Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

XXXVII. Illecebrae autem corporis sitae sunt in his omnibus, quae corporeus Sensus attingit, quae a nonnullis etiam sensibilia nominantur cin quihus maxime lux ista vulgaris excellit, quia et in ipsis sensibus nostris, quibus anima per corpus utitur, nihil est oculis praeferendum et ideo in Scripturis sanctis, visibilium nomine sensibilia cuncta significantur. Itaque in Novo estamento sic ab istorum amore prohibemur Non respicientes , inquit, quae Videntur, sed quae non Videntur. Quae enim viden- η Ur temporalia sunt quae autem non Videntur, aeterna ,

Ex quo intelligi potest, quam Christiani non sint ' qui solem et lunam non modo diligendos , sed etiam colendos putant. Quid enim videmus, si solem et lunam non Vide mus Velit autem sumus converti ad ea quae Videntur. Non sunt igitur etiam ista diligenda ei, qui amorem illum incorruptum Deo cogitat exhibere. Sed erit mihi alius locus, quo de istis diligentius requiretur. Non enim nunc de fide, sed de vita dicere institui, per quam meremur Scire quod credimus Amandus igitur soliis Deus est : Omnis vero iste mundus, id est, omnia sensibilia contemnenda : utendum autem his ad hujus vitae necessitatem.

XXXVIII. Gloria vero popularis sic in Novo Testamento abjicitur atque contemnitur Si hominibus inquit, pla- η cere Vellem, Christi servus non essem . Est item aliud quod de corporibus per imaginationes quasdam concipit

anima, et eam Vocat rerum cientiam. Quamobrem recte etiam curiosi esse prohibemur, quod magnum temperantiae munus est. Hinc illud est Cavete nequis Vos sedu- η cat per philosophiam M. η Et quia ipsum nomen philosophiae si consideretur , rem magnam totoque animo appetendam significat, si quidem philosophia est amor stu-

532쪽

diumque sapientiae, cautissime postolus ne ab amore sapientiae deterrere Videretur , subjecit: at elementan hujus mundi. Sunt enim qui desertis virtutibus, et nescientes quid sit Deus, et quanta majestas semper eodem

modo manentis naturae, magnum aliquid se agere putant, si universam istam corpori molem, quam mundum nuncupamus, curiosissime intentissimeque perquirant. Unde tanta etiam superbia gignitur, ut in ipso coelo, de quo saepe disputant, sibimet habitare videantur. Reprima igitur se anima ab hujusmodi vanae cognitionis cupiditate, si se castam Deo servare disposuit. Τali enim amore plerumque decipitur, ut aut nihil putet esse, nisi corpus aut etiamsi auctoritate commota, fateatur aliquid esse incorporeum :de illo tamen nisi per imagines corporea Cogitare non possit, et tale aliquid esse credere quale fallax corporis sensus infligit. Ad hoc etiam valet quod praecipitur cavendum esse a simulacris.

XXXIX. Huic ergo auctoritati Novi Testamenti, qua jubemur nihil mundi hujus diligere , illa maxime sententia qua dictum est v Nolite conformari huic mundo simul enim demonstrandum est ei rei quemque conformari quam diligit. Huic ergo auctoritati si de Veteri Τestamento quaeram quid comparem, plura quidem invenio, sed unus Salomonis liber Ecclesiastes qui dicitur, copiosissime in Summum contemptum omnia ista perducit. Incipit enim sic : sanitas vanitantium, dixit Ecclesiastes, VanitaS Va-n nitantium, et Omnia vanitas. Quae abundantia hominin in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole bHaec Verba Omnia si attendantur, si perpendantur, si discutiantur, multa inveniuntur pernecessaria iis qui hunc mundum fugere, et refugere in Deum desiderant: sed

533쪽

longum est, et alio estinat oratio. Tali tamen principio constituto , exequitur omnia , Vanitantes esse eos qui rebus hujusmodi falluntur. Idipsum autem quo falluntur vanitatem Vocans, non quod Deutista non creaverit, sed quia subjicere se homines volunt iis rebus per peccata,

quae illis per recte facta divina lege subjectae sunt. Quid est enim aliud falsis bonis illudi atque decipi, quam te ipso inferiora, miranda et appetenda arbitraria Habet

igitur vir temperans in hujuscemodi rebus mortalibus et fluentibus, vitae regulam utroque estamento firmatam; ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad vitae hujus atque ossiciorum necessitatem quantum sat est usurpet, utentis modestia, non amantis assectu. Haec dicta sint de temperantia pro rerum magnitudine breviter pro instituto tamen opere fortasse opiosiusquam oportebat. XL. De fortitudine vero non multa dicenda sunt Amor namque ille de quo loquimur, quem tota sanctitate inflammatum esse oportet in Deum, in non appetendis istis temperans, in amittendis fortis vocatur. Sed inter omnia quae in hac vita possidentur, corpus homini gravissimum

vinculum est, justissimis Dei legibus, propter antiquum peccatum, quo nihil est ad praedicandum notius, nihil

ad intelligendum secretius. Hoc ergo Vinculum ne Concutiatur atque exetur, laboris et doloriso ne auferatur atque perimatur, mortis terrore animam quatit Amatonim illud vi consuetudinis, non intelligens, si eo bene atque Scienter utatur, resurrectionem reformationemque ejus ope ac lege divina sine ulla molestia juri suo subditam bre sed cum se hoc amore tota in Deum conVerterit, his cognitis mortem non modo contemnet, Verum-

etiam desiderabit. XLI. Sed restat cum dolore magna conflictio. Nihil est

534쪽

lamen tam durum atque erreum, quod non amoris igne vincatur. Quo cum se anima rapiet in Deum , super omnem carnificinam libera et admiranda volitabit pennis pulcherrimis et integerrimis, quibus ad Dei amplexum

amor castus innititur. NiSi Ver amatores auri, amatores laudis , amatores foeminarum, amatoribus suis Deus sinet esse sortiores cum ille non amor, Sed congruentius Cupiditas vel libido nominetur. In qua tamen apparet quantus sit impetus animi ad ea quae diliguntur indefesso cursu per immania quaeque tendentis, argumentoque nobis eSt, quam sint Omnia perserenda, ne deseramus Deum, Si tanta illi ut deserant, perferunt. XLII. Quid ergo hic Novi aestamenti auctoritates colligam, ubi dictum est: aribulati patientiam operatur, i, patientia probationem, probatio Spem et non solum dictum, sed etiam exempli eorum, qui dixerunt, probatum atque firmatum de Veteri potius estamento, in quod illi rabide saeviunt, excitabo exemplum patientiae. Neque illum memorabo virum, a quo in magnis cruciatibus Corporis et horribili tabe membrorum, non modo Sustinentur humana, sed divina etiam disputantur. In cujus singulis vocibus satis elucet, si quis aequo animo attendat, cluanti pendenda sint ista, quae cum Volunt homines per dominationem tenere, ab his ipsis potius per cupiditatem tenentur, et rerum mortalium servi fiunt dum imperite domini esse desiderant. misit namque ille omnes divitias ' et factus repente pauperrimus, tam inconcussum animum tenuit et infixum Deo, ut satis demonstraret non illas sibi suisse magnas, sed se illis, sibi autem Deum. Quo animo si esse possent nostri temporis homines, non magnopere in Novo estamento ab istorum possessione prohiberemur ut persecti esse possemus. Mulio enim mirabilius est, non

535쪽

inhaerere istis quamvis possideas, quam omnino ea non p0ssidere. XLIII. Sed quoniam de dolore atque cruciatibus corporis tolerandis nunc agitur, relinquo istum virum, licet magnum, licet invictum, virum tamen Osserunt enim

mihi Scripturae illae stupendae brtitudinis foeminam' et

ad eam jam me transire compellunt. Quae cum septem liaberis tyranno atque carnifici prius Viscera omnia, quam unum verbum sacrilegum impendit: cum ejus hortatione silii roborarentur, in quorum membris ipso torquebatur, latura tamen etiam proprio munere, quod eo ferre praeceperat. Quid ad tantam patientiam, quaeso, addi potest ΤQuid tamen mirum si omnibus medullis conceptus Dei amor, et tyrann , et carnisici, et dolori, et corpori, et sexui, et assectui resistebat Annon audierat: iretiosas in conspectu Domini mors sanctorum ejus Non audierat se Melior vir patiens fortissimo Non audierat: Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore, sustine, et in humilitate tua habe patientiam : quoniam

, in igne probatur aurum et argumentum u Non audierat: st Vasa figuli probat fornax, et homines justos, lentatio tribulationis Imo vere et haec et alia plura perceperat, quae Uno sancto Dei Spiritu, ut in istis Novi Τestamenti sic in illis, qui soli adhuc erant, libris divina praecepta fortitudinis conscripta sunt. XLIV. Quid de ustitia quae ad Deum pertinet Nonne

cum et Dominus dicat Non potestis duobus dominis ser-n ire si v et Apostolus redarguat eos', qui creaturae potiusquam Creatori serviunt, in Veteri estamento prius dictum est i Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies' u Sed quid opus est hinc plura dicere, cum sententiis

536쪽

talibus ibi plena sint omnia manc ergo ustitia vitae regulam dabit huic amatori, de quo Sermo est, Ut Deo quem diligit, id est, summo bono, Summae Sapientiae, Summae paci libentissime SerViat caeteraque omnia partim subjecta sibi regat, partim subjicienda praesumat. Quae norma vivendi, ut docuimus, utriusque Testamenti auctoritate

roboratur.

XLV. Nec de prudentia diutius disserendum est, ad quam dignoscentia pertinet appetendorum et Vitandorum. Quae si desit, nihil eorum de quibus jam dictum est, essici

potest. Hujus autem sunt excubiae atque diligentissima vigilantia, ne subrepente paulatim mala suasione fallamur: unde saepe Dominus Vigilate, clamat, et rambulate, inquit, dum lumen habetis, ne vos tenebrae comprehens dant . Itemque dicitur Nescitis quia modicum ser- mentum totam massam corrumpit 3 Quid autem proferri manifestius de Veteri Τestamento contra istam dormitationem animi potest, per quam sit ut non sentiamus quasi minutatim serpentem perniciem quam illud quod a Propheta dictum est: Qui spernit modica, paulatim decidet , De qua sententia, si opportunum esSet festinantibus, copiosissime disputarem atque id si a nobis nune susceptum munus flagitaret, fortasse demonstraremus quam sint

alta mysteria, quae imperitissimi et sacrilegi homines deridendo, non illi quidem paulatim jam decidunt, sed

magno lapsu praecipite eunt.

XLVI. Quid amplius de moribus disputem Si enim

Deus est summum hominis bonum, quod negare non O- testis; sequitur profecto, quoniam Summum bonum appetere, est bene vivere , ut nihil sit aliud bene vivere, quam toto corde tota anima, tota mente Deum diligere: qu existit, ut incorruptus in eo amor atque integer

537쪽

custodiatur, quod est temperantiae; et nullis frangatur incommodis, quod est sortitudinis mulli alii serviat, quod est justitit, vigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatilia dolusve subrepat, quod est prudentiae. Haec est hominis una persectio, qua sola impetrat ut Veritatis sinceritate perfruatur haec nobis estamento utroque concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. Quid adhuc Scripturis, quas ignoratis, calumniaminit Nescitis quanta imperitia lacessatis libros, quos et soli reprehendunt, qui non intelligunt, et soli intelligere nequeunt, qui reprehendunt Non enim eos aut ullus inimicus cognoscere Sinitur, aut esse nisi amicus cognitis potest. XLVII. Diligamus igitur Deum ex toto corde, e tota

anima, ex tota mente, quicumque ad Vitam aeternam pervenire proposuimus. Vita enim aeterna est totum praemium, cujus promissione gaudemus me praemium potest praecedere merita, priusque homini dari quam dignus est. Quid enim hoc injustius, et quid justius Deo Non ergo

debemus poscere praemium antequam mereamur accipere. Hic fortasse non incongrue quaeritur, aeterna ipsa Vita

quid sit. Sed ejus largitorem potius audiamUS. si Haec est, , inquit, ita aeterna , ut cognoscant te Verum Deum, , et quem misisti Iesum Christum , AEterna igitur vita est ipsa cognitio veritatis. Quamobrem videte quam sint per- Versi atque praeposteri, qui sese arbitrantur Dei cognitionem tradere, ut perfecti simus, cum persectorum ipsa sit praemium. Quid ergo agendum est, quid quaeso, nisi ut eum ipsum quem cognoscere Olumus, prius plena charitate diligamus Pinde illud exoritur, quod ab initio satagimus, nihil in Ecclesia catholica salubrius fieri', quam

ut rationem praecedat auctoritaS.

XLVΙΙΙ. Sed caetera videamus dividetur enim de homine

538쪽

ipso id est de amatore ipso nihil actum sed parum dilucide qui hoc arbitratur intelligit. Non enim fieri potest, ut se ipsum , qui Deum diligit, non diligat cimovero soliis se novit diligere, qui Deum diligit. Si quidem illus satis diligit, qui sedulo agit, Ut Summo et Ver perfruatur bono: quod si nihil est aliud quam Deus , sicut ea quae dicta sunt docuerunt, qui cunctari potest, quin sese amet, qui amator est Deia Quid inter ipsos homines nullum-ne Sse amoris vinculum debet Θ Ιmovero ita debet, ut nullus certior gradus ad amorem Dei fieri posse credatur, quam hominis erga hominem charitas. XLIX. romat nobis ergo alterum praeceptum pSe Dominus de Vitae praeeeptis interrogatus non enim Contentus fuit uno, qui sciret aliud Deum esse, aliud hominem: atque interesse tantum cluantum inter eum qui creavit, et id quod ad Creatoris similitudinem creatum est. Dicit ergo Secundum praeceptum esse: mitiges proximum tuumn an tuam te ipsum . vae autem ipsum salubriter diligis, si plus quam te diligis Deum. Quod ergo agis tecum, id agendum Cum proximo est, hoc est, ut ipse etiam persecto amore diligat Deum. Non enim eum diligis tanquam teipsum , si non ad id bonum ad quod ipse tendis , adducere satagis. Illud est enim unum bonum, quod omnibus tecum tendentibus non sit angustum. Ex hoc praecepto nascuntur ollicia societatis humanae, in quibus non errare disticile est. Λgendum autem imprimis est, ut beneVOlisimus, id est, ut nulla malitia , nullo dolo malo adversus hominem utemur. Quid enim homini homine propinquius PL. Accipe etiam quid Paulus dicat Dilectio, influit,

, proXimi, malum non operatur . v revissimis utor testimoniis, sed, nisi fallor, idoneis, et quibus susceptae rei

539쪽

satis fiat: nam quis ignorat quam multa, et quanti pondetis verba in illis libris de charitate proximi usquequaque distus sint Sed cum duobus modis peccetur in homine, uno si laedatur, alio Si eum potest non adjuvetur eaque ipsa sint quibus mali homines esse dicantur, quorum neutrum, qui diligit, iacit satis, opinor, quod volumus demonstrat ista sententi Dilectio proximi malum non, operatur. AEt si ad bona pervenire non possumus, nisi mala operari destiterimus, ista sunt quasi cunabula Charitatis Dei, quibus diligimus proximum ut quoniam Di- lectio proximi malium non operatur, η hinc ad illud ascendamus quod dictum est: si Scimus quoniam diligenti- bus Deum omnia procedunt in bonum 4 LI. Sed nescio quomodo aut pariter ista in plenitudinem persectionemque consurgunt, aut inchoatur prius Dei amor, et prius persicitur proximi. Ad incipiendum enim citius nos fortasse in se divina charitas rapit, sed facilius

minora persicimus. Quoquo modo autem res se habeat, illud maxime tenendum e3t, ne Se quisquam Credat, On-

tempto proximo, ab heatitudinem et ad Deum quem diligit esse venturum. Atque utinam ut facile est bene instituto et benigno diligere proximum, ita facile esset vel consulere, Vel nihil nocere. Non enim ad haec satis est voluntas bona, sed opus est magna quadam ratione at Itie prudentia, qua nemo uti potest, nisi Deus ille fons omnium honorum id tribuerit. De qua re, quantum arbitror, dissicillima, tentabimus dicere pro suscepi opere pauca quaedam, Spem totam constituentes in eo, cujus solius ista

dona Sunt.

LII. Homo igitur ut homini apparet, anima rationalis

est mortali atque terreno utens corpore Partim ergo corpori, partim Vero aniniae homini bene facit, qui proxi-

540쪽

mum diligit. Ad corpus quod pertinet, medicina nominata est: ad animam autem, disciplina. Sed medicinam nunc voco, quidquid omnino corporis vel tuetur vel instaurat salutem. Ad hanc itaque pertinent, non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie medici nominantur; sed etiam cibus et potus tegmen et tectum , defensio denique

Omnis atque munitio, qua nostrum corpus adversu etiam externos ictuS Casusque servatur iam et fames, et sitis, et

frigus, et aestus, et quidquid extrinsecus graviter infligi

tur, Salutem, de qua nunc agitur, manere non SinUnt.

LIII. Quare illa omnia, quibus hujuscemodi malis incommodisve resistitur, qui officiose atque humaniter praebent, misericordes vocantur, etiamsi sapientes usque adeo sint, ut jam nullo animi dolore turbentur . Nam quis ign0ret ex eo appellatam esse misericordiam , quod miserum cor faciat condolentis alieno malo Et quis non concedat ab omni miseria liberum esse debere sapientem, Cum Subvenit inopi, cum usurienti cibum praestat potumque sitienti, cum vestit nudum, cum peregrinum tecto recipit, cum oppressum liberat, cum denique humanitatem Suam usque ad sepulturam porrigit mortuorum Etiamsi id faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed adductus officio bonitatis, misericors tamen Vocandus est. Huic enim nihil obest nomen, cum absit miseria. LIV. Stulti vero cum misericordiam quasi vitium de-Vitant, quia officio satis moveri nequeunt, Si nec perturbatione commoventur, congelascunt potius rigore inhumanitatis , quam rationis tranquillitate serenantur. Itaque multo prudentius Deus etiam ipse misericors dicitur : qui quemadmodum dicatur, restat intelligere iis qui sese idoneo religione studioque praestiterint ne cum Verbis dOC- torum inepte utimur, indoctorum animas prius dureScere

Vide et Retraci cap. VII, n. .

SEARCH

MENU NAVIGATION