J. Jacobi Zimmermanni, ... Opuscula theologici, historici et philosophici argumenti. Tomi prioris secundi pars 1. 2.

발행: 1759년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

dit falsi

nominia zelus.

s. Quia vero per . rerum naturam fieri non potest. ut homines ingenio, temperamento, cultura Hidiorum, longe dis crepantes in omnibus plane, licet ad sumnam rerum eandem profiteantur religionem, consentiant; fieri aliter non potest, quam ut homines illi dicti orthoi , inter fratres in eadem academia publice docentes, lites excitent & alant. Hinc & aliis eos dunt xat commendant libros, atque scriptores, quos ipsimet magni faciunt.& male sentiunt de iis, qui aliorum lectione capiuntur. Ex quo facile patet, tales non posse non evadere auctoresque esse malorum, quae ex haeretificatione necessario oriuntur. Interim dum

pro quibusvis minutis uinionibus stant fortiter , & pugnant, misis& Indifferemissu a Erumam religionem cavillandi suppeditant m

teriam.

Cum studio qualiscunque o thodoxia tuendae , ut plutimum conjunxtus est vehemens pro opinionibtis, quas fovent hi homines.

,. natis.

252쪽

Eu, quem aiunt esse arium pro gloria Dei 3 ubi saepissime tamen

deprehendas sub nomine hoc aliud plane latere. Antequam vero ex certis indicitis de praetextu hoc judicium feramus , negandum non est, dari aliquem asiam pro gloria divina laudalnisin plane. Talis est. tibi quis examine accurato rerum divinarum instituto, nonsolum omnes ingenii nervos intendit, ut solidam habeat notitiam eorum articulorum , qui ad salutem consequendam, secunduin ipsius Soteris di Aposolomta dureta, cognitu sint necessirii ; sed & conscietitiae stimulis perpetuo incitatus, sedulam navat operam, ut auditoribus suis, & proximo cuique, easdem veritates frequenter commendet inculcet, & gravibus argumentis insinuet. Tali laudabili Mio anumatus is est melispublicus, qui, ubi videt sanctissimam religionem contemni, vellicari, generoso impetu incitatus, errorum & cavillati num sontes detegit; rationibus gravissimis coelestem doctrinani d lendit & tuetur, veritatem in tuto collocat, & omnes strophas adversariorum omni adhibita modestia & gravitate tollere nititur, sine cujusquam tamen insectatione. I ali laudabili zelo armatus est is, qui quicquid ad momentosas veritates illustrandas, probandas tituendas ; quicquid M. veritatem & pietatem commendandam, & autissime suo de aliorum animis infigendam facere potest, nullo laιbori parcit. Tati aelo praeditus Is est , qui omnem suam eruditi

nem, qua ornatus est, non impendit ad inutiles 3e parum prolati Tas quistiones enodandas P ingenium suum ostentandum , ad comtroversias quascunque agitandas, sed eum unice in finem omnes ingenii nervos intendit, ut nonsolum ipsemet primo reddatur melio ,

--or, & ad omnem virtutem magis exammvisitatus; sed de qui singulari ardet studio eundem assectum in aliis exta di, singulo que Christianos, si posset, ad meliorem fiugem reducend , idque publice S privatim, ubicunque potest, singulari animi contentione urget. Qui his virtutibus, & hoc studio eum erga se, tum adve sus alios animatus est, idque manifeste demonstrat non indubiis imdiciis, eum zelo pro gloria Dei re, judicare possitnt omnes,

quotquot Vera rerum pretia cognoscunt. Theologum hoc relo animatum merito in caelum tollimus laudibus, A inter seculi, quo

vivimus, rena meta, merito reserimus, optamusque, ut singulae

academiae . e esiae & scholae qusmodi hominibus instructae enenti Aa, eheu longe aliter sentiunt, loquuntur & agunt, qui inepto su

253쪽

in Axia, seperius a nobis delineatae, ostentandae abrepti sunt. virum hominum delum non esse zelum In glorianti manifestissimo

ita saepe produnt, ut nonnisi fatui homines aliud sibi persuadere pos

sint. Patebit hoc certis quibusdam characteribus, quorum unum alterumve repraesentabimus. Primita est ; qui sinistris adversus viros optimos & veritatis amantissimos suspicionibus captus est, & quae fine optimo ab iis dicta sunt, sinistre interpretatur, ut eos exosos reta

dat, non Dei , sed superbiae suae& malitiae zelo abreptus eae Si quis

ostendit, se non omnibus minutis de religione opinionibus & co troversiis subscribere, neque singulari receptarum caeremoniarum v neratione tangi, in caeteris vero, quod essentiati est in religione &ealesie, magni facit, & tamen hoc non obstante ab orthodoxis illis& zelo pro gloria scilicet Dei animatis viris pro Indisserevisa h hetur, id est homine cui perinde est quamcunque sectetur religi nem. Hoccine est indicium hominum aelo pro gloria Dei instruct ri ' Si ad probanda capitalia religionis capita onmes ingenii vires

intendas, solidissimis utaris rationibus , neque Scholasticorum teria minorum aut trivialium argumentorum omnium, quae a quibusdam ex parum firmis S. Scripturae testimoniis repetuntur, rationem nutilam habeas, Socinianimi suspectus es hominisus qui Arino scilices zelo sese tactos jacthant. Quid hac in parte obtigerit Erasmo , Gratio, Tisiosonis, multisque viris excellentissimis & de religione christiana optime meritis, satis notum est, ct in secunia disertactione de hoe argumentoscripta, exemplu ccinfirmatum At non vident Zelotae , se hac ratione non tantum injuriam facere alii , sed dum tuo. pem maculam praestantissimis viris affricare volunt, religionem ipsam in contemtum adducere, atque ita Socinianos pro

Theologis venditarer Si non omnia argumenta, quibus quidam existentiam Dei, ejus providentiam & immortalitatem mentis d monstrare solent, probas, Athei vel saltem Desui te suspectum esse dicent, homines tam noHli scilicet & pio zelo animati. An non uident autem adversarium telum retorquere posse & dicere : Qui infirmis ad res maximi momcnti probandas utitur argumentis, is vel ineptus argumentator est ; ves religionem ire μι ridet. Si asseris& contendis, libertati humanae in rebus ad religionem spectantibus aliquid concedendum, neque homines similes esse alienis nervis m si ligno. sed vi incitamentorum & argumentorum agere debere,. '

254쪽

praemiorum quippe & poenarum capaces, titulo Pelariani aut SN anipelagiani te onerabunt, licet per omnem vitam iste horum hominum scripta nunquam inspexeris. Die multa adhuc in the logicis disciplinis esse imperfecta , aretos esse scieritiae nostrae the logicae limites, in interpretatione S. Literarum multa esse paulo obscuriora, in explicandis prophetiis earumque ad certorum temporum eventus applicatione multa dubia, Scepti sui te suspectum esse dicent hi homines, tam egregio & divino plane telo armati. Dentique iacte acerrimo veritatis inquirendae itidio commotum, & g neroso impetu incitatum, multas inanes distinctiones, longa comsuetudine in his vel illis systematibus occurrentes, aut silentio imvolvere , vel quia ineptae sulit, & adversariis eas vellicandi amplis simam subministrant occasionem, aut quia plane nullum usum habent , prorsus rejicere, clamabunt te in cineres ut eleganti hac phrasi.

quam adhibent hi Doctorculi, utar Majorum meiere, hoc est pessiamum committere crimen. Prosecto qui homines, ita ratiocinanim

ei. potius paratragoediantes,. pro hominibus habet sincero Dei zelo animulis , ille nescit quid sit zelus, religio Ese ratis. Secundus est. Si homines rerum divinarum imperitissimi, nulla accuratiore religi ius cognitionc instructi, verique Christianismi ignari, nihilominus tamen homines praestantissimos, religionis sincerae amore tactos, iniquis premunt suspicionibus, ct ad eos persequendos omnes impendunt vires, manifestum est, eos vero Dei zelo de tui. Quis nescit vero, ignorantiitimos & pingues monachos. omni solida , cognitione religionis destitutos, & anili plane superstitione deme

talos , aut innocuos plane homines, aut leviter errantes non lum

reseos postulasse, A vehementer persecutos esse, sed & omni tempore

effecisse, ut vurio tormentorum genere torquerentur, & saepe me

Uisima nece adficerentur Z An non potius fitriis & inferealis genii auxilio, quam vero zelo pro gloria Dei animatos hos homines esse diues Sed & praeter monachos & Inquisitores zelo Dei non armati sunt illi inter Protesantes, qui cum praeter systemata sua, quae juvenes didicerunt, intelligant nihil, omnes tamen praeceptorum se rum disdictiones , .potheses & misititas opiniones deoscularitur , praestantissimorum vero omnis aevi scriptorum libros non evolvunt.

neque quod periculi sum esse jactitant aDerjariorum scripta rite

perlustrant, & examinant, hoc tamen non obstante in quoslibet Tom. IL Pars ada. Zeta et 2 dissem Diuiligeo by COOste

255쪽

DIssERTAT DE CRIMINE HERETIFICAT.

adseratientes debacchantur , & acuto dente rodunt, eos persequuntur, aut saltem vitam illis acerbissimam reddunt. Εjusmodi autem homines veri nominis gloria Dei zelo non esse armatos, sed totum.

hunc etelum, quo ardent, zelum esse ου- έπονωσιν, manisestum est.

Tertius. Qui υero Dra zela incensus est, ut sit pra dixi, ubi de laudabili aelo verba feci, quammaxime sollicitus est in tuendis iis v ritatibus, quae ad incrementum veritatis & pictatis plurimum comserre possunt. At hi homines, de quibus jam quidem agimus, non

minus effervescunt, non minus clamant, non minus paratragaediai tur, ubi de controversiis exigui vel nullius momenti agitur; ubi

Iraeceptorum suorum sentenim impugnantur; aut pars aliqua sy- ematis meris hypothesibus superstructi concutitur, quam si ager tur de summa totius religionis. Scilicet, si Diis placet, credendum est, tantum servorem ex solo zelo pro gloria Dei exoriri, quasi vero Deo curae sint quaestiones omnes se rosesicae, grammatice, criticae. hi ricae, aut metaphscae, quas si ignoraremus prorsus, religio non- solum nihil pateretur detrimenti, sed & magis saepe simplex esset, &inagis ejus pulchritudo & praestantia eniteret. Quot quaeso post mus enmnare controversias ut de antiquioribus jam nil dicam

inde a temporibus emendatorum Sacromm magno animorum aestu agitatas, de rebus minimi momenti, ubi tamen utraque pars et

Ium no Noreis Dei obtendebat, non sine religionis contemtu & b norum scandaIoe Legantur quae hac de re collageruut viri pra stantissimi, Uams, malchius, Arnoldus , & plures alii. Qitarius: Zelus pro gloria Dei in eo maxime elucet, ubi homines hoc Zelo ii censi pro vera virtute hominum animis insinuanda, & vero Chrisianismo cultuque intervo promovendo quam maxime soliciti sunt, impedimentaque omnia selici progressui ejus obstantia e medio tollere nutuntur, R contra ea novis praesidiis adhibitis, religioni verum suum decus & ornamentum conciliare S restituere nituntur. In his vero sepe nostri aesitae sti dissimi sunt, aequoque animo patiuntur, si in pejus omnia ruant 3 severissimi vero ubi de his vel illis ritibus, i, utilibus licet & verae pietati parum profuturis, retinendis agitur , nutilam hic sepe patiuntur mutationem, etiamsi omnium sapientum iudicio necessaria essti . nihilque vero cultui divino, aut regulis honestatis obesset; hinc etiam si vel ad ostentationem, vel ad super Ritionem, instituti vestitus iacri mutandi essent, facere id tamen, gravissimis

256쪽

vissimis scilicet rationibus commoti, nolunt. Notum quid ante alia quot annos hoc in casu obtigerit in Regm Borvisiae. Ex eodem sine dubio υχ provenit, quod multi ex iis titulo Pelli Divini Miniliti non sint contenti, sed Legati Dei appellari velint: se Les A tres,, cinquit Movinus quidam elotenties Meffugera de Dieur I es Mi-- nisti es der Evangite soni leuis succelseurs; & par consequent ii saut ,, les appeller Mossagers de Dieu. Mais cc meme terme, qui ligni fieis en grec Μeffager , peut eire traduit aussi par Ambasiadeur.& lais pliipari des Ecclesiastiques, comparant ace charactere respectabie la,, dignite de leur ordre, soni Sopinion, qu'il vaut mieux ies iii tuleris Ambasilideum de Dicu , que russagers.&en generat iis croyent tinis hom me de leurs amis, a mesure qu'il a des sentimens favorabies is tOuchant leur rang, leur auctoriis & leur p voir spirituel. Ex eodem sonte manat, quod sepe musmodi homines , ubi cantus alia quis publicus longa consuetudine receptus, aut libellus devotionis mutandus esset, & ad meliorem doctorum & indoctorum aedificati nem formandus, acerrime refragentur, & mutationem ejusmodi pNri Asam valde clamitent. Qtiis autem credat tales premo pro gloria Dei zelo tantopere effervescere Quintus. De quaestionibus quibusdam & controversiis ubi agitur, maniseste produnt, se non pro gloria Dei, sed Majorum suorum, suaque seria certare. Cum celetilsimum fit, Maiores nostros, Calainu , Liuiserum, caeterosque religionis reformatae Antistites errare, & labi potuisse, imo aliquando lapsos fuisse, atque hoc viri in caeteris veritatis amantes & candidi fateantur ε, nostri telota vero magnis viribus repugnant, eosque, qui talia alierunt, latero. Varsuspectos reddere volunt. Ex quo manifestum est , eos non pro veritate sed pro Majorum, cum quaJuam coiijunctam fore firmiter sibi persuadent, gloria certare. In eo vero homines illi parum sibi

constanti ' Nimirum recentiorum saepe evolverunt systemata , &ea duntaxat laudant, quae a recentioribus Doctoribus, quorum v

stigiis insistunt, reperta sunt. 4iod si quis musteas illas & novas

opiniones concoquere non possit, V. gr. Cocceianas, Cartesianas, moLmnas M. isque asserat Maserres no os simplicius longe de hisce argumentis locutos , praestareque eorum hac in parte sequi vestigia. Zeta Ez a relicta

Verba haec extant pag. 363. in libro cujus titulus: pensem librea sur la L . religion regii te & te bon heur de la Nation ; traduites de rAn uis duDoeteus B. M. iiiipiessus est Hagae comitum IIaa. Dissiligeo by Cooste

257쪽

s14 DISSERTAT DE CRIMINE IRERETIFICAT.

relicta antiqu-r m mmmm auctoritate, Modernos' και-d sendunt, neque tanta trice Majores no ros superfusos Hiise , ut illis semper vacivas aures praebere debeamus, manifeste fatentur, atque adeo non pro Majorum, sed praeceptorum recentiorisvi gloria & auctoritate pugnant. Hinc pro temporum spatio , & doctrinae in sch lis tr di solitae diversitate , horum hominum sententiae, & exinde omtus zelus, mutari solant. Vide quae dissertat. quarta de hoc argi mento in medium protulimus. Sextus. Denique manissestissimis indiciis saepe hi homines produnt, se non tam osores eme sententi rum religioni inimicarum , quam vero hominum Hoc duplici argumento innotescit. Prius est. , quod homines, βιa opinione errantes, ct quidem , non argumentorum pondere & evidentia, m destiaque in viam veritatis reducere tentent, sed in contemtum eos adducere omni virium ope nitantur. Hinc solent cos cum invisis hominibus, i. e. haereticis antiquis pariter & recentioribus compa Tare , & ita invidiam contra errantes excitare I quod II vero Delo

aliquo non dicam pro gloria Dei, sed pro gloria sua vera, cisent anumati, prosecto a titulis hisce, qui nihil probant, abstinerent, & de

diisentientis errore revincendo toti essent soliciti. P0serius ex eo manifestum est. quod cum quorundam hominum novas opiniones vel erroneas vel innocentes magno servore impugnent, & quasi de Patriae salute ageretur, dimicent, facili tamen animo vitia & err

res ferre possint in iis, quos orthodoxos appellant, id est, per omnia cum systemate, quod ipsimet sequuntur, consentientes: Id quod fieri non posset, si tura duntaxat pro gloxia Dei et is animati essent.

Confer cum hisce του μακαριτου celeb. merensesi orationem de vero

falso Theologorion υlo, clerici Paribasiam , Heumanni disertat. aliosque plures. v I. Iudie, ' Praeiudisia, quibus plerique mature satis imbuimur , multumis opinim Conserre, ad multas erroneas opiniones arripiendas, notum satis &nes mul- exploratum est omnibus. De iis in genere, causisque, unde ortu tur, data opera hic agere nolumus. Dispiciemiis duntaxat, qua r

258쪽

EIUS CAUSIS Eet REMEDIIS. PARS V.

stit, primas religione sive veni, sive salsa opiniones, altissime

ut plurimim mentibus inhaerere, atque crescciue aetate confirmari, dum &Jam vero Doctores publici cuicunque religioni addicti, suas de ro promove ligione sententias non tantum tanquam Ialutares commendant,

laudant, quod serti posset; sed eas saepe ita repraesentant, quasi sola illa essent, quae nobis partam ad caelum aperirenti Hinc ita ratiocianantur ; sanctissima nosse religis hoc vel illud o ei lenitinae praecipit vel 'uctat, ergo istud praestandum vel omittendum : ubi vulgus , &qui ei similes sunt, nunquam intelligunt nec sorte ipse pastor, νε- lan a chri anaim ipsam V ejus decreta denotari, sed inplurimum

eam, quam amplexus est ipse Doctor. Posito semel hoc principio ι homines acie ingenii destituti, varia nectunt consectariae rimitiis est: omnes opiniones, quas ecclesia in qua vivimus, & cui nomen dedimus, tradit, sanctissime esse custodiendas, & tenaciter retine das; neque de ulla earum sine periculo falutis aeternae dubitari posse: quod si quidam scrupuli adverius has vel illas partes religionis in animis exoriantur, cas tanquam Diaboli suggestiones esse considerandas. Secundum: Has se tentias omnes, licet non examinaras , non tantum esse retinendas, sed &-κω defendendas contra

quoscunque. Cumque vel ipsi docentes nullum discrimen saepe fi eiant inter levia & momentosa, vel si lactant, a vulgo non intelligam tur, exorta in ecclesiis lite etiam de rebus minimis, strenue esse Hamandum & decertantam pronuntiant. Tretium: Fas esse odisse viros alii relisioni addictos, utpote a soki sanctissima nosra retiatione alienos plane. . Cum enim sua opinione omnia tam aperta .nt atque clara & indubia, quae profitentur & membriae mandarunt. fieri aliter non posse existimant, quam ut qui a nobis dissentiunt, aut verum nunquam examinarim, aut veritati pertinaciter relucte tur. Quartum: Cum illorum opinione iis sit duntaxat patens coeli porta, qui secum sentiunt, caeteris Vero occlusas omnibus viribus esse annitendum, ut homines misericordia quadam non prorsus i ingui ex inferni eripiantur faucibus, id est in suas partes pertraham tuta incasiones ergo cum iis disputandi maerendas, omnesque sar

ctissimae nostrae relisionis partes V partium partes serio ipsis esse

ingerendas & repraesentandas; quod si nobis vacivas praebeant a res, & dociles sese monstrent, laudandos & enco is esse cumula dos; si vero argumentis argumenta opponant, suasque opiniones

259쪽

pertinaciter tueri velint, tum licitum esse tales pro haeretica habe re , atque, quicquid sanctissimus pro gloria Dei Dr-r deposcat. p are. Immo quidem, errantes vel dissentientes ad ordinis e elestistici viros esse deserendos; at ubi non resipuerint , tanquam sacrae matri inobe Ius Flios, non argumentis, sed poenis esse coe cendos. Nemo non videt, quam facile homines his imbuti opinio- nibus & praejudiciis, ad haereti attinem proni sint. Qitam rari a tem sunt in omnibus Christianorum stetis, qui ab his opinionibus S methodis cum dissentientibus agendi recedant Et si qui sunt. qui naturali ingenii bonitate de dissentientibus in causa religionis henigne sentiunt, neque cito ad iram & indignationem rapiuntur, sed de iis benigne esse judicandum clamant, quo loco utplurimum illi lineantur avul Isolamum & Semidoctorvin, notum est. 1Pleiarique sane, qui moderata N. pacifica coiissilia in medium proserunt.

suspecti sunt, & tanquam tepidi religionis receptae . ut nil gravius liam dicam, traducuntiu . Vera esse quae dico, depre- .hendent omnes, qui quae inter homines hinc inde geruntur, & ge- sta sunt, animadvortunt. Confirmantur plerumque homines in his lopinionibus per alios, consuetudinemque eorum quibuscum vivunt, i Dia eandem canunt cantilenam. Pondus his addunt saepe Doctores lacri & Oratores, qui vehementer detonare solent in dissentientes, eorumque errores exaggerant: ubi plebs A semidocti id audiunt. effervescunt, metu quodam corripiuntur, & ubi incidunt in homunes a receptis publiceopinionibus recedenoes, statim eos tanquam h mines pestiferas valde aliis repraesentant. & odiosa iis imponunt nomina. Imo saepe ignorantia & stupore fieri solet, ut qui unam tantum sententiam hominis aliorum opinione graviter errantis appro- ibat, reliquis omnibus subscripsisse censendus sit. Huc accedunt lubrorum parum utilium protrusiua lectio, & Doctores publici . quibus praejudicia illa vehementer confirmantur. Incidunt saepe mature ad Iescentes, etiam non contemnendi ingenii, in libros theologicos non tum nullo ordine instructos, & gravibus argumentis destit tos ; sed & tales, ubi opiniones dii sentientium non sunt rite propositae, nervi argumentorum legitime non repraesentati, leve a momeniatoso non fatis distinctum; imo tales siepe, ubi religioni auctores non ducunt, infirmiora argumenta adversariorum adducere, neglectis& silentio involutis gravioribus & evidentioribus quibus utuntur.

260쪽

. Hinc fieri aliter non potest, quam ut illi, qui meliora uon legerunt, sed in iis adquiescunt, quae in talibus libris tradita sunt, per omnem vitam fallantur , & Doctores umbratici & haereti Pes evadant; his si

accedat auctoritas docentis , caperata fronte semper ingeminantis: Hos libros cave legas mi discipnis, latet enim in illis pestiferum virus ;nisuis clarus es his auctor M subtilis; facile Mophis suis incautos iusiam sententiam pei trahit, & quae sunt hujus furfuris alia, confirmantur illi quibus mens laeva est. Consilium horum Doctorum non improbarem , si ita loquerentur cum adolescentibus, gravioribus disciplinis nondum excultis. Probe enim initio studii theologici antea omnia tales studiosi scire debent fundamenta illius religionis, quae publice, ubi nati sunt, recepta est: promiscua auctorum diversae secue addictorum lectio eos plus turbaret, quam adjuvaret τat ubi theologiae cultor, ingenio & eruditione pro aetate satis i structus, fi equenter ingeminari talia audit, tantum abest, ut Doctori suo vacivas praebeat aures, ut potius singulari desiderio ejusmodi libros conquirat & diligenter evolvat; tibi deinde iape fieri solet, ut non tum praeceptorem suum contemnat, sed & majori impetu indissentientium sententias inclinet. Cum vero longe maxima pars . eorum, qui iunctiores literas colunt, ob ingenii tarditatem & d sectum in praeceptorum sententiis adquiescant, eantque, qua itur, non qua eundum est, mirum non est tales tandem 5 ratifices evadere, & ab opinionibus suis per vitam non dimoveri. Denique multum ad hoc conseri, quod ab amo vel altera Doctore publico vel privato, praepostere ratiocinante & causim suam male tuente, de universo eaetu religioni huic addicto Ddisium ferant. Audiverunt sorte apud exteros degentes S. I heologiae cultores hominem aut superstitioni pravae addictum , impudenter religi mis nostrae decreta impugnantem & damnantem 3 vel alinm liberius de r ligione in universim loquentem , & quidem contra princistia sectae; quibus addictus est; vel denique morosum quendam homunem innocuas opiniones vehementer impugnantem ; hinc colligunt, omnes , qui huic familia addicti sunt, pariter esse animatos. Hinc ubi illis aliquando provincia controversias publice tractandi tradita est, vehementissime & promiscue iμvehuntur in coetus illos publiacos & Doctores illius. Mirumne est tales, qui dissentientium liarios non evolverunt, neque familiariter usi viris eruditis & sapie

SEARCH

MENU NAVIGATION