Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

si hominem corpus Vocemus .an vero Si mihi auriga obtemperans, equos quibus praeest alit ac regit commodissime, atque ipse quo mihi est obedientior, mea liberalitate persi uitur, negare quisquam potest non solum quod auriga, Verumetiam quod equi sese optime habent, mihi deberi r

Itaque sive tantum corpus, SiVe tantum anima, SiVe Utrumque homo sit, non mihi maxime quaerendum videtur, nisi quid animam faciat optimam : nam e percepto, non potest homo non aut Optime, aut certe multo melius Sese habere, quam si hoc unum defuisset. VX. Num autem dubitaverit, qui Virtus animam sa-ciat optimam. Sed rectissime quaeri potest, utrum ista virtus etiam per sese, an nisi in anima esse non POSSit. Oboritur iterum altissima et longissimi sermonis indigens quaestio : sed hoc bene utar Ortasse compendiora spero Deum affuturum, ut, quantum imbecillitas nostra patitur, de tantis rebus non modo dilucide, sed etiam breviter doceamus. Quodlibet enim eorum sit, sive etiam per sese esse possit virtus sine anima, siVe nisi animae inesse non possit, procul dubio aliquid anima sequitur ut virtutem assequatur cid erit aut ipsa anima, aut Virtus, aut aliquid tertium. At si se ipsam sequitur ut Virtutem adipiscatur, stultum nescio quid sequitur : Stulta est enim ante adeptam virtutem. Summa Sunt autem Vota Sequentium, ut id

quod quisque sequitur assequatur. Aut igitur optabit non assequi quod sequitur anima, quo nihil absurdius et perversius dici potest aut cum e sequitur stulta, eamdem stultitiam quam vitat assequitur. Si autem virtutem sequitur, hanc assequi cupiens, quomodo sequitur id quod non eSt, aut quomodo assequi cupit quod habet Aut igitur

virtus est praeter animam , aut Si non placet vocare virtutem nisi habitum ipsum et quasi sapientis animae qualitatem , quae nisi in anima Sse non potest, Oportet ut ali-CXXXIV. 32

512쪽

quid aliud sequatur anima, ut ei virtus possit innasci quia neque nihil sequendo, neque stultitiam sequendo potest, quantum ratio mea sert, ad Sapientiam pervenire. X. Hoc igitur aliud, quod sequendo anima virtutis atque sapientiae compos sit, aut homo Sapiens est, aut Deus. Sed supra dictum est, tale quiddam esse debere , quod

inviti amittere nequeamus. Quis vero cunctandum putet, hominem sapientem, Si eum sequi satis putaVerimuS 3uferri nobis non modo recusantibus, sed etiam repugnantibus posse Deus igitur restat, quem si sequimur, bene si assequimur, non tantum bene, sed etiam beate vivimus.

Quem si qui esse negant, quid ego cogitem quo illis sermone suadendum Sit, Cum quibus utrum omnino Sermocinandum sit, nescio Quod tamen si videbitur, longe aliud principium, alia ratio, alius ingressus ineundu est,

quam in praesentiarum suscepimus. Nunc itaque cum illis mihi res est, qui Deum esse non negant neque id tantum, sed etiam non ab eo negligi res humanas fatentur. Nullum enim arbitror aliquo religionis nomine teneri, qui non saltem animis nostris divina providentia consuli existimet. XI. Sed quo pacto sequimur quem non videmuM aut quomodo videmus, qui non solum homines, sed etiam insipientes homines sumus P Quanquam enim non euhS, Sed mente cernatur, quae tandem mens idonea reperiri potest, quae cum stultitiae nube obtegatur, valeat illam lucem vel etiam conetur haurire Confugiendum est igitur ad eorum praecepta, quos sapientes fuisse probabile

est. Hactenus potuit rati perduci. Versabatur nam lue non Veritate certior, sed consuetudine securior, in rebus humanis. At ubi ad divina perventum est, avertit SeSe intueri non potest, palpitat, aestuat, inhiat amore, CVerberatur luce veritatis, et ad familiaritatem tenebrarum Suarum, non electione, Sed fatigatione convertitur. Quam hic

513쪽

1brmidandum est, quam tremendum, ne majorem inde concipiat anima imbecillitatem, ubi quietem sessa conquirit. Ergo refugere in tenebrosa cupientibus per dispensationem ineffabilis Sapientiae, nobis illa opacitas auctoritatis occurrat, et mirabilibus rerum, vocibusque librorum veluti signis temperatioribus veritatis umbrisque blandiatur.

XII. Quid potuit pro salute nostra steri amplius P Quid beneficentius , quid liberalius divina providentia dici potest, quae a legibus suis hominem lapsum, et propter cupiditatem rerum mortalium jure ac merito mortalem Obolem propagantem, non omnino deseruit Habet enim potestas illa ustissima, miris et incomprehensibilibus modis, per quasdam Secretissimas successiones rerum sibi Servientium quas creavit, et severitatem Vindicandi, et clementiam liberandi. Quod quidem quam sit pulchrum, quam magnum , quam Deo dignum, quam postremo id quod quaeritur Verum , nequaquam intelligere poterimuS, nisi ab humanis et proximis incipientes, verse religionisside praeceptisque Servatis non desuerimus viam quam nobis Deus, et Patriarcharum segregatione, et legis inculo , et Prophetarum praesagio , et suscepti Hominis sacramento, et Apostolorum testimonio, et Martyrum sanguine , et Gentium occupatione munivit. Quare deinceps nemo ex me quaerat Sententiam meam, Sed potius audiamus oracula nostrasque ratiunculas divinis submittamus affatibus.

XIII. Videamus quemadmodum ipse Dominus in Eva gelio nobis praeceperit esse ViVendum quomodo etiam Paulus apostolus : has enim Scripturas illi condemnaro non audent. Audiamus ergo quem sinem bonorum nobis, Christe praescribas nec dubium est, quin is erit sinis, quo nos summo amore tendere jubes Diliges , inquit,

514쪽

Dominum Deum tuum Dic mihi etiam , quaeso te, qui sit diligendi modus Vereor enim ne plus minuSVequam oportet, inflammet desideri et amore Domini mei. Ex toto, inquit, corde tuo. v Non est satis si Ex totas anima tua , Ne id quidem satis est si Ex tota mente, tua , Quid vis amplius Θ Vellem fortasse, si viderem quid posset esse amplius. Quid ad haec aulus si Sci- mus , inquit, quoniam diligentibus Deum omnia pro cedunt in honum , Dicat etiam ipse dilectionis modum si uis ergo , inquit, nos separabit a charitate, Christi roribulati, an angustia r an persecuti, an fames 3 an nudita: an periculum Dan gladius lis Audivimus quid diligere, et quantum diligere debeamus :e est omnino tendendum : ad id omnia consilia nostra referenda Bonorum summa , Deus nobis est Deus est nobis summum bonum. Neque infra remanendum nobis est, neque ultra quaerendum alterum enim periculosum alterum nullum eSt.

XIV. Age nunc investigemus, Vel potiu attendamUS , praesto enim est et facillime videtur , utrum his sententiis ex Evangelio atque postolo prolatis, etiam estamenti Veteris auctoritas congruat. Quid dicam de superiore sententia , cum manifestum sit omnibus, eam de lege, quae per Moysen data est, esse depromptam cibi enim scrip tum est Diliges Dominum Deum tuum, ex toto Corde

tu , et ex tota anima tua, et ex tota mente tua δ.

Quid autem illi quod ab Λpostolo dictum est, comparare

de Veteri estamento possim, ne diutius quaererem pSe subjecit. Cum enim dixisset nulla tribulatione, nulla angustia , nulla persecutione , nulla necessitate inopiae corporalis, nullo periculo , nullo gladio nos a charitate Christi separari', statim subjunxit si Sicut scriptum est:

515쪽

M uia propter te afficimur tota die, aestimati sumus ut, oves occisionis se illi solent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere, usque adeo nihil habent quod contradicant, ut haec miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat convictorum hominum

aliam non esse potuisse ultimam vocem ΤXV. Λ quibus tamen quaero, utrum istam sententiam

in Veteri Testamento esse negent, anno Congruere Sen

tentiae apostolicae stirment Λ illud primum libris docebo : in hoc autem altero tergiVersantes homines, et per abrupta fugientes , aut in pacem revocabo , si Voluerint respicere aliquantum , et considerare ni dictum sit; aut eos intelligentia caeterorum , qui sine cupiditate judicant, insectabor. Quid enim potest amicius quam istae sibi consonare sententipes Nam tribulatio, anguStia , persecutio, fames, nuditas, periculum, hominem in hac vita constitutum graviter assiciunt. Haec itaque omnia verba illo uno concluduntur testimonio veteris Legis, quo dictum est: si Propter te afficimur. Gladius restabat, qui non aerumnosam Vitam affert, sed quam invenerit adimit. Huic ergo respondet: si Estimati sumus ut ves occisio nis , Charitas Vero ipsa non potuit significari expressius, quam quo dictum est: si Propter te. Fac ergo non in Paulo apostolo compertum istud testimonium, sed a me esse prolatum. Numquidnam tibi demonstrandum est, haeretice, nisi aut scriptum in Vetere Lege non SSe aut Apostolo non convenire Quorum si nihil dicere audes urgeris enim cum et codex legitur, quo planum sit Seriptum esse, et homines intelligunt ad id quod Apostolus dixit, nihil posse aplius convenire cur ergo Valere aliquid pulas, quod Scripturas corruptas esse insimulare audes P ostremo quid responsurus es ei, qui tibi dicat:

516쪽

Ego sic intelligo, ego sic accipio, sic credo, nec ob aliud lego illos libros , nisi quod ibi omnia christianae fidei

concinere video. Illud potius dic, si audes , et adversus me dicere cogitas, non esse credendum quod Apostoli et Martyres propter Christum assecti gravibus aerumnis dicuntur, quod a perSecutoribus ut oves occisionis aestimati sunt. Quod si non potes dicere, quid calumniaris in quo libro inveniam, quod me oportere credere cons1-teris p XVI. An illud dicis, concedere te quidem , Deum 8Sediligendum, sed non illum Deum quem colunt ii, qui Testamenti Veteris auctoritatem recipiunt Non ergo illum

Deum colendum esse dicitis , qui fecit coelum et terram. Iste namque per omnes partes illorum voluminum praedicatur : Vos autem fatemini universum istum mundum qui nomine coeli et terrae significatur, habere auctorem et fabricatorem Deum, et Deum bonum. Cum exceptione quippe Vobiscum loquendum est, quando Deus nominatur. Duos enim deos, unum bonum , alterum malum eSSeperhibetis. Quod si dicitis colere vos et colendum arbitrari Deum, a quo factus est mundus, non tamen eum esse quem Veteris estamenti commendat auctoritas ; impudenter facitis, qui alienum animum atque Sententiam quam bene atque utiliter acceperimus, male interpretari conanimici frustra omnino. Neque enim Vestrae stultae atque impio disputationes ullo modo cum piorum doctissimorumque hominum sermonibus, per quos in Ecclesia catholica Scripturae illae volentibus dignisque aperiuntur,

comparari queunt. Longe prorsus aliter quam putatis Lex et Prophetae intelliguntur a nobis. Desinite errare, non colimus poenitentem Deum , non invidum , non indigum, non erudelem, non quaerentem de hominum vel pecorum Sanguine voluptatem , non cui flagitia et scelera placeant,

517쪽

non possessionem suam terrae quadam particula terminantem. In has enim atque hujusmodi nugas graViter copiosaeque invehi soletis. Quare nos invecti vestra non tangit sed aniles quasdam , vel etiam pueriles opiniones, eo ineptiore , quo Vehementiore oratione pervellitis. Qua quisquis movetur et ad vos transit, non Ecclesiae nostrae damnat disciplinam, sed eam se ignorare demonStrat.

XVII. Quamobrem si quid humani corde geritis, si curae Obis Vosmetipsi Stis, quaerite potius diligenter et pie quomodo illa dicantur. Quaerite miseri nam talem

fidem , qua Deo inconveniens aliquid creditur, nos Vehementius et uberius accusamus jam et in illis quae dicta sunt, cum sic intelliguntur ut littera sonat, et simplicitatem corrigimus, et pertinaciam deridemus. Et alia multa, quae Vos intelligere non potegiis, vetat eos Credere catholica disciplina, qui non annis , sed studi atque intellectu excedentes quamdam mentis pueritiam , in canos Sapientiae promoventur. Nam et credere Deum Ioc aliquo quamvis insinito, per quantitatis quaecumque Spatia contineri, quam sit stultum docetur: et de loco in locum vel ipsum, vel aliquam ejus partem OVeri atque transire arbitrari nefas habetur Iamvero aliquid ejus substantiae atque naturae commutationem Vel conVersionem quolibet modo pati posse si quis opinetur, mirae dementiae impietatisque damnabitur : ita sit ut apud nos inveniantur pueri quidam, qui humana forma Deum cogitent, atque ita se habere suspicentur qua opinione nihil est abjectius : sed inveniantur item multi senes, qui ejus majestatem , non Solum Super humanum corpus , sed etiam Super ipsam mentem manere inviolabilem atque incommutabilem, eadem ipsa mente conspiciant. Qua aetateS, non tempore, Sed Virtute atque prudentia discernenda esse

jam dictum est. Apud vos autem nemo quidem reperitur

518쪽

qui Dei si abstantiam humani corporis siguratione describat: sed rursus nemo qui ab humani erroris labe sejungat. Itaque illi quos quasi vagientes Ecclesiae catholicae ubera sustentant, si ab haereticis non fuerint depraedati, pro suo

quisque captu Viribusque nutriuntur, perdueunturque alius sic , alius autem Sic , primum in virum perfectum deinde ad maturitatem canitiemque sapientiae perVeniunt, ut eiS quantum Volunt, Vivere ac beatissime vivere liceat.

XVIII. Secutio igitur Dei, beatitatis appetitus est:

consecutio autem , ipsa beatitas. t eum sequimur diligendo , onSequimur Ver , non cum hoc omnino ilicimur quod est ipse, sed ei proximi, eumque mirifico et intelligibili modo contingentes ejusque Veritate et Sanctitate penitus illustrati atque comprehensi. Ille namque ipsum lumen est, nobis autem ab eodem illuminari licet. st Maximum ergo quod ad beatam vitam ducit, primum-

ii que mandatum est, diliges Dominum Deum tuum exi, toto corde tuo et anima et mente mitigentibus enima Deum , Omnia procedunt in honum φ. , Quamobrem paulo post idem Paulus se Certus sum , inquit, quod γ neque morS, neque ita, neque Angeli, neque Virtus , neque inStantia , neque futura, neque altitudo , nequei profundum, neque Creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro δ. ,

Si igitur diligentibus Deum omnia procedunt in honum et summum bonum, quod etiam optimum dicitur, non modo diligendum esse nemo ambigit, sed ita diligendum ut nihil amplius diligere debeamus idque significatur et

exprimitur quod dictum est Ex tota anima . et ex toton Orde, et ex tota mente Di, quis quaeso dubitaverit, his omnibus constitutis et sirmissime creditis , nihil nobis

519쪽

aliud esse optimium , ad quod adipiscendum postpositis caeteris estinare oporteat, quam Deum prilem si nulla res ab ejus charitate nos separat, quid esse non Solum melius , sed etiam certius hoc bono potest pXIX. Sed singula breviter attendamus. Nemo nos inde Separat, minando mortem. Idipsum enim quo diligimus Deum, mori non potest, nisi dum non diligit Deum

cum mors ipsa sit non diligere Deum, quod nihil est aliud quam ei quidquam in diligendo atque sequendo praeponere. Nemo inde separat pollicendo vitam nemo enim ab ipso fonte separat, pollicendo aquam. Non Separat Λngelus: non enim est Angelus , cum inhaeremus Deo nOStra mente potentior. Non separat Virtus iam si Virtus hic illa nominata est, quae aliquam potestatem in hoc mundo habet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo. Sin virtus illa dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima assectio est; si in alio est, favet ut conjungamur Deos si in nobis est, ipsa conjungit. Non separant instantes molestiae: hoc enim leviores eas sentimus, quo ei

unde nos separare moliuntur, arctius inhaeremus. Non separat promissio futurorum nam et quidquid boni futurum est, certius promittit Deus it nihil est ipso Deo melius, qui jam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est. Noli separat altitudo neque profundum: etenim si haec Verba scientiae orto altitudinem vel profundum significant,

non ero Curiosus ne sejungar a Deo, ne cujusquam doctrina me ab eo separat, ut quasi depellat errorem, a quo nemoprorsus nisi separatus erraret. Si vero altitudine et profundo superna et inferna hujus mundi significantur, quis mihi coelum polliceatur, ut a coeli fabricatore ejungar Aut quis terreat infernus, ut Deum deseram, quem si nunquam deseruissem, inferna nescirem Postremo quis me locus ab ejus charitate divel-

520쪽

let, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur loco XX. v Non, inquit, Separat alia creatura vi altissi. morum mysteriorum Virum. Non fuit contentus dicere Creaturari ex alia , inquit, Creatura , u admonens

otiam id ipsum quo diligimus Deum, et quo inhaeremus

Deo, id est, animum atque mentem Creaturam esse. Alia ergo creatura CorpuS St et si animus res quaedam est in-

tolligibilis, id est, quae tantum intelligendo innotescit,

alia creatura est omne sensibile, id est, quod periculos, vel aures , vel Olfactum , vel gustum , Vel tactum , quasi quamdam notitiam sui praebet : atque id deterius sit necesse est, quam quod intelligentia sola capitur. Ergo cum etiam Deus dignis animis notus non nisi per intelligentiam possit esse, cum tamen sit ipsa qua intelligitur mente praestantior, quippe qui creator ejus atque auctor est, Verendum erat ne animus humanus, eo quod inter invisibilia et intelligibilia numeratur , ejusdem e naturae arbitraretur esse, cujus est ipse qui creavita et sic ab eo superbia decideret, cui charitate ungendus est. Fit enim Deo similis quantum datum est, dum illustrandum illi atque illuminandum se subjicit. Et si maxime ei propinquat subjectione ista qua similis sit, longe ab eo stat necesse est audacia qua vult esse similior. Ipsa est qua legibus Dei obtemperare detrectat, dum suae poteStatis esse cupit ut Deus St. XXI. Quando ergo magis longe discedit a Deo, non loco, sed assectione atque cupiditate ad inferiora quam est ipse, tanto magis stultitia miseriaque Completur. Dilectione igitur redit in Deum, qua se illi non componere Sed supponere affectat. Quod quanto fecerit instantius ac Studiosius, tanto ei it beatior atque sublimior, et illo solo

dominante liberrimus. Quamobrem nosse debet se esse creaturam Debet enim creatorem suum credere sicuti est,

SEARCH

MENU NAVIGATION