장음표시 사용
561쪽
Deum possumus dicere, cui Si contrarium recte quaeraS, nihil omnino est. Esse enim contrarium non habet, nisi non esse. Nulla est ergo Deo natura contraria. Sed quoniam ad haec contemplanda auctam et hebetem nugatoriis opinionibus et pravitate voluntatis aciem mentis asserimus, Conemur quantum possumus ad qualemcumque tantae rei notitiam pervenire pedetentim atque caute, non ut videntes, sed ut palpantes Solent quaerere.
II. Saepe atque adeo pene semper Manichaei, ab iis quibus haeresim vestram persuadere molimini, requiritis unde sit malum. Putate me nunc primitus in vos incidisse, impetrem aliquid a vobis, si placet, ut etiam vos deposita
paulisper opinione, qua Os ista Scire opinamini, rem tantam mecum tanquam rudes indagare tentetis. Percunctamini me, unde sit malum t ego Vicissim percunctorvos, quid sit malum. Cujus est justior inquisitio 3 Eorumne qui quaerunt unde sit, quod quid sit ignorant an ejus qui prius putat esse quaerendum quid sit, ut non ignotae rei quod absurdissimum est origo quaeratur Verissime dicitis. Quis enim ita est mente caecus, qui non videat id
cuique generi malum 8Se, quod contra ejus naturam est 'Sed hoc constituto, Vertitur haeresis Vestra : nulla enim natura malum, si quod contra naturam est, id erit malum. Vos autem asseriti quamdam naturam atque substantiam malum esse. Accedit etiam illud, quod contra naturam quidquid est, utique naturae adversatur, et eam
perimere nititur Tendit ergo id quod est facere ut non sit. Nam et ipsa natura nihil est aliud, quam id quod intelligitur in suo genere aliquid esse. Itaque ut nos amnovo nomine ab eo, quod est eSSe Vocamus essentiam, quam plerumque substantiam etiam nominamus cita veteres qui haec nomina non habebant, pro essentia et substantia naturam vocabant. IdipSum ergo malum est, si
562쪽
praeter pertinaciam velitis attendere, deficere ab essentia et ad id tendere ut non Sit. ΙΙΙ. Quocirca cum in Catholica dicitur, omnium naturarum atque SubStantiarum Sse auctorem Deum, simul intelligitur ab eis, qui hoc possunt intelligere, non SSe Deum auctorem mali. Quomodo enim potest ille, qui omnium quae Sunt cauS eSt Ut Sint causa esse rursuS ut non sint, id est, ut ab essentia deficiant, et ad non esse tendant Quod malum generale esse clamat Verissima ratio. At vero illa vestra gens mali, quam Vultis esse Summum malum, quomodo erit contra naturam, id est, Contra SubStantiam, cum eam naturam atque Substantiam Sse
dicati. Si enim contra se facit, ipsum esse sibi adimit quod si persecerit, tunc demum perveniet ad summum
malum. Non autem persic cit, quia eam non modo SSe, Verum etiam sempiternam esse vultis. Non potest igitur esse Summum malum, quod perhibetur esse substantia.
IV. Sed quid faciam P Scio plures esse in vobis, qui haec
intelligere omnino nequeant. Sci rursus Sse UOSdam, qui quanquam bono ingenio utcumque ista videant, mala tamen Voluntate, qua ipsum quoque ingenium Sunt amiS- Suri, pertinaciter agant, et quaerant potius quid adversus
ista dicant, quod tardis et imbecillis facile persuadeatur,
quam Vera Sse Consentiant. Non me tamen Scripsisse
poenitebit, quod aut quisquam in vobis tandem non iniquo judicio consideret, VeStrumque relinquat err0rem aut quod ingeniosi et Deo subditi, atque adhuc ab studio vestro integri cum legerint, non possint vestris Sermonibus decipi. V. Quaeramus ergo ista diligentius, et quantum fieri Potest, planius Percunctor vos iterum quid sit malum ΤSi dixeritis Id quod nocet neque hic mentiemini. Sed quaeso animadVertite, quaeso Vigilate, quaeso deponite
563쪽
studia partium , t verum non vincondi, sed invoniendi
gratia quaerite. Quidquid enim nocet, bono aliquo privateam rem Cui nocet: nam si nullum bonum adimit, nihil prorsus nocet. Quid hoc apertius, obsecro vos quid planius 2 quid tam expositum cuivis mediocri intellectori, modo non pertinaci Hoc autem posito, videtur jam ut opinor, quid sequatur. In illa quippe gentequam summum malum esse suspicamini, noceri cuiquam rei non potest, ubi nihil est boni. Quod si duae naturae sunt, ut aflirmati regnum lucis, et regnum tenebrarum, quoniam regnum luciS, Deum esse fatemini, cui simplicem quamdam naturam conceditis, ita ut ibi non sit aliud alio deterius, confiteamini necesse est, quod vehementer quidem est adversum VOS, Sed tamen necesSeest confiteamini, istam naturam, quam Summum bonum non modo non negatis, sed etiam Vehementer persuadere conamini, esse incommutabilem,
et impenetrabilem, et incorruptibilem, et inviolabilem non enim erit aliter summum bonum, id est enim quo nihil est
melius : tali autem naturae noceri nullo pacto potest. At si nocere, bono priVare est, sicut ostendi noceri non potest regno tenebrarum, quia nihil ibi boni est noceri non potest regno lucis, quia inviolabile est cui igitur nocebit
quod dicitis malum pVI. Quamobrem cum vos expedire nequeatis, Videte quam expedita sit sententia catholicae disciplinae, quae aliud dicit bonum, quod summe ac per se bonum est, et non participatione alicujus boni, sed propria natura et essentia aliud quod participando bonum et habendo habet
autem de illo summo bono ut bonum sit, in se tamen manente illo, nihilque amittente. Hoc autem bonum quod postea diximus, creaturam vocat, cui noceri per desectum potest cujus defectus Deus auctor non est, quia existendi, et ut ita dicam essendi auctor est. Ita et malum ostenditur
564쪽
quomodo dicatur olon eItim Secundum eSSentiam, Sed se cundum privationem Verissime dicitur : et natura cui noceri possit apparet. Non enim ipSa est Summum malum, cui bonum adimitur Cum nocetur neque Summum bonum, quae propterea deficere a bono poteSt, quia non existendo bonum, sed bonum habendo dicitur bona. Neque
naturaliter bona res est, quae cum facta dicitur, utique ut bona esset accepit. Ita et Deus summum bonum est, et ea quae secit, bona sunt omnia , quamVis non sint tam
bona, quam est ille ipse qui fecit. Quis enim hoc tam insanus audet exigere , ut aequalia sint artifici opera, et
condita conditoria Quid amplius desideratis 3 An etiam vultis aliquid planius ΤVII. Quaeram ergo tertio quid sit malum. Respondebitis
fortasse: Corruptio. Quis et hoc negaverit, generale malum esse Nam hoc est contra naturam, hoc eSt quod ΠΟ-cet. Sed corruptio non est in se ipsa, sed in aliqua substantia quam corrumpit mon enim substantia est ipsa corruptio. Ea igitur res quam corrumpit corruptio, non est
malum, non St. Quod enim corrumpitur, integritate et sinceritate privatur. Quod ergo non habet ullam sinceritatem qua priVetur, corrumpi non potest quod autem habet, profecto bonum est participatione sinceritatis. Item quod corrumpitur, profecto perVertitur : quod autemperVeritur, ordine privatur Dordo autem bonum est. Non igitur quod corrumpitur, bono caret Deo namque ipso quo non caret, Viduari dum Corrumpitur potest. Gens ergo illa tenebrarum, si omni bono carebat, ut dicitis, corrumpi non poterat : non enim habebat quod ei posset auferre corruptio, quae si nihil auferat, non corrumpit. Audete jam dicere, si potestis, Deum et Dei regnum potuiSS COP- rumpi, si diaboli regnum quale describitis, quomodo Corrumpi posset noti invenitis.
565쪽
VIII. Quid orgo hinc lux catholica dicio Quid putatistiis id quod habet veritas, corrumpi posS 1DCtam substantiam 3 nam et illam non factam, quae Summum bonumeSt, esse incorruptibilem, et ipsam corruptionem, quae Summum malum Si non posse corrumpi, Sed hanc non esse Substantiam. Si autem quaeritis quid sit, Videte quo Conetur perducere quae corrumpit ex se ipsa enim assicit ea quae corrumpuntur. Deficiunt autem Omnia per corruptionem ab eo quod erant, et non permanere coguntur, non eSSe coguntur. Esse enim ad manendum refertur. Itaque quod summe et maxime esse dicitur, permanendo in se dicitur. Nam quod mutatur in melius, non quia manebat mutatur, sed quia pervertebatur in pejus, id est, abessentia deficiebat cujus defectionis auctor non est qui est auctor SSentiae. Mutantur ergo quaedam in meliora, et propterea tendunt esse mec dicuntur ista mutatione per- Verti, Sed reverti atque converti Perversi enim contraria est ordinationi. Haec vero quae tendunt esse, ad ordinem tendunt quem cum fuerint consecuta, ipsum eSSe consequuntur , quantum id creatura consequi potest ordo enim ad convenientiam quamdam quod ordinat redigit. Nihil est autem esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est. Unitatis est enim operatio, convenientia et concordia, qua sunt in quantum Sunt ea quae composita sunt: nam simplicia per Se Sunt, quia Una Sunt quae autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem, et in tantum sunt in quantum assequuntur. Quare ordinatio esse cogit, inordinatio Vero non esse, quae perversi etiam nominatur atque corruptio. Quidquid igitur corrumpitur, eo tendit ut non sit. Jam vestrum S conSiderare, quo cogat corruptio, ut possitis invenire summum malum : nam id est, quo corrupti perducere nititur.
566쪽
IX. Sed Dolioni aso rona perduci non sinit, et omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt. Itaque etiam animas rationales, in quibus est potentissimum liberum arbitrium, efficientes a se in inferioribus creaturae gradibus ordinat, ubi tales esse decet. Fiunt ergo miserae divino judicio, dum convenienter promeritis ordinantur. Ex quo illud optime dictum est, quod insectari maxime soletis Ego facio bona, et creo mali'. nCreare namque dicitur condere et ordinare. Itaque inplerisque exemplaribus Sic scriptum est uago facio bona, et, condo mala. , Facere enim est, quod Omnino non erat:
Condere autem , Ordinare quod utcumque jam erat, ut melius magisque sit. Ea namque condit Deus, id est, o dinat, cum dicit: Tondo mala, γ, quae deficiunt, id est, non esse tendunt, non ea quae ad id quo tendunt, perVenerunt. Dictum est enim : Nihil per divinam providentiam, ad id ut non sit pervenire permittitur. X. Τractantur haec latius et uberius sed dum vobiscumagitur, satis est. Ostendenda enim vobis anua fuit, quam desperatis, et desperandam facitis imperitis. Nam vos introducit nemo nisi voluntas bonari quam pacatam euicit divina clementia , sicut in Evangelio canitur Gloria inu excelsis Deo, et in terra pax hominibus honae volunta, tis . , Satis est, inquam, ut videatis nullum osse de bono se malo religiosae disputationis exitum, nisi quidquid est, in quantum est, ex Deo sit in quantum autem ab essentia desicit, non sit ex Deo, sed tamen divina providentia semper sicut universitati congruit, ordinetur. Quod si nondum videtis, quid amplius nunc faciam nescio, nisi ut minutius etiam tractem ista quae dicta sunt. Non enim ad majora mentem nisi pietas puritasque perducit.
567쪽
XI. Quid enim alii id cum quaero, quid sit malum, responsuri estis, nisi aut quod contra naturam est, aut quod noceat, aut Corruptionem, aut aliquid hujusmodi an in his ostendi vestra naufragia, nisi sorte, ut soletis cum pueris pueriliter agere, respondebitis malum esse ignem, Venenum, seram, et caeter hujusmodi. Nam etiam de quodam dicente nullam substantiam malum esse, unus de primatibus hujus haeresis, quem familiarius crebriusque audiebamus, dicebat Vellem scorpionem in manu hominis
ponere, a Videre Utrum non subtraheret manum quod
si faceret, non Verbis, sed re ipsa convinceretur aliquam substantiam malum esse , quandoquidem illud animal esse substantiam non negaret. Et dicebat hoc non coram illo, sed cum ad eum nos commoti reseri semus quod ille dixisset respondebat ergo, ut dixi, pueriliter pueris. Quis enim meliuscule imbutus et eruditus, non videat per inconvenientiam corporalis temperationis haec laedere, ac
rursu per OnVenientiam non laedere, saepe etiam Commoda non parva conferre linam si illud venenum per se ipsum malum esset eumdem scorpionem magis priusque
perimeret. Λ contra si ei penitus aliquo pacto detrahatur, sine dubitatione interiret. Ergo illius corpori malum est amittere, quod nostro recipere. Item illi bonum est habere id, quo nobis bonum est carere Erit ergo eadem res et bonum et malum Nullo modo sed malum est quod contra naturam est hoc enim et bestiae illi et nobis malum est, id est, ipsa inconvenientia, quae sine dubio non est substantia, imo est inimica substantiae. Unde est igitur Attende quo cogat, et disces; si tamen in te aliquid interioris luminis
viVit. Non esse enim cogit omne quod perimit Deus vero auctor essentiae est nec aliqua essentia potest Videri esse ,
quod in qua fuerit cogit non esse. Dicitur ergo aliquid unde non sit inconvenientia, nam unde sit, nihil dici potest.
568쪽
XII. Quaedam sacinorosa mulier Atheniensis, ut prodit historia, venenum quod certo modulo damnati ut morerentur hauriebant, paulatim bibendo sine ullo vel levi incommodo valetudinis essecit ut bilieret. Itaque cum esset aliquando damnata, legitimam illam quantitatem Veneni,
quam consuetudine Vicerat, accepit ut caeteri, nec ut caeteri extincta est. Quod cum esset magno miraculo, missa est in exilium. Quid putamus si venenum malum est, Stam
fecisse ut sibi malum non esset prauid hoc absurdiu. Sed
quia inconvenientia malum est, secit potius ut per moderatam consuetudinem illud corpus suo corpori conveniret.
Nam quando illa qualibet calliditate posset incere, ut sibi inconvenientia non noceret 8 Quid ita Quia quod
Vere et generaliter malum est, et semper et Omnibus nocet. Oleum nostris corporibus commodum est, animalium autem multis, quae sex pedes habent, vehementer adVersum Elleborum, nonne alio modo cibus est, alio medicamentum, alio Venenum Salem immoderatius acceptum, qui non Venenum esse clamaverita quot autem et quantae corporis Commoditates ex eo sint, quis potest numerare pΛqua mari terrenis animalibus cum bibitur , noxia est: multorum autem Orporibus , dum illa humectantur, accommodatissima et utilis: in utroque autem piscibus salutiet voluptati est Panis hominem alit, accipitrem necat. Coenum ipsum, quod et haustum et olfactum graviter offendit et Isedit, nonne et aestate tactum refrigerat, et vulneribus quae ab igne acciderunt, medicamentum est PQuid stercore aspernabilius 3 quid cinere abjectius At haec
tantas agris utilitates asserunt, ut eorum inventori, a quo etiam Stercus nomen accepit, Stercutio divinos honores Romani deserendos putarent.
XIII. Sed quid parva colligam, quae sunt innumerabilia Z uatuor ipsa quae in promptu sunt elementa, quis
569쪽
dubitet prodesse per conVenientiam in OnVenienter autem adhibita, vehementer adversa esse naturae Nos qui aere vivimus, et terra et aqua obruto necant innumerabilia vero animantia per arenam laxioremque terram repunt vitaliter : pisces autem in hoc aere moriuntur. Ignis Corpora no8tra corrumpit, sed convenienter adhibitus, et
resumit a frigore, et morbos innumerabiles pellit Sol iste cui genuflectitis, quo vere nihil inter visibilia pulchrius
invenitur, aquilarum oculos Vegetat, nostros sauciat inSpectus et tenebrat sed sit per consuetudinem, ut nos quoque in eo sine incommodo aciem sigamus. Num ergo
sinitis, ut illi veneno eum comparemus, quod mulieri Atheniensi consuetudo fecit innoxium P Respicite ergo aliquando et advertite, si substantia ulla malum est, ideo quod laedit aliquem, lucem quam colitis ab hoc crimine non posse defendi. Considerate potius hanc convenientiam uniVerSale malum esse, per quam solis radius tenebrescere oculos facit, cum eis nihil sit luce jucundius. XIV. Haec dixi, ut, si fieri potest, tandem dicere desinatis malum esse terram per immensum profundam et longam malum esse mentem per terram agantem malum SSe quinque antra elementorum, aliud tenebris,
aliud aquis, aliud ventis , aliud igni, aliud fumo plenum; malum esse animalia in illis singulis nata elementis, Serpentia in tenebris, natantia in aquis, volatilia in Ventis quadrupedia in igne, bipedia in fumo. Haec enim sicut a
vobis describuntur, nullo modo esse poterunt: quoniam quiquid tale est in quantum est, a summo Deo Sit necesse est quoniam in quantum est, utique bonum est. Si enim dolor et imbecillitas malum est, erant ibi animalia in tanta corporis firmitate, ut eorum abortiVos scelus, postquam de his secundum vestram sectam fabricatus est mundus, de coelo in terram cecidisse et mori non potuisse dicatis. Si
570쪽
caecitas malum est, videliant si surditas, audiebant. Si obmutescere aut mutum Sse malum St, Sque adeo signatae
atque distinctae ibi voces erant, ut adversus Deum bellum gerere, sicut asseritis, eis in concione uno persuadente
placuerit. Si sterilitas malum est, erat ibi filios procreandi
magna foecunditas. Si exilium malum est, in sua terra erant, suasque regiones incolebant. Si servitus malum est, orant ibi etiam qui regnabant. Si mors malum est, ViVebant, et ita vivebant, ut mentem ipsam prorsus, nec post victoriam Dei, ullo modo unquam mori posse praedicetis. XV. Cur quaeso in summo malo invenio tanta bona iis maliS, quae Commemoravi, contraria praut si haec non sunt mala ulla-ne tandem substantia, in quantum substantia est, malum erit Si malum imbecillitas non est, malum-ne erit corpus infirmum P Si malum caecitas non est, malum-ne erunt tenebros Si malum surditas non est, malum-ne erit surdus p Si malum non est mutum SSe malum-n erit piscis 3 Si sterilitas malum non est, quomodo malum est animal sterile Si exilium malum non est, quomodo malum est animal exulans, vel animal in exilium aliquem mittessi Si servitus malum non est, quomodo malum est animal serviens, vel servire quempiam cogens pSi mors malum non est, quomodo malum est animal mortale, vel inserens mortem P Si vero haec mala sunt, quomodo non erunt bona , firmitas corporis, Visus, auditus, locutio persuadens, foecunditas, solum genitale, libertas,
Vita, quae omnia in illo mali regno fuisse perhibetis , et
Summum malum audetis asserere pXVI. Postremo si quod omnino nemo unquam negaVit)inconVenientia aliam est, cluid convenientius quam illa suis quibusque animalibus elementa tenebrae serpentibus, aquae natantibus, venti volantibus ignis edacioribus, sumus elatioribus Ianta enim a vobis in discordiae gente