Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

vitando misericordiam, quam benignitatem appeten domitescere faciamus. Atque ut misericordia jubet, ista nos ab homine pellere incommoda, sic innocentia prohibet inferre. LV. Quod autem attinet ad disciplinam, per quam ipsi animo sanitas instauratur, quae si absit, nihil ad depellendas miserias salus illa corporis valet, dissicillima omninores est. Atque ut in corpore dicebamus, aliud esse morbos et vulnera curare , quod pauci homines bene facere possunt aliud autem famem sitimque sopire, et caetera in quibus subvenire hominem homini vulgo passimque Onceditur : sic in animo sunt quaedam, in quibus excellentia illa et rara magisteria non admodum desiderantur ut cum hortamur et monemus, ut haec ipsa indigentibus exhibeantur, quae corpori exhibenda esse diximus. Cum enim haec facimus, ope corpori , cum autem docemus ut stant, disciplina animo subvenimus. Sunt ver alia, quibus multimodi variique morbi animorum, magna quadam et prorsus ineffabili ratione sanantur quae medicina nisi divinitus populis mitteretur, nulla spes saluti esset, tam immoderata pr0gressione peccantibus: quanquam et illa corporis, si altius rerum originem repetas, non invenitur unde ad homines manare potuerit, nisi a Deo, cui rerum omnium status salusque tribuenda est.

LVI. Haec tamen disciplina de qua nunc agimus, quae animi medicina est, quantum Scripturis ipsis divinis colligi licet, in duo distribuitur coercitionem et instructionem Coercitio timore, inStructi Vero amore perficitur,

ejus dico cui per disciplinam subvenitur : nam qui subvenit, nihil horum duorum habet, nisi amare. In his duobus Deus ipse, cujus bonitate atque clementia fit omnino ut aliquid simus, duobusaestamentis Vetere et Novo disciplinae nobis regulam dedit. Quanquam enim utrumque in utroque sit, praevalet tamen in Vetere timor, amor in

542쪽

Novo quae ibi servitus, hic libertas ab Λpostolis praedi-Catur. De quorum estamentorum admirabili quodam ordine divinoque concentu, longissimum est dicere , et multi religiosi doctique dixerunt. Multos libros res ista flagitat, ut pro merito, quantum ab homine poteSt, X-plicari et praedicari queat. Qui ergo diligit proximum, agit quantum potest ut salvus corpore Sal VuSque animo sit : sed cura corporis ad sanitatem animi reserenda est. Agit ergo his gradibus, quod ad animum pertinet, Ut primo timeat, deinde diligat Deum. Hi mores Sunt Optimi, per quos nobis etiam ipsa provenit, ad quam omni studio rapimur, agnitio VeritatiS. LVII. Atque in his duobus convenit mihi cum Manichaeis, id est, ut Deum et proximum diligamus : sed hoc

Veteriaestamento negant contineri in quo quantum errent, Satis , Ut Opinor , apparet ex iis, quas Superius Pro tulimus de utroque sententiis. Verumtamen ut breVealiquid dicam , sed tale cui resistere sit merse dementiae, nonne animadvertunt haec ipsa duo , quae laudare coguntur, quam importunissime a Domino in Evangelio de Vetere estamento esse prolata negent, ubi Scriptum est: si Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et eX tota anima tua, et ex tota mente tua v vel illud alterum Diliges prOXimum tuum tanquam te ipsum ps ut Si haec negare non audent, premuntur enim luce Veritatis illud negare audeant, salubria esse ista praecepta, hiS mores Optimos contineri negent si possunt, et dicant non Oportere Deum diligi, non oportere proximum diligi; neque diligentibus Deum omnia procedere in bonum neque dilectionem proximi malum non oporari δε quit US duobus saluberrime atque optime humana vita disponitur.

543쪽

Quae si dicunt, non solum illis cum Christianis , sed nec cum hominibus quidem ratio est. Sin haec dicere non andent, Cogunturque confiteri esse divina , quid eos libros unde ista prolata sunt impietate nefaria lacessere atque improbare non desinunt PLVIII. Λn illud dicturi sunt, non eSS COUSequenS, ut omnia ibi bona sint, ubi haec invenire potuimus 3 nam hoc solent dicere. Cui ego tergiversationi quid respondeam , et quemadmodum occurram, non facile ideo. Discutiam-ne verba singula Veteris estamenti, ut in his Summam cum Evangelio esse concordiam pervicacibus

indoctisque demonstrema Sed quando istud erit priuando aut ego uiliciam, aut ipsi patientur Quid ergo faciam PDeSeram-ne cauSam , et eos in sententia quamvis improbae falsa, tamen dissicili ad dissolvendum delitescere sinam Non faciam: aderit de proximo Deus ipse, cujus illa praecepta sunt nec me in tantis angustiis inopem ac

desertum Sse patietur.

LIX. Quamobrem adestote animis , Manichaei, si qui forte illa superstitione ita tenemini, ut evadere aliquando po8Sitis. Adestote , inquam , Sine pertinacia , sine studio resistendici an aliter Vobis perniciosissimum est judicare. Certe enim nemini dubium est, nec aversi vos ita estis a vero, ut non intelligatis, si diligere Deum et proximum bonum St, quod negare nemo potest, quidquid in his duobus praeceptis pendet, vituperari jure non posse. Quid ergo in iis pendeat, ridiculum est si a me quaerendum esse puta : ipsum Christum audi, audi, inquam, Christum , audi Dei Sapientiam. In his , inquil,

, duobus praeceptis tota ex pendet, et omnes ro- γ phetae ,

LX. Quid hoc loco potest dicere impudentissima perti

Matth. XII, 40.

CXXXIV. 84

544쪽

nacia Non hoc Christum dixisses At in Evangelio verba ejus ista conscripta sunt. Falsum esse scriptum p Quid hoc sacrilegio magis impium reperiri potest priuid ista voce impudontius ' quid audacius ' quid sceleratius p Simulacrorum cultores, qui ChriSti etiam nomen oderunt, nunquam hoc adversus Scripturas illas ausi sunt dicere. Consequetur namque omnium litterarum summa perversio, et omnium qui memoriae mandati sunt librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc

dubitationem adducitur, ut ne historiae quidem vulgaris fidem possit gravitatemque obtinere. Postremo quid de Scripturis ullis proferre poteris, ubi mihi uti hac voce non liceat, si contra meam ratiocinationem intentionemque proferatur 'LXI. Illud vero quis serre possit, quod nos notissimis ac jam in manibus omnium libris constitutis credere vetant, et iis quae ipsi proserunt, imperant ut credamus PS de Scriptura dubitandum est, de qua magis quam quae diffamari non meruit, quaeve potuit sub nomine alio tota mentiria Si istam obdis invito , et auctoritatis exaggeratione cogis in idem ego-ne de illa, quam constanter latissime divulgatam video , et Ecclesiarum per totum Orbem dispersarum contestatione munitam, dubitabo miSer, et quod est miserius , te auctore dubitabo P Cum si exemplaria proferres altera , tenere non deberem , nisi ea quae plurium Consensione commendarentur , nunc nihil te proserente quod conferas, praeter inanissimam Ocem temeritatisque plenissimam, putabis usque adeo genus humanUm SSe perversum, et divinae providentis ope desertum , ut illis Scripturis, non a te prolatas alias quibus redarguantur, Sed tua tantum verba praeponat 2 Proserendus est namque tibi alius codex eadem continens, sed

545쪽

LIB. I. ix MORIBUS AECCLESIAE GATHOLICAE . 53 1

tamen incorruptus et verior, ubi sola desint a quae hic immissa esse criminaris. Ut si Verbi causa , Pauli Epistolam , quae ad Romanos Scripta eSt, corruptam SSe Oniendis , aliam proferas incorruptam, vel alium codicem potius, in quo ejusdem Apostoli eadem Epistola sincera et incorrupta conscripta sit. Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credam , hoc enim soletis dicereri et verum dicitis nihil prorsus aliud suspicabuntur vel mediocriter cordati homines, si hoc feceris. Vide ergo tu ipse quid de auctoritate tua judicaveris : et intellige utrum tuis verbis contra illas Scripturas credere debeant, si codici, ob hoc solum quod abs te profertur, magnae temeritati est Credere.

LXII. Sed quid hinc plura Quis enim non videat eos

qui contra Scripturas christianas haec audent dicere, ut illud non sint quod homines suspicantur, Certe tamen non esse Christiano. Nam Christianis haec data est forma vivendi, ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente , deinde proximum noStrum tanquam nosmetipsos Di In his enim duo bus praeceptis tota Lex pendet, et omnes Prophetae . Merito Ecclesia catholica mater Christianorum verisSima, non solum ipsum Deum, cujus adeptio ita est beatissima, purissime atque castissime colendum praedicas nullam nobis adorandam creaturam inducens, cui servire jubeamur et ab illa incorrupta et inviolabili aeternitate, cui soli homo subjiciendus est, cui soli rationalis anima cohaerendo non misera est, excludens Omne quod factum est, quod obnoxium commutationi, quod subditum tempori neque confundens , quod aeternitas , quod Veritas quod denique pax ipsa distinguit, nec rurSum SeparanSquod majestas una conjungit: sed etiam proximi dilectio-

546쪽

item atque charitatem ita complecteri , Ut Variorum mor-J 0rum , quilriis pro peccatis Suis animae aegrotant, omnis

apud te medicina praepolleat. LXΙΙΙ Τ pueriliter pueros, fortiter juvenes, quiete

Senex, prout cujusque non corporis tantum, sed et animi peta est, exerce ac doces. Τ foeminas viris suis non ad

explendam libidinem, sed ad propagandam prolem, et ad rei familiaris societatem casta et sideli obedientia subjicis. Tu Viro conjugibus, non ad illudendum imbecilliorem Sexum, Sed sinceri amoris legibus praesicis. u parentibus ilios libera quadam servitute subjungis, parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratre religionis Vinculo irmiore atque arctiore quam Sanguini neC liS. Tu omnem generis propinquitatem et affinitatis ne CeSSitudinem , servatis naturae voluntatisque neXibus, mutua charitate constringis . u dominis servos , non tam conditionis necessitate, quam officii delectatione duces adhaerere. u dominos Servis, summi Dei communis DO-mini consideratione placabiles , et ad consulendum quam Coercendum propensiores facis. Τ cives civibus, gentes gentibus, et prorsus homines primorum parentum re Ordatione, non societate tantum , sed quadam etiam fraternitate conjungis. Doces reges proSpicere populis, moneSpopulos e Subdere regibus. Quibus honor del)eatur, quibus assectus, quibus reverentia , quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio , ciuibus cohortatio, quibus

disciplina , quibus objurgatio, luibus supplicium, sedulo

doces Stendens quemadmodum et non Omnibu omnia

et omnibus charitas, et nulli debeatur injuria. LXIV. Jam vero cum haec tu mana dilectio inhaerentem uberibus tuis nutriverit et roboraverit animum , sequendo Deo factum idoneum : ubi ejus majestas ex

547쪽

tanta parte quanta homini, dum terrae hujus inhabitator

est, sufficit, aperire se coeperit, tantus charitatis ardor innascitur , et tantum divini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus Vitiis , et homine purgat atque sanctificato , satis appareat quam divine dictum sit Ego γ, sum ignis Consumens et , Ignem veni mittere in mundum'. s Quae duae Voces unius Dei in duobus es- tamentis signatae , sanctificationem animae concordi attestatione declarant, ut fiat aliquando illud quod item in

Novam Scripturam de Veteri assumptum est: obsorpta 3 est mors in victoriam. hi est, mors, aculeus tuus ubin St, mors, contentio tua δῖ , Quod unum isti haeretici intelligere si valerent, nusquam profecto Deum nisi apud te atque in tuo gremio minime superbi et bene pacati Venerarentur Merito apud te divina praecepta late dissu- Seque Servantur Merito apud te bene intelligitur, quam sit gravius cognita , quam incognita lege peccare. ἈCU- , leus enim mortis peccatum, virtus autem peccati lex , qua gravius feriat et interimat contempli praecepti conscientia. Merito apud te visum est, quam Sit sub lege Operati vana, cum libido animum Vastat, et cohibetur poena metu , non amore virtutis obruitur Merito tibi tam multi hospitales, multi ossiciosi multi misericordes, multi docti, multi casti, multi sancti, multi usque adeo Dei amore flagrantes, ut eos in Summa continentia atque mundi hu)us incredibili contemptu etiam solitudo delectet. LXV. Quid est, quaeso, quod vident, qui non possunt hominem non diligere, et tamen possunt hominem non videre Profecto illud quidquid est, praestantiu est rebus humanis, cujus contemplatione potest homo sine homine vivere. Iam enim accipite, Manichaei, perfectorum

548쪽

Christianorum, quibus summa castitas, non laudanda

tantum, sed etiam capessenda ViSa St, mores et continentiam singularem maeVos impudenter jactare apud animos imperitorum, quasi dissicillima rerum abstinentia si quid in vobis pudoris est, audeatis. Nec ea dicam , quae vos ignoratis, sed quae nobis occultatis. Quis enim nescit summae continentis hominum Christianorum multitudinem per totum orbem in dies magis magisque diffundi, et in Oriente maxime atque AEgypto, quod os nullo modo potest latere. LXVI. Nihil de iis dicam quos paulo ante commemoravi, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu , pane Solo, qui eis per certa intervalla temporum affertur, et aqua contenti, desertissimas terras incolunt, perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt, et ejus pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi sanctorum intellectu percipi non potest. Nihil, inquam , de his loquar videntur enim nonnullis res humana pluSquam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit, et vita ad exemplum, quorum corpora Videre non Sinimur. Sed hinc disputare longum et superVacaneum puto : nam hoc tam excellens fastigium sanctitatis, cui non sua Sponte mirandum et honorandum videtur, oratione nostra Videri qui potest 3 antum isti admonendi sunt, qui sese

inaniter jactant, in tantum processisse temperantiam et continentiam sanctissimorum catholicae sidei Christianorum, ut restringenda nonnullis, et quasi ad humanos sines reVocanda videatur: usque adeo supra homines illorum

animos evasisse, ab iis etiam quibus id displicet, judi

catur.

LXVII. Sed si hoc excedit nostram tolerantiam, quis non illos miretur et praedicet, qui contemptis atque de-

549쪽

sortis mundi iritus illecebriS, in communem vitam castissimam sanctissimamque congregati simul aetatem agunt viventes in Orationibus, in lectionibus, in disputationibus' nulla superbia tumidi, nulla pervicacia turbulenti, nulla invidentia lividici sed modesti, verecundi,

pacati, concordissimam vitam et intentissimam in Deum, gratissimum munus ipsi offerunt, a quo ista posse meruerunt. Nemo quidquam possidet proprium mem cuiquam Onerosus est. Operantur manibus ea, quibus et corpus pasci possit, et a Deo mens impediri non possit. Opus autem suum tradunt eis quos decano Vocant, eo

quod sint denis praepositi, ut neminem illorum cura sui corporis tangat, neque in cibo, neque in Vestimento, neque si quid aliud opus est, vel quotidianae necessitati, Vel mutatae, ut assolet, valetudini. Illi autem decani cum magna sollicitudine omnia disponentes, et praesto facientes quidquid illa vita propter imbecillitatem corporis postulat, rationem tamen etiam ipsi reddunt uni, quem patrem appellant. Hi vero patres non solum sanctissimi moribus , sed etiam divina doctrina excellentissimi, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt iis quos silios vocant, magna sua in jubendo auctoritate , magna illorum in obtemperando voluntate. Conveniunt autem

diei tempore extremo de suis quisque habitaculis, dum adhuc jejuni sunt, ad audiendum illum patrem , et Conveniunt ad singulos patres terna , ut minimum , hominum millia : nam etiam multo numerosiores sub uno agunt. Λudiunt autem incredibili studio, summo silentio, assectiones animorum suorum, prout eos pepulerit disserentis oratio , Vel gemitu , vel fletu , vel modesto et omni clamore Vacuo gaudio significantes Corpus deinde reficitur, quantum saluti et salubritati satis est, coercente UnO- quoque concupiscentiam, ne se profundat vel in ea ipsa,

550쪽

quae praesto sunt parca et ili8Sima. Ita non solum a carnibus et vino abstinent pro susticientia domandarum libidinum, sed ab iis etiam quae tanto concitatius ventris et gutturis provocant appetitum, quanto quasi mundiora nonnullis i videntur quo nomine solet turpe desiderium exquisitorum ciborum , quod a Carnibus alienum est, ridicule turpiterque defendi. Sane quiquid necessario victui redundat nam redundat plurimum e operibus manuum, et epularum restrictione tanta cura egentibus distribuitur , quanta non ab ipsis qui distribuunt comparatum est. Nullo modo namque Satagunt, ut haec sibi abundent, sed omni modo agunt, ut non apud se remaneat quod abundaVerit, usque de Ut Oneratas etiam naves in ea loca mittant, quae inopes incolunt. Non opus est plura de re notissima dicere. LXVΙΙΙ. Haec est etiam vita foeminarum Deo sollicite casteque SerVientium, quae habitaculis egregatae ac remotae a Viris quam longissime decet, pia tantum illis charitate junguntur et imitatione virtutis ad quas juvenum nullus acceSSUS St, neque ipsorum quamVi graViS-simorum et probatissimorum senum , nisi usque ad Vestibulum necessaria praebendi quibus indigent gratia.

Lanificio namque corpus exercent atque UStentant, VeStesque ipsas fratribus tradunt, ab iis invicem quod victui

opus est reSumentes. Hos mores, hanc Vitam, hunc Ordinem , hoc institutum si laudare velim, neque digne aleo, et Vereor ne judicare videar per se ipsum tantummodo Xpositum placere non posse, Si Super narratoris simplicitatem cothurnum etiam laudatoris addendum pu- taVero IIaec, Manichaei, reprehendite, si potestis. Nolite caecis hominilius et discernere invalidis Ostentare Ostia

giganta.

SEARCH

MENU NAVIGATION