장음표시 사용
471쪽
pus, propter mutabilitatem; quia solus Deus incommutabilis est, qui est ante tempora. VIII. Nunc videamus post universae creaturae insinuationem tam visibilis quam invisibilis, et universale beneficium divini sontis erga invisibilem creaturam, quid de homine specialiter intimetur, quod ad nos maxime pertinet. Primo enim quod de limo terrae Deus hominem suixit, solet habere quaestionem qualis ille simus fuerit, vel quae materia nomine limi significata sit. Illi autem inimici veterum librorum, omnia carnaliter intuentes, et propterea semper errantes, etiam hoc repreherHere mordaciter
solent, quod de limo Deus hominem sinxit. Dicunt enim: Quare de limo secit Deus hominem Pan defuerat ei melior
et coelestis materia, unde hominem faceret, ut de labe terrena tam fragilem mortalemque formaret. Non intelligente primo quam multis significationibus vel terra vel aqua in Scripturis ponatur limus enim aquae et terrae commixtio est. Dicimus enim tabidum et fragile et morti
destinatum corpus humanum post peccatum eSSe coepiSSe. Non enim in nostro corpore isti exhorrescunt nisi mortalitatem, quam damnatione meruimus. Quid autem mirum,
aut dissicile Deo, etiamsi de limo istius terrae hominem secit, tale tamen corpus ejus esticere , quod corruptioni non subjaceret, si homo praeceptum Dei custodiens peccare noluisset Si enim speciem coeli ipsius de nihilo, vel de informi materia dicimus factam, quia omnipotentem artificem credimus i quid mirum si corpus, quod de limo qualicumque actum est, potuit ab omnipotenti artifice late fieri, ut nulla molestia, nulla indigentia cruciaret
hominem ante peccatum, et nulla corruptione tabes- Ceret PIX. Itaque superflue quaeritur, unde hominis corpus Deus fecerit; si tamen nunc de corporis formatione dici-
472쪽
tur. Sic enim nonnullos nostros intelligere accepi, qui dicunt, posteaquam dictum est Finxit Deus hominom, de limo terrae propterea non additum, ad imaginem et similitudinem suam , quoniam nunc de corporis formatione dicitur. unc autem homo interior ignificabatur, quando 1ctum est: si Fecit Deus hominem ad imaginem, et similitudinem Dei. , Sed etiamsi nunc quoque hominem ex corpore et anima factum intelligamus, ut non alicujus novi operis inchoatio, sed superius breviter insinuati diligentior retractatio isto sermone explicetur si ergo, ut dixi, hominem hoc loco ex corpore et anima factum intelligamus, non absurde ipsa commixtione limi nomen accepit. Sicut enim aqua terram colligit, et conglutinat, et continet, quando ejus commixtione limus ejus esticitur : sic anima corporis materiam vivificando in unitatem concordem Conformat, et non permittit labi et resolvi.X. Quod autem scriptum est Et insusnavit in eum , spiritum vitae, et factus est homo in animam Viventem': γ, si adhuc corpus solum erat, animam adjunctam corpori hoc loco intelligere debemus sive quae jam saeta erat, sed tanquam in ore Dei erat, id est, in ejus veritate vel sapientia, unde tamen non receSSit quasi locis separata, quando insufflata est; non enim Deus loco Continetur, sed ubique praesens est: sive tunc anima facta est, quando
in il hid sigmentum Deus insufflavit spiritum vitae, ut illa insufflatio ipsam operationem Dei significet, qua secit animam in homine Spiritu potentiae suae. Si autem homo ille
qui factus erat, jam corpus et anima erat, ipsi animo sensus est additus ista insuli latione, cum factus est homo in animam viventem non quia illa insufflatio conversa est in animam viventem, sed operata est in animam Viven-
Iule Tertullian lib. cle Resui rectione carnis, cap. 5. et II ilarium in Psal.
473쪽
tem. Nondum tamen spiritalem hominem delaemus intelligere, qui factus est in animam Viventem, Sed adhuc animalem. Tunc enim spiritalis effectus est, cum in paradiso hoc est, in beata Vita constitutus, praeceptum etiam persectionis aecepit, ut verbo Dei consummaretur. Itaque Postquam peccaVit, recedens a praecepto Dei, etdimissus est de paradiso, in hoc remansit ut animalis esset. Et ideo animalem hominem prius agimus omnes, qui de illo post peccatum nati sumus, donec assequamur spiritίdem Adam, id est Dominum nostrum Iesum Christum, qui peccatum
non secidi et ab illo recreati et vivificati'. restituamur in paradisum, ubi latro ille cum ipso eo die meruit esse, quo vitam istam inivit. Sic enim Apostolus dicit Sed non η prius quod spiritale est, sed quod animale, Sicut Scrip-
η tum est Factus est primus Adam in animam ViVentem, ' novissimus Adam in Spiritum vivificantem R. XI. Sic ergo debemus intelligere hunc locum, ut non quia dictum est: si Insufflavit in eum spiritum vitae, et fae- η tus est homo in animam viventem, v credamus illam veluti partem naturae Dei in animam hominis fuisse con- VerSam, et cogamur dicere naturam Dei esse mutabilem in quo errore maxime istos Manichaeos veritas premit. Sicut enim est mater omnium haereticorum superbia , ausi sunt dicere quod natura Dei sit anima. Et hinc urgentura nobis, cum eis dicimus Ergo natura Dei errat et misera est, et vitiorum labe corrumpitur et peccat , Ut etiam, ut vos dicitis, naturae contrariae sordibus inquinatu : et caetera talia quae de natura Dei nefas est credere. Nam factam esse animam ab omnipotente Deo, et ideo non illam esse partem Dei vel naturam Dei, manifeste alio
loco scriptum est, dicente Propheta Et qui finxit spiri- η tum omnibus, ipse fecit omnia'. v Et alio loco : Qui
474쪽
suixit spiritum hominis in ipso. Ergo factum esse spiritum hominis, manifeste his testimoniis approbatur Spiritus autem hominis in Scripturis dicitur ipsius animae potentia rationalis, qua distat a pecoribus, et eis naturae lege dominatur te quo dicit Apostolus Nemo scit quae sunt, hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est . , Ne sortes probaretur his testimoniis animam factam esse, non deessent qui dicerent, spiritum hominis non esse factum, et ipsum arbitrarentur esse naturam Dei, et in ipsum dicerent partem Dei esse conversam, cum illa insufflatio Dei facta est. Quod sana doctrina similiter respuit , quia et ipse spiritus hominis cum aliquando errat, et aliquando prudenter Sapit, mutabilem se esse clamat quod nullo modo de natura Dei fas est credere. Non autem poteSt majus signum esse superbiae, quam ut dicat se humana
anima hoc esse quod Deus est, cum adhuc sub tantis vitiorum et miseriarum molibus gemat.
XII. Nunc jam videamus ipsam beatitudinem hominis,
quae paradisi nomine significatur jam quoniam in nemoribus deliciosa quies hominum esse Olet, et Corporeis sensibus nostris de Oriente lumen Oritur, Coelumque Consurgit, quod superiu corpus est nOStro corpore atque X-cellentius propterea his verbis etiam spiritales delicide,
quas habet beata vita sigurate explicantur, et ad Orientem paradisus plantatur. Intelligamus autem nostra gaudia spiritalia significare omne lignum formosum ad aspectum intelligentiae, et bonum ad escam quae non corrumpitur, qua beatae animae pascuntur. Nam et Dominus dicit u Ope-ὶν ramini Scam quae non Corrumpitur ut est omnis rati , quae cibus est animae. Λd Orientem lucem Sapientis in Eden, id est in deliciis immortalibus et intelligibilibus. Nam diliciae, vel voluptas, vel epulum hoc Verbo
475쪽
significari, dicitur, si ex hebraeo in latinum interpretetur. Positum est autem sic sine interpretatione, ut aliquem locum significare videatur, magisque siguratam faciat locutionem Productum autem ex terra omne illud lignum accipimus omne illud gaudium spiritale, id est, supereminere terrae, et non involvi atque obrui terrenarum cupiditatum implicamentis Lignum autem vitae plantatum in medio paradisi sapientiam illam significat, qua oportet ut intelligat anima, in meditulli quodam rerum se SSeordinatam, ut quamvis subjectam sibi habeat omnem naturam Corpoream, Supra Se tamen esse intelligat naturam
Dei, et neque in dexteram declinet, sibi arrogando quod non est meque ad sinistram, per negligentiam Ontemnendo quod est et hoc est lignum vitae plantatum in medio paradisi. Ligno autem scientiae boni et mali, ipsa item medietas animae et ordinata integritas significatur jam
et ipsum lignum in medio paradisi plantatum est et ideo lignum dignoscentis boni et mali dicitur, quia si anima
quae debet in ea quae anteriora sunt se extendere, id est, in Deum, et ea quae posteriora sunt oblivisci, id est, corporea voluptates, ad se ipsam deserto De conversa fuerit,
et sua potentia tanquam sine Deo frui voluerit, intumescit superbia, quod est initium omnis peccati. Et cum hoc ejus peccatum poena fuerit consecuta, experiendo discit quid intersit inter honum quod deseruit, et malum in quod cecidit. Et hoc ei erit gustasse de fructu arboris dignOS-centiae honi et mali Praecipitur ergo illi ut de omni ligno quod est in paradiso edat, ex ligno autem in quo est dignoscentia boni et mali non edat, id est, non sic eo fruatur, ut ipsam ordinatam integritatem naturae suae, quasi manducando Violet atque corrumpat.
XIII. Flumen autem quod procedebat ex Eden, id est, ex deliciis et voluptate et epulis, quod flumen a Propheta
476쪽
significatur in Psalmis, cum dicit Torrente voluptatis, tuae potabis eos o hoc est enim Eden, quod latine voluptas dicitur dividitur in quatuor partes, et quatuor virtutes significat, prudentiam, sortitudinem, temperantiam , justitiam. Dicitur autem hison ipse esse GangeS, Geon autem Nilus, quod etiam in Ieremia propheta animadverti potest: nunc aliis nominibus appellantur. Sicut nunc Tyberis dicitur fluvius, qui prius Athi ala dicebatur. Tygris vero et Euphrates etiam nunc eadem nomina tenent quibus tamen nominibus Virtutes, ut dixi, spiritales Significantur quod etiam ipsorum nominum interpretatio docet, si qui hchraeam linguam vel syram con Sideret. Sicut Ierusalem quamvis sit visibilis et terrenus locus, Significat tamen civitatem pacis spiritaliter : et Sion quam Vis Sit mons in terra, speculationem tamen significat et li0c
nomen in Scripturarum allegoriis adspiritalia intelligenda
Saepe tranSsertur et ille qui descendebat ab Ierusalem in Iericho , sicut Dominus dicit, et in via ulire ratu S, a U-cius et semivivus relictus est a latronibus, utique locos istos terrarum, quam Vis Secundum historiam in terra inveniantur, spiritaliter cogit intelligi. XIV. Prudentia ergo quae significat pSam Contemplationem veritatis, ab omni ore humano alienam, quia eStineffabilis, quam si eloqui Velis, i arturi eam potiu quam paris, quia ibi audivit et Apostolus inestabilia verba, quae non licet homini tu qui maec ergo prudentia terram Circumit, quae habet aurum, et carbunculum , et lapidem prasinum, id est, disciplinam vivendi, quae ab omnibus
terreni sordibus quasi decocta nitescit, sicut aurum Optimum , et Veritatem, quam nulla falsitas vincit, Sicut carbunculi uigor nocte non vincitur: et Vitam deternam,
suae viriditate lapidis prasini significatur, propter VigQ-
477쪽
rem qui non arescit. Fluvius autem ille qui circuit terram Ethiopiam multum calidam atque ferventem, significat sortitudinem calore actionis alacrem atque impigram Τertius autem ygris Vadit contra Assyrios, et significat temperantiam, quae resistit libidini, multum adversanti consiliis prudentis unde plerumque in Scripturis Assyrii adversariorum loco ponuntur. Quartus fluvius non dictum est contra quid Vadat, aut quam terram circumeat : uStitia enim ad omnes partes animae pertinet, quia ipsa ordo et sequitas animae est, qua sibi ista tria concorditer copulantur, prima prudentia, secunda sortitudo, tertia temperantia; et in ista tota copulatione atque ordinatione justitia. XV. Quod autem ita constitutus est homo in paradiso, ut operaretur et custodiret operatio illa laudabilior laboriosa non erat. lia est namque in paradiso operatio, et alia in terra, quo post peccatum damnatus St. Eve autem quod additum est Et custodiret v significatum
est qualis illa operatio erat. Namque in tranquillitate beatae
Vitae, ubi Ors non est, Omnis opera est Custodire quod
tenes. ccipit etiam praeceptum, de quo Superius jam tractaVimus. Quod praeceptum, quoniam Sic concluditur, ut non ad unum loquatur, sic enim dicit: si Qua die au- v tem manducaveritis, morte moriemini ': Incipit exponi quomodo sit facta oemina: et facta dicitur in adjutorium Viri, ut copulatione spiritali spiritales foetus ederet, id est, bona opera divinae laudis tum ille regit, haec
obtemperat; ille a Sapientia regitur, haec a Viro Caput enim viri Christus, et caput mulieris vir. Ideoque dicitur: si Non est bonum solum hominem esse. η Adhuc enim erat, quod fieret, ut non Solum anilia corpori dominaretur, quia corpus Servilem locum obtinet, sed etiam vi-
480쪽
rilis ratio subjugaret sibi animalem partem Suam per quod adjutorium imperaret corpori. Ad hujus rei exemplum foemina facta est, quam rerum ordo subjugat viro ut
quod in duobus hominibus evidentius apparet, id est, in
masculo et foemina, etiam in uno homine considerari possit ut appetitum animae, per quem de membris corporis operamur, habeat mens interior tanquam virilis ratio subjugatum, et justa lege modum imponat adjutorio suo, sicut vir debet foeminam regere, nec eam permittere dominari in virum : quod ubi contingit, perversa et misera
XVI. Primo ergo demonstravit Deus homini, quanto melior esset pecoribus, et omnibus irrationabilibus animantibus et hoc significat quod dictum est, adducta esse ad illum omnia animantia, ut videret quid ea Vocaret, et eis nomina imponeret. Ex hoc enim apparet ipsa ratione hominem meliorem esse quam pecora , quod distinguere , et nominatim ea discernere, non nisi ratio potest, quae de ipsis judicat. Sed haec facilis ratio est cito enim homo intelligit se meliorem esse pecoribus : illa est dissicilis ratio, qua intelligit in se ipso aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur. Et quoniam haec secretiore sapientia Videt, ipsam visionem secretam nomine soporis Significari arbitror, quem immisit Deus in Adam, quando ei mulier facta est Ut enim hoc videatur, non est opus oculis istis corporeis, sed quanto quisque ab istis visibilibus rebus in interiora intelligentiae secesserit Choe est autem quasi Obdormiscere tanto melius et sincerius illud videt. Ipsa enim cognitio, qua intelligitur in nobis aliud esse quod ratione dominetur, aliud quod rationi obtemperet, ipsa ergo cognitio velut euhctio mulieris est de costa viri, Propter conjunctionem Significandam. Deinde ut quisque