장음표시 사용
431쪽
coelum et terram majus aliquid quaerit quam est voluntas dici nihil autem majus inveniri potest. Compescat ergo se humana temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse quisquam desiderat, stat amicus Deo : quia si voluntatem hominis nosse quisquam vellet, cujus amicus non esSet, omnes ejus impudentiam ac stultitiam deriderent. Non autem quisquam efficitur amicus Dei, nisi purgatissimis moribus, et illo sine praecepti de quo Λpostolus dicit Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et id non sicia :, quod isti si haberent, non essent haeretici. V. Quod autem sequitur in libro Geneseos Terra autem erat invisibilis et incomposita, γ, sic reprehendunt Manichaei, ut dicant : Quomodo fecit Deus in principio coelum et terram, si jam et terra erat invisibilis et incomposita Ita cum volunt Scripturas divinas prius vituperare quam nosse , etiam res apertissimas non intelligunt. Quid enim manifestius dici potuit, quam hoc dictum est: si In
principio iecit Deus coelum et terram, terra autem erat
invisibilis et incomposita', id est, in principio fecit
Deus coelum et terram, terra autem ipsa quam fecit Deus, invisibilis erat et incomposita, antequam Deus omnium rerum formas locis et sedibus suis ordinata distinctione disponeret, antequam dicere Fiat lux, et, Fiat fir-n mamentum, et Conglegentur aquae, et Appareat ari dati, et caetera quae in eodem libro sic eXponuntur per ordinem, quemadmodum possint ea parvuli capere 3 Quae omnia continent tam magna mysteria, ut quisquis ea didicerit, omnium haereticorum Vanitatem vel doleat quia homines sunt, vel derideat quia superbi sunt. VI. Sequitur in eodem libro Et tenebrae erant super
432쪽
, abyssum Quod Manichaei reprehendunt dicentes in tenebris ergo erat Deus, antequam faceret lucem sero ipsi sunt in tenebris ignorantiae, et ideo non intelligunt
lucem, in qua Deus erat antequam faceret istam lucem. Non enim norunt isti lucem, nisi quam carneis oculis vident. Et ideo istum Solem , quem pariter non Olum Cum hostiis majoribus, sed etiam cum muscis et Vermiculis cernimus, illi sic colunt ut particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. Sed nos intelligamus aliam lucem esse in qua Deus habitat, unde est illud lumen de quo in Evangelio legitur Erat lumen verum, quod illuminat
3, omnem hominem Venientem in hunc mundum/. v Nam
solis istius lumen non illuminat omnem hominem, Sed corpus hominis et mortales oculos, in quibus nos vincunt aquilarum oculi, qui solem istum multo melius quam nOS dicuntur aspicere illud autem lumen non irrationabilium aVium oculos a Seity, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad ejus praecepta implenda convertunt. Quod omnes homines possunt si velint, quia illud lumen omnem hominem illumina venientem in hunc mundum. Ergo tenebrae erant super abyssum antequam lux ista fieret de qua consequenter hoc loco dicitur. VII. . Et dixit Deus: Fiat lux , Quia ubi lux non est, tenebrae sunt non quia aliquid sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur. Sicut silentium non aliqua res St, Sed ubi sonus non est, silentium dicitur. Et nuditas aliqua res non est, Sed in corpore ubi tegumentum non est, nuditas dicitur. Et inanitas non est aliquid, Sed locus ubi corpus non est, inanis dicitur. Sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae die untur. Hoc ideo dicimus, quia solent dicere : Unde erant
433쪽
ipso tenebrae super abyssum , antequam faceret Deus lucem Quis illas fecerat Vel genuerat Plaut si nemo fecerat Vel genuerat eas, aeternae erant tenebrae. Quasi aliquid sint tenebrae sed ut dictum est, lucis absentia hoc nomen
accepit. Sed quia ipsi sabulis suis decepti crediderunt gentem esse tenebrarum, in qua et corpora et sormas et animas in illis corpori hus fuisse arbitrantur, ideo putant quod tenebrae aliquid sint et non intelligunt non sentiri tenebras, nisi quando non videmus, sicut non sentitur silentium , nisi quando non audimus. Sicut autem silentium nihil est, sic et tenebrae nihil sunt. Sicut autem isti dicunt gentem tenebrarum contra lucem Dei pugnasSe, sic potest et alius similiter vanus dicere, gentem silentiorum contra Vocem Dei pugnasse. Sed illas vanitates modo non suscepimus refellere atque convincere. Nunc enim ea quae reprehendunt in Veteri estamento, statuimus defendere quantum vires Dominus praestare dignatur, et in eis Ostendere contra veritatem Dei nihil valere hominum caecitatem. ΙΙΙ. Quod autem scriptum est Et spiritus Dei su- perserebatur super aquam n sic solent Manichaei reprehendere , ut dicant : qua ergo erat habitaculum
Spiritus Dei, et ipsa continebat Spiritum Dei Τotum conantur PerVerSa mente perVertere, et excaecantur malitia sua. Cum enim dicimus Sol superfertur super terram
numquid hoc intelligi volumus, quod in terra habitet
sol, et terra solem contineas Et tamen non sic Spiritus Dei superferebatur super aquam, sicut superfertur Sol Super terram sed alio modo quem pauci intelligunt. Non enim per spatia locorum superferebatur aquae ille Spiritus, Sicut sol terrae superfertur, sed per potentiam invisibilis sublimitatis suae. Dicant autem nobis isti, quomodo iis rebus, quae fabricando sunt, superferatur Voluntas
434쪽
sabri. Quod si haec humana et quotidiana non comprehendunt, timeant Deum, et simplici corde quod non intelligunt quaerant, ne cum Volunt Verbis sacrilegis concidere veritatem quam Videre non possunt, redeat illis securis in crura Nam illa concidi non potest quae incommutabilis manet, sed quaecumque plagae in illam emissae fuerint repercutiuntur, et majore ictu redeunt in eos qui caedere audent, quod credere deberent, ut intelligere moere
IX. Deinde quaerunt, et insultando interrogant: Unde erat ipsa aqua super quam ferebatur Spiritus Dei numquid
enim superius scriptum est, quod Deus aquam fecerit Hoc si pie quaererent, invenirent quemadmodum intelligendum esset. Non enim aqua sic appellata est hoc loco , ut haec a nobis intelligatur quam videre jam pOSSumus et tangere quomodo nec terra quae incomposita et invisibilis dicta est, talis erat qualis ista quae jam videri et tractari
potest. Sed illud quod dictum est In principio fecit
Deus coelum et terram, v Coeli et terrae nomine universa
creatura significata est, quam fecit et condidit Deus Ideo autem nominibus visibilium rerum haec appellata sunt, propter parVulorum infirmitatem, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. Primo ergo materia facta est confusa et informis, unde omnia terent quae distincta atque formata sunt, quod credo a Graecis Chaos appellari.
Sic enim et alio loco legimus dictum in laudibus Dei: Qui fecisti mundum de materia informi Quod aliqui
codices habent, de materia inVisa. X. Et ideo Deus rectissime creditur omnia de nihilo fecisse , quia etiamsi omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa materia tamen de omnino nihilo facta est. Non enim debemus esse similes istis qui omnipotentem
435쪽
Deum non credunt aliquid de nihilo sacere potuisse , cum considerant fabros et quoslibet opifices non posse aliquid fabricare, nisi habuerint unde fabricent. Et ligna enim adjuvant fabrum, et argentum adjuVat argentarium, et aurum aurificem, et terra figulum adjuvat ut possit perficere opera sua. Si enim non adjuVentur ea materia unde
aliquid faciunt, nihil possunt facere, cum materiam ipsam ipsi non faciant. Non enim faber lignum facit, sed de ligno facit aliquid sic et caeteri omnes hujusmodi opifices. Omnipotens autem Deus nulla re adjuVandus erat, quam ipse non fecerat , ut quod volebat esticeret. Si enim ad eas res quas facere Volebat, adjuvabat eum aliqua res quam ipse non fecerat, non erat omnipotens quod Sacrilegium Si credere.
XI. Informis ergo illa materia quam de nihilo Deus
fecit, appellata est primo coelum et terra, et dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram non qUia jam hoc erat, sed quia hoc esse poterat : nam et coelum scribitur postea factum. Quemadmodum si semen arboris considerantes, dicamus ibi esse radices, et robur, et ramOS, et fructus, et solia, non quia jam sunt, sed quia inde futura sunt sic dictum est In principio fecit Deus coe-
, tum et terram, v quasi semen coeli et terrae, CUm in confuso adhuc esset coeli et terrae materia: sed quia certum erat inde futurum esse coelum et terram, jam et ipsa materia coelum et terra appellata est isto genere locutionis etiam Dominus loquitur, cum dicit u Iam non dicam vosn SerVOS, quia SerVus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meos nota seci vobis non quia jam factum erat, sed quia certissime futurum erat. Nam post paululum dicit illis Aradhuc multa habeo vobis dicere , sed non poteSti por-
436쪽
, tale modo liuid ergo dixerat Omnia quae au- divi a Patre meo nota seci vobis nisi quia se sciebat hoc esse facturum P Sic etiam coelum et terra potuit dici materia unde nondum erat factum coelum et terra sed tamen non erat aliunde faciendum. Innumerabiles tales locutiones in Scripturis divinis inveniuntur. Sicut in consuetudine sermonis nostri, cum id quod certissime speramus futurum, dicimus Gam factum puta. XΙΙ. Hanc autem adhuc informem materiam, etiam terram invisibilem atque incompositam voluit appellare, quia inter omnia elementa mundi terra videtur minus Speciosa quam caetera. Invisibilem autem dixit, propter obscuritatem' et incompositam, propter informitatem Eam dem ipsam materiam etiam aquam appellaVit, Super quam serebatur Spiritus Dei, sicut supersertur rebus fabricandis voluntas artificis. Quod etsi paucorum intelligentia potest attingere, humanis tamen verbis nescio utrum Vel a paucis hominibus possit exponi. Propterea Ver non ah- surde etiam aqua dicta est ista materia, quia Omnia quae
in terra nasCuntur , Sive animalia , sive arbores vel herbae,
et si qua similia , ab humore incipiunt formari atque nutriri. Haec ergo nomina Omnia, sive Coelum et terra , siVeterra invisibilis et incomposita et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam Spiritus ferebatur, nomina sunt informis materiae mi res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus ; et non uno vocabulo , sed multis, ne Si Un Um SSet, Oe putaretur esse quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Dictum est ergo coelum et terra , quia inde futurum erat coelum et terra. Dicta est terra invisi hi lis et incomposita et tenebrae Super abVSSUm, quia informis erat, et nulla specie cerni aut tractari poterat, etiam si esset homo qui videret atque tractaret.
437쪽
Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subjacebat operanti, ut de illa omnia formarentur. Sed sub his omnibus nominibus materia erat invisa et insormis , de qua Deus condi.
XIII. Et dixit Deus : Fiat lux et facta est lux. moenon solent reprehendere Manichaei, sed illud quod sequitur is Et vidit Deus lucem quia bona est . , Dicunt
enim : Ergo non noverat Deus lucem, aut non nOVerat
bonum. Miseri homines, quibus displicet quod Deo placuerunt Opera sua , Cum videant etiam hominem artificem , Verbi gratia , lignarium fabrum , quamvis in Omparatione sapientiae et potentiae Dei pene nullus sit tamen tandi lignum caedere atque tractare dolando, Sciando , planando , Vel tornando atque poliendo, quousque ad artis regulas perducatur quantum poteSt, et
placeat artisici suo. Numquid ergo quia placet ei quod secit, ideo non noverat bonum p rorsus noverat intus in animo, ubi ars ipsa pulchrior est, quam illa quae arte fabricantur. Sed quod videt artifex intus in arte, hoc foris probat in opere, et hoc est perfectum quod artifici suo placet. 4 Vidit ergo Deus lucem quia bona est quibus verbis non ostenditur eluxisse Deo insolitum honum, sed placuisse persectum. XIV. Quid si dictum esset miratus est Deus lucem quia bona est quantum clamarent quantum litigarent ΤΑdmiratio enim revera de rebus insperatis nasci Solet, et tamen legunt isti, et laudant Dominum nostrum Iesum Christum in Evangelio admiratum esse idem credentium .
Quis autem in illis fecerat ipsam idem , nisi ipse qui eam mirabaturi Quod si et alius eam fecisset, ut quid miraretur qui praescius erat 3 Si solvunt Manichaei quaestionem istam, videant quia et illa solvi potest. Si autem non sol-
438쪽
vunt, quid ista reprehendunt quae ad se nolunt pertinere, cum illa quae ad se pertinere dicunt, non noverint Quod enim miratur Dominus noster, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc est opus Sic OVeri. Omnes ergo tales motus ejus non perturbati animi sunt signa , sed docentis magistri. Sic sunt et Verba Veterisaestamenti, quae non Deum infirmum docent, sed nostrae infirmitati blandiuntur. Nihil enim de Deo digne dici potest. Nobis tamen ut nutriamur, et ad ea perVeniamus quae nullo humano sermone dici possunt, ea dicuntur quae capere
XV stat divisit Deus inter lucem et tenebras, et Vo-vcavit Deus diem, Lucem, et tenebras vocavit, Noctem' ηHic non dictum est Fecit Deus tenebras; quia tenebrae sicut superius dictum est, lucis absentia est distinctio
tamen facta est inter lucem et tenebras Quemadmodum nos clamando vocem facimus silentium autem non Ο- nando facimus, quia cessatio vocis silentium est distinguimus tamen Sensu quodam inter Vocem et silentium, et
illud vocamus vocem , illud silentium. Quemadmodum ergo recte dicimur facere silentium, sic recte multis divinarum Scripturarum locis Deus dicitur facere tenebras, quia lucem quibus vult temporibus et locis vel non dat, vel detrahit. Hoc autem totum ad intellectum nostrum dictum est. Qua enim lingua vocavit Deus diem lucem,
et tenebras noctem, utrum hebraea, an graeca, an latina, an aliqua alia Θ et sic omnia quae vocavit, quaeri potest qua lingua vocaverit. Sed apud Deum purus intellectus est, sine strepitu et diversitatu linguarum si Vocavit nautem dictum est, vocari fecit quia sic distinxit omnia et ordinavit, ut et discerii possent, et Omina accipere. Sed postea suo loco requiremus, utrum Vere Si est
439쪽
accipiendum, quia VocaVit Deu quoniam quantum accedimus in Scripturis et in ei assuescimus, tantum nobis Iocutiones earum innotescunt. Sic enim dicimus Ille paterfamilias aedificavit domum istam, id est, aedificari secit, et multa talia per omnes libro divinarum Scripturarum inveniuntur. XVI. at facta est Vespera, et factum est mane dies, unus . , Et hinc calumniantur Manichaei, dum putantita dictum esse, quasi a Vespera dies coeperit. Non intelligunt operationem illam qua lux facta est, et divisum est inter lucem et tenebras, et vocata est lux dies, et tenebraeno hanc ergo totam operationem non intelligunt ad diem pertinere post hanc autem operationem tanquam sinito die facta est vespera. Sed quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus , nisi etiam nocte transacta cum factum est mane: sic deinceps reliqui dies computantur a mane usque in mane. Nunc enim cum factum est mane, et transactus est unus dies , incipit operatio, quae equitur ab ipso mane quod jam factum est, et post ipsam operationem sit vespera, deinde mane, et transit alter dies Datque ita deinceps caeteri dies trans
XVII. Et dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquae, et sit divisio inter aquam et aquam' et sic fac- tum est. Et fecit Deus sirmamentum, et divisit Deus
inter aquam quae est super irmamentum, et inter aquam quae est sub firmamento, et vocavit Deus sirmamentum, i, Coelum Det vidit Deus quia bonum est'. maec non memini Manichaeos reprehendere solere tamen quod divisae sunt aquae ut aliae essent super irmamentum , et aliae Sub firmamento, quoniam materiam illam dicebamus nomine aquae appellatam, credo firmamento coeli materiam cor-
440쪽
poralem rerum visibilium ab illa incorporali rerum invisibilium fuisse discretam. Cum enim coelum Sit corpus pulcherrimum, omnis invisibilis creatura excedit etiam pulchritudinem coeli et ideo fortasse super coelum esse dicuntur aquae invisibiles, quod a paucis intelliguntur non
locorum sedibus, sed dignitate naturae superare coelum quanquam de hac re nihil temere affirmandum est , obscura est enim, et remota a sensibus hominum Sed quoquo modo se habeat, antequam intelligatur, credenda est. AEt facta est vespera, et factum est mane dies se-
, Cundus. Iam Omnia haec quae repetuntur, Sicut Superius intelligenda atque tractanda Sunt. XVIII. Et dixit Deus: Congregetur aqua quae St
sub coelo in congregationem unam et appareat arida, et, Sicis actum est. Et congregata est aqua quae erat Sub coelo i in Congregationem unam, et apparuit arida. Et VocaVit Deu aridam, erram : et Congregationem aquae VocaVit, Mare. Et vidit Deus quia bonum est In isto loco IIanichaei dicunt: Si totum aquis plenum erat, quomodo poterant aquae congregari in unum p Sed jam superius dictum est, nomine aquarum materiam illam appellatam super quam ferebatur Spiritus Dei, unde erat Deus omnia formaturus. Nunc vero cum dicitur Congregetur γ aqua quae est sub coelo in congregationem unam hoc dicitur ut illa materia corporalis formetur in eam speciem quam habent aquae istae visibiles. Ipsa enim congregatio in Unum, ipsa est aquarum istarum formatio quas videmus et tangimus. Omnis enim forma ad unitatis regulam cogitur. Et quod dicitur oppareat arida , quid aliud dici intelligendum est, nisi ut illa materies accipiat Visibilem formam, quam nunc habet terra ista quam Videmus et tangimus 3 Superius orgo quod nominabatur terra in