Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

DE LIBERO ARBITRIO, LIB. III. 399

0us side disciplina, ut auctoritate praepolleat, divina

misericordia gubernatur. Iaesentia ero , quantum ad creaturam pertinet, in corporis et animi mobilitate et mutabilitate, quasi transeuntia sentiuntur. In quibus quidquid non experimur, cognitione qualicumque tenere non POSSumus. Quaecumque ergo nobis de quibuscumque creaturis vel praeterita vel futura divina auctoritate Credenda narrantur, quamvis partim prius quam a Sentire potuerimus praeterierint, partim nondum in noStro Sen-SU Pervenerint, tamen quia plurimum valent ad roborandam Spem nostram, et exhortandam dilectionem, dum nobis commendant per ordinatissimam seriem temporum quam non negligat biberationem nostram Deus , Sine ulla dubitatione credenda sunt. Sed quisquis error perSOnam sibi divinae autoritatis assumit, ea maxime ratione refellitur, si aut aliquam vel mutabilem speciem praeter Creaturam Dei, aut aliquam mutabilem speciem in substantia Dei credere aut affirmare convincitur, eamque SuhStantiam Dei vel plus vel minus quamarinitatem eSSe Contendit cui rinitati pie sobrieque intelligendae omnis XCubat vigilantia christiana, et omnis ejus provectu intenditur. De cujus rinitatis unitate et aequalitate, et Singularum in ea personarum quadam proprietate, non hic locus est disserendi. Nam commemorare quaedam de Domino Deo auctore et formatore et ordinatore rerum Omnium , quae ad saluberrimam idem pertineant, et quibus lactens atque a terrenis in coelestia sese attollere incipiens, utiliter adminiculetur intentio, et factu facillimum et a plerisque jam factitatum est pertractare autem istam tO- tam atque ita VerSare quaeStionem, Ut perspicuae rationi, quantum in hac vita datur, omnis humana intelligentia subjugetur, non modo eloquio, Sed ne cogitatione quidem vel cuiquam lominum, vel certe nobis satis expedi-

412쪽

tum et facile aggrediendum videri potest. Nunc ergo ut quod instituimus , quantum adjuVamur , et quantum Si-nimur peragamus, quaecumque nobis , quantum ad creaturam pertinet, Vel narrantur praeterita, Vel praenuntiantur futura quae ad commendandam Valeant integram religionem, excitando nos ad sincerissimam dilectionem Dei et proximi, sine dubitatione credenda sunt adversus incredulos autem hactenus defendenda, ut vel mole auctoritatis insidelitas eorum Obteratur , Vel eis Stendatur, quantum potest, primo quam non sit stultum talia credere, deinde quam sit stultum talia non credere. Verumtamen falsam doctrinam non tam de praeteritis et futuris, quam de praesentibus et maxime de incommutabilibus Oportet refellere, et quantum datur, perspicua ratione

LXI. Sane in serie temporalium, inquisitioni praeteritorum futurorum expectati praeferenda est. Quandoquidem etiam in divinis Libris ea quae praeterita narrantur, Vel praefigurationem futurorum, e pollicitationem, Vel testificationem prae se gerunt. Et revera in iis etiam , quae ad hanc vitam pertinent, prosperis ad VersiSque rebuS, quid quisque fuerit non satis curat: in id vero quod futurum Speratur, SeSe omni Curarum deStUS agglomerat,

Nescio quo quippe intim naturalique Sensu, ea qUde nobis acciderunt, quoniam transacta sunt, sic habentur ad momentum felicitatis et miseriae, quasi nunquam accidissent. Quid igitur mihi obest, si esse quando coeperimneSci , cum esse me noVerim , nec futurum esse desperemi Non enim in taeterita me attendo, Ut tanquam errorem perniciosissimum verear, si aliter de iis sensero quam fuerunt sed in id quod futurus sum , Cursum dirigo duce misericordia Conditoris mei. De hoc igitur quod futurus sum , et de illo apud quem futurus sum , si aliter

413쪽

litam veritas sese habet credidero aut SenSer , Vehementer cavendus est error me mihi aut necessaria non praeparem , aut ad eum ipsum sinem propositi mei, dum aliud pro alio mihi Videtur, pervenire non possim. Quamobrem sicut ad comparandam vestem nihil mihi obesset, si praeteritae hyemis oblitus essem, obesset autem si futurum frigus imminere non crederem ita nihil oberit animae meae, si oblita est quid sorte pertulerit, si modo diligenter advertat et teneat quo se deinceps parare moneatur. Et Sicut Verbi gratia, Romam naviganti nihil noceret si excidisset animo, a quo littore navem solverit, dum tamen ab eo loco ubi esset non ignoraret quo proram dirigeret nihil autem prodesset meminisse littoris , unde iter exorsus sit, si de Romano portu salsum aliquid existimans, in saxa incidisset cita neque si non tenuero initium temporis Vitae meae, quidquam mihi oberit scienti quo sine requiescam nec prodesset aliquid illa sive memoria sive conjectura inchoatae vitae, si de ipso Deo, qui unus Iaborum animae finis est, aliter quam dignum est opinatus, in scopulos

erroris irrUerem.

LXII. Nec iste sermo ad id valuerit, ut quisquam nos prohibere arbitretur, ut quaerant qui potuerint secundum Scripturas divinitus inspiratas, utrum anima de anima propagetur , an suo cuique animanti singulae in ipso fiant, an ad regendum animandumque corpus divino nutu alicunde mittantur, vel propria voluntate se insinuenta si vel alicujus expediendae necessariae quaestionis ratio flagitatista considerare atque discutere, Vel a rebus magis necessariis otium ad haec quaerenda et disserenda conceditur.

Vstrum ad id potius ista dixerim , ne quis in re tali vel temere succenseat ei, qui Suod opinioni humaniore fortasse dubitatione non cedit aut etiam si quid hinc certi quisquam et liquidi comprehendetit, ideo putet alium spem

414쪽

perdidisse futurorum, quia praeterita XOrSa non recolit. LXΙΙΙ. Quoquo modo autem se istud habeat, sive omnino omittendum, Sive nunc disterendum et alias considerandum sit, praesens tamen quaestio non impeditur, qu minus appareat integerrima et justissima et inconcussa at tu incommutabili majestate et substantia Creatoris, supplicia peccatorum suorum anima,luere quae peccata, ut jam diu disseruimus, nonnisi propriae Voluntati earum

tribuenda sunt, ne ulla ulterior peccatorum cauSa quaerenda.

LXIV. Ignorantia vero et dissicultas si naturalis est, inde incipit anima proficere, et ad cognitionem et requiem, donec in ea perficiatur Vita beata, promoVeri. Quem profectum in studiis optimis atque pietate, quorum facultas ei non negata est, si propria Voluntate neglexerit, juste in graviorem, quae jam poenalis est, ignorantiam dissicultatemque praecipitatur, decentissimo et conVenientissimo rerum moderamine in inferioribus ordinata. Non

enim quod naturaliter nescit, et naturaliter non poteSt, hoc animae deputatur in reatum sed quod scire non Studuit, et quod dignam facilitati comparandae ad recte faciendum operam non dedit. Loqui enim non nosse atque non posse, infanti naturale est quae ignorantia disticultatesque sermonis non modo inculpabilis sub grammaticorum legibus, sed etiam humanis affectibus blanda et grata

est; non enim ullo vitio illam facultatem comparare neglexit, aut ullo vitio quam compararat amisit. Itaque Sinobis in eloquentia esset beatitudo constituta, atque ita crimini duceretur cum peccatur in linguae Sonis, quemadmodum cum peccatur in actibus Vitae, nullus utique argueretur infantiae, quod ab ea esset exorSus ad consequendam eloquentiam : sed plane merito damnaretur, si

suae Voluntatis perversitate Vel ad eam recidisset, vel in

415쪽

ea remansisset. Sic etiam nunc, si ignorantia veri et difficultas recti naturalis est homini, unde incipiat in sapientiae quietisque beatitudinem surgere, nullus hanc ex initio naturali recte arguit. Sed si proficere noluerit, aut a profectu retrorsum relabi voluerit, jure meritoque poenas

luet.

LXV. Creator vero ejus ubique laudatus, ve1 quod eam ab ipsis exordiis ad summi boni capacitatem inchoaverit, vel quod ejus prosectum adjuvet, Vel quod impleat proficientem atque perficiat, vel quod peccantem, id est,

aut ab initiis suis sese ad perfectionem attollere recusantem, aut jam ex profectu aliquo relabentem, justissima damnatione pro meritis ordinat. Non enim propterea malam remit, quia nondum tanta est, quanta ut proficiendo esse posset accepit cum ejus exordio perfectiones omnes corporum longe inferiores sint, quas tamen in suo

genere laudabiles esse judicat, quisquis de rebus sanissime judicat. Quod ergo ignorat quid sibi agendum sit, ex eo

est quod nondum accepit sed hoc quoque accipiet, si hoc quod accepit, bene usa fuerit. Accepit autem ut pie et diligenter quaerat, si volet. Et quod agnoscens quid sibi agendum sit, non continuo Valet implere, hoc quO-que nondum accepit praecessit enim quaedam pars ejus sublimior ad sentiendum quod recte faciat bonum sed

quaedam tardior atque carnalis non consequenter in Sententiam ducitur ut ex ipsa difficultate admoneatur eumdem implorare adjutorem perfectionis suae, quem inchoationis sentit auctorem, ut ex hoc ei fiat charior, dum non suis viribus, sed cujus bonitate habet ut sit, ejus misericordia sublevatur ut beata sit. Quanto autem charior illi est a quo est, tanto in eo firmius acquiescit, et tanto uberius aeternitate ejus perfruitur. Si enim arboris novellum et rude virgultum nullo modo recte sterile dicimus,

416쪽

quamvis aliquot aestates sine fructibus trajiciat, donec

opportuno tempore expromat feracitatem Suam , Cur non

auctor animae debita pietate laudetur, si ei tale tribuit exordium, ut studendo ac proslciendo ad frugem sapientiae justitiaeque perVeniat, tantumque illi praestitit dignitatis, ut in ejus etiam potestate poneret, si vellet ad beatitudinem tendere pLXVI. Huic autem disputationi objici ab imperitis solet quaedam calumnia de mortibus parvulorum, et de quibusdam cruciatibus corporis, quibus eos Saepe idemUSassiis. Dicunt enim : Quid opus erat ut nasceretur, qui antequam iniret ullum vitae meritum excessit e vita aut qualis in futuro judicio deputabitur, cui neque inter justos Iocus est, quoniam nihil recte fecit, neque inter malos, quoniam nihil peccavit Θ Quibus respondetur Ad univer-

Sitatis complexum, et totius creaturae vel per locos Vel per tempora ordinatissimam connexionem , O POSS SUPerfluo creari qualemcumque hominem, ubi solium arboris nullum superfluo creatur sed sane superfluo quaeri demeritis ejus, qui nihil meruerit. Non enim metuendum est, ne Vita esse potuerit media quaedam inter recte factum atque peccatum , et Sententia judicis media esse non possit inter praemium atque supplicium.

LXVII. Quo loco etiam illud perscrutari homines Olent, sacramentum baptismi Christi quid parvulis prosit,

cum e accepi plerumque moriuntur , priuS quam ex eo quidquam cognoscere potuerint. Qua in re Sati pie recteque creditur, prodesse parvulo eorum idem a quibus consecrandus os sertur. Et hoc Ecclesiae commendat saluberrima auctoritas , ut ex eo quisque sentiat quid

sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque . ne-sicium, qui proprip n 'dum habent, potest aliena commIdari. Quid enim filio viduae profuit sides sua

417쪽

quam utique mortuus non habebat; cui tamen profuit matris ut resurgeret Quanto ergo potius sides aliena potest consulere parVulo, cui Sua perfidia non potest imputari pLXVIII. De cruciatibus autem corporis, quibus affliguntur parvuli, quorum per aetatem nulla peccata Sunt si animae quibus animantur, non prius quam ipsi homines,eSSe coeperunt, major querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur : Quid mali fecerunt ut ista paterenturi Quasi possit esse innocentiae meritum, antequam

quisque aliquid nocere possit. Cum autem boni aliquid

operatur Deus in emendatione majorum, Cum parVulorum suorum qui eis chari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur cur ista non iant, quando cum transierint pro non factis erunt in quibus facta sunt propter quo alitem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint viveres aut excusationem

in futuri judicii supplicio non habebunt, si vitae hujus

angoribus ad aeternam vitam desiderium conVertere Oluerint Quis autem novit quid parvulis , de quorum cruciatibus duritia majorum contunditur aut exercetur si des, aut misericordia probatur quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto judiciorum suorum bonae Ompensationis reservet Deus, qui quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt 3 Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus

Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur , occisi sunt, in honorem Martyrum receptos commendat Ecclesia.

LXIX. Quanquam isti calumniosi, et talium quaestionum non studiosissimi examinatores, sed loquacissimi ventilatores, etiam de pecorum doloribus et laboribus solent mi

418쪽

nus cruditorum sollicitare idem, cum dicunt: Quid otiam pecora vel meruerunt mali, ut anta patiantur incommoda, vel sperant boni, quia tantis exercentur incommodis P Sed haec dicunt vel sentiunt, quia iniquissime de

rebus existimant, qui cum Summum honum quod et quantum sit aspicere nequeant, talia Volunt esse omnia, quale putant esse summum bonum praeter enim Summa corpora quae coelestia Sunt, minusque corruptioni subjacent, summum bonum cogitare non possunt: ideoque inordinatissime flagitant, ut nec mortem nec ullam Corruptionem patiantur corpora bestiarum, quasi non sint mortalia, cum sint insima ; aut ideo mala sint, quia sunt coelestia meliora. Dolor autem quem hestiae Sentiunt, animarum

etiam bestialium vim quamdam in suo genere mirabilem laudabilemque commendat. Hoc ipso enim satis apparet in regendis animandisque suis corporibus , quam Sint appetentes unitatis. Quid est enim aliud dolor , nisi quidam sensus divisionis vel corruptionis impatiens Unde luce

clarius apparet quam sit illa anima in sui corporis universitate avida unitatis et tenax, quae nec libenter, nec indisserenter, sed potius renitenter et reluctanter intenditur in eam paSSionem corporis sui, qua ejus unitatem atque integritatem labefactari moleste accipit. Non ergo appareret quantus inferioribus creaturis animalibus esset appetitus unitatis, nisi dolore bestiarum. Quod Sinon appareret, minus quam opus esset admoneremur ab illa summa et sublimi et inestabili unitate Creatoris esse omnia ista constituta. LXX. Et revera si pie ac diligenter attendas, omnis creaturae species et motus , qui in animi humani considerationem cadit, eruditionem nostram loquitur , diversis motibus et assectionibus , quasi quadam varietate linὐuarum, Undique clamans atque increpans cognoscendum eSSe

419쪽

Creatorem. Nulla enim re est earum, quae nec dolorem, nec voluptatem sentiunt, quae non aliqua unitate decus proprii generis assequatur, Vel Omnino naturae uae qualemcumque stabilitatem. Nulla item res est earum quae vel doloris molestias , vel blanditias sentiunt voluptatis quae non eo ipso quo dolorem fugit, Voluptatemque appetit, diremptionem se fugere, unitatemque appetere, fateatur. Inque ipsis rationalibus animis omnis appetitus cognitionis qua illa natura laetatur, et ad unitatem refert

omne quod percipit, et in errore nihil fugit aliud quam incomprehensibili ambiguitate confundi. Omne autem

ambiguum unde molestum est, nisi quia certam non habet unitatem P Ex quo apparet omnia, sive cum offendunt vel offenduntur, sive cum delectant vel delectantur, Unitatem insinuare atque praedicare Creatoris. Si autem ignorantia et dissicultas , a quibus istam vitam necesse est incipere, non Sunt animis naturales, restat ut aut officio susceptae sint aut irrogatae supplicio De quibus jam satis esse arbitror disputatum.

LXXI. Quapropter ipse primus homo qualis factus sit,

magis quaerendum est, quam quomodo ejus posteritas propagata sit. Multum enim sibi videntur acute proponere quaestionem qui dicunt Si sapiens actus est primus homo, cur seductus est si autem stultus actus est, quomodo non est Deus auctor vitiorum, cum sit stultitia maximum vitium 4 Quasi vero natura humana praeter Stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat assectionem quae nec stultitia, nec sapientia dici possit. Tunc enim homo incipit aut stultus esse, aut sapiens, ut alterum horum necessari appelletur, cum jam posset, nisi negligeret, habere sapientiam , ut vitiosae stultitiae sit Volunta rea.

Non enim quisquam ita desipit, ut stultum appellet in

420쪽

fantem, quamvis sit absurdior si Velit appellare sapientem Ut ergo infans nec Stultus nec Sapiens dici potest, quamvis jam homo sit , ex quo apparet naturam hominis recipere aliquid medium, quod neque stultitiam, neque sapientiam recte VocaVeri : ita etiam si quisquam tali assectione animatus esset, qualem habent illi qui per negligentiam sapientia carent, nemo eum stultum recte diceret quem non Vitio, Sed natura talem videret. Est enim stultitia rerum appetendarum et Vitandarum non quaelibet, sed vitiosa ignorantia. Unde neque animal irrationale stultum dicimus, quia non accepit ut sapiens esse pOSSet. Appellamus tamen plerumque ex similitudine aliquid non

proprie. Nam et caecitas cum maximum vitium sit oculorum, non tamen in catulis nascentibus Vitium est, nec

proprie caecitas dici potest. LXXII. Si ergo ita factus est homo, ut quamVi SapienS

nondum eSSet, praeceptum tamen posset accipere, qui Utique obtemperare deberet, nec illud jam mirum est, quod seduci potuit nec illud injustum , quod praecepto non

obtemperans poenas luit; nec Creator ejus auctor vitiorum est, quia non habere Sapientiam , nondum erat Vitium hominis, si nondum ut habere posset, acceperat.

Sed tamen habebat aliquid, quo si bene uti vellet, ad id

quod non habebat ascenderet .aliud est enim esse rationalem, aliud esse sapientem Ratione sit quisque praecepti capax, cui sidem debet, ut quod praecipitur, faciat. Sicut

autem natura rationis praeceptum capit, sic praecepti Observati sapientiam. Quod est autem natura ad capiendum praeceptum, hoc est voluntas ad Observandum. Et sicut rationalis natura tanquam meritum est praecepti accipiendi, Sic praecepti observatio meritum est accipiendae sapientiae. Ex quo autem incipit homo praecepti esse capax ex illo incipit posse peccare. Duolius autem modis

SEARCH

MENU NAVIGATION