Vitam, subeuntque geStanda membra mortalia, subeant etiam necesse est et oblivionem Vitae prioris, et praesentis laborem unde illa ignorantia
et dissicultas consequitur, quod in primo homine Supplicium mortalitatis fuit, ad animi expendendam miseriam in istis autem anua ministerii ad reparandam corporis
409쪽
ilicori uptionem. Nam hoc quoque modo toti dicuntur ista peccata, nisi quia Caro de propagine Veniens peccatoris, venientibus ad Se animis hanc ignorantiam et disticultatem facit quae neque his, neque Creatori tanquam culpanda tribuatur. Dedit enim ille et facultatem bene operandi in laboriosis osticiis, et viam sidet in oblivionis caecitate Hudicium illud vel maxime , quod anima omnis et quaerendum esse concedit quod inutiliter nescit, et perseveranter in osticiosis laboribus enitendum ad evincendam recte faciendi dissicullatem, et opem a Creatore implorandam, ut conantem adjuVet qui Vel extrinsecus lege, vel in intimis cordis allocutione conandum esse praecepit, et praeparat civitatis beatissimae gloriati triumphantibus de illo qui primum hominem ad istam miseriam perduxit
Victum pessima suasioneo quam miseriam isti suscipiunt ad eum vincendum optima fide. Non enim parvae gloriae militia est diabolum vincere eodem suscepto Supplicio, quos ille hominem victum perduxisse gloriatur. QuiSqui Mautem hoc istius vitae captus amore neglexerit, nullo pacto juste flagitium desertionis suae regis imperio deputabit: sed erit potius sub omnium domino in ejus partibus ordinatus, cujus turpe Stipendium ut castra sua deSereret, adamavit. LVIII. Si autem alibi animae constitutae non mittuntura Domino Deo, sed sua sponte ad inhabitanda corpora
veniunt facile est jam hoc videre , quidquid ignorantiae
difficultatisque secutum uerit earum propriam Voluntatem, nullo modo Creatorem hinc esse culpandum: quandoquidem etiamsi eas ipse iisisset, quibus etiam in ipsa ignorantia et dissicultate liberam voluntatem petendi et
quaerendi et Onandi non abstulit, daturus petentibus demonstraturus quaerentibus, pulsantibu aperturuS, Omnino extra ulpam esset. Hanc enim ignorantiam et disti-
410쪽
cultatem studiosis et benevolis evincendam, ad coronam gloriae valere praestaret negligentibus autem et peccata sua de infirmitate defendere olentibus, non ipsam ignorantiam illicultatemque pro crimine objiceret sed quia in eis potius permanere, quam studio quaerendi atque discendi, et humilitate confitendi atque orandi, ad veritatem ac facilitatem pervenire voluerunt, justo supplicio
LIX. Harum autem quatuor de anima sententiarum utrum de propagine Veniant, an in singulis quibusque nascentibus novae fiant, an in corpora nascentium jam alicubi existentes vel mittantur divinitus, vel sua ponte Iabantur, nullam temere a stirmare oportebit. Aut enim nondum ista quaestio a divinorum Librorum catholicis tractatoribus pro merito suae obscuritatis et perplexitatis evoluta atque illustrata est aut si jam factum est, nondum in manus nostras hujuscemodi Litterae pervenerunt.
Τantum adsit sidus nihil de substantia Creatoris falsum indignumque sentiendi. Ad illum enim tendimus itinere pietatis. Si ergo aliud de illo senserimus quam est, intentio nostra non in healitatem, sed in vanitatem nos ire compellet. De creatura vero si quid aliter quam sese habet senserimus, dummodo non id pro cognito perceptoque teneamus, nullum periculum est. Non enim ad creaturam jubemur tendere ut esticiamur beati, sed ad ipsum Creatorem de quo si aliud quam oportet ac sese res habet, nobis persuadetur, pernicioSissimo errore decipimur. Ad hoc enim pergendo, quod aut non est, aut Si est non facit beatos , ad beatam vitam nullus pervenire poteSt. LX. Sed ad contemplandam veritatis aeternitatem , Ut ea perfrui eique inhaerere valeamus, infirmitati nostrae via de temporalibus procurata est, ut quantum itineri susticit ad aeterna tendentium, praeterita et sutura credamus.