J. Jacobi Zimmermanni, ... Opuscula theologici, historici et philosophici argumenti. Tomi prioris secundi pars 1. 2.

발행: 1759년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

histriones agere, idque sacere, ut plebi imponant, publiceque

Miam plane personam, ubi de proximi amore sermo est, agere, privatim vero suis inhiare affectibus.. m. Malum, quod ex insano hoc studio emergere solet, hoc est rquod nimirum veritatu mυestigandae sedula cura sensim sensimque ita supprimitur, inciumque componendarum litium magis magisque comsemnitur U negligitur. Ostendamus hoc per partes ted itrictim. quoniam memores sumus, nos alibi passim de his rebus egisse. Et principio quidem notum est. homines natura sua valde pigros esse &tardos, ad veritates nonnisi accuratiore pervestigatione inveniendas, rite examinandas: plerique delectuntur iis quammaxime, quae anumis voluptatem adferre ibi unt, molestias omnes fugiunt. seque be tos esse praedicant, si vitam hanc sine molestiis transgere possitiit. Infelices ut plurimum esse judicant eos, qui in emendis maximi m menti veritatibus sese occupatos esse dicunt. Et nisi accedant m nitores & juventutis sorinatores, parentesque melioribus imbuti pra ceptionibus, plerique mortales in iis acquiescunt opinionibus, quae publice ubi nati sunt, receptae sunt. Jam vero notum est G ad rite perpendendas lites & controversias, quae passim a longo tempore e ortae sunt, studio & labore opus esse, praesertim postquam Christiani articulos religionis in immensum dilatarunt, atque existimarunt, neminem coelo recipi posse, qui minutis omnibus articulis a praeceptoribus praescriptis non subscribat. Quanquam enim ad bene beateque vivendum non opus sit, ut disquiras, quibus de religione opinionibus imbuti sint alii, cum unusquisque de salute sua promovenda sollicitus esse debeat, certum tamen est, eos, qui aliis instruendis & de veritate convincendis singulari quadam ratione obstricti sunt, examen aliquod veritatum seu opinionum, quae inter Christianos potissimum agita tur, instituere debere, partim ne homo plane religionis rudis esse videatur, Martim ut aliquam sibi comparet inter gregales suos auctoritatem. Ad hoc autem praestandum, in tanta animorum dive sitate, pertinaci labore &severo inquirendae veritatis studio opus esse. quis tam stupidus est, ut non deprehendat 3 o Per naturam rerum & ingeniorum humanorum discrepa tiam fieri non potest, ut omnes in singulis minutisque opinionibus. quas longa dies, praeceptorum auctoritas & consuetudo confirm

vis . consentiant. Optimus quisque & veri amantissimus facile eo.

132쪽

xare potest, atque adeo per conscientiae leges tenetur aliquando ab iistin religionis negotio recedere, inter quos altus & educatus fuerata d) Ubi vero eruditionis & veritatis amantissimi viri deprehemdunt, manifestisque indiciis cernunt, pertinaci labore, vigiliis meditationibus sese hoc unum obtinere, ut perpetuis zelotarum Ahaeretificum sint obnoxii obtreetationibus & persecutionibus, non solum ipsimet tintiis molestissimis compulsi, a stiidio pervestigandae veritatis abhorrent, sed & exemplo suo alios invitant, ut negledici veri investigandi studio credant, quod communiter creditur, ant etabrumque suorum placita, ridicula licet aliquando, ct a vero quammaxime abhorrentia sequantur tamen, licet ea saepe albis de libus rideant atque explodant. Nemo non videt hac ratione si dium sincerum veritatis inquirendae sensim sensamque tolli. o Haeretifices ipsi, aut ignorantia vel secordia turpi praepediti, verum cernere in religionis negotiis non possint, . aut malitia si perbiaque compulsi studio inquirendae veritatis, quantum possum,. resistunt, persuasi nimirum, actum esse cum sua auctoritate, quam apud plebem &nasutulos quosdam obtinuerunt, si vel latum dirutum unquam de arreptis semel temere opinionibus essent recessuri. Hinc vetus & inolita superstitio triumphat, animi jam in partes diastram abalienantur magis ac magis, veritasque argumentis gravissumis innixa licet, obfuscaritamen& premi debet. f) Quo magis autem haeretificum auctoritas Valet, eorumque. opiniones vim legum obtinent, eo minor spes est, fore, ut obortae lites de quibusdam religionis capitibus componantur , aut saltem de earum momento amicum instituatur examen. Docet hoc omnium seculorum experientia, & plane hospes est in historia ecclesiastica. veteri & recentiori, qui hoc in dubium revocare vellet. Fate tur quidem omnes, saltem illi, qui Protestantium sententiis sunt addicti, in religionis negotiis caute esse agendum, neque Votorum, numeris veritatem probari posse: at meri verborum soni sunt haec dicta omnia, ut plurimum , ubi enim ad negotium ipsum, de quo disputatio orta est, deventum, nulli libertati relictus est locus , turia

ha hominum, qui per vitam veritates saluberrimas nunquam rite examinarunt, neque propter ingeniorum tabccillitatem rite expen- .dere possunt, vincunt, variisque ratiunculis os obturant caeteris dia

sentientibus. Miraculo profecto simile est, si haeretifex unus via

133쪽

Hter holiestissimo viro vacivas praebeat aures, ejusque rationea pro sua sententia in medium prolatas placide audiat. Plerique clamant. est odisse viros, eruditos licet & non contemnendos, sed opini nibus nostiis non subscribentes e novaturiendi studio suam eristamationem extollere, nostram vero legitima ratione acceptam &stabilitam subruere satagunt; consequentiarum apices, quos ne oculatissimus quisque pervidere posset, urgent; atque ita illi, qui de eomponendis litibus per conscientiae leges deberent esse solliciti, vi

culum omne pacis abrumpunt.

N. Porro pestilens hoc studium his et casionis homines vel iahicredulitatis barathrum conjicit, vel hoc morbo laborantes in pravis , quas forte fovent, Opinionibus confirmat, Atheorumque & Deustarum risui exponit sanctissimam religionem e de qua re tamen Parcius ago, quia memini, me paulo prolixius de ea disseruisse in dissertat. de caiss meredulitatu U medela huic movi adlabendar tribus igitur, ut unt, verbis duntaxat de hoc argumento agam, quanquam materia sit, quae in hac seculi depravatione satis incuticari mea opinione non possit. Dico igitur primo, detestabilem hanc

consuetudinem, atro carbone Vel innoeentes aut leviter errantes in

religionis negotio depingendi, homines facile in incredulitatis s

veam praecipitare posse. In genere hoc verum est, jactatam tant rum in religionis negotio opinionum diversitatem, quam haereti aes augent, duplicis ingenii homines facile corrumpere posse : Numirum sunt homines, qui ingenium bonis artibus non excoluerunt, sed quod in juventute traditum est, exosculantur, eique tanquam sexo adhaerent. Hi vero ubi audiunt cottidie novas opiniones de religione fingi, utramque in partem disputari, hominibus sin aere religionem examinantibus insultari, colligunt, religionis examen rem esse valde periculosam. & ancipiti gladio similem, quo te uir

que ex parte laedas , propius religionis articulos trutinans atque minendens; nihil igitur tutius csse , quam missis omnibus de religione patria acceptis opinionibus, eorum accedere sententiae, qui putant, eum tutissime agere , qui religionem tauquam rem ince tam valde, & mutationi temporum & locorum, in quibus d Lmus, expositam considorent, neque illius seriam habeant curam.

Alii artis ratiocinandi non imperiti, neque ingenio plane, & aliquo acuditionis apparatu destituti, in sinu gaudent, tot uner Christia.

134쪽

aeos discordes sententias esse exortas, eoque nomine de religionis certitudine addubitari posse , jure quodam colligi firmiter 1ibi persuadent: cum vero videant, quibus artibus pessimi saepe hypocritae, nullis licet elegantioribus literis exculti, aut graviorum dis.ciplinarum cognitione imbuti, ad honores & dignitates grassentur. proque lubitu aliorum existimationi detrahant, & in Omnes, quos odio habent, omnem suam iram & bilem essundant, sub praetextu religionis , magis magisque in opinionibus suis semel arreptis confirmantur, artemque saepe arte eludunt. i. e. credunt ipsinet nihil, sed ubi sua interesse putant, altos excitant clamores contra disse

cientes, ipsimet vero albis dentibus domi ridenti Τales numero plures reperiri, inter politici & ecclesiastici ordinis viros, si demum ignorant, qui nasum non habent, atque ad ea, quae inter homines

geruntur, plane non attendunt.

Neque intra cancellos suos inclusum est malum pestilentista anum, sed longius serpit, omniaque civilis etiam societatis vincula aut tollit, aut saltem debilitati Penetrat in aulas Regum, & Principum Curias. Postquam enim, ut de Regibus romanae curiae addictis nil dicam, Principes & Imperantes inter Protestantes, nescio quibus rationibus indiicti sunt, ut credUt, suum officium esse, non

Ium ea, quae ad formam externam religionis pertinent, probe curare, religionemque sua opinione praetantissimam legitimis mediis promovere, sed & putant se de articulis religionis theoreticis, & i ter Christianos controversis, decretorium ferre posse judicium; imo eos, quos sententiae suae, vel ecclesiae in qua nati sunt, addictos non esse existimant, poenis quibuslibet subjicere civilibus , haeretita cationi amplissima data eli occasio, in optimos quosque veri rectuque amantistimos grassandi. Saepe praestantissimi viri, qui omnia eg runt, quae ad solidam eruditionem consequendam, & quae inde nasci

deberet promotionem expectandam facere possunt, nesciunt, cur a

viris spectatae dignitatis negligantur. Praeter alia vero lapissime in causa est, quod hi nimirum pravis suspicionibus circumventi sunt, ct non satis caute ineptis gelotis vacivas praebuerunt aures. I insiet iam fieri saepe solet, ut ubi negotia duntaxat civilia tractantur, & de religione plane non agitur , exortis inter duas partes litibus & dusceptationibus , homines, qui judicum loco sedent, in eorum potius propendeant partes, quos orthodoxos esse, i. e. receptis opu

135쪽

11ionibus addictos, ab occultis illis obtrectatoribus depraedicari a dierunt. Qiiasi vero in negotii civilis examine ad opiniones privas sectarum, non vero ad jus respiciendum esset. Cum autem ut pluriamum haec negotia tramndi ratio, litesque solvendi methodus, i primis in rebuspublicis, vix taceri vel latere possint, facile colligi potest, quanta inimicitiarum , discordiarum & vindictae semina haeratione spargi & disseminari post ni, non sine civium detrimento Tandem per detestabile hoc vitium, consanguinei, fratres, aliis. que amicitiae vinculis conjuncti, pravis inter eos sparsis per in L stam haeretificationem calumniis, alienatos a semetipsis habent antia mos, quod funestissimos potest parere fructus, vix saepe per seculi

intervallum eradicandos. Neque aliud est malum magis aptum, adserenitatem mentis, ejusque tranquillitatem tollondam, hoc ipso pravo, quod impugnamus, Vitio. Notum est ab una parte, quod omnes sanae mentis homines nihil magis exoptent, nullaque re marigis delectentur, quam si in hac vita tranquillum possint agere aevum.& aliorum hominum amicitia frui; ab altera vero, nihil magis eos confundere, tristes reddere & calamitosos, quam si inter perpetua jurgia, suspiciones pravas & intentatas iniquas criminationes, spuritum trahere debeant. De hos vero, quia omnium mortalium commune malum est, pluribus non agemus; verba tantum hic

cimus de iis, qui innocentissime graviorum errorum postulantur, atque ad apologias scribendas se uentissime, inviti licet, coguntur. Pone hominem sincerum, candidum, veri amantissimum, quique omnes ingenii nervos ad veritatem theologicam eruendam & d fendendam intendit, neque sacras Literas duntaxat solum άτερ

consulit, sed & doctissimos quosque, suaque opinione aptiΩsmos, ad religioni lucem adserendam, confert, quique sine cujusquam insectatione id quod verum esse sibi persuadet in medium profert, sibique ab eo omni cavet, quod alios irritare ulla ratione possit. Pone, inquam, ejusmodi hominem publice & privatim c

lumniis circumveniri, portentosarum opinionum religioni & paci publicae adversantium argui, inter ita dictos haereticos referri, po nisque etiam variis adfici ; quaero tandem quid magis tranquillit tem mentis suru tollere, eique vitam acerbam reddere possit, quam hoc pravum studium 8 Μillies autem contigisse, ut haeretifices ea

cellentissimis hominibus hanc calamitatem intulerint, nemo doet

. Tum

136쪽

793MUS CAUSIS ET REMEDIII PARS I.

rum ignorati Quibus autem tandem privilegiis instructi sunt lia

xetifices, ad homines aut innocentes, aut levioribus opinatiui

culis addictos exagitandos Z Et quid impedire tandem debet Imperantes, pro publica tranquillitate invigilantes, quo minus tanto m Io obicem ponant, eosque dignis excipiant modis, qui in viros de ecclesia & republica optime meritos tam acerbe invehuntur ZR Supra diximus, nullum vitium religionis christianae genio. in primis de amore proximi, magis adversari, quam detestabile illud cacoethes, alios ob dissensum levem in quibusdam religionis caputibus perstringendi, notiss1mumque esse Christum & Apostolos . Ioannem praesertim, in suis epistolis. nil magis commendae quam fraternum amorem, tolerantiam & amicitiam, cui pestilhiis hoc. quod notamus studium, e diametro repugnat; neque igitur dicta repetemus. Sed hoc unum jam dicimus, haeretifices ipsos in causa vise, atque olim, ubi adscriptus poenae dies adventurus est, rati nem reddituros pravarum adsectionum & commotionum, quibus sese abripi passi sunt, adversus viros veritatis amantissimos & candia dissimos. Quis mortalium, ubi gravissime & impudentissime imp gnatur, & contra conscientiae suae decreta gravissimorum errorum postulatur, atque adeo, quod saepe auctoritate publica injungi solet. ustissimam sui defensionem propalare debet, quis, inquam , tam imposita semper potest esse mente, ue non pravis assectibus frena laxet, adversariis insultet pariter, eorum existimationi, quantum in se est, noceat, omniaque ea in medium proserat, quae ad eorum exustimationem conculcandam favere posse existimat, saepe etiam iis in iocis , ubi eastigandi non essent. Publica exinde scandala oriri, quis nescit 8 Certe difficillimum est, ubi alii nonnisi lapides loquumtur, semper byssina reponere verba. Et quibus tandem aliis horum malorum adscribenda est causa, quam impotentionis hominibus, effrenato impetu optimis insultantibus. V L Falso insuper accusati non solum non imputationibus falsis emendantur, sed ut plurimum etiam, quando errant, saepius longius progrediuntur ratiocinando, quam par erat, & de quibus antea non male sentiebant, eos pro impostoribus & hypocritis, saltem pro imperitis habent, atque quantum possunt,conserunt, ut sanorum Omnium exponantur contemtui, quae res iterum quanta post se trahat mala.

nemo non deprehendit. Nisi placide comiterque cum errante V

137쪽

mus, actum est de emendationis spe; existimat enim taversarium non tam id agere, ut erroris causam ipsi monstret, sed ut ipsum rerudat invisum; quae opinio , ubi semel radices in animo egit, ad arguis menta etiam valida aliquando animum non convertit, sed de inj ria quovis modo propulsanda totus est sollicitus. Qtii vero inno cens plane est, taltem se talem esse putat, ira effervescit, & de Merstifice abjecte sentit. Denique per hoc mulum saepissime exortae sunt vehementissimae persecutiones , quod cum omnium seculorum testentur exempla, opus non est ut inductione multomm testimoniorum id -comprobomus. Unum tamen & alterum recentiorum eruditorum suffragium attulisse noti praeter rem erit. Vide integrum sermonem ven. Sahri, qui exstat se . sac. vol. IV. sub hac , υυider den uniarbiatichen Secten- Grip. Clarissimus D reus metu. fac. vol. I. serm. XII. versionis germ ad locum I. rinth. XIl. v. 23. agens v0u Spatruum, seque tem in modum pronuntiat: Esmus in der That eluen Ieden, der adem Dissim thion und si retiam Ges des Chrsenthiems ehiure masseu he smus, is dei inmen, -ie die Behenner einer Religion, -elche

138쪽

UUS CAUSIS ET REMEDIIS. PARS L 7ss

-orden. Passim etiam vitium hoc vehementer in xat ό ρι καριδες

celeb. Heid geris noster, in Hisoria Papatus, Usterio Misionis Uin dissertat. de violenta conversione errantium. Denique ut alios multos silentio transeam legi de hoc argumento meretur iit. Truloisonii, Archiepiscopi olim Cantuariensis, oratio cujus titulus: De Pincompatibilite aeun tele cruei V vindicatis ore pes it V le but ιδε P aniliis. Extat illa tomo IlI. se . sec. editionis Barburacii. TANTUM

I. Ex contingentia Universi, existentiam Entis necessarii ; δε ex ordine finibusque rerum creatarum, ejusdem Entis necessario ex stentis supremam intelligentiam , sapientiam & potentiam rite colluom .

His addendus est libellus a cl. Ba Ausoaxa hoc ipse anno Berotini editus sub titulo: ,, Le uiomphe de rinnocenue, ou particularites peu,, connues. avssi honorabies aux Resorinci de France, qu'elles le soni peu his leura Adversatres. se Nec non de simili ars umento agens scriptum A. I sa. sub titulo: se LE PATRIOTE FRAΝc OlS & IMPAmi AL, is ou reponse a la letire de aer. l'fiveque d'Agen an r. le controleur Ge- ,, nεral contre la toleran des Hu enois, en datie du premier Ray ars I. Digni essent duo hi libelli qui in idioma germanicum transferrentur.

139쪽

IL inracula, quae venditant Pontificii, tam fide indigna sunt, quam quae a Christo facta narrant Evangelistae, credi merentur. III. Si probaverint Pontificii, suas non1 iptas origutiem suam a Christo aut Apostolis habuisse, sicut dogmata in Evam geliis contenta ab iis promanaise demonstratur, lubentissime eas

admittemus.

IV. Plus mali, quam boni peperit venerandus Parrum eccis tituluS. V. Qui viam examinis in rebus ad religionem spectantibus pro seriptam vellent, & in rationis usum frequenter invehuntur, non religionis & pietatis, sed finaticismi & scepticismi causam tuentur. H. Uerissima sunt Verba celeb. Is Cafauboni , quae extant exercitati adversus Baronium, pag. TI. sic sonantia: Esse qtιaedama πορα Της λιαι-- omnium disciplinarum , fatebuntur omnes humana infirmitatis viri intelligentes. Itaque proverbium Rubbinorum in nonnullis necessario usurpandum, V exspectandus Elias, qui duros V hodie inexplicabiles Scriptura nodos solvat. Hoc melius, quatis riomnibtis temere pronuntiare , quod illis solenne es, qui fateri se aliquid ignorare turpe ducunt, etiam iis in rebris, ad striarum indagationem , praeter dus co ecturas , hi seria humana nihil potes hodie afferre. VII. Quod ex nihilo nihil fui, perperam ab Atheis nobis ob- licitur. Sed nos contra meritissime illud ipsis objicere possumus ;cuna res pulcherrimas ac exactiisimo ordine dispositas brutae mat riae , ct caeco casui, hoc est mero nihilo adscribant. VIII. Praeter Scripturam . nullam aliam fidei regulam admi timi Protesantes. Itaque & scripta Patrum & Conciliorum acta , & ialios omnes libros, cum privatos tum publicos, errori obnoxios cem sent, & ad unius Scripturae normam expendendos existimant.

in. Illi circa consilia Dei optime se gerunt, qui occultis Deo relictis , de revelatis opere implendis unice sunt solliciti. x Fu-

140쪽

xpurium vendit A haldus, Doctor pontificius, libri depem

tuitate fidei circa Eucharisimn auctor, dum levissimas probabilitates certissimo fusto opponit: Mutatio in ecclesia de Euchastitia fieri non potuit, inquit ille: ergo facta non est. At nos majori cum contadentia asserimus, mutatio facta est: ergo fieri potuit. v. ili. Tisio sonii, Archiepiscopi olim Carmoriensis , orationem scriptam contra Transubsantiationem , qua extat serm. s. l. III. Danslationis Barbe

racii.

XI. De eoncordia rationis & fidei optime sic Augustuis scribit epist. 7. ad Marcestinum. Si ratio inquio contra divinartim Scriapturarum auctoritatem reAditur , quamlibet acuta sit , fastu verisimiliamdine, nam vera esse non potes. Rursus fi manifessi a certaeque rationi υelut Scripturarum sanctarum objicitur auctoritas, non iure git , qui hoc facit, V non Scripturarum illarum senson, ad quem pen trare non potuit, sedsuum potis objicit veritati. XII. Illud Gregorii Naaianaenide Conciliis effatum: Nullum saconumulum Episcoporum vidisse, a quo non aucta potius mala , quam emendata fuerisit, eo quod contendendi V dominanssi libido plusquam ratio in illis valeant, nemini mirum vel iniquum videri potest , nisi qui in rebus ecclesiae cum Veteribus , tum recentioribus, hospessuerit.

SEARCH

MENU NAVIGATION