Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

spiritales, iii hujus vitae Obscuritate tanquat in nocte micent et sulgeant. Quarum rerum notitia fortior essectus incipiat quinto die in actionibus turbulentissimi speculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraterno societatis et de corporalibus actionibus, quae ad ipsum mare pertinent, id est, ad hanc vitam , producere

animarum Vivarum reptilia , id est , opera quae prosint animis Viviso et cetos magnos , id est sortissimas actiones, quibus fluctus saeculi dirumpuntur et contemnuntur, et Volatilia coeli:, id est, voces coelestia praedicantes.

Sexto autem die producat de terra animam vivam, id eSt, de ipsa stabilitate mentis suae ubi spiritales habet fructuS, id est, bonas cogitationes, motus omnes animi sui regat, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiae Ser' VienS, non temeritati atque peccato. Ita fiat etiam homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et scemina, id est, intellectus et actio, quorum copulatione spiritalis foetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et caetera quae jam in hominis persectione superius dicta sunt. In istis autem tanquam diebus vespera est in ipsa persectione

singulorum operum, et mane in inchoatione OnSequentium. Post istorum quasi sex dierum opera hona Valde, Speret homo quietem perpetuam, et intelligat quid sit Requievit Deus septimo die ab omnibus operibus suis quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui Ut opere mur jubet et ipse recte requiescere dicitur , quia post hae omnia opera requiem nobis ipse praestabit. Quomodo enim recte dicitur paterfamilias aedificare domum, cum hoc non opere suo faciat, sed eorum quibus servientibus imperat sic recte dicitur et ab operibus requieScere, cum post persectionem fabricae, illis quibus imperabat permittit ut vacent, et jucundo otio perfrUantUr.

CXXXIV. 29

462쪽

Ι. Pos enumerationem et expositionem dierum septem, interposita est quasi quaedam conclusio, et appellatus est liber creaturae coeli et terrae, quidquid superius dictum est, cum sit parva pars librici sed ideo sic meruit Vocari, quia universi saeculi a capite usque ad sinem quasi brevis quaedam imago in his diebus septem sigurata est. Deinde incipit de homine diligentius narrari. Quae omniS

narrati non aperte, sed sigurate eXplicatur, ut XerCeat mente quaerentium Veritatem, et Spiritali negotio a negotiis carnalibus avocet. Sic enim se continet Hic estis liber creaturae coeli et terrae, cum factus esset dies quos fecit Deus coelum et terram , et omnia viridia agri an- tequam essent Super terram, et omne pabulum agri,n antequam germinaret. Nondum enim pluerat Deus su- per terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Onsn autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem, terrae. Et tunc sinxit Deus hominem de limo terrae, et, insufflavit in faciem ejus latum vitae, et factus est homo in animam viventem. Et tunc plantavit Deusu paradisum in Eden ad Orientem, et posuit ibi homin nem luem uixerat. Et produxit adhuc Deus de terra

463쪽

omne lignum formosum ad aspectum, et bonum ad n escam et lignum Vitae plantavit in medio paradisi,s et lignum scientiae boni et mali Flumen autem prodie bat ex Eden, et irrigabat paradisum: quod inde divi- ditur in quatuor partes. Nomen uni Phison, hoc est quod circuit totam terram Evilath cibi est aurum , au- rum autem terrae illius optimum cibi est carbunculusu et lapis prasinus. Et nomen secundi numinis Geon; hoc circuit totam terram Ethiopiae. Et flumen tertium v igris hoc est quod vadit contra Assyrios. Et flumen quartum dicitur Euphrates. Et sumpsit Dominus Deus, hominem quem fecerat, et posuit eum in paradis , ut operaretur ibi, et custodiret eum. Et praecepit Domin nus Deus Adae , dicens : Ex omni ligno quod est in pa- radiso edes ad escam , de ligno autem scientis boni et i, mali non edetis ab eo inua die enim ederitis ab illo, morte moriemini. Et dixit Dominus Deus : Non est ho-

num esse hominem solum , faciamus ei adjutorium si mile sibi. Et quaecumque finxerat Deus ex Omni genere pecorum, et evomni genere bestiarum agri, et ex omni genere volatilium Volantium sub coelo , perduxit ea adnodam ut videret quid ea Vocaret et quod vocavit ea, omnia Adam animam Vivam, hoc est nomen ejus Et

post haec vocavit Adam nomina omnium pecorum, et Om-u nium avium coeli, et Omnium bestiarum agri et secun- dum quod vocavit ea Adam, hoc est nomen eorum usque

ii hodiernum diem. Ipsi autem dae nondum fuit ad- , utorium simile illi. Et immisit Deus soporem in Adam, et obdormivit et sumpsit Deus unam de costis ejus, et implevit locum ejus carne, et formavit Deus costam quam accepit ab Adam in mulierem. Et adduxit illam n ad Adam , ut videret quid eam vocaret. Et dixit Adam:

Hoc nunc os ex ossibus meis , et caro de carne mea 29.

464쪽

, haec vocabitur mulier, quoniam de Viro Suo Sumptas est et haec erit mihi adjutorium. ropter hoc relin- que homo patrem et matrem, et adjungetur uxoris suae, et erunt duo in carne una. Et erant ambo nudi, nodam et mulier ejus, et non confundebantur II. Serpens autem erat Sapientior omnium bestiarum, η quae erant super terram, qua fecerat Dominus Deus

, Et dixit serpens ad mulierem: Quare dixit Deus, nev datis ab omni ligno quod est in paradiso Et dixit mulier ad serpentem : Ex omni ligno quod est in para dis edemus in fructu autem ligni, quod est in medio

paradisi, dixit Deus ne edamuso sed neque tangamus, , ne moriamur. Et dixit serpens mulieri: Non morte mo- riemini; sciebat enim Deus, quia qua die manducaVes ritis ex illo , aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii , scientes honum et malum. Et vidit mulier, quia ho- η num est lignum in escam, et quia bonum est oculis ad Videndum et cognoscendum: et sumpsit fructum des ligno illos et manducavit, et dedit viro suo : et accepit Adam, et manducavit: et aperti Sunt Oculi eorum, et D tunc cierunt quia nudi erant, et sumpserunt sibi solias sici, et fecerunt sibi succinctoria. Et cum audissent VO-

cem Domini deambulantis in paradiso ad Vesperam, absconderunt se Adam et mulier ejus ab ante faciem, Domini Dei, ad illam arborem quae erat in medio para- η diso. Et vocavit Dominus Deus dam et dixit illi nodam, ubi est Et dixit ille : Vocem tuam audivi, Dos mine, in paradiso, et timui, et abscondi me quia nu- dus sum. Et dixit Dominus Deus: Quis nuntiavit tibin quia nudus es , nisi quia ab illa arbore de qua dixeram η lihi, ex illa Sola non manducares , ex illa manducasti P, Et dixit Adam mulier quam dedisti mihi dedit ut ede

465쪽

rem, et manducavi. Et dixit Deus mulieri: Quid hod, ocisi, Et dixit mulier Serpens seduxit me, et manducavi. Et dixit Dominus Deus serpenti Quia hoc secisti, maledictus tu ab omni pecore , et omni genere, bestiarum. Pectore et Ventre repes, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae: Et inimicitiam ponam, inter te et mulierem , et inter Semen tuum , et inter Semen illius. Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus calcaneum. Et mulieri dixit multiplicans multiplicabo dolores tuos, et suspiria tua , et in doloribus paries silios tuos: et ad Virum tuum conversio tua, et ille tui dominabitur. Et tunc dixit Deus ad Adam : Quia audisti Vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno de quo praeceperam tibi, ex illo solo ne ederes, maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis, et in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, et edes pabuli imagri tui. In sudore Vultus tui edes panem tuum , donec revertaris in terram, de qua Sumptu ex , quia terra eS,ot in terram ibis. Et tunc Adam imposuit nomen uxori suae, Vitari quia mater est omnium vivorum. Et tunc

secit Dominus Deus Adae et mulier ejus tunicas pelliceas, et induit illos. Et dixit : Ecce Adam factus est

tanquam unus e nobis , ad scientiam cognoscendi bonum et malum. Et tunc ne porrigeret manum Suam

Adam ad arborem vitae et sumeret sibi inde, et ederet et viveret in aeternum, dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis , ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat. Et ejectus foras de paradiso, moratus est contra paradisum Voluptatis Et Cherubim et illam flammeam frameam quae Versatur, posuit Deus ad custodiendam viam arboris vitae

Gen. III, I usque ad finem.

466쪽

III. Ise secreta Verborum si non reprehendentes et accusantes, sed quaerente et reVerentes Manichaei mallent discutere , non esSent utique Manichaei , sed daretur petentibus, et quaerentes inVenirent, et pulsantibus aperiretur. Plures enim UaeStione in hoc Sermone proponunt, qui diligentia pia quaerunt, quam isti miseri atque impii sed hoc interest, quod illi quaerunt ut inveniant, isti nihil laborant, nisi non invenire quod quaerunt. Hic

ergo totus sermo primo secundum historiam discutiendus est, deinde secundum prophetiam Secundum historiam facta narrantur, Secundum prophetiam futura praenuntiantur. Sane quisquis Voluerit omnia, quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est, non aliter intelligere quam littera sonat, et potuerit evitare blasphemias , et omnia congruentia side catholicae praedicare, non Solum ei non est invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exituS datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intelligantur, nisi sigurate atque in aenigmatis proposita ista credamuS habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris Veteri estamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus teneamus, adjuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam idem, sive quae ad historiam, sive quae ad prophetiam pertinent explicemus, non praejudicantes meliori diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios quibus Dominus revelare dignatur. IV. Factus est ergo dies quo die fecit Deus coelum et

terram et omne Viride agri, antequam Ssent super u terram, et omne pabulum agri'. n Superius septem dies numerantur, nunc unus dicitur dies, quo die secit Deus

467쪽

coelum et terram, et omne Viride agri, et omne pabulum,

cujus diei nomine omne tempus significari bene intelligitur. Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus creaturis temporalibus, quae creaturae visibiles coeli et terrae nomine Significantur Movere autem nos debet ad quaerendum, quod cum diem , qui factus est, et coelum, et terram nominasset, adjecit etiam Viride agri, et omne pabulum. Non enim quando dictum est: si In principios fecit Deus coelum et terram , Hunc dictum est, factum esse omne Viride agri et pabulum manifeste enim

legitur , quod tertio die factum est omne viride et pabu- Ium agri. Quod autem dictum est In principio fecitu Deus coelum et terram , non pertinet ad aliquem die rrim ex illis septem diebus. Adhuc enim vel materiam ipsam unde facta sunt omnia , coeli et terrae nomine nuncupabat. Vel certe prius totam creaturam, coeli et terrae

nomine proposuerat dicendo In principio fecit Deusn coelum et terram et postea particulatim per ordinem

dierum sicut oportebat, propter prophetiam, quam in primo libro commemoravimus, Dei opera executUS Xposuit. Quid sibi ergo vult quod nunc nominato coelo et terra, addidit viride agri et pabulum, et tacuit caeteratam multa, quae sunt in coelo et in terra, vel etiam

in mari , nisi quia viride agri invisibilem creaturam vult intelligi , sicut est anima poger enim solet in Scripturis sigurate mundus appellari. Nam et ipse Dominus Oger est hic, inquit, mundus, cum illam parabolam exponeret, ubi bono semini sunt commixta gigani Viride ergo agri spiritalem atque invisibilem creaturam dicit, propter vigorem Vitae, et nomine pabuli utique propter vitam bene hoc ipsum interpre

tamur.3 afth. xiii 38. Vide I Retraei eap. X n. 3.

468쪽

V. Deinde quod addidit, rante livam essent super ter, ram intelligitur, antequam anima peccaret. errenis enim cupiditatibus sordidata, tanquam Super terram nata, vel super terram 8Se, recte dicitur : ideoque addidit: Nondum enim pluerat Deus supra terram Quia et nunc viride agri Deus facit, sed pluendo super terram, id est, facit anima reVirescere per Verbum Suum, sedic nubibus eas irrigat, id est de scripturis Prophetarum et Apostolorum. Recte autem appellantur nubes, quia Verba ista quae Onant et pereuSSO aere tranSeunt, addita etiam obscuritate allegoriarum quasi aliqua caligine obducta, velut nubes suint. Quae dum tractando exprimuntur, bene

intelligentilius tanquam imber veritatis infunditur. Sed

hoc nondum erat antequam anima peccaret, id est, antequam viride agri esset super terram. Nondum enimai pluerat Deus supra terram, nec erat homo qui opera-

γγ retur in ea. η Laboranti enim homini in terra imber de nubibus est necessarius, de quibus nubibus jam dictum est. Post peccatum autem homo laborare coepit in terra, et necessarias habere illas nubes. Ante peccatum Verocum viride agri et pabuli1 fecisset Deus, quo nomine invisibilem creaturam significari diximus, irrigabat eam fonte interiore loquens in intellectum ejus: ut non X-trinsecus Verba excipere tanquam ex supradictis nubibiis pluviam , sed fonte suo , hoc est, de intimis suis manante

veritate satiaretur.

VI. Fons enim ascendebat, inquit, de terra, et irri, gabat omnem faciem terrae De terra scilicet de qua dicitur Spes mea es tu, portio mea in terra Viven- η tium'. h Quando autem anima tali fonte irrigabatur, nondum per superbiam projecerat intima sua u Initium, enim superbioe hominis, apostatare a Deo . at quoniam

469쪽

in exteriora per superbiam tumescens coepit non irrigari fonto intimo'. bene insultatur illi verbis propheticis ot dicitur Quid superbit terra et cinis Quoniam in vita sua projecit intima su . Quid est enim superbia aliud, nisi deserto secretario conscientis soris videri velle quod non est 3 Et ideo laborans jam in terra necessariam habet pluviam de nubibus, id est, doctrinam de humanis verbis, ut etiam hoc modo possit ab illa ariditate revirescere, et iterum 1eri viride agri. Sed utinam vel pluviam Veritatis de ipsis nubibus libenter excipiat. Nam propter illam

Dominus noster nubilum carnis nostrae dignatus a88Umere,

imbrem sancti Evangelii largissimum infudit, promittens etiam quod si quis biberit de aqua ejus, rediet ad illum

intimum fontem , ut forinsecus non quaerat pluviam Dicit enim Fiet in eo fons aquae salientis in vitam peter- γγ nam'. 3 Iste credo fons ante peccatum ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, quia interior erat, et nubium non desiderabat auxilium: Nondum enim, pluerat Deus Super terram, nec erat homo qui operares tur in ea. γ, Cum enim dixisset si Nondum enim pluerat Deus super terram , , subjecit et causam quare nondum pluerat Quia non erat homo qui operaretur in ea. γνΤunc autem homo coepit operari in terra, cum pOS peccatum de beata vita dimissus est, qua in paradiso fruebatur Sic enim scriptum est: si Et dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de , qua et sumptus fuerat: γγ Unde suo loco requiremus. Quod nunc ad hoc comm0moravi, ut intelligeremus Iaboranti homini in terra, id est, in peccatorum ariditate constituto, necessariam esse de humanis verbis divinam doctrinam, tanquam de nubibus pluviam . alis autem

470쪽

458 S. AUGUSTINI EPISCOPI

scientia destruetur. Videmus enim nune in aenigmate tanquam in nubilo saginam quaerentes tune autem facie ad faciem, quando uniVersa acie terrae nostrae interiore

sonte aquae salientis irrigabitur. Nani si fontem aliquem hujus visibilis aquae voluerimus intelligere, de quo dictum

est Fons autem Scendebat de terra, et irrigabat om-n nem faciem terrae non est Verisimile, quod cum tam multi fontes perennes, Sive rivorum, sive fluviorum per uniVersam terram inveniantur, solus ille siccaverit, qui irrigabat omnem faciem terrae. VII. Sub his ergo paucis verbis universa creatura nobis insinuata est ante peccatum animae. Nomine enim coeli et terrae uniVersa visibilis creatura significata est et nomine diei, Universum tempus et nomine viridium et pabuli agri, Creatura invisibilis ; et nomine fontis ascendentis et irrigantis omnem faciem terrae, inundatio veritatis animam Satians ante peccatum. Dies autem Ste, cujus nomine universum tempus significari diximus, insinuat nobis non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam tempus posse sentire quod de anima nobis manifestatur, quae tanta varietate affectionum suarum, et ipso lapsu quo misera facta est, et reparatione qua rursus in beatitatem redit, tempore mutari posse convincitur. Et ideo non dictum est: si Cum factus esset dies, quo die fecit γ Deu coelum et terram n tantum, quibus nominibus visibilis creatura intimatur' sed additum est etiam Vi- γ ride, et pabulum agri:, Quo nomine invisibilem creaturam, propter Vigorem et Vitam, significari diximus, sicuti est anima. Et ita dictum est e Cum factus esset dies, , quo die fecit Deus coelum et terram, et omne Viride, i et pabulum agri ut sic intelligeremus non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam pertinere ad tem-

SEARCH

MENU NAVIGATION