Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

visibilis et incomposita, materiae consuSio et Obscuritas nominabatur et quod nominabatur aqua Super quam ferebatur Spiritus Dei, eadem rurSu materia nominabatur. Nune vero aqua ista et terra formantur ex illa materia, quae ipsis nominibus appellabatur, antequam sormas istas quas nunc Videmus acciperet. Sane dicitur, in hebraea locutione Omnem aquarum congregationem , iVesalsarum sive dulcium mare appellari.

XIX. Et dixit Deus: Germinet terra herbam pabulin serentem semen secundum suum genus et similitudi- η nem, et lignum fructiferum faciens fructum , cujus Se- η men sit in se secundum suam similitudinem: et sic est factum. Et ejecit terra herbam pabuli ferentem semenn Secundum suum genus, et lignum fructiferum faciens

fructum, cujus semen est in se secundum suam simili- tudinem , secundum suum genus Super terram. Et Vi-

dit Deus quia bonum est, et facta est Vespera, et faC- tum est mane dies tertius ' vini solent dicere : Si Deus jussit nasci de terra herbam pabuli , et lignum fructiferum , quis jussit nasci tantas herbas vel spinosas vel venenosas, quae ad pabulum non prosiciunt, et tam multa ligna quae nullum fructum ferunt Θ Quibus sic respondendum est, ut nulla indignis aperiantur mysteria, neque ostendatur in qua sigura futurorum ista sic dicta sint. Ergo dicendum est, quod per peccatum hominis terra maledicta sit, ut spinas pareret non ut ipsa poenaS Sentiret, quae Sine sensu est, sed ut peccati humani crimen semper hominibus ante oculos poneret, quo admonerentur ahquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti. Herbae autem Venenosae ad poenam vel ad exercitationem mortalium Creatae sunt et hoc Ottam propter peccatUm, quia mortales post peccatum facti sumus. Per infructuo-

442쪽

sas Vero arbores insultatur hominibus, ut intelligant quam sit erubescendum sine fructu bonorum operum esse in agro Dei, hoc est, in Ecclesia' et timeant ne deserat eos Deus, quia et ipsi in agris suis infructuosas arbores deserunt, nec aliquam culturam eis adhibent. Ante peccatum ergo hominis non est Scriptum , quod terra aliud protulerit uis herbam pabuli et ligna fructuosa post peceatum autem Videmus multa horrida et infructuosa de terra nasci , credo propter eam causam quam diximus. Sic

enim dicitur ad primum hominem posteaquam peccaVit: i Maledicta erit terra tibi in omnibus operibus tuis in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae spinas et tribulos ejiciet tilii, et edes pabulum agri tui: a in sudore vultus tui edes panem tuum, donec reVertami ris in terram de qua sumptus es; quia terra S, et in terram ibis δε, XX. Et dixit Deus : Fiant sidera in firmamento coeli, a si ut luceant super terram, et dividant inter diem et γλ noctem , et Sint in signa , et in tempora , et in dies , et a in annos, et sint in splendorem in firmamento coeli, Sic ut luceant super terram. Et sic est factum. Et fecita Deus duo luminari , majus et minus: luminare majus in inchoationem diei, et luminare minus in inchoati O- nem noctis , et stellas. Et posuit illas Deus in strina-

mento coeli, Sic ut luceant super terram, et praesinti diei et nocti, et dividant inter diem et noctem. Et vidit

γ Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et laetumii est mane dies quartus o Hic primo quaerunt, quo modo quarto die facta sint sidera, id est, sol et luna et stellite. res enim dies superiores quomodo Sge Sine Sole potuerunt, cum videamus nunc solis ortu et occasu diem transigi, noctem vero nobis sieri solis absentia, cum ab

443쪽

alia parte mundi ad Otientem redit P Quibus respondemus, potuisse ieri, ut tres superiores dies singuli per

tantam moram tempori CompUtarentur , per Uantam moram circumit sol, ex quo procedit ab Oriente quousque rursus ad Orientem revertitur. Hanc enim moram et

longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi in speluncis habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non possent. Atque ita sentitur potuisse Stam moram fieri etiam sine sole antequam Sol factu e8Set, atque ipsam moram in illo triduo per dies singulos computatam. HOC ergo responderemus, nisi nos revocaret quod ibi dicitur Et facta est vespera, et factum est mane n quod nunc sine solis cursu videmus sieri non posse. Restat ergo ut intelligamus, in ipsa quidem mora temporis ipsa distinctiones operum sic appellatas, VeSperam propter tranS- actionem consummati operis, et mane propter inchoationem futuri operis, de similitudine scilicet humanorum operum , quia plerumque a mane incipiunt, et ad VeSperam desinunt. Habent enim consuetudinem divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res Verba tranS-

ferre.

XXI. Deinde quaerunt ut quid dictum sit de sideribus : Et sint in signa et in tempora. Numquid enim, aiunt, tres illi dies sine temporibus esse potuerunt, aut ad temporis spatia non pertinent prae si In signa et tempora dictum est, ut per haec sidera tempora distinguantur, et ab hominibus dignoscantur : quia si currant tempora , et nullis distinguantur articulis, qui articuli per siderum cursu notantur , possunt quidem currere tempora atque praeterire sed intelligi et discerni ab hominibus non possunt. Sicut horae quando nubilus dies est, transeunt quidem , et sua spatia peragunt; sed distingui a nobis et notari non possunt.

444쪽

XXII. Quod autem dictum est: si Et fecit Deus duo lu-

η minari , luminare majus in inchoationem diei, et lus minare minus in inchoationem noctis, pro eo dictum est ac si diceretur , in principatum diei et in principatum noctis. Non enim Sol tantummodo inchoat diem, et non etiam peragit et smi luna ero aliquando media nocte vel in suae noctis ad nos procedit : Si ergo illae noctes , quibus hoc facit, non ab ista inchoantur, quomodo in inchoationem noctis facta est Si autem per inchoationem

principium intelligas , et per principium principatum, manifestum est, quia per diem Sol principatum tenet,

luna vero per noctem; quia etSi caetera sidera tunc apparent, illa lamen suo fulgore Superat omnia , et ideo prin-Cep eorum rectissime dicitur.

XXIII. Quod autem dictum est Et dividant inter, diem et noctem potest hic fieri calumnia, ut dicatur : Quomodo jam Deus diviserat superius inter diem et noctem , Si hoc , quarto die, sidera faciunt Sic igitur hic

dictum est Dividant inter diem et noctem tanquam si diceretur, Sic inter se diem dividant et noctem , hi Soli dies detur, nox autem lunae et sideribus caeteris. Quae duo jam divisa erant, Sed nondum inter sidera , ut jam er- tum esset de siderum numero, quid per diem, et quid per noctem appareret hominibus.

XXIV. AEt dixit Deus: Ejiciant aquae reptilia animan Um Vivarum, et Volatilia volantia super terram subi firmamento coeli. Et sic factum est. Et secit Deus cetos

magnOS et Omnem animam animalium et repentium ii Uae decerunt aquae Secundum uniuScujuSque genus, et η Omne genus Volatile pennatum secundum genus. Et i-

dit Deus quia bona sunt, et honedixit illa Deus dicens :η Crescite et multiplicamini, et replete aqua mariS, Ct, volatilia multiplicentur super terrani. Et facta est ves-

445쪽

pera, et factum est mane dies quintus umi solent reprehendere, quaerente Vel potius calumniantes, quare animalia non solum ea quae in aquis Vivunt, sed etiam ea quae in aere volitant, et omnia pennata de aquis nata scriptum sit. Sed sciant omnes quos haec movent, istum aerem nebulosum et humidum, in quo Ves Volant, a

doctissimis hominibus qui haec diligenter inquirunt, cum

aquis solere deputari. Concrescit enim et crassus 1licitur exhalationibus et quasi Vaporibus maris et terrae, et de ipso humore pinguescit quodam modo, ut Volatus avium pδrtare possit. Ideo per nocte Serenas etiam Orat, HuSroris guttae mane in herbis inveniuntur. Nam mons ille Macedoniae, qui Olympus Vocatur, tantae altitudinis esse dicitur, ut in ejus cacumine nec Ventus Sentiatur, neCnubes se colligant, quia excedit altitudine sua totum istum aerem immidum in quo aves volant, et ideo nec aves ibi Volare asseverantur. Quod ab eis proditum dicitur, qui

per Singulos annos Olebant, nescio quorum Sacrificiorum causa, memorati monti Cacumen Scendere, et aliquas notas in pulvere Scribere, quas alio anno integras inveniebant quod fieri non posset, Si ventum aut pluviam locus ille pateretur. Deinde quia tenuitas aeris illius qui ibi est, non eos inspirabat, durare ibi non poterant, nisi spongias humectas naribus applicarent, Unde craSSiorem et consuetum spiritum ducerent hi ergo indicaverunt se etiam nullam avem in eo loco aliquando vidisse. Non itaque

immerito non solum pisces et caetera quae in aquis sunt animalia, sed etiam aves de aquis natas esse, fidelissima Scriptura commemorata quia per Stum aerem volare possunt, qui de maris et terrae humoribus surgit. XXV. st Et dixit Deus Riciat terra animam ViVam Se cundum unumquodque genus quadrupedum et Serpen-

446쪽

. tium et bestiarum terrae et sic est factum. Et fecit, Deus bestias terrae secundum genuS, et peCOra Secun- , dum genus, et omnia repentia terrae Secundum genus.

Et vidit Deus quia bona sunt is Solent etiam istam Manichae movere quaestionem ut dicant: Quid opus erat,

ut tam multa animalia Deus faceret, sive in aquis, sive in terra, quae hominibus non sunt neceSSaria: multa etiam perniciosa sunt et timenda. Sed cum ista dicunt, non intelligunt quemadmodum omnia pulchra sunt conditori et artifici suo, qui omnibus utitur ad gubernationem uni-

Versitatis, cui summa lege dominatur. Si enim in alicujus opificis ossicinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas ignorat, et si multum est insipiens , Superflua putat. Jamvero si in fornacem incautus ceciderit, aut ferramento alii luo acuto, cum id male tractat, Se ipsum vulneraverit, etiam perniciosa et noxia existimatibi esse multa. Quorum tamen usum quoniam OVitartifex , insipientiam ejus irridet, et Verba inepta non curans, ollicinam suam instanter exercet. Et tamen tam stulti sunt homines, ut apud artificem hominem non audeant vituperare quae ignorant, sed cum ea Viderint credant eSSe necessaria , et propter usus aliquos instituta : in hoc autem mundo cujus conditor et administrator praedicatur Deus, audent multa reprehendere quorum causaS non vident, et in operibus atque instrumenti omnipotentis Artificis volunt se videri scire quod nesciunt.

XXVI. Ego vero fateor me nescire mure et ranae quare creatae Sint aut muscae aut Vermiculi : Video tamen Omnia in suo genere pulchra Sse, quamvis propter peccata nostra multa nobis videantur adversa : non enim animalis alicujus corpus et membra considero, ubi non mensuraSet numeros et ordinem inveniam ad imitatem concordi Te

447쪽

pertinere. Quae omnia unde veniant non intelligo , nisi a Summa menSura et numero, et ordine, quae in ipsa Dei sublimitate incommutabili atque aeterna consiStunt. Quod si cogitarent isti loquacissimi et ineptissimi, non nobis sedium facerent, sed ipsi considerando omnes pulchritudines et summas et insimas, Deum artificem ubique laudarent; et quoniam nusquam offenditur ratio , sicubi sorte sensus carnasis offenditur, non rerum ipsarum Vitio, sed nostrae mortalitatis meritis imputarent. Et certe omnia animalia aut utilia nobis sunt, aut perniciosa, aut Superflua Adversus utilia non habent quid dicantu de perniciosis autem vel punimur vel exercemur vel terremur, ut non vitam istam multis periculis et laboribus subditam sed aliam meliorem, ubi securitas summa est, diligamus et desideremus, et eam nobis pietatis meritis comparemus. De superfluis vero quid nobis est quaerere Si tibi displicet quod non prosunt, placeat quod non obsunt;

quia etsi domui nostrae non sunt necesSaria, ei tamen completur hujus universitatis integritas, quae multo major est quam domus nostra et multo melior. Hanc enim multo melius administrat Deus, quam unusquisque nOStrUm domum suam. Usurpa ergo utilia, cave perniciosa, relinque superflua. In omnibus tamen Cum mensuraS, et numerOS, et ordinem Vides, artificem quaere Nec alium inVenies, nisi ubi summa mensura, et summu numerus, et Summus ordo est, id est Deum, de quo verissime dictum est, quod omnia in mensura, et numero, et pondere disposuerit Sic fortasse uberiorem capies fructum, Cum Deum

laudas in humisitate formicae , quam cum transis navium in alicujus jumenti altitudine. XXVII. AEt dixit Deus: Faciamus hominem ad imagis nem et similitudinem nostram, et haheat potestatem pis

448쪽

s cium maris , et volatilium coeli, et Omnium pecorum et, ferarum, et Omnis terrae, et omnium reptilium , quaeia Super terram repunt et caetera usque ad Vesperam et mane quo completur dies Sextu S.IStam maxime quaestionem solent Manichaei loquaciter agitare, et insultare nobis quod hominem credamus factum ad imaginem et similitudinem Dei. Attendunt enim siguram corporis nostri, et infeliciter quaerunt, utrum habeat Deus nareS, et dentes, et barbam, et membra etiam interiora , et caetera quae in nobis sunt necessaria. In Deo autem talia ridiculum est, imo impium credere, et ideo negant hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei. Quibus respondemuS, membra quidem ista in Scripturis plerumque nominari, cum Deus insinuatur audientibus parvulis; et hoc non SO-lum in Veteris Testamenti libris, sed etiam in Novi. Nam et oculi Dei commemorantur, et aure , et labia , et pedes, et ad dexteram Dei Patris sedere evangeligatur Filius. Et ipse Dominus dicit u Nolite per coelum jurare, quias sedes Dei est meque per terram, quia scabellum pedum

γν ejus eSU . Item ipse dicit, quod in digito Dei ejiciebat daemonia'. Sed omnes qui spiritaliter intelligunt Scripturas, non membra Corporea per ista nomina, Sed spiritales potentias accipere didicerunt, sicut galea S, et Seu tum,

et gladium, et alia muli a M. Primo ergo istis haereticis dicendum est, qua impudentia de talibus verbis Veteri Τ0s-

tamento calumnientur, cum etiam in Novo haec posita videant, aut fortasse non Videant, sed cum litigant excae-

centUr.

XXVIII. Sed tamen noverint in catholica disciplina

spiritales fideles non credere Deum forma corporea desinitum et quod homo ad imaginem Dei sactus dicitur, secundum interiorem hominem dici, ubi est ratio et in

449쪽

tellectus unde otiani habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et Omnium peCorum, et ferarum, et Omnis terrae, et Omnium repentium quae repunt super terram. Cum enim dixisset, 4 Faciamus hominem ad ima

ginem et similitudinem nostram 8 addidit continuo: Et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, set caeter ut intelligeremus non propter corpus dici hominem factum ad imaginem Dei, sed propter eam poteStatem qua Omnia pecora superat. Omnia enim animalia caetera subjecta sunt Omini, non propter corpuS, Sed propter intellectum , quem nos habemus, et illa non habent : quamvis etiam corpus nostrum sic fabricatum Sit, ut indicet nos moliores esse quam bestias, et propterea Deo similes. Omnium enim animalium corpora, SiVe quae in aquiS, sive quae in terra vivunt, sive quae in aere Olitant, inclinata sunt ad terram, et non sunt erecta Sicut hominis corpus. Quo significatur etiam animum nOStrum in Superna sua, id est in aeterna spiritalia erectum esse debere. Ita intelligitur per animum maxime, atteStante

etiam erecta corporis forma, homo factus ad imaginem et similitudinem Dei. XXIX. liquando etiam solent dicere : Quomodo accepit homo potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et

Omnium pecorum, et ferarum, cum videamus a multis seris homines occidi, et a multis volatilibus nobis noceri, quae Volumus Vel vitare, vel capere, et plerumque non OS-

sumus 3 quomodo ergo in haec accepimus potestatem ΘHic illis primo dicendum est, quod multum errent qui post peccatum considerant hominem, cum in hujus vitae mortalitatem damnatus est, et amisit persectionem illam qua factus est ad imaginem Dei. Sed si damnatio ejus tantum Valet, ut tam multis pecoribus imperet quamvis enim a multis seris propter fragilitatem corporis possit

450쪽

occidi, a nullis tamen domari potest, cum ipse tam multas et prope omnes domet. Si ergo haec hominis damnatio tantum valet, quid de regno ejus cogitandum est, quod ei renovato et liberato divina Voce promittitur. XXX. Quod autem scriptum est et Masculum et oemi, nam fecit illos, et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terrami: rectissime quaeritur quemadmodum accipienda sit conjunctio masculi et foeminae ante peccatum, et ista benedictio qua dictum est Crescite et multiplicamini, et

v generate, et replete terram Utrum carnaliter, an

spiritaliter accipienda sit. Licet enim nobis eam etiam spiritaliter accipere , ut in carnalem oecunditatem post Peccatum OnVersa SSe credatur. Erat enim priuS casta conjunctio masculi et foeminae' hujus ad regendum, illius

ad obtemperandum accommodata: et spiritalis foetus intelligibilium et immortalium gaudiorum replen terram, id est, vivificans corpus, et dominans ejus, id est, ita subjectum habens, ut nullam ex eo adverSitatem, nullam molestiam pateretur. Quod ideo sic credendum est, quia nondum erant silii saeculi huJus antequam peccarent. Filii enim saeculi hujus generant et generantur, Sicut DO- minus dicit , cum in comparatione futurae Vitae, quae nobis

promittitur, carnalem istam generationem contemnendam esse dem OnStrat.

XXXI. Et quod eis dictum est: mabete potestatem, piscium maris, Volatilium coeli, et repentium omnium quae repunt Super terram salvo quidem intellectu, quo manifestum est omnibus his animalibus hominem ratione dominari, recte tamen intelligitur etiam spiritaliter, ut omnes assectiones et motus animi, quos habemus istis

SEARCH

MENU NAVIGATION