Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

inviolabili et incommutabili semper manere natura eritatis atque sapientiae: in se autem cadere posse stultitiam atque fallaciam, vel propter errores quibus exui desiderat, confiteri. Sed rursus cavere debet, ne ab ipsius Dei charitate, qua sanctificatur ut beatissimus maneat, alterius creaturae, id est hujus sensibilis mundi amore separetur. Non igitur Separat nos alia creatura , si quidem et nos ipsi creatura sumus, a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

XXII. Dicat nobis idem Paulus, quis iste sit Christus

Iesu Dominus noster Vocatis , inquit, praedicamus

Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam Quid, ipse Christus nonne inquit: Ego sum Veritas in Si ergo quaerimus quid sit bene vivere, id est, ad beatitudinem

bene vivendo tendere, id erit profecto amare Virtutem, amare Sapientiam, amare Veritatem, et amare ex toto corde , et e tota anima , et ex tota mente Virtutem

quae inviolabilis et invicta est, Sapientiam cui stultitia non succedit Veritatem quae converti atque aliter quam Semper est sese habere non novit Per hanc ipse cernitur Pater dictum est enim: u Nemo venit ad Patrem, nisi per me . , Huic peremur per sanctificationem Sanctificati enim plena et integra charitate flagramus, qua sola esticitur ut a Deo non Vertamur, eique potius quam huic mundo conformemur u Praedestinavit i enim, ut ait idem Apostolus, conformes nos fieri imaginis Filii ejus ε.

XXIII. Fit ergo per charitatem ut conformemur Deo, et ex Deo conformati atque configurati, et circumcisi ab ho mundo, non confundamur cum iis, quae nobis debent esse subjecta. Fit autem hoc per Spiritum Sanctum. Spes enim, inquit, non confundit quoniam charitas

522쪽

, Dei dissus est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis ullo modo autem redintegrari possemus per Spiritum Sanctum, nisi et ipse semper et linteger et incommutabilis permaneret. Quod profecto non posset, nisi Dei naturae es Set ac ipsius substantiae , cui soli incommutabilitas atque , ut ita dicam , invertibilitas

semper eSt. si Creatura enim , neque hoc ego, sed idem, Paulus clamat, vanitati subjecta est Neque nos potest a vanitate Separare, Veritatique connectere , quod subjectum est vanitati. Et hoc nobis Spiritus sanctus praestata creatura igitur non est. Quia omne quod est, aut

Deus, aut Creatura eSt.

XXIV. Deum ergo diligere debemus trinam quamdam unitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum , quod nihil aliud dicam esse , nisi dipsum esse. Est enim vere Summeque Deus quo Omnia , per quem Omnia , in quo omni haec verba auli sunt. Quid deinde subjiciti u Ipsi gloria o Sincerissime omnino. Neque enim ait, ipsis jam unus est Deus. Quid est autem , Ipsi ii gloria, ii nisi ipsi optima et summa et late patens fama PQuanto enim melius atque diffusius diffamatur, tanto diligitur et amatur ardentius. Quod cum sit, nihil aliud ab

humano genere quam certo et constanti gradu in optimam vitam et beatissimam pergitur. Non arbitror cum de Oribus et vita sit quaestio , amplius esse requirendum, quod sit hominis summum bonum , quo referenda sunt omnia. Id enim esse patuit, et ratione quantum aluimus, et ea quae nostrae rationi antecellit auctoritate divina , nihil

aliud quam ipsum Deum. Nam quid erit aliud optimum

hominis, nisi cui inhaerere est beatissimum Id autem est solus Deus, cui haerere certe non valemus, nisi dilectione,

amore, Charitate.

523쪽

LIB. I. DE MORIBUS AECCLESIAE CATHOLICAE. 509

XXV. Quod si virtus ad beatam vitam nos ducit, nihil

omnino esse virtutem affirmaverim, nisi Summum amorem Dei. Namque illud quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris Vario quodam assectu, quantum intelligo, dicitur. Itaque illas quatuor virtutes, quarum utinam ita

sit in mentibus vis, ut nomina in Ore Sunt omnium, SiCotiam desinire non dubitem , ut Τemperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur : Ortitudo , amor facile tolerans omnia propter quod amatur Iustitia, amor soli amat serviens, et propterea recte dominans : rudentia, amor ea quibus adjuvatur ab eis quibus impeditur, Sagaciter seligens. Sed hunc amorem non cujuslibet, sed Dei esse diximus, id est, summi boni, Summae 3pientiae Summaeque concordiae. Quare desinire etiam Sic licet, ut Τemperantiam dicamus esse , amorem De SeSe integrum incorruptumque servantem Fortitudinem, amorem Omnia propter Deum facile perferentem: Iustitiam, amorem Deo tantum Servientem, et ob hoc bene imperantem caeteris quae homini subjecta sunt Prudentiam amorem bene discernentem ea quibus adjuvetur in Deum,

ab iis quibus impediri potest. XXVI. His de singulis virtutibus quinam vivendi modus ducatur , paucis explicabo , si prius testimoniis Novi Testamenti, quibus utor jam diu de Veleri etiam paria

iit pollicitus sum, comparavero. Num enim Paulus tantum dicit Deo nos esse debere subjunctos , ita ut in medio quod separet nihil sit J Nonne et Propheta commodissime hoc et brevissime significat, cum dicit u Mihi , autem adhaerere Deo bonum est y v Nonne quod ibi latissime de charitate dictum est, hic uno verbo continetur quod ait Inhaererero, tem quod addidit, 'o-γὶ num est v nonne ad illud respicit, quod ibi positum

524쪽

est i Diligentibus Deum omnia procedunt in honum diu Ita ut una sententiola duobusque verbis Propheta et vim

et fructum charitatis ostendat.

XXVII. Cumque ibi dictum sit : Dei Filium , Dei

Virtutem esse atque Sapientiam : cumque virtus ad operationem, sapientia vero ad disciplinam pertinere intelligatur unde in Evangelio duo ipsa signantur, cum dicitur Omnia per ipsum facta sunt , nam hoc operationis atque virtutis est deinde quod ad disciplinam verique cognitionem attinet Et vita, inquit, erat lux homi num Dii potuit-ne quidquam magis concinere his testimoniis Novi estamenti, quam illud quod in Vetere dictum est de Sapientia is Attingit autem a me usque ins sine fortiter, et disponit omnia suaviter Namque attingere sortiter, magis virtutem significata disponere

autem SuaViter, quasi artem ipsam atque rationem. Sed si hoc videtur obscurum, vide quae sequuntur t

omnium, inquit, Dominus dilexit illam doctrix est, enim disciplinae Dei, et electrix operum illius. v idetur hic nihil aliud do operatione dictum: non enim hoc est eligere opera , quod operari ergo haec ad disciplinam

pertinent: opus Virtuti debetur , ut Sit plena, quam Olumus demonstrare , sententia Lege igitur deinceps quod annexum est. st Quod si honesta est, inquit, possessio, quae concupiscitur in vita, quid sapientia est honestius, quae Omnia operaturi u Potest-ne quidquam praeclarius aut manifestius, aut Vero etiam uberius proferri P Audi aliud, si parum putas, quod idem sonet Sobrietatem enim sapientia docet, inquit, et justitiam et virtutem.

Sobrietas mihi ad ipsam cognitionem veri videtur pertinere, id est, ad disciplinam justitia vero et virtus ad actionem atque ad operationem Ouibus duobus, id est,

525쪽

agendi 1licacia, et sobrietate contemplandi, quae Dei Virtus et Dei Sapientia, id est, Dei Filius dilectoribus suis donat, quid comparandum sit nescio, cum idem Propheta statim dicat quanti sint sta pendenda : nam ita positum est: si Sobrietatem enim sapientia docet, et justi titiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hos minibus i.

XXVIII. Haec fortasse quispiam non de Filio Dei dicta

esse arbitretur. Quid ergo aliud ostendit quod dictum est: Generositatem magnificat, contubernium habens Dei ΤηAn Vero generositas solet significare aliud quam parentes PContubernium vero nonne cum ipso Patre aequalitatem

clamat atque asserit Deinde cum aulus dicat Filium Dei esse Dei Sapientiam ; et ipse Dominus Nemo noVit Patrem , nisi unigenitus Filius' is quid potuit a Propheta congruentius dici, quam illud quod dictum est Et te

cum Sapientia quae novit opera tua, quae affuit tunc Cum Orbem terrarum faceres, et sciebat quid placiturum, esset oculis tuis et u Quod autem Christus est Veritas, quod idem ostenditur cum plendor Patris nuncupatur', non est enim quidquam in circuitu solis, nisi splendor ipse quem gignit 2 Quid ergo potuit apertius et clarius XVetere Testamento huic sententiae consonare, quam illud quod dictum est: si Veritas tua in circuitu tuo' v Postremo dicit ipsa Sapientia in vangelio : . Nemo venit ad a- trem, nisi per me ': dicit Propheta Sensum tuum ergo quis scit, nisi tu dederis sapientiam Τη Et paulo post: it quae tibi placent, didicerunt homines, et perii Sapientiam sanati sunt 4

XXIX. Dicit autus Charitas Dei dissus est in cor-

526쪽

, dibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis': vDicit Propheta Sanctus enim Spiritus disciplinae est u- giet dolum . v Ubi enim dolus, charitas nulla est. Dicit Paulus Conformes ieri nos imaginis Filii Dei dicii

Propheta Signatum est super nos lumen vultus tui, Do- v mine M. , Ostendit Paulus Deum esse Spiritum sanctum, et ideo non esse creaturam dicit Propheta Et miseris, Spiritum sanctum de altissimis ' , Solus enim Deus altissimus, quo nihil est altius. Ostendit Paulus rinitatem iStam unum Deum esse, cum dicit: Ipsi gloria si s dicitur in Veteri es tamento : Audi, Israel, Dominus Deus

XXX. Quid vultis amplius Τ Quid imperite atque impie

saevitis P Quid indoctas animas noxia suasione pervertitis 3 Utriusque es tamenti Deus unus est. Nam ut ista sibi congruunt, quae de utroque pOSuimus cita etiam petera si diligenter et aequo judicio velitis attendere. Sed quia multa dicuntur submissius, et humi repentibus animis accommodatius, ut per humana in divina consurgant

multa etiam sigurate, ut studiosa mens et quaesiti exerceatur utilius, et uberius laetetur inventis vos mirifica dispositione Spiritus sancti, ad decipiendos vestros auditores et illaqueandos abutimini. Quod ipsum cur divina providentia vos facere sinat, quamque Verissime Apostolus dixerit: si Oportet multas haereses esse , ut probati manifestin iant inter vos', s et longum est disputare, et quod dicendum est vobis : Non est vestrum ista intelligere. Non parum mihi cogniti estis Crassas omnino mentes et Corporeorum Simulacrorum pestifero pastu morbidas ad divina judicanda desertis, quae multo altiora Sunt tuam putatiS.

527쪽

XXXI. Quare vobiscum modo Sic agendum est, non ut ea jam intelligatis, quod fieri non potest; sed ut intelligere aliquando cupiatis. Facit enim hoc simplex et pura charitas Dei, quae maxime spectatur in moribus, de qua multa jam diximus quae inspirata Spiritu sancto perducit ad Filium, id est, ad Sapientiam Dei, per quam ater

ipse cognoscitur. Nam si sapientia et veritas non totis animi viribus concupiscatur, inveniri nullo pacto potest. At si ita quaeratur, ut dignum est, Subtrahere sese atque abS- condere a suis dilectoribus non potest. Hinc est illud, quod in ore habere etiam vos soletis, quod ait: si Petite,s et accipietis: quaerite, et inVenietis : utSate, et apen rietur vobis. Nil est occultum, quod non revelabitur ' ηΛmore petitur, amore quaeIitur, amore pulSaturi, amore revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit permanetur. Ab hoc amore sapientiae diligentiaque quaerendi, non deterremur Veteri estamento , quod semper mendacissime dicitis, sed ad haec vehementissime conci

XXXII. udite itaque aliquando, et advertite quaeso sine pertinacia quid per rophetam dicatur Clara est, η inquit, et quae nunquam marcescat sapientia, et facile, videtur ab iis qui diligunt illam, et invenitur ab iis qui , quaerunt illam, praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis, se ostendat. Qui vigilaverit ad illam, non laborabit , assidentem enim illam inveniet foribus suis. Cogitare, enim de illa, sensus est consummatu : et qui vigilaves rit propter illam, cito erit Securus : quia dignos se ipsa , circuit quaerens, et in viis ostendit se illis hilariter, et, omni providentia occurrit illis. Initium enim illius ve- , rissimum disciplinae concupiscentia St. Cur ergo disv ciplinae dilectio est, et dilecti custoditio legum illius

Matui. VII, 7, et X, 26.

CXXXIV. 33

528쪽

s est. Custoditio autem legum, confirmatio incorruptionis, est incorruptio autem facit proximum Deo. Concupis, centia itaque sapientiae deducit ad regnum , Ita-ne tandem adhuc adversum ista latrabitis P Nonne ita posita et nondum intellecta, cuivis significant altum se quiddam et ineffabile contineres O utinam possetis intelligere quae dicta sunt Confestim abjiceretis omnes ineptias fabellarum , et vanissimas imaginationes corporum, totOSque VOS magna alacritate, incero amore, IrmisSima fide , Sanctissimo Ecclesiae catholicae gremio conderetis. XXXIII. oteram pro mea mediocritate discutere ingula, et eruere ac demonstrare quae accepi, in quorum excellentia et altitudine plerumque verba deficiunt sed quandiu latratis, non est faciendum. Non enim frustra dictum est Nolite sanctum dare canibus . n e Succenseatis. Et ego latravi et canis fui, quando mecum jure non docendi cibo, sed refellendi fustibus agebatur. Si autem in vobis esset charitas, de qua nunc agitur, Vel etiam si fuerit aliquando, quantam cognoscendae VeritatiS magnitudo desiderat, aderit Deus qui ostendat vobis neque apud Manichaeos esse christianam idem, quae ad Summum apicem sapientiae veritatisque perducit, qua perfrui, nihil est aliud nisi beate vivere, neque esse uspiam, nisi

in catholica disciplina. Quid enim aliud videtur apostolus

Paulus optare, cum dicit: virius rei gratia lecto genuan mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, a quo omnisu paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae fortitudinem , corroborarii per Spiritum in interiori homine, habitare Christumii per idem in cordibus vestris ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere cum Omnibus Sanctis, quae sit altitudo, et longitudo, et latitudo, et profundum:

529쪽

Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem, Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei D, Potest-ne quidquam dici manifestius pXXXIV. Obsecro vigilate paululum, videteriestamenti

utriusque concordiam , qui sit in moribus vitae modus, et quo sint referenda omnia, satis aperientem et docentem. Amorem Dei concitant Evangelia, cum dicitur Petite, quaerite, pulsate concitat Paulus dicendo : Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere δ: concitat etiam Propheta, cum dicit, facile sapientiam ab iis qui eam diligunt, quaerunt, concupiscunt, Vigilant, cogitant, curant, po8Se cognosci. Salus animi et via beatitudinis utrarumque Scripturarum pace OnStratur, et Vos latrare potius adversus haec, quam his obtemperare

diligitis Brevi dicam quod sentio : Audite doctos Ecclesiae catholicae viros tanta pace animi, et e Vot VOS

ego audivi nihil opus erit novem annis quibus me ludificastis Longe omnino, longe breviore tempore, quid

intersit inter veritatem vanitatemque cernetis. XXXV. Sed tempus est ad illas virtutes quatuor reVerti, et ex his singulis eruere ac ducere vivendi modum. Itaque prius temperantiam Videamus, quae nobis amoris illius quo innectimur Deo, integritatem quamdam et incorruptionem pollicetur Munus enim ejus est in coercendis sedandisque cupiditatibus, quibus inhiamus in ea, quae nos avertunt a legibus Dei et a fructu bonitatis dux quod est, ut brevi explicem, beata vita. Ibi enim est sedes veritatis, cujus contemplatione perfruentes, eique penitus adhaerentes, procul dubio beati sumus inde autem decidentes, magnis erroribus doloribusque implicamur. Namque, ut

Ephes. 11i, I et I 8. - matth. VII, 7. - Εphes. IV, 7 - augustinus novem annis Manichaeus ab anno aetatis I ad 28. Vide infra, lib. 11, et consess. lib. IV, Capra.

530쪽

516 S. AUGUSTINI AEPISCOPI

ait Apostolus Radix omnium malorum cupiditas, tuam, ciuidam sequentes, naufragaVerunt a Ide, et inserue- , runt se doloribus multis is Quod peccatum animae in Veteri Testamento satis aperte bene intelligentibus, in ipsius hominis qui erat in paradiso praeVaricatione Signatur. In Adam quippe omnes morimur, ut ait idem, et in Christo omnes resurgemus . M alta mysteria Sed reprimam me. Non enim modo Suscepi docere O recta, sed dedocere prava, Si potero, id est, si Deus annuerit proposito in VOS meo. XXXVI. Dicit ergo Paulus, radicem omnium malorum esse cupiditatem, per quam etiam Lex vetus primum hominem lapsum esse Significat Monet aulus ut exuamus nos Veterem hominem , et induamus novum ' Vult autem

intelligi dam qui peccavit, veterem hominemo illum

autem quem Suscepit in sacramento Dei Filius ad nos liberandos, novum. Dicit namque alio loco : si Primus, homo de terra terrenus, secundus homo de Oel coe- η testis. Qualis terrenus, tales et terreni qualis coelestis,n tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, , portemus et imaginem Coelestis': η hoc est, exuite veterem, et induite novum. Omne igitur osticium temperantiae, est exuere Veterem hominem , et in Deo renovari, id est, contemnere omne corporeas illecebras, laudemque popularem, totumque amorem ad invisibilia et divina conserre.

Unde illud sequitur quod mirifice dictum est et ex

terior homo noster corrumpitur , sed interior renoVatur, de die in diem'. raudi et Prophetam canentem Corn mundum crea in me, Deu S, et Spiritum rectum innova, in visceribus meis is Quid contra istam convenientiam dici, nisi a caecis latratoribus potest r

SEARCH

MENU NAVIGATION