Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

animalibus similes, subditos haberemus, et eorum dominaremur per temperantiam et modeStiam. Cum enim non reguntur isti motus , erumpunt et pergunt in foedissimas consuetudines, et per diversas perniciosasque delectationes nos rapiunt, et faciunt Similes omni generi bestiarum.

Cum autem reguntur et subjiciuntur, Omnino mansuescunt et nobiscum concorditer Vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum et morum Optimorum, et Vitae peternae, tanquam herbis seminalibus et lignis fructi seris otherbis viridibus. Et haec est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes motus ejus rationi veritatique consentiunt, et Vocantur gaudia, et amore Sancti, et Casti, et boni. Si autem non consentiunt, nihilominus dum negligenter geruntur , conscindunt et dissipant animum , et faciunt vitam miserrimam' et Vocantur perturbationeS, et libidines, et concupiscentiae malae. De quibusdam nobis praecipitur, Ut eas cum quant possumus Iahore crucis1-gamus in nobis, donec absorbeatur mors in Victoriam. Dicit enim Apostolus si Qui autem Iesu Christi sunt, car-

nem Suam crucifixerunt cum perturbationibus et con-

cupiscentiis . QVel hinc enim quivis admoneri debebo, non carnaliter haec esse intelligenda, quia herbae virides et ligna fructifera omni generi bestiarum, et omnibus Olatilibus et omnibus serpentibus in Genesi dantur ad cibum R, cum videamus leones et accipitres et milvos et aquilas non pasci nisi carnibus, et interfectione aliorum animalium. Quod etiam de nonnullis serpentibus credo, qui sunt in arenosis et desertis locis, ubi nec lignum nec

herba nascitur.

XXXII. Sane non est negligenter praetereundum quod dictum est: si Et vidit Deus omnia quaecumque fecit, esse

452쪽

0 hona valde , Cum enim de singulis ageret, dicebat tantum Vidit Deus quia bonum est cum autem de omnibus diceretur, parum fuit dicere bona , nisi adderetur et si valde. Si enim singula Opera Dei cum considerantur a prudentibus, inveniuntur habere laudabiles

mensuras, et numerOS et Ordine in Su quaeque genere

constituta, quanto magis Omnia Simul, id est, ipsa universitas, quae istis singulis in unum collectis impletur. Omnis enim pulchritudo quae partibus constat, multo est laudabilior in toto quam in partem sicut in corpore humano, si laudamus oculos Solos, si nasum solum, si solas gena S, aut Solum Caput, aut Ola manus , aut Solos pedes, et caetera si pulchra singula et sola laudamus quanto magis totum Orpus cui Omnia membra, quae singula pulchra Sunt, conserunt pulchritudinem suam cita ut manus pulchra, quae etiam sola laudabatur in corpore , Si Separetur a corpore, et ipsa amittat gratiam Suam , et caetera sine illa inhonesta sint 'anta est vis et potentia integritatis et unitatis, ut etiam quae multa sunt bona tunc placeant, cum in universum aliquid conveniunt atque Oncurrunt. Universum autem ab unitate nomen Ceepit.

Quod si Manichaei considerarent, laudarent universitatis auctorem et conditorem Deum' et quod eos propter conditionem nostrae mortalitatis in parte offendit, redigerent ad universi pulchritudinem, et viderent quemadmodum Deus fecerit omnia non solum bona, sed etiam bona valde. Quia etiam in sermone aliquo ornato atque composito Si Consideremus singulas syllabas, vel etiam singulas litteras,

quae cum Sonuerint statim transeunt, non in eis invenimus quid delectet atque laudandum sit. Τotus enim ille sermo non de singulis syllabis aut litteris, sed de omnibus pulcher eSt.

Gen. l. l.

453쪽

XXXIII. Iam nunc videamus etiam illud, quod solent majore impudentia, quam imperitia deridere, quod scriptum est, Deum OnSUmmat Coelo, et terra, et Omnibus

quae fecit, requievisse die septimo ab omnibus operibus suis , et benedixisse diem septimum , et Sanctificasse eum, quia requievit ab operibus suis micunt enim : Quid opus erat ut Deus requiesceret 8 An forte operibus sex dierum fatigatus et lassatus erat Θ Addunt etiam Domini testimonium, ubi ait: si Pater meus usque nunc Operatur Et hinc multos imperitos decipiunt, quibus persuadere Onantur Novumaestamentum Veteri estamento adversari. Sed sicut illi quibus Dominus dicit u Pater meus Usque

nunc Operatur, v carnaliter opinabantur requiem Dei, et carnaliter sabbatum observantes non videbant quid

illius diei significatio siguraret sic et isti diversa quidem

Voluntate, pariter tamen non intelligunt sabbati sacramentum. Et illi enim carnaliter observando, et isti carnaliter execrando, sabbatum non noVerunt. ranseat ergo unusquisque ad Christum ut auferatur Velamen', sicut Apostolus dicit. Velamen enim aufertur, quando similitudinis et allegoriae cooperiment ablato , Verita nudatur,

ut possit videri. XXXIV. Primo ergo hujus locutionis regula in multis divinarum Scripturarum locis animadvertenda atque discenda est. Quid enim aliud significat, quod dicitur Deus requieVisse ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, nisi requiem nostram quam nobis daturus est ab omnibus operibus nostris, si et nos bona opera secerimus. Secundum ipsam si guram locutionis dicit et postolus : Quid enim oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus M. ,, Non enim Spiritus sanctus gemit, quasi indigeat, aut an

454쪽

gustias patiatur, qui secundum Deum interpellat pro sanctis: sed quia ipse nos movet ad orandum cum gemimus, quod ipso movente nos facimus, ipse sacer dictus est. Sic dicitur etiam illud: Ientat os Dominus Dous vester, ut sciat si diligitis eum Lis Non enim ut sciat ipse quem nihil latet, sed ut scire nos faciat, quantum in ejus dilectione profecerimus, tentari nos permittit. Secundum ipsam locutionem dicit et Dominu S OSter, nescire se diem et horam de me saeculi Quid enim potest esse quod ille nesciat 3 Sed quia hoc utiliter occultabat Discipulis, nescientem se esse dixit, quia illos nescientes occultando faciebat. Secundum hanc siguram etiam Patrem solum dixit scire diem ipsum quia eumdem Filium scire faceret. Ex hac sigura multae quaestiones in divinis Scripturis eis , qui jam genus locutionis hujus noverunt, Sine ulla dissicultate solvuntur. alibus locutionibus etiam abundat nostra consuetudo, cum dicimus Ioetum diem quia nos aetos facita et pigrum frigus, quia nos pigros facit;

et sOSSam caecam, quia nos eam non Videmus' et linguam

politam , quia verba polita facit postremo etiam quietum ab omnibus molestiis tempus dicimus, in quo nos ab Omnibus molestiis quieti sumus. Sed et Deus requievisse dictus est ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia in illo requiescimus ab omni lius operibus nostris, Si opera bona fecerimus quia et ipsa bona opera nostra illi tribuenda sunt qui vocat, qui praecipit, qui viam Veritatis ostendit, qui ut et velimus invitat, o vires implendi ea quae imperat, subministrat. XXXV. Sed quare septimo die requies ista tribuatur, diligentius considerandum arbitror. Video enim per totum textum divinarum Scripturarum ex quasdam aetate OPO- rosas, certis quasi limitibus suis esse distinctas, ut in

455쪽

septima speretur requiex; et easdem ex aetates habere similitudinem istorum sex dierum, in quibus ea facta sunt, quae Deum secisse Scriptura commemorat. Primordia enim generis humani, in quibus ista luce frui coepit, bene comparantur primo die quo fecit Deus lucem. Haec aetas tanquam insantia deputanda est ipsius universi saeculi, quod tanquam Unum hominem proportione magnitudinis suae cogitare debemus : quia unusquisque homo cum primo nascitur, et exit ad lucem, primam petatem agit infantiam. Haec tenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem. Quasi vespera hujus diei sit diluvium invia et infantia nostra tanquam oblivionis diluvio

deletur.

XXXVI. Et incipit mane a temporibus Noe secunda

petas tanquam pueritia, et tenditur haec petas usque ad Abraham aliis generationibus decem. Et bene comparatur secundo die quo factum est sirmamentum inter aquam et aquam, quia et arca in qua erat Noe cum suis, firmamentum erat inter aqua inferiores in quibus natabat, et superiores quibus Compluebatur. Haec petas non diluvio deletur, quia et pueritia nostra non oblivione tergitur de memoria Meminimus enim nos fuisse pueros, infantes autem non meminimuS. Hujus Vespera est confusio linguarum in eis qui turrem faciebant, et sit mane ab Abraham. Sed nec ista petas secunda generavit populum Dei, quia nec pueritia apta est ad generandum. XXXVII. Mane ergo sit ab Abraham, et succedit aetas tertia similis adolescentiae. Et bene comparatur diei tertio, quo ab aquis terra separata est. Ab Omnibus enim gentibus, quarum error instabilis et vanis simulacrorum doctrinis lan. quam ventis omnibus mobilis, maris nomine bene significatur ab hac ergo gentium vanitate et hujus saeculi fluctibus separatus est populus Dei per Abraham, tanquam terra cum

456쪽

apparuit arida, id est, sitiens imbrem coelestem divinorum mandatorum qui populus unum Deum Olendo, tanquam irrigata terra, ut fructus utiles POSSet afferre, sanctas Scripturas et Prophetias accepit. Haec enim aetas potuit jam generare populum Deo, quia et tertia petas, id est, adolescentia filios habere jam potest. Et ideo ad Abraham dictum

est Patrem multarum gentium posui te, et augeam te nimis Vale, et ponam te in gentes, et rege de te extent, v et ponam testamentum meum inter me et te, et inter se, men tuum post te in generationes eorum in testamen- , tum aeternum ut sim tibi Deus, et semini tuo post te :s et dabo tibi et semini tuo post te terram in qua hahitas,

i, Omnem terram Chanaan in OSSeSSionem aeternam, et, ero illis Deus o Ilaec aetas porrigitur ab Abraham us que ad David quatuordecim generationibus Hujus Vespera est in populi peccatis, quibus divina mandata praeteribant, usque ad malitiam pessimi regis Salii. XXXVIII. Et inde sit mane regnum David. Haec petas

similis juventutis est. Et revera inter omne aetate regnat juVentus, et ipsa est strinum ornamentum omnium

aetatum et ideo bene comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in sirmamento coeli. Quid enim evidentius Significat splendorem regni quam solis excellentis Et plebem obtemperantem regno splendor lunae Ostendit, tanquam synagogam ipsam, et stellae principes ejus, et Omnia tanquam in sirmamento in regni stabilitate sundata Hujus quasi vespera est in peccatis regum, quibus illa gens meruit captivari atque SerVire. XXXIX. Et sit mane transmigratio in Babyloniam cum in ea captivitate populus leniter in peregrino olio collocatus est. Et porrigitur haec aetas usque ad adventum

Domini nostri Jesu Christi, id est, quinta aetas , Scilicet

457쪽

declinatio a juventute ad Senectutem, nondum SenectuS, sed jam non juventus quae seniori petas, Si quem Graeci

γερω dicitur. Et revera sic ista petas a regni robore inclinata et fracta est in populo Iudaeorum , quemadmodum homo a juventute sit senior. Et bene comparatur illi diei quinto, quo facta sunt in aquis animalia, et volatilia coeli, posteaquam illi homines inter gentes tanquam in mari vivere coeperunt, et habere incertam sedem et instabilem, sicut volantes aves. Sed plane erant ibi etiam ceti magni, id est, illi magni homines qui magis dominari fluctibus saeculi, quam servire in illa captivitate potuerunt. Non enim ad cultum idolorum aliquo terrore depravati sunt Ubi sane animadvertendum est, quod benedixit Deus illa animalia dicens Crescite et multipli camini, et implete aquas maris, et volatilia multiplicentur

Super terram in Quia revera gens Iudaeorum, e quo dispersa est per gentes, valde multiplicata est. HujuS diei, hoc est, hujus petatis quasi vespera est multiplicati peccatorum in populo Iudaeorum quia sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Iesum Christum non pOSSent agnOSCere. XL. Mane autem fit ex praedicatione Evangelii per Dominum nostrum Jesum Christum , et simitur dies quintus :incipit sextus, in quo senectus Veteris homini apparet. Hac enim aetate illud carnale regnum vehementer attritum est, quando et templum dejectum est, et sacrificia ipsa ceSSIVerunt et nunc ea gens, quantum ad regni sui vires attinet, quasi extremam vitam trahit. In ista tamen aetate tanquam in senectute Veteris hominis, homo OVu naScitur , qui jam spiritaliter vivit. Sexta enim die dictum

erat Producat terra animam Vivam , Nam quinto die dictum erat: si roducant aquae , non animam Vi Vam,

Gen. I. 28.

458쪽

, sed reptilia animarum vivarum Uoniam corpora sunt reptilia, et adhuc corporali circumci Sion et sacrificiis tanquam in mari gentium populus ille serviebat legi . Istam vero animam vivam dicit, qua vita jam incipiunt aeterna desiderari. Serpente ergo et pecora quae terra producit, gentes significant a stabiliter Evangelio credituras. De quibus dicitur in illo vase quod Petro demonstratum est in Actibus Apostolorum acta et man, duca. Et cum ille immunda diceret, responsum est ei: Quae Deus mundavit, tu ne immunda dixeris . , unc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, sicut in ista Sexta aetate nascitur in carne Dominus noster , de quo dictum est per Prophetam se Et homo est, et quis agnOSCet i eum , Et quemadmodum in illo diu masculus et foemina , sic et in ista aetate Christus et Ecclesia. Et praepOnitur homo in illo die pecoribus et serpentibus et volatilibus coeli, sicut in ista petate Christus regit animas obtemperantes sibi, quae ad Ecclesiam ejus, partim de gentibus, partim de populo Iudaeorum venerunt, ut ab eo domarentur atque mansuescerent homines, vel carnali concupiscentiae dediti sicut pecora, vel tenebrosa curiositate obscuritati quasi serpentes , vel elati superbia quasi aves. Et sicut in illo die pascitur homo et animalia, quae cum PSO Sunt, herbis sumina sibus et lignis fructiferis et herbis viridibus :sic ista aetate spiritalis homo quicumque bonus ministerest Christi, et eum bene quantum potest imitatur, Cum ipso populo spiritaliter pascitur sanctarum ScripturarUmalimentis et lege divina partim ad concipiendam oecunditatem rationum atque sermonum, tanquam herbi Seminalibus ; partim ad utilitatem morum conversationis humanae , tanquam lignis fructiferis' partim ad vigorem sidei, spei et charitatis in vitam aeternam, tanquam herbis

459쪽

viridibus, id est, vigentibus, quae nullo aestu tribulationum possint arescere. Sed spiritalis sic istis alimentis pascitur, ut multa intelligat carnalis autem, id est, parvulus in Christo, tanquam pecus Dei, ut multa credat quae intelligere nondum potest tamen eosdem cibo Omnes habent. XLI. Hujus autem aetatis quasi Vespera, quae Utinam nos non inveniat, si tamen nondum coepit, illa est de qua Dominus dicit: stilitas cum veniet Filius hominis, inve niet idem super terram Post istam vesperam siet mane, cum ipse Dominus in claritate Venturus est: tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis ii quibus dictum est: si Estote perfecti, sicut Pater vester qui in coelis est . voales enim saciunt opera bona valde. Post enim talia opera speranda est requies in die septimo qui Vesperam non habet. Nullo ergo modo verbis dici potest quemadmodum Deus fecerit, et condiderit coelum et terram et Omnem creaturam quam condidit: sed ista expositio per ordinem dierum sic indicat tanquam historiam rerum factarum , ut praedicationem futurorum

maxime ObSerVet.

XLII. Si autem aliquem movet quod in istis aetatibus

saeculi duas aetates primas denis generationibus advertimus explicari, tres autem Consequente Singulae quatuordecim generationibus contexuntur, sexta vero ista nullo generationum numero desinita est facile est videre etiam in unoquoque homine duas primas petates, insantiam et pueritiam , corporis sensibus inhaerere. Qui Sensus corpori quinque Sunt Visus , auditu , Olfactus, guStUS et tactus quinarius autem numerus duplicatus, quoniam duplex est sexus humanus, unde generationes tale existunt, masculinus et foemininus quinarius ergo , ut dixi,

460쪽

duplicatus denarium numerum facit. JamVero ab adolescentia et deinceps, ubi ratio iam incipit in homine praevalere, accedit quinque sensibus cognitio et actio, quibus vita regitur et administratur , ut jam septenarius numerus incipiat esse : qui similiter duplicatus, propter

duplicem sexum , in quatuordecim generationibus eminet et apparet, quas habent re aetate ConSequentes, tanquam adolescentis et juvenis et senioris Senectutis vero aetas sicut in nobis nullo statuto annorum tempore definitur, Sed post quinque illas aetates quantum quisque vixerit, senectuti deputatur: sic et in ista aetate saeculi non apparent generationes , Ut etiam occultus sit ultimus dies , quem utiliter Dominus atere Oportere demonstravit'.

XLΙΙΙ. Habet etiam unusquisque nostrum in bonis Operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debet quietem sperare. Primo die lucem fidei quando prius visibilibus credit, propter quam idem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die tanquam firmamentum disciplinae , quo discernit inter carnalia et spiritalia, sicut inter aquas inferiores et SuperioreS.Τertio die, quo mentem suam ad ferendos honorum perum fructus, a labe et flucti hu tentationum carnatium, tanquam aridam terram a perturi)ationibus maris secernit, ut jam possit dicere semente servio legi Dei, carne autem legi peccati . , Quarto die, quo jam in illo strinamento disciplinae spiritales intelligentias operatur atque distinguit, videt quae sit incommutabili Veritas, quae tanquam sol fulget in anima et quemadmodum anima

ipsius veritatis particeps fiat, et corpori Ordinem et pulchritudinem praestet, tanquam bana illuminans noctem et quemadmodum Stellae omnes scilicet intelligentiae

Matth. xxiv, 36. - Rom. VII, 25.

SEARCH

MENU NAVIGATION