Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

peccat antequam stat sapiens Si aut e non accommodet ad accipiendum praeceptum, aut cum acceperit non h- servet Sapiens autem peccat, Si Se Verterit a sapientia.

Sicut enim praeceptum non est ab illo cui praecipitur, sed

ab illo qui praecipit: sic et sapientia non est ab illo qui illuminatur, sed ab illo qui illuminat. Quid ergo est unde

non laudandus sit hominis Creatori Bonum est enim aliquod homo, et melius quam pecus, ex eo quod praecepti capax. Et hoc melius, cum praeceptum jam cepit. Rursus hoc melius, cum praecepto paruit. Et his omnibus melius, cum aeterno lumine sapientiae beatus est. Peccatum autem malum est in negligentia vel ad capiendum praeceptum vel ad observandum , vel ad custodiendam contemplationem sapientiae. Ex quo intelligitur, etiamsi sapiens primus homo factus est, potuisse tamen seduci. Quod peccatum cum esset in libero arbitrio, justa , divina lege, poena consecuta est. Ita dicit etiam apostolus Paulias Dis Centes e SSe sapientes, stulti facti sunt Superbia enim a Vertit a sapientia : aversionem autem stultitia consequitur. Stultitia quippe caecitas quaedam est , Sicut idem dicit se Et obscuratum est insipiens Cor eorum. Unde autem haec obscuratio, nisi ex aversione a lumine sapientiae Vinde autem haec aversio, nisi dum ille cui bonum est Deus, sibi ipse vult esse bonum suum, sicuti sibi est Deus 3 Itaque ad me ipsum, inquit, On- turbata est anima mea . , Et, si Gustate, et eritis sicutu dii'. LXXIII. Turbat autem considerantes, quod ita quaerunt: Stultitia-ne primus homo recessit a Deo , an recedendo stultus factus est Quia si responderis eum stultitia recessis a sapientia, videbitur stulius fuisse antequam recederet a sapientia , ut stultitia illi causa esset rece-

422쪽

412 s. at GTSTINI EPISCOPI

tur et sibi ipse quodam modo veniat in mentem, non sit nisi disterentia qua non est quod Deus, et tamen aliquid est quod possit placere post Deum. Melior est autem cum obliviscitur sui prae charitate incommutabilis Dei, vel seipsum penitus in illius comparatione contemnit. Si autem tanquam obvius placet sibi ad perverse imitandum Deum, ut potestate sua frui velit, tanto fit minor quanto Se Cupit S ge majorem ti Et hoc est initium omnis pellati superii hia, i et, si Initium superbiae hominis apostatare a Deo γ, Superbis autem diaboli accessit malevolentissima invidia, ut hanc superbiam homini persuaderet, per quam Sentiebat se esse damnatum. Unde factum est, ut poena hominem SuSeiperet emendatoria potius quam interfectoria, ut cui se dia holus ad imitationem superbiae praebuerat ei Se Dominus ad imitationem humilitatis praeberet, per quem nobis aeterna vita promittitur ut praerogato nobis Christi sanguine , post labores miseriasque inestabiles tanta charitate Liberatori nostro adhaereamus, et tanta ejus in eum claritate rapiamur, ut nulla nos visa ex inferioribus aeon Spectu superiore detorqueant quanquam et si aliquid huic intentioni nostrae suggereretur ab appetitu inferiorum, sempiterna nos diaboli damnatio cruciatusque re

vocarent.

LXXVII. Tanta est autem pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, hoc est, incommutabilis Veritatis atque Sapientiae ut etiamsi non liceret amplius in ea manere quam unius diei mora , propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitae pleni deliciis et circumfluentia

temporalium honorum recte meritoque contemnerentUr.

Non enim falso aut parvo alsectu dictum est: u uoniam ii melior est dies unus in atriis tuis super millia . Quanquam et alio Sensu possit intelligi, ut millia dierum in

423쪽

temporis mutabilitate intelligantur : unius autem diei nomine incommutabilitas pete Initatis vocetur. Nescio me ali quid praetermisisse, quod e nostra reSponSione quantum Dominus praebere dignatus est, tuis interrogationibus desit quanquam et si tibi aliquid occurrit, modus libri nos jam finem facere, et ab hac disputatione requiescere aliquando compellit.

424쪽

tur, et sibi ipse quodam modo veniat in mentem, non sit nisi disserentia, qua non est quod Deus, et tamen aliquid est quod possit placere post Deum. Melior est autem cum obliviscitur sui prae charitate incommutabilis Dei, vel seipsum penitus in illius comparatione contemnit. Si autem tanquam obvius placet sibi ad perverse imitandum Deum,

ut potestate sua frui velit, tanto sit minor, quanto Se Cupit esse majorem. Et hoc est initium omnis peccati supernata, i et, si Initium superbiae hominis apostatare a Deo γ, Superbis autem diaboli accessit malevolentissima invidia, ut hanc superbiam homini persuaderet, per quam Sentiebat se esse damnatum. Unde factum est, ut poena hominem susciperet emendatoria potius quam interfectoria, ut cui se diabolus ad imitationem superbiae praebuerat ei Se Dominus ad imitationem humilitatis praeberet, per quem nobis aeterna vita promittitur ut praerogato nobis Christi Sanguine , post labores miseriasque inestabiles tanta charitate Liberatori nostro adhaereamus, et tanta ejus in eum claritate rapiamur, ut nulla nos visa ex inferioribus aconSpectu Superiore detorqueant: quanquam et si aliquid huic intentioni nostrae suggereretur ab appetitu inferiorum, sempiterna nos diaboli damnatio Cruciatusque re-

Vocarent.

LXXVII. anta est autem pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, hoc est, incommutabilis Veritatis atque Sapientiae, ut etiamsi non liceret amplius in ea manere quam unius diei mora , propter hoc solum innumerabiles anni imus vitae pleni deliciis et circumfluentia

temporalium honorum recte meritoque Contemnerentur.

Non enim falso aut parvo assectu dictum est: si Quoniam, melior est dies unus in atriis tuis super millia . , Quanquam et alio sensu possit intelligi, ut millia dierum in

425쪽

tempolis mutabilitate intelligantur: unius autem diei nomine incommutabilitas aeternitatis Vocetur. Nescio me ali quid praetermisisse, quod ex nostra reSponSione quantum Dominus praebere dignatus est, tuis interrogationibus desit quanquam et si tibi aliquid occurrit, modus libri nos jam sinem facere, et ab hac disputatione requiescere aliquando compellit.

427쪽

S A UR AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE GENESI

LIBRI ID.

LIBER I.

I. Si eligerent Manichaei quos deciperent, eligeremus et nos Verba quibus eis responderemus : cum vero illi et doctos litteris, et indoctos errore Suo perSeqUantur , et cum promittunt veritatem, a Veritate conentur Vertere; non ornat politoque sermone, sed rebus manifestis con- Vincenda est Vanitas eorum. lacuit enim mihi quorum

Scripti circiter annum Christi 389. - Vide Retract. lib. I, cap. o.

428쪽

dam vere Christianorum sententia, qui cum sint eruditi liberalibus litteris, tamen alios libros nOStros, quos adVersus Manichaeos edidimus, cum legiSSent, viderunt eos ab imperitioribus, aut non aut dissicile intelligi, et me benevolentissime monuerunt, ut communem loquendi consuetudinem non deSererem, Si errores illos tam perniciosos ab animis etiam imperitorum expellere cogitarem. Hunc enim Sermonem usitatum et simplicem etiam docti intelligunt, illum autem indocti non intelligunt. II. Solent ergo Manichaei Scripturas Veteris Testamenti,

quas non nOVerunt, Vituperare, et ea Vituperatione infirmo et parVulo nostros, non invenientes quomodo sibi

respondeant, irridere atque decipere. Quia nulla Scriptura est quae non apud eos qui illam non intelligunt, facile possit reprehendi. Sed ideo divina providentia multos diversi erroris haereticos esse permittit, ut cum insultant

nobis, et interrogant nos ea quae nescimus, Vel Sie XCutiamus pigritiam, et divinas Scriptura S OSSe cupiamuS. Propterea et Apostolus dicit portet haereses esse, ut v probati manifesti stant inter vos Illi enim Deo probati sunt, qui bene possunt docere : sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi cum docent docere autem nolunt, nisi eos qui doceri quaerunt. Sed multi ad quaerendum pigri sunt, nisi per molestias et insultationes haereticorum quasi de somno excitentur, et de imperitia sua erubescant sibi, et de illa imperitia sua periclitari se sentiant. Qui homines, si honae sunt fidei, non cedunt haereticis, sed quid eis respondeant diligenter inquirunt. Nec eos deserit Deus ut petentes accipiant, et quaerente inveniant, et pulsantibus aperiatur. Qui autem desperant se posse in catholica disciplina invenire quod quaerunt, alteruntur erroribuM; et si perseveranter inquirunt, ad ipsos

429쪽

fonte a quibus aberraverant, post magnos labores aligati atque sitientes et pene mortui reVertuntur. ΙΙΙ. Primum ergo librum Veteris estamenti, qui inscribitur Genesis , sic solent Manichaei reprehendere. Quod scriptum est In principio ecit Deus coelum et terram, nquaerunt, in quo principio, et dicunt: Si in principio aliquo temporis fecit Deus coelum et terram, quid agebat antequam faceret coelum et terram Θ Et quid ei subito placuit facere, quod nunquam antea fecerat per tempora aeterna mi respondemus, Deum in principio secisse coelum et terram, non in principi temporis, sed in Christo, cum Verbum esset apud Patrem , per quod facta et in quo saeta sunt omnia. Dominus enim noster Iesus Christus cum eum Iudaei interrogassent quis esset, respondit

si Principium, quia et loquor vobis is Sed etsi in principio temporis Deum fecisse coelum et terram credamUS, debemus utique intelligere, quod ante principium temporis non erat tempus. Deus enim fecit et tempora. Et ideo antequam saceret tempora, non erant tempora. Onergo possumus dicere fuisse aliquod tempus quando Deus nondum aliquid fecerat. Quomodo enim erat tempus quod Deus non fecerat, cum omnium temporum ipse sit fabricatori Et si tempus cum coelo et terra SSe Coepit, non potest inveniri tempus quo Deus nondum fecerat coelum et terram. Cum autem dicitur : Quid ei placuit subit, sic dicitur, quasi aliqua tempora transierint, quibus

Deus nil operatus est. Non enim tranSire poterat tempus, quod nondum fecerat Deu ; quia non poteSt SSemperator temporum, nisi qui est ante tempora Certe et ipsi Manichosti legunt apostolum Paulum, et laudant et honorant: et ejus Epistolas male interpretando multos decipiunt. Dicant ergo nobis quid dixerit apostolus Paulus :

Ioan VIII, 25.

CXXXIV. 27

430쪽

u Agnitionem veritatis quae est secundum pietatem Dei in

Spem Vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora peterna aeterna enim tempora quid ante se habere potuerunt Pistoc ergo cogantur exponere, ut

intelligant se non intelligere, cum temere Olunt reprehendere , quod diligenter quaerere debuerunt.1V. Si autem non dicunt Quid placuit Deo subito facere coelum et terram, sed tollunt inde, subito : et hoc tantum dicunt Quid placuit Deo facere coelum et terram Non enim coaevum Deo mundum istum dicimus, quia non ejus aeternitatis est hic mundus, cujus aeternitatis est Deus mundum quippe fecit Deus, et sic cum ipsa creatura quam Deus fecit, tempora esse coeperunt et ideo dicuntur tempora aeterna. Non tamen Sic Sunt aeterna tempora quomodo aeternus est Deus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est temporum: sicut omnia quae fecit Deus bona sunt valde, sed non sic bona sunt, quomodo bonus est Deus, quia ille fecit, haec autem facta sunt nec ea genuit de se ipso, ut hoc essent quod ipse est sed ea fecit de nihilo, ut non 8Sent aequalia, nec ei a quo facta sunt, nec Filio ejus per quem facta

sunt, justum est enim. Si ergo isti dixerint: Quid placuit

Deo facere coelum et terram 3 Respondendum est et , ut prius discant vim voluntatis humanae, qui Voluntatem Dei nosse desiderant. Causas enim voluntatis Dei scire quaerunt, cum Voluntas Dei omnium quae sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas Dei est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas est Credere. Qui ergo dicit: Quare fecit Deus coelum et terram P ReSpondendum est ei: Quia voluit. Voluntas enim Dei causa est coeli et terrae, et ideo major est voluntas Dei quam coelum et terra. Qui autem dicit: Quare voluit facere

SEARCH

MENU NAVIGATION