장음표시 사용
551쪽
LXIX. Neque tamen ita sese anguste habent Ecclesiae
calliolicae mores optimi, Ut eorum tantum ita, quos commemoraVi arbitrer esse laudandos. Quam enim multos episcopos optimos Viros SanctiSSimosque cognOVi, quam multos presbyteros, quam multos diaConos, et cujuscemodi ministros divinorum Sacramentorum, quorum
virtus eo mihi mirabilior et majore praedicatione dignior videtur, quo dissicilius est eam in multiplici hominum
genere, et in ista Vita turbulentiore servare. Non enim sanatis magis quam sanandis hominibus praesunt. Perpetienda sunt vitia multitudinis ut curentur, et prius toleranda quam sedanda est pestilentia. Dissicillimum est hic tenere optimum vitae modum, et animum pacatum atque
tranquillum. Quippe, ut breviter explicem, hi agunt ubi vivere discitur, illi ubi vivitur. LXX. Nec ideo tamen laudabile Christianorum genus
Contempserim , eorum scilicet qui in civitatibus degunt, a vulgari vita remotissimi. Vidi ergo diversorium sanctorum Mediolani, non paucorum hominum , quibus unus presbyter praeerat Vir optimus et doctissimus. Romae etiam plura cognovi, in quibus singuli gravitate atque prudentia et divina cientia praepollentes caeteris secum habitantibus praesunt, christiana charitate, sanctitate et libertate viventibus : ne ipsi quidem cuiquam onerosi sunt , sed Orientis more , et ausi apostoli auctoritate manibus suis se transigunt. Jejunia quotidie semel incredibilia mulios exercere didici, non etiam prorsus sub noctem reficiendo corpus, quod est usquequaque usitatissimum, sed continuum triduum vel amplius saepissime sine cibo ac potu ducere. Neque
hoc in viris tantum , sed etiam in foeminisci quibus item multis viduis et virginibus simul habitantibus, et lana ac tela victum quaeritantibus , praesunt singulae graviS-
552쪽
simae probatissimaeque non tantum in instituendis componendisque moribus, sed etiam in8truendis mentibus peritae ac paratae.
LXXI. Atque inter haec nemo Urgetur in aspera, quae ferre non potest, nulli quod recusat imponitur, nec ideo condemnatur a caeteris ; quod in eis se imitandis fatetur invalidum meminerunt enim quantopere Scripturis omnibus commendata sit charitas meminerunt Omnia, munda mundis et v Non quod intrat in os vestrum Vos coinquinat, sed quod exit . Itaque non rejiciendis generibus ciborum quasi pollutis , sed concupiscentiae perdomandae, et dilectioni fratrum retinendae invigilat omnis industria. Meminerunt Esca ventri, et Ventern escis , Deus autem et hunc et illas destruet '. at alibi: Neque si manducaverimus , abundabimus neque in non manducaverimus , egebimus . at illud prae coeteris is Bonum est, fratres, non manduCare Carnes, ne
que bibere vinum, neque in quo frater tuus flendin tur . vii enim ostendit quam sint ad sinem charitatis haec omnia dirigenda si lius enim credit manducaren omnia , qui autem infirmus est olus, inquit, mandus et Qui manducat, non manducantem non Spernat: v et qui non manducat, manducantem non judicet Deus enim illum assumit. Τ quis es, qui judices alienum servum P Suo Domino stat, aut cadit stabit autem,n potens est enim Deus statuere eum s Et paulo post : Qui manducat Domino manducat, et gratias agit Deo: v et qui non manducat Domino non mandueat, et gran tias agit Deo. item in consequentibus Itaquen Unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non ergos amplius judicemus invicem , sed hoc judicate magis,
553쪽
, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio ot confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ip-s sum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi com-
mune est'. ii Potuit-ne magis ostendere , non in ipsis rebus quibus Vescimur, sed in animo esse Vim quamdam, quae ad eum valeat maculandum , et propterea iis etiam, qui ad haec contemnenda sunt idonei, certoque sciunt non se pollui, si quid ciborum sine turpi cupiditate altitudine mentis assumpserint, charitatem tamen esse intuendam P Vide quid sequatur Nam si propter eseamn frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem
LXXII. Lege caetera , nam longum est omnia interponere, et inVenies praeceptum iis, qui possunt ista contemnere, id est, firmioribus et securioribus, ideo tamen eSSe temperandum, ne offendantur illi, quibus adhuc pro sua imbecillitate hujuscemodi opus est temperantia. Haec illi de quibus agebam norunt et tenent : Christiani sunt enim , non haeretici intelligunt Scripturas secundum apostolicam disciplinam, non Secundum Superbum et commentitium nomen Λpostoli si Non manu ducantem nemo spernit, manducantem nemo judicat : qui infirmus est olus manducat. multi tamen firmi propter infirmos idem faciunt multis non est causa ista faciendi, sed quod viliore victu vivere placet, minime que Sumptuos corporis Substentaculo aetatem tranquillissimam ducere si omnia enim mihi licita sunt, inquit,n sed ego non redigar sub potestate ullius . Ita multi
neque VeSCuntur carnibus , neque tamen eas immundas
superstitiose putant. Itaque iidem ipsi, qui sani temperant, si ratio valetudinis cogat, aegroti sine ulla formidine accipiunt. Multi vinum non bibunt, nec tamen eo
554쪽
se coinquinari arbitrantur iam et quibusdam languidioribus, et prorsus omnibus qui sine illo nequeunt salutem corporis obtinere , humanissime ac modestissime praeberi
faciunt. Et stulte nonnullo recu Santes, fraterne admonent, ne vana superstitione debiliores citius quam sanctiores fiant. Legunt eis Λpostolum discipulo praecipientem, ni aliquantum Vini sumat propter frequentes infirmitates
suas ' est pietatem Sedulo exercent : Corpori Vero Xercitationem, ut ait idem postolus, ad exiguum tempus
LXXIII. Continent se igitur ii qui possunt, qui tamen
sunt innumerabiles , et a carnibus et a Vino duas ob causas: vel propter fratrum imbecillitatem, vel propter suam libertatem Charitas praecipue custoditur Charitati victu 3, charitati sermo , charitati habitus, charitati vultus apta- turri coitur in unam conspiraturque charitatem hane Violare tanquam Deum nefas ducitur huic si quid resistit, expugnatur atque ejicitur hanc si quid offendit, unum diem durare non sinitur. Sciunt ita commendatam esse a Christo et Apostolis, ut si haec una desit, inania si haec adsit, plena sint omnia. LXXIV. Istis, Manichaei, si potestis, obsistite istos intuemini, istos sine mendacio, Si audetis, et cum Contumelia nominate : istorum jejuniis vestra jejunia, castitati Castitatem, VeStitum Vestitui, epulas epulis, modestiam modestiae, charitatem denique charitati, et quod res maxime postulat, praeceptis praecepta conserte. Iam videbitis quid inter ostentationem et sinceritatem , inter viam rectam et errorem , inter idem at tu fallaciam, inter robur et tumorem, inter beatitudinem et misseriam, inter unitatem et Con ScisSionem , postremo quid inter superstitionis sirenas et portum religionis intersit.
555쪽
LXXV. Nolite mihi colligere professores nominis christiani, nec pro sessionis suae Vim aut scientes aut exhibentes.
Nolite consectari turbas imperitorum, qui vel in ipsa Vera religione superstitiosi sunt, vel ita libidinibus dediti, ut obliti sint quid promiserint Deo. Novi multos esse sepulcrorum et picturarum adoratores : OV multo esse, qui luxuriosissime super mortuos bibant, et epulas cadaveribus exhibentes , super sepultos se ipsos sepeliant, et VOracitates ebrietatesque suas deputent religioni Novi multos esse, qui renuntiaverunt verbis huic saeculo, et se
omnibus hujus saeculi molibus opprimi velint, oppressique laetentur. Nec mirum est in tanta copia populorum, quod non Vobis desint, quorum vita vituperata decipiatis incautos, et a catholica salute avertatis, cum in VeStra paucitate magnas patiamini angustias, dum a vobis exigitur Vel unus ex iis quos electos vocatis, qui praecepta illa ipsa custodiat, quae irrationabili superstitione defenditis. Sed
et illa quam vana sint, quam noxia, quam Sacrilega , et quemadmodum a magna parte vestrum , atque adeo penu ab omnibus vobis non observentur, alio Volumine Stendere institui. LXXVI. Nunc vos illud admoneo, ut aliquando Ecclesiae catholicae maledicere desinatis, vituperando moreS hominum, quos et ipsa condemnat, et quos quotidie tanquam malos silios corrigere studet. Sed quicumque illorum bona voluntate eique auxilio corriguntur, quod amiserant peccando , poenitendo recuperant. Qui autem Voluntale mala in pristinis vitiis perseverant, aut etiam addunt graviora priorihus, in agro quidem Domini si-ΠUntur esse, et cum bonis seminibus crescere, sed veniet tempus qu giganta separentur. Aut si jam propter ipsum Christianum inomen magis in palea quam in spinis esse arbitrandi sunt, veniet etiam qui aream purget et
556쪽
a frumentis paleam separet, et singulis partibus pro suo cujusque merito, quod oportet, Summa sequitate distribuat.
LXXVII. Vos interea quid saevitis, quid excaecamini studio partium Quid tanti erroris longa defensione implicamini Fruges in agro, frumenta in area quaerite apparebunt facile, seseque offerent ipsa quaerentibus. Quid nimis in purgamenta Oculos intenditis P quid ab opimi horti ubertate imperitos homines sepium asperitate terretis Est certus aditus quamvis paucioribus notus, qua possit intrari, quem Vos aut esse non creditis , aut invenire non vultis. Sunt in Ecclesia catholica innumerabiles sideles, si Quin hoc mundo non utantur, Sunt qui utantur tanquam noni utentes'. ut ab Apostolo dicitur, quod illis temporibus jam probatum est, quibus ad idolorum cultum Christiani cogebantur. Quot enim tunc pecuniosi homines, quot patresfamilias rusticani, quo negotiatores , quot militares, quot primates urbium suarum, quot denique Senatores, utriusque sexus, haec omnia vana et temporalia relinquentes, quibus utique quamvis uterentur , non detinebantur, mortem pro salubri fide ac religione subierunt, demonstraveruntque insidelibus a se potius ilia omnia, quam se ab ei esse pOSSeSSOS.
LXXVIII. Quid calumniamini, quod sideles jam aptismate renovati procreare illos, et agro ac domo pecuniamque ullam possidere non debeant 3 Permittit hoc Paulus. Nam quod negari non potest, sidelibus scripsit post multorum quippe vitiosorum enumerationem, qui regnum Dei non possidebunt v Et haec quidem fuistis, inquit, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justi, sicati estis in nomine Domini Iesu Christi, et in Spiritus Dei nostri'. oblutos procul dubio , et sanctificatos
557쪽
nemo nisi fideles , et eos qui huic mundo renuntiaverint, intelligere audebit. Sed quoniam ostendit quibus scripserit, videamus utrum his illa permittat. Ita enim sequitur: Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt Om- ni mihi licita sunt, sed ego sub nullus redigar potes
tate. Esca Ventri, et venter escis, Deus autem et has et hunc destruet. Corpus autem non fornicationi, sed Do- η mino, et Dominus corpori. Deus vero suscitavit Domi- γ num, et nos quoque SuScitabit per virtutem suam. Anii nescitis quoniam corpora Vestra membra Christi sunt P, Tollens ergo membra Christi, efficiam membra mere, tricii absit. An nescitis, quoniam qui adhaeret meres trici, unum corpus esticitur parunt enim , inquit, duo, in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus, est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque, fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur γ in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra, Vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestria Empti enim es, iis pretio magno ; glorificate et portate Deum in corpores vestro te quibus autem scripsistis mihi Bonum est, homini mulierem non tangere propter incontinentiam, autem unuSquisque uxorem Suam habeat, et unaquaeque, virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter, autem et uxor Viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : Similiter autem et vir sui corporis pos testatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invi- η cem, nisi forte X On8ensu ad tempus, ut acetis ora, ionici et iterum revertimini in idipsum, ne vos tentet, Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem, dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed
558쪽
γ tinusquiSque proprium habet donum ex Deo, alius η quidem sic, alius Vero sic is LXXIX. Satis-n vobis videtur Ap0stolus, et sortibus demonstrasse quid summum sit, et imbecillioribus permisisse quod proximum est Nam non attingere mulierem, Summum Stendit SSe, cum ait: st Vellem omnes homines esse sicut me ipsum η Huic autem Summo Conjugalis castitas proxima est, ne homo fornicatione astetur. Numquid propterea istos dixit adhuc sideles non esse, quia conjugibus utuntur: Quandoquidem hac castitate conjugii, et ex se invicem ipsos qui conjuncti sunt, si alter eorum fuerit insidetis, et eam quae inde nascitur prolem sanctificari dixit u Sanctificatus est enim, inquit, Vir, insidetis in muliere fideli, et sanctificata est mulier ins1
desis per virum fidelem alioquin dii vestri immundi
η SSent, nunc autem sancti sunt , Quid obstrepitis pertinacia tantae veritati quid lucem Scripturarum Vanis umbris obnubilare conamini P LXXX. Nolite jam dicere, catechumenis licere uti conjugibus, sidelibus autem non licerea catechumenis licere habere pecuniam, fidelibus autem non licere. Nam et multi sunt qui utuntur tanquam non utentes. Et illo Sacrosancto lavacro inchoatur innovatio novi hominis, ut proficiendo perficiatur, in aliis citius, in aliis tardius Damultis tamen proceditur in novam Vitam, Si quisquaminon inimice, sed diligenter intendat. Ipse quippe, sicut ait Λpostolus: Etsi exterior homo noster Corrumpitur, Sed interior renovatur de die in diem'. vapostolus de die in diem interiorem hominem renovari dicit ut perficiatur, et VOS a perfectione vultis incipiat. Quod utinam velitis sed Uaeriti potius, non unde origalis invalidos, sed unde fallatis incautos. IIoc enim non debuistis tanta dicere au-
559쪽
dacia, nec si vos in eis ipsis nugatoriis mandatis vestris perfectos esSe conStaret. Cum vero noVerit VeStra conscientia eos quo in sectam Vestram introducitis, cum vobis familiarius jungi coeperint, multa inventuro quae in Obi esse, cum alio accuSaretis, nemo suspicabatur quae tanta impudentia est, perfectionem in catholicis imbecillioribus quaerere , ut inde imperitos avertas, et eam nullo modo apud te iis quos averteris exhiberes Sed ne quid in vos temere jam videamur effundere, iste sit hujus voluminis modus, ut ad demonstranda praecepta Vitae eStrae, moresque memorabile aliquando Veniamus.
560쪽
I. NuLLI esse dubium arbitror, cum de bonis et malis quaeritur, hoc genus quaestionis ad moralem pertinere disciplinam, in qua isto sermone versamur. Duamobrem vellem quidem, ut tam serenam mentis aciem homines ad haec investiganda deserrent, ut possent videre illud summum bonum, quo non eSi quidquam melius aut superius, cui rationalis anima pura et persecta subjungitur. Ocenim intellecto atque perfecto, simul viderent id esse, quod summe ac primitus esse rectissime dicitur. Hoc enim maxime esse dicendum est, quod semper eodem modo Sese
habet, quod omni modo sui simile est, quod nulla ex
parte corrumpi ac mutari potest, quod non subjacet tempori, quod aliter nunc se habere quam habebat antea, non potest. Id enim est quod esse orissime dicitur. Subest enim huic verbo manentis in se at situ inconam utabiliter Sese habentis naturae significatio. Hanc nihil aliud quam