J. Jacobi Zimmermanni, ... Opuscula theologici, historici et philosophici argumenti. Tomi prioris secundi pars 1. 2.

발행: 1759년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

affertur medium adversus haletifica. tionem

s a DISSERTAT DE CRIMINE HAERETIFICAT.

defungendam hanc provinciam requiruntur. Desutiis verae eruditi ius parit contemtum, qui ubi semel animos auditorum occupavit. exiguus institutionis publicae fructus sperari poterit. Sed eruditi nis, cumprimis theologicae, hiareiamta ια-esae dein et sapientia, o jus auxilio Theologus momentosum a levi, necessarium a non necessario probe distinguere , &-magis vel minus religionis articulos urgere vel non urgere noluit. Sine hac qualiscunque eruditio vana eis, insipida Se parum valitura. At multi dantur Theologi. eruditione non destituti nec sapientia, qui tamen vitio voluntatis ad stiperbiam proni val de sunt, & rixandi cupiditate abrepur cum hac sapientia qualicunque conjungi debet pacis alenda cum, dissentientibus amor. & itudium moderati animi. Ubi hae virtutes desunt, ne ipsa quidem salus academias & scholas s.lvare poterit,

sed rixarum & contentionum omnia plena semper erunt. Sane cum

multis aliis persuasus sum, si his virtutibus exornati Doctores Theologiae academiis & scholis praesecti semper suillient, trife istiid8e infelix schisma, quod inter Protestantes adhuc gliscit, jam dudum compositum & sepultum fuissiet. Agnoverunt hoc dudum praestantissimi utriusque coetus viri. Sed cum in oratione mea inaugurali, & aliis in locis pluribus, de hoc argumento egerim, res. que ipsa meridiana luce clarior sit, plura non addam.

Neque dubito quin multum ad averruncandum hoc malum collaturum esset, si S. theologiae cultores, nullo habito respectu academiarum vel Otheri vel Caismi partibus addictarum , eas se quentarent optimarum artium 8c disciplinarum ossicinas , in quibus nonsolum reperiuntur Doctores eruditi, sed R. sapientes & p cifici , quique ea duntaxat publi ce auditoribus inculcarent, quaefiituris U. D. Ministris insinium utilitatem afferre pollent. Tales vero promiscue inter Refirinatos & Luthrranos reportas. Qiti me dichiae, jurisprudetitiae vcl matbeutaticis disciplinis excolendis intenti sunt , eas freqhicntare solent academias , in quibus celeberrimi A in his disciplinis vetitatissimi Doctores publice docere solent. Quaeliam itimi r causa esset, cur studiosi thcologiae , gravistima religionis Protellantium cupita percepturi, non aeque pari libertate Vel

292쪽

vel Doctorum Lucteranorum , vel Reformabrum adireri A si quentarent scholas & academias Nullus, dubito, quin theolo- . et de studiosiclis aetatis emenso eursu scholastico probe sciant, in quibus potissimum minibus utriusque partis coetus inrur se dissutrutiant, atque etiam cogno tant , dissensum in his articulis non ira

esse comparatum, ut non promiscue vel has vel illas Musarunt sedes fiequentare possint, multaque ma)oris momenti capita melius in hac

quam in alia schola vel academia edisci posse, letas vel commendatis libris , qui ab utriusque partis Doctoribus in lucem editi sunt. Accedit quod saepe domi audiverunt, suae stelae Theologos vel dissensum in majus extolleiates, suppressis gravissimis argumentis, quae

ab altera 'parte in medium proferri solent. Audita vero pro stantissimorum virorum candida & sincera systematis controvorsa reis praesentatione, adductisque argumentis A incentivis ad pacem timetor utriusque coetus partem alendam, & schisma hoc tandem abrumpendum, moderatiores saepe & sapientiores facti in patriam redeunt, & duriora consilia & praejudicia deponunt. Tempore certe musi-diuionis Sucroram viri inter Helveticos eordati non dubitabant filios suos ad academias Lutheri sententus addictas mittere. Ita M. Bul-- grei filius mittenbergae Mela tonem praeceptorem habuit in a diendis rebus theologicis. Extat etiamnum testimoniisn aeademicum

praestantis hujus viri, quod Bullingeri filio reduci in patriam dia sat Μelanchion. Adduxit illud ἡ-ώ. Huld cus, in Miscel- laneis Tigurinis. Joh. Theologus itidem Tigurinus, vir de ecclesia meritissimus, juvenis Tubingae, Lipsa & mittenterga sinctioribus fiteris operam dedit. Vide Mographiam ipsius.

Sequenti aetate non dubitabant praesides utriusque ordini cultoresetheologiae mittere ad academias Salamrie es & Sedanenses, licet haud ignorarent quas hypotheses defenderent Cape in , Ainwaldus &Hareus. Disjectis autem illis bonarum artium officinis, Helvetiae studios adibam Belli academias, licet ignotum haud enat, Doet

res horum locorum aliquos typomania laborare 3 obscuriores prophetias ad novissima tempora quosdam trahere 3 nescio quam ana. Uticam sacram tanquam coelestem artem auditoribus suis commen.

dare. Sc. Factum id ad nostram iisque aetatem sine solicito illomerii, utrum cultoreS S. Literarum in patriam reduces ejusmodi opiniones approbarint nec ire. Et Prosetio non fuerat, quod de

293쪽

eo maximopere soliciti esseis Praesides utriusque' ordinis. Domienim libellos ab his viris scriptos legere sine itinere , & venenum illud, si tale est, imbibere potuissent. Denique hodie omnes Re- . formati clamant, dissensum inter Lutheranos & Reformatos notaese fundamentalem, & posse fratrem Lutheranum salva muscientia

Resormatorum sciatentiae de S. Coena ir Reformatum vero Lutheri nae de deci et0rann ordine &c. accedere. Quid ergo tandem imp dit, quo minus S. Ministerii Candidati vel Lutheranorum vel ita dictorum Resormatorum academias promiscue frequentent, atque nullo habito opinionum controversarum discrimine utriusque partis Doctores eruditos audiant, cum auditis etiam articulis, in liuiabus dissentiunt , cuilibet permissum sit, album calculum iis adjicere vel non. Ego saltem persuasus sum, promiscuam illam frequentationem academiarum multum collaturam ad animorum comsociationem, & ad reprimendum pestilens illud haeretificationis vitium.

Aliud re medium

contra Crumen haere

tificationis quod unis decimum est: si

Doctores

Publici

adolescenistes opinio.

ne inani eruditionis inflatos &disputaces, per sapientem iroriniam &raudem

ἐποχης a crimine hoc mature retraherestηdentia

Antequam ad commendationem ipsam hujus theseos, & utilitatem ipsius demonstrandam pervenio, quaedam in antecessum sunt monenda. Et I. quidem monendum, theologiae dogmata S. Literariim studiosis perspicuo stylo . argumentisque paucis sed soludis, quantum natura rei patitur , probanda, & contra dissentientes vindicanda; necessariis qtiummaxime inhaerendum ; infirmis r tionibus 9 testimoniis, centies licet ab his vcl illis systematum auia floribus adhibitis, non utendum ; ad problematicas quaestiones excutiendas tum demum deveniendum, si auditores accuratiorem notutiam habent eorum, quae necessaria sunt cognitu , tum ad cognitioncm veritatum salutarium , tum ad officia verae pietatis rite praestanda. II. Ingeniorum, quibus p diti sitiat auditores, accurata, quantum fieri potest, habenda ratio. Sunt adolescentes excellenti instructi ingenio, sed qui propterea cristas tollunt, inani superbia tument, alios debiliori ingenio praeditos contemnunt, ad rixandum vero proni. Cum vero nullus morbus magis fatalis sit muneri ad quod destinati sunt, & cum christiana humilitate R amore proximi magis pugnet, Doctores publici mature satis omnia ad hilabere media debent, quae ad reprimet .m hoc malum lacere possunt. Nullum

294쪽

Nullum autem ossicacius est Ironia Socratica, cujus ope Doctores

publici juvenes superbos quaestionibus quibusdam, quas isti pro satis

notis S . demonstratis habent, perpetuis injectis dubitationibus &quaestionibus ita urgent , R in arctum cogunt , ut tandem pudore suffusi tuam cogantur fateri ignorantiam. Monstrandum insuper, quam arctis limitibus circumscripta sit humana scientia in

universum; inprimis vero univcisae patetes eruditionis theologicae percurrendo ostendendum cst , quam multa nos lateant ; ubi

tamen sermo ita temperandus, ne praestantis ingenii discipuli ad Drr limum inclinent ; quod evitari etiam potest, si ediscendis disciplinis mathematicis admoveantur , in quibus cxiguus est vel nullus perpetuis disputationibus relictus locus. Inter V tues in hac disciplina cxcelluit Soci atras inter recentiores Theologos o cl. kVere1 elsitis: comprobat hoc nonsolum dis.

sertatio ipsius de Atomis, sed Sc Ombolum, quod albis amicorum inseribere solebat, quod ita sonat: ut demum sibi plurima scire via dentur, qui nesciunt quid sit scire. Idem faciendum, quando viri docti vident Doctorem publicum in supervacuis desudare, & argumenta urgere, quae captum auditorum superant, vel facile pejorem in partem rapi possunt. Hoc denuo praestitit o μακαριτες cel.

merensesus. Nimirum fuerat Basileae Pastor quidam , qui in comcionibus sacris frequentissime de absoluto decreto & gratia e caci

peroravit. Videbatur autem cl. IVereuolsio haec agendi ratio populo christiano multas ob rationes parum commoda, imo ita comparata, ut nonsolum eum in dubia nulla arte solvenda conjicere,

sed & homines irregenitos & parum de sua salute promovenda licitos in suis erroneis opinionibus & pigritia confirmare polset. Eum in finem conscripsit brevem libellum cujus titulus: Sci upulus

depraedesinatione. Scrupulus hominis irregeniti, aut saltem de regens ratione sua nondum certi, qui nasci potest ex doctrina de praedestium tione. Hunc scrupulum, quasi ab ignoto ad se transmissum, leget dum communicavit reverendo illi Pastori. Haec lectio essecit, ut ad incitas reduceretur laudator systematis praedestinationis, ct iuposterum parce satis de hoc argumento pro rostris verba faceret. Rem ita tiarrat vir cl. Petrus Esthinerus, novae editionis operum mere esti editor, in praefatione scrupulo huic praemissa, Verbusonant: Cum hoc vernacula lingva Iriberet auctor , non eum in m. II. Para ada. Lee eee Mem Diuitiaco by Cooste

295쪽

DISSERTAT. DE CRIMINE ILERETIFICAT

finem hoc fecit, ut scriptinu publicaretur, multo mim s, ut receptao Reformatorrim sententiam oppugnaret. Compostiis hoc in gratiam am ci, ut illam hoc pacto adduceret, ad doctrinam haus de praedesinariove parcius V carιtius in concionibus suis tractauiam 3 ctim avdit res habeat, maximam partem nou lavisines jam conversos , qui in m)idi sint, ut gloriam suae conυersonis soli Deo tribuant, quo potissmmum tendit RQmnatorum de praedestinatione sententia s sed plerosque quos habeat auditores esse homines a vera conυersione υalde etiamnum alienos, qui in concionibus non tam docendi sint, cui conversonem suam adscribere debeant, quam actor tandi, ut conversionis mediis sirem e utantur. In talibus vero, quos scrupulos doctrina, quam amictis in concionibus suis toties tractat, excitam e possit, auctor hoc Decinime demuorare voluit. Videantur versiculi hac ipsa occasi ne ab aitctore compositi sub hoc lemmate, suo quaeque Acs veritus dicenda s sonant autem ita: Vivmtibus caeli ni mereri neminem ιHoc usque V usque ecclesiae inculcas αε iud8 Audientum conspicisne plurimos. elim mereri qui velint virtutibus'

Aliud: me esse dogma sacrilegum,

cinυersionis gloriam Suo labori adscribere,

Doces in anno centies :

Cattis tui es pars maxima. Id unicum nunc qi ritur sconversionis gloriam

Cui debeant adscribere ρProfecto optandum esset , ut viri perspicacis ingenii prudenti

hac ironia uterciatur: spes enim ita esset, plures Theologorum lutes de rebus nullius momenti aut mitigatum aut penitus sepultum iri; tot conciones nullis argumentorum nervis A sale omni sacro destit Dissiligoo by Cooste

296쪽

M Itutas , nullorum sapientiim applausum consecuturas ; ineptam illam & nullis fundamentis superstructam quorundam commentatorum & oratorum ita dictam Anablicam sacram tandem ab omnibus, aut saltem plerisque nam dum stabit illa, nunquam deerunt Doctores umbratici repudiatum iri; denique spes esset, ethicam illam tot metaphoricis , sesqnipedalibus Sc humes bilibus vocibus Sephrassibus plenam, quae unctionis nomine apud P ita instas quoudam venit, tandem contemtui omnium vere Lapiciatum & sincerae pietatis studiosorum expositum iri. At dices periculosam esse hanc argumentandi methodum. At ego nego esse periculosam, si prii-dens & circumspccta sit, nec in personalem desinat, vel censuram. De Ironia verum est illud Horatii : Ridiculum acri fortius Nwelius plerumque secat res. Sed pone quosdam Doctores umbratucos inter Theologos & Oratores sacros irarum fluctibus aestuat ros, & contra praestantissimos viros insurrecturos, num ideo sequitur: ergo methodum hanc esse abjiciendam Num veritatis &libertatis studiit m vituperandum Z Num omnes fabula, comoediae &sa rae e mundo sunt proscribenda: Z Non putarim. Vide quae de hoc argumento ex libro reυ. Discopi Jernu. Tiolor, cujus titulus: Theologia elenchiica, excerpsit cl. Chavo pie in Lexico suo Tom. IV. titulo Tvlor.

Neque parum etiam ad evitandum haeretificationis crimen conserre potest familiare episeolarum cum viris eruditis diver- : ir sarum sectarum commercium. Non animus est ostendere in genere, medium. quem usum & voluptatem adferat lectio epIstolarum mutuarum a viris doctis conscripta, de quo inter alios agit cl. Muratus , in prima sua epistolarum ad eruditos data, editionis Lanii Prosesseris Lipsiensis pag. - . Hoc unum ostendere volo, quod & ad scopum

meum facit, nimirum epistolarum commercium theologicum non parum conferre ad animos diversarima partium in religionis negotio consociandos, & a conine hae γ etiyicationis revocandos. In genere notum satis est, solere viros doctos in mutuis epistolis, ut de aliis rebus , sic iii primis etiam de religione animi cogitata libere A candide in amicorum sinum deponere ; qua ratione successu

297쪽

temporis saepe in scholis traditas duras opiniones deponere solens amici, &-παθων de articulis religionis controversis iudicare incipiunt. Ita percipis scpe, Theologum Li theri partibus addictuni non magis dogma illud, quod consi Hiantiatiis r appellant Theologi , credere quam Reformatum. Calvini sectator fitebitur, se quinque articulis Sy nodi Dorda acevae non magi3 cx animo subscribere, quam decretis concilii Tridentini. 'Ponti fietae denique religioni addictus non minus ridebit tot superstitiosos in ecclesia romana ritus, ineptias, miranula &c. quam Theologus Protestantium psi ti- bus addictus. Et sic etiam de aliis religionis articulis libere situ animorum cogitata communicabunt. tala re fit, ut nonsolum iEnsim sensimque deponant inimicitias, quae cum lacte materno quali

haustae sunt, & animis infeliciter impressae; sed & discipulos suos& auditorcs meliora edoceant , ad pacis & mutuae tolerantiae stil-dium quavis data occasione hortentur; & a crimine haeretificationis gravibus exemplis & argumentis revocent. Ad me quod attinet, inter praecipuam felicitatis meae, quae in vita hac fragili 'aerumnosa mihi obtigit, partem refero, quod mihi similiare cum er ditis diversa de religione sentientibus mature intercolserit epistolarum commercium. Confirmavit me in opinione, quam juvenis valde tenui , nihil ad tranquillitatem ecclesiarum S imperi Tum magis conferre, quam mutuam illam ' in religionis negotio tolerantiam , sincerumque pacis studium. Ita si quis πα- θων evolvat epistolas prie anthis et Dorum a cl. Limborchis editas, sentiet, quam praepostera & calida nimis fuerint multorum Theol

gorum de Amnivii doctrina iudicia; quam prudentia vero M. Gr iii , Uteubogardi & aliorum, de dissensu hoc serendo judicia ; quam sint articuli ejus naturae , ut facile tolerari potuissent, & quam parum discussiones illae plebis ingenio fuerint attemperatae ; quam ficile tandem triste hoc schisma componi potuisset, & adhuc posset,

si mens non laeva esset eorum, qui religionis articulos controversos Cum cura expendere deberent. &α &c. Vide cl. Chausimie articulo Utevbogardus , in quo inter alia reperitur prudens & libera simul seraniocinatio Mevbogardi ad quosdam F. Belgii Proceres, cum de synodo quadam convocanda, occasione litium inter Goviarum & Arminium

Componendarum, ageretur.

XIII. In

298쪽

EJUS CAUSIS ET REMEDIIS. PARS VLXIII.

In antecedentibus ad pruritum disputandi de quibusvis rebus,

theologIcis praesertim, reprimendum, & infaustum haeretificationis crumen evitandum, commendavimus publicis S. Theologiae Doctoribus anethodum per ironium stlidiosos S. Literarum ad sui cognitionem perducendi, cosque a stipcrbiae &-morbo retrahendi. Cum hac methodo conjunctum in proxime πιιdium prudens V ciscumspectum, ingerfectionem cognitionis theologicae, iis praesertim aciditorumnosrorum, quos aliquo quidem eruditionis juvenilis apparatu instri Bos, sed θ' vamio jam ambitionis vento in praceps actos videmus, reprae sentandi. Ita enim fieri potest . ut mature de suis viribus & qualiacunque prosectu theologico discant minus magni e sentire . alicta non despicere, neque eos alto supercilio contemnere, aut disser, tientes infaustis calamis infestare. Erunt sertasse non pauci, qui clamabunt hanc viam periculosam esse. & provocabunt ad ea, quae ipsemet expertus sim edita oratione de prαelgentia eruditionisceologica, qua insistitita erunt mentes caelo receptae. costara eum im4 perfecta V umbratili, quae in terris locum habet rerum ditanarum Unitione ; insurrexisse enim contra me non paveos in urbe & agro V. D. Ministros ; saltem hanc methodum multos studiosorum ad scepticismum , teterrimum malum inviture posse &c. &c. Per partes.

sed frictim tamen, ad hanc tritam objectionem respondebo. Et Ι.

quidem dixi, hanc impersectae nostrae cognitionis repraesentati nem oportere esse pMudentem es circitu pectam. Τalis autem erit. si incertum plane ab eo, quod certis tantum probabilitatis gradibus absolvitur, probe distinguamus , eumque in finem singulas eruditionis

partes percurrendo hanc regulam probe observemus. Inprimis auditoribus suis, quaenam requirantur ad midentiam mathematicam obtunendam , & quam raro haec in disciplinis theologicis obtineri possit, inculcare debent divinarum disciplinarum Doctores. II. Metus Ble scepticismi vanus plane est. Inter mille sacrae disciplinae alumnos vix unita' est, qui ad ἡποχην non dicam universalem, par-sticularem duntaxat, respectu disciplinarum quarundam theologicarum inclinet. Malunt jurare in verba Magistroruni suorum , cum pr pter ingeniorum desectum, tuan propterea quod cottidie observent credulitatem & pertinaciam in semel arreptis hypothesibus desei

299쪽

DIssERTAT. DE CRIMINE HERETIFICAT.

deiadis cum spe remunerationis esse conjunctam, libertatem vero cuncta examinandi suspectam esse multis sacri ordinis viris, ac saepissimeque erectiora ingonia post carecta latere debere. III. Si

omnia rite perpendamus, manifestum erit , plus perlaudi . semper exortum in ecclesiis christianis a fastu Dogmaticorum, hominumquoqui magno ardore minutas hypotheses defenderunt, quam ab im. qui in decidendis controveritis ad H, tanquam ad sacram quandam anchoram , recurrendum esse ingeminarunt. Percurre ecclesia rum annales, & haeresium origines pervestiga, & verum cise quod

dico patebit. IV. Quod si clientialia capita, in symbolo apostolu

o potillimum contenta, urgeantur, gravissimis argumentis probentur, & a priccipuis adversariorum objectionibus Vindicentur . . periculum non este crediderim, multos studiosos theologiae sceptiarismo patrocinaturos esse. Imo Vero e contra contendo, cos ad morbum hunc valde proclives suturos, si animadvertant praeceptores suos & publicos Doctores leves & parum profuturas quaestiones in coelum laudibus tollere; earum momentum exaggerare; &pro iis tanquam pro aris & socis pugnare; re Vero probe trutin ta , & auditis & expensis utramque in partem allatis rationibus probe perspiciant, controversias illas tanto animorum aestu agitatas non magni esse momenti, neque ad veritatis evangelicae & vcrre pietatis incrementum quicquam conserre: hoc facto inquam, non solum solent praeceptores suos in numerum Umbraticorum Doctorum referro, sed & controversias omnes ejusdem, id eis nullsius pretii esse existimabunt, limo ipso a scepticismo fovendo non parum

remoti erunt.

U. Quae de oratione mea in medium proseruntur, malo silentio transire quam non satis de ea re dicere. Quicquid laudem sit, num sequitur; quidam orationem illam de docta in theologia tu

pauci in universum loquendo S. disciplinae cultores ita animati sunt in

verae religionis natura cognoscenda . quemadmodum id de se profitetur auctor consultationis de optima Christianorum secta, quae, ut titulus praese fert, i 688. Patavii edita est. Initio libelli enim ita de se pronuntiat: - Id unum semper datum mihi negotium putavi . ut adole is scens viribusque animi auctior tandem dispicerem, num religio, veris nacula illa & patria, qua inde a teneris imbui coepi, vera esset, iista. que regulis & argumentis constaret . quibus Opus esse humilis quidam& pius animi sensite declararet. Diuit iroo by GOrali

300쪽

ignorantia impugnarunt, & auctorem desensitati sceptissura reum arguerunt. Ergo auctor scepticismum vere desendit Z Num ad Tendum, nunquam veritatem in lucem esse proserendam & cordate tuendam, nisi quando certissimis indiciis constat, eam a nemine impugnatum iri y Haec ratiocinatio si valet, actum est cum veritate religionis chrisianae s actum cum superjlitionis omnibus timpugκmoribus , actum tandem ciun non satis unquam laudato B. Re- formatorum instituto.

Denique ut multa alia silentio transeam, renum est proximistiam errantis, imo hostis nostri amorem, esse obligationem isnnem faleni, veri Chri anismi notam characterisicam . qui etiam cum evidentissmis rationis praeceptis amice conspirati Christus & Apostoli, Johannes cumprimis , amorem hunc frequentissime inimquam absolute necetiarium officium hominibus inculcarunt ; undo necessario sequitur, inanes & frivolas esse oportere omnes haeretificum ratiunculas, quibus pessumo crimini colorem aliquem conculiare voluerunt; ubi enim expressa reυelatio clarissimis verbis prolata, ratioque solidissimis rationibus superstrata concinunt, fieri. non potest, ut res per se faeda, & religioni ac societati civili d trimentosa, qualis est haeretiscatis , ulla cum specie veri desendi possit. Rem hanc in aperta luce collocarunt viri docti, qui data opera de libertate conme/itiae & mutua tolerantia scripserunt; inter quos eminent P. Bolius , Lolitis & alii multi ; quibus adjungimus merito Anovνmum Gallum , qui anno hujus seculi labentis .s TS 3. libellum edidit lectu dignissimum, cujus titulus est: Eaccord pre- fait de la nature de la Rasou, de la RMelation V de la Polirique, ou Treste dans sequel on e tablit , que les vora deriguerir, en matiise de religion, blessent les Boiis de Phumanite , V sontegalement contraires aux lunueres de la rason, a la morale evangssique V au verissis huisu de PDat. Par itn Gentithomine de mandie , ancien Capitaiste de Coasterie au sertace de S. M. A Agne chea Pieri e Murteau. MDCCLIII. Optandum esset, ut, quemadmodum in Anglia singulis annis ex instituto nobilissimi Fle aliquot contra Atheos S . Debias a viris doctissimis publicae

habentur Diqiliged by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION