Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

η put, cum sit imago et gloria Deici, mulier autem glorias viri est: Non enim Vir e muliere, Sed mulier ex viro:, etenim non creatus est Vir propter mulierem, sed mulier, propter Virum : propterea debet habere velamen mulier super caput, propter Angelos. Verumtamen neque musciter sine viro, neque Vir sine muliere in Domino : sicut, enim mulier ex viro, ita et Vir per mulierem : omnias autem ex Deo .

XLI. Laboret jam Adam in agro suo, et quod spinas et tribulos ei parit terra, et intelligat non naturae esse , sed poenaeo et hoc non nescio cui genti tenebrarum, sed divino judicio tribuat quia moderamen justitiae est Sua cuique tribuere. Ipse det mulieri escam coelestem, quam accepit a capite suo, qui est Christus non ab illa accipiat vetitum cibum, id est, haereticorum fallaciam cum magna pollicitatione scientiae, et quasi secretorum adapertionem quo stat ad decipiendum error ipse conditior Haereticorum quippe superba et curiosa cupiditas in libro Proverbiorum clamat sub mulieris imagine, et dicit u Qui stul-

tus est, divertat ad me et inopes gens exhortatur, dicens Panes occultos edite libenter , et aquam dul- cem furtivam bibite . , Et necesse est tamen, cum et

illa quisque crediderit, praecedente libidine mentiendi, qua Christum mentitum esse credit, accipiat etiam tunicam pelliceam divino judicio. Quo nomine mihi videtur in prophetia significari non corporis mortalitas, quae Significatur in historia, de qua jam tractatum est; sed de

carnalibus sensibus attracta phantasmata, quae carnaliter mentientem divina lege consequuntur et Contegunt: atque ita de paradiso, id est de catholica side et veritate dimittitur, habitaturus contra paradisum, id est, eidem fidei contradicturus. Qui si aliquando se ad Deum OnVe

502쪽

488 AUGUSTINI EPISCOPI

ierit per flammeam rameam , id est, per temporales tribulationes , sua peccata cognoscendo et gemendo, et non jam extraneam naturam , quae nulla St, Sed se ipsum accusando, ut ipS Veniam mereatur , et per plenitudinem

scientiae, quae est charitas, diligendo Deum , qui supra omnia est incommutabilis, et diligendo ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente Dei diligendo proximum tantam se ipsum, perveniet ad arborem vitae, et vivet in

aeternum.

XLII. Quid habent ergo isti, quod in his litteris e

teris estamenti reprehendant ponterrogent secundum morem suum, et respondeamus sicut Dominus donare dignatur. Quare fecit Deus hominem , inquiunt, quem peccaturum sciebat Quia et de peccante multa bona facere poterat, Ordinans eum secundum moderamen justitiae suae, et quia nihil oberat Deo peccatum ejus et sive non Peccaret, mors nulla esset siVe quia peccaVit, alii mortales de peccato ejus corriguntur. Nihil enim sic re-VOCat homines a peccat , quemadmodum imminentis mortis cogitatio. Sic eum faceret, inquiunt, ut non peccaret. Im ipse hoc faceret sic enim factus est, ut si noluisset, non peccaret. Non admitteretur, inquiunt, dia-

holus ad ejus mulierem. Ιm ipsa ad se diabolum , non admittereto sic enim facta est, ut Si noluisset, non admitteret. Non sieret, inquiunt, mulier. Hoc est dicere non ieret honum quia et ipsa utique aliquod bonumeSt, et tantum bonum, ut Apostolus eam gloriam Viri esse dicat et omnia ex Deo estorum dicunt Quis fecit diabolum Se ipse' non enim natura , sed peccando diabolus actus est. Vel ipsum , aiunt, non saceret Deus, Si

elim peccaturum esse sciebat, mo, luare non saceret,

cum per Suam justitiam et providentiam multos de mali-

503쪽

tia dia holi corrigat An sorte non audistis Apostolum Paulum dicentem Quod tradidi Satanae, ut discant non, blasphemares pis Et de se ipso dicit Et ne magnitu dine revelationum extollar , datus est mihi stimulusu carnis, angelus Satanae qui me colaphiget . η Ergo, inquiunt, bonus est diabolus , qui utilis est primo malus in quantum diabolus est, sed bonus et Omnipotens Deus est, qui etiam de malitia ejus multa usta et bona operatur. Non enim diabolo imputatur, nisi Voluntas Sua qua Conatur facere male, non Dei providentia, quae de illo bene facit. XLΙΙΙ. Postremo quoniam cum Manichaeis nobis de religione quaestio est, quaestio autem religionis est, quid de

Deo pie Sentiatur, quoniam negare non possunt in miseria peccatorum esse genus humanum illi dicunt naturam Dei esse in miseria: os negamus, sed dicimus eam naturam esse in miseri , quam de nihilo fecit Deus, et ad hoc VeniSSe non coactam , sed voluntate peccandi. Illi dicunt naturam Dei cogi ab ipso Deo ad poenitentiam peccatorum: Nos negamus, Sed dicimus eam naturam quam

Deus fecit de nihilo, posteaquam peccaVit, cogi ad poenitentiam peccatorum. Illi dicunt naturam Dei ab ipso

Deo accipere veniam: Os negamus, sed dicimus eam naturam quam fecit Deus de nihilo, si se a peccatis suis

ad Deum suum converterit, accipere Veniam peCCatorum.

Illi dicunt naturam Dei necessitate esse mutabilem Nos negamus, Sed dicimus eam naturam quam Deus fecit de nihilo, Voluntate esse mutatam Illi dicunt naturae Dei nocere aliena peccata : Nos negamus, sed dicimus nulli naturae nocere peccata, nisi sua ; et Deum dicimus tantae bonitatis esse', tantae justitiae, tantae incorruptionis , ut neque peccet, neque ipse alicui noceat qui peccare nolue-

504쪽

iit, nec ipsi aliquis qui peccare Voluerit. Illi dicunt osse

naturam mali cui Deus Oactu est naturae suae partem dare cruciandam : Nos dicimus nullum malum esse naturale, sed omne naturathonas esSe , et ipsum Deum summam esse naturam, Caeteras ecipSOAESSe naturas et omnes

bonas in quantum Sunt quoniam secit Deus omnia bona valde , sed distinctionis gradibus ordinata, ut sit aliud alio melius atque ita omni genere bonorum uniVersitas ista compleatur, quae quibusdam persectis, quibusdam imperfectis, tota perfecta est, quam Deus essector conditorque ejus justo moderamine administrare non cessat qui omnia bona facit voluntate, nihil mali patitur necessitate. Cujus enim voluntas superat omnia, nulla ex parte quidquam sentit invitus. Cum ergo illa illi, et nos ista dicimus, unusquisque eligat quid sequatur. Ego enim, quod bona side coram Deo dixerim, sine ullo studio contentionis, sine aliqua dubitatione veritatis, et sine aliquo praejudicio diligentioris tractationis, quae mihi videbantur

exposui.

505쪽

S AUR AUGUSTINI

DE MORIBUS

ECCLESIAE CATHOLICAE

ET DE

MORIBUS MANICII EORUM

LIBRI II .

LIBER .

I. I aliis libris satis opinor egissenos quemadmodum Manichaeorum invectionibus, quibus in Legem, quod Vetusaestamentum Vocatur, imperite atque impie serun-

Scripti versus initium anni Christi 388, vulgati forte annum 380. Vide Retract. lib. I, cap. I. - Vide D. Guillon, tom. XXI, Pag. 48.

506쪽

tur Seseque inter imperitorum plausus, inani jactatione Ventilant, possimus Occurrere : quod breviter etiam hic Commemorari a me potest. Qui enim mediocriter sanus non facile intelligat, Scripturarum expositionem ab iis petendam esse, qui earum doctore Se esse prositentur :fierique posse, imo id semper accidere, ut multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctioribus exponuntur, eo laudanda videantur, et eo accipiantur aperta dulcius, quo clausa dissicilius aperiebantur lio fere in sanctis Veteris Testamenti libris evenit, si modo ille qui eis offenditur, doctorem potius eorum pium , quam impium laceratorem requirat, priusque Studio quaerentis, quam temeritate reprehendentis imbuatur. Nec, si ea discere cupiens, in aliquos forte inciderit vel episcopos vel presbyteros, Vel cujuscemodi Ecclesiae catholicae antistites et ministros, qui aut passim a Veant nudare mySteria, aut contenti simplici side, altiora cognoscere non Urarint, desperet ibi scientiam esse veritatis, ubi neque omne a quibus quaeritur docere possunt, neque omne qui quaerunt discere digni sunt. Et diligentia igitur et pietas adhibenda est altero siet, ut Sciente inVeniamus altero,

ut scire mereamur.

ΙΙ. Sed quoniam duae maxime sunt illecebrae Manichaeorum , quibus decipiuntur incauti, ut eos velint habere Oetore ' una , Cum Scripturas reprehendunt, Vel quas male intelligunt vel quas male intelligi volunt, altera, Cum Vitae Castae et memorabilis continentis imaginem praeferunt hic liber congruentem catholicae disciplinae sententiam nostram de vila et moribus continebit, in quo fhrtasse intelligetur et quam sit facile simulare, et cluam disticile habere virtutem Eum sane modum tenet, , Si potero, ut neque in illorum morbos, qui mihi sunt notissimi, tam graviter invehar, quam illi in ea quae igno-

507쪽

rant sanari enim eos potius, Sisteri potest, quam oppugnari volo. Et ea de Scripturis assumam testimonia, quibus eos necesse sit credere, de Novo scilicetaestamento de quo tamen nihil proseram eorum quae solent immissa esse dicere, cum magnis angustiis coarctantum sed ea dicam, quae et approbare et laudare coguntur. Nec Omnino ullam relinquam testem Sententiam productam de apostolica disciplina , cui non Veteri estamento similem comparem ut si evigilare tandem deposita pertinacia Somniorum suorum, et in christianae fidei lucem aspirare Voluerint, animadvertant et quam non sit christiana vita quam Stentant, et quam sit Christi Scriptura quam la

cerant.

III. Unde igitur exordiari ab auctoritate, an a ratione P Naturae quidem ordo ita se habet, ut cum aliquid discimus, rationem praecedat auctoritas. Nam infirma ratio videri potest, quae cum reddita fuerit, auctoritatem P0Stea, per quam firmetur, assumit. Sed quia caligantes hominum mentes consuetudine tenebrarum , quibus in nocte peccatorum Vitiorumque Velantur, perspicuitati sinceritatique rationis aspectum idoneum intendere nequeunt saluberrime comparatum est, ut in lucem Veritatis aciem titubantem veluti ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. Sed quoniam cum iis nobis res est, qui omnia contra ordinem, et sentiunt, et loquuntur , et gerunt, nihilque aliud maxime dicunt, nisi rationem prius esse reddendam, morem illis geramo quod fateor in disputando vitiosum esse, suscipiam. Delectat enim me imitari quantum valeo mansuetudinem Domini mei Iesu Christi, qui etiam ipsius mortis malo, quo nOS Xuere vellet, indutuS St. IV. Ratione igitur quaeramus quemadmodum sit homini vivendum. Beate certe omnes ViVere Olumus meque

508쪽

quisquam est in hominum genere, qui non huic Sententiae, antequam plene sit emisSa ConSentiat. Beatus autem , quantum existimo, neque ille dici potest, qui non habet quod amat, qualecumque sit; neque qui habet quod amat, si noxium Sit meque qui non amat quod habet, etiamsi optimum sit. Nam et qui appetit quod adipisci

non potest, cruciatur et qui adeptus est quod appetendum non est, fallituro et qui non appetit quod adipiscendum e et aegrotat. Nihil autem istorum animo contingit Sine miseria me miseria et beatitudo in homine uno simul habitare consueverunt: nullus igitur illorum beatus eSt. Quartum restat, ut video, ubi beata vita inveneri queat, cum id quod est hominis optimum, et amatur, et

habetur. Quid enim est aliud quod dicimus frui, nisi praesto habere quod diligi. Neque quisquam beatus est,

qui non fruitur eo, quod est hominis optimum iee quisquam, qui eo fruitur, non est beatus. Praesto ergo SSe nobis debet optimum nostrum, si beate Vivere Cogitamus.

V. Sequitur ut quaeramus quid sit hominis optimum quod profecto deterius esse quam ipse homo non poteSt. Quisquis enim quod se ipso est deterius , sequitur, sit et ipse deterior Oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi. Non est igitur homine deterius hominis Optimum Fortasse tale aliquid erit, quale ipse homo est Ita sit sane, si nihil est homine melius , quo perfrui possit. Si autem invenimus aliquid quod et homine sit excellentius, et praesto esse amanti sese homini possit, quis dubitaverit homini ad id nitendum esse ut beatus Sit, quod eo ipso qui nititur, manifestum est esse praestantiuSPNam si id est beatum esse, ad tale bonum perVeniSSe quo amplius non potest, id est autem quod dicimus optimum; quo tandem pacto potest in ea definitione includi, qui ad

Summum bonum suum nondum pervenerit 3 aut quomodo

509쪽

summum est, si est aliquid melius quo pervenire possimus P Hoc igitur si est, tale esse debet quod non amittat invitus. Quippe nemo potest considere de tali bono, quod sibi eripi posse sentit, etiamsi retinere id amplectique Oluerit. Quisquis autem de bono quo fruitur non considit, in tanto timore amittendi beatus esse qui poteSt. VI. Quaeramus igitur, quid sit homine melius. Quod profecto invenire difficile est, nisi prius considerat atque discusso, quid sit ipse homo. Nec nunc desinitionem huminis a me postulandam puto. Illud est magis quod mihi hoc

loco quaerendum videtur, cum inter Omne pene ConStet, aut certe id quod satis est, inter me atque illo cum quibus nunc agitur hoc conveniat, ex anima et corpore nOS esse compositos, quid estisse iunio, utrumque horum quae nominaVi, an corpus tantummodo, an tantummodo animal Quanquam enim duo sint, anima et corpus, et neutrum Vocaretur homo , si non esset alterum iam neque corpus homo esset si anima non esset, nec rursus anima homo, Si ea corpus non animaretur steri tamen potest, ut unum

horum et habeatur homo, et vocetur. Quid ergo hominem dicimus 3 animam et corpus tanquam bigas Vel centauruma an corpus tantum, quod sit in usu animae Seregentis, tanquam lucernam, non ignem simul et testam, sed testam solam, tamen propter ignem appellamus Dan

nihil aliud hominem quam animam dicimus, sed propter

corpus quod regit, veluti equitem non simul equum et hominem, sed hominem solum, ex eo tamen quod regendo equo sit accommodatus , vocamus Dissicile est istam controversiam dijudicare aut si ratione facile, oratione Iongum est, quem laborem ac moram suScipere ac Subire non Opus est. Sive enim utrumque, sive anima Sola nomen hominis teneat, non est hominis optimum quod Optimum est corporis' sed quod aut corpori simul et animae,

510쪽

aut Soli animae optimum est, id St, Optimum hominis. VΙΙ. Corporis autem si quaerimu quid optimum sit, id certa ratio cogit fateri, per quod sit ut sese corpus quam optime habeat. Nihil est autem Omnium, quae egetant

corpus, anima meliu atque praestantius. Si ergo summum corporis bonum, non Voluptas ejus, non indoloria, non ireS, non pulchritudo, non velocitas, et si quid aliud in bonis corporis numerari solet, Sed omnino anima. Nam et ista quae commemorata sunt, praesentia ui exhibet corpori, et quod antecellit Omni hus, vitam. Quamobrem non videtur mihi anima esse summum hominis ho-nUm, SiVe animam simul et corpus, sive animam Olam hominem dicimus. Ut enim corporis summum bonum id invenit rati , quod est corpore melius, et quo ei Vigor et Vita praebetur cita sive corpus et anima, sive anima ipsa per Se homo sit, inveniendum est, si quid animani praecedit ipsam, quod cum anima sequitur, sit in Suo genere quam potest optima. Quod si reperire potuerimus, id erit profecto quod ambagibus remotis Omnibus, Summum hominis bonum jure meritoque nominandum St. VIII. ut si corpus est homo , quin hominis Optimum anima ipsa Sit, recusare non possum. Sed certe cum de moribus agitur, Cum quaerimus quinam vitae modus tenendus sit ut beatitudinem possimus adipisci, non corporis praecepta dantur, non corporis investiganda est disciplina. ostrem honos mores ea nostra par actura St,

quae inquirit, et discit et haec animae sunt propria : OII igitur de corpore , cum de virtute obtinenda satagimuS quaestio est. Quod si est consequens, sicuti est, ut ipsum

Corpu cum ab anima regitur, quia Virtuti compOS St, multo et melius regatur et honestius, eoque optime SeSehabeat, quo est optima illa, quae sibi justa lege dominatur, id erit hominis optimum quod animam optimam iacit, etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION