J. Jacobi Zimmermanni, ... Opuscula theologici, historici et philosophici argumenti. Tomi prioris secundi pars 1. 2.

발행: 1759년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

tum quem clam archisemim, quem Archaeum modernorum quidam appellant. corpori Vitam motumque tribuentem, intellexisse. At si vel maxime de mente intelligas, nihil aliud concluditur , , quam eum ruptis corporis vinculis s edes mutare. Hinc in commentario vem sibus subnexo ait: si Eth & immortiuitatis nostrκ validissiinum ex ' - eo principio argumentum , quod individua, quae aedificat, adglo- ,, merat, exglomeratque, ordinat, Vivificat, movet, intexit, & utia mirabilis opifex tanto operi est priuiceta subitantia , millime dete-- rioris esse debet conditionis, quam corporeta, quae agglomerantur. - eulomerantur, ordinantur, moventur, & in illius usum affu-- muntur quorum substantia vcre est aeterna. ,,

Hactenus rumu. Quod si tandem concederemus eruditissium viro, eum transmigrationem animarum credidisse, inter stricte

sic dictos, reserendus tamen non esset t At haec de Brum sufficiunt.

' coronidis loco addam characterem animi I. Erunt, quem reocti me expressit cel. Brukerus, hist. criti philosoph. tonio V. pag. 29. Q. Bruniani in enti charaeterem inquit qui desideraverit cognoscere . illi scripta viri singulari prorsus indole praediti legenda serit; unum autem cum cura, & quam inprimis postulat, attent ne lectum, satis superqueo docebit, quam mira animi conditione ct ingenii singulari natura ab aliis

differat. Prima autem. quae in eo vigebat, imaginationis vis fuit, adeo inusia & extra orbitam rapta, ut nisi nos omnia fallant, vix simile vagantis per innumeras, easque mire inter se connexas complicatasque imagines ingenii exemplum invenire liceat. Hinc ad concipienda sibi ιδωλα , conceptusque miros, insolentes, abstrusos, ct paucissimis, ex iis praese tim, qui adaequatas & claras ideas sectantur comprehensibiles adeo Pr nus est, ut his obruere lectorem, & innumeris imagunculis replere, quam ordine singula & simpliciter enumerare , malit. Hoc non in Carminibus modo prodidit, in quibus incredibilis quaedam imaginationis licentia & lascivientis ingenii sertilitas latet; sed in iis quoque . quae dicendii genere non adstricto scripsit, ubique ea occurrunt adeo ut de abstractissumis Metaphylices notionibus miras ubique imagines seminet. Imo in ipsis ejus orationibus notionum consularum & ex hac fertilitate sua quasi mole obrutarum exempla, mirumque chaos vocum nil certi significantium, sed mentis ideas confundentium . deprehenduntur. Cujus u quis exemplum illustre valdeque memorabile cupiat, quo dictis ndes concilietur, eum epilogum orationis valedictoriae legere jubemus, miraturum quo ruat

orationis enthusiasmo quod correpti ingenii emoti sutor & insana avectatio. &

ORATIO

532쪽

ORATIO

Quibus

s. iHEOLOGIAE FROFESSOREM

ornatum esse Oportet.

Cogit lati de quo potissimum argumento, seria hac Protomarioribus, sive veris sive fictis , Felici & Regati sacra, more atque instituto Maiorum , solemni oratione celebranda, in tanta virorum amplissis rem atque docti omιm copia, verba iacturus essem, ipsa muneris, quod jam quidem mihi impositum est, ratio indicare videbatur, quid mihi agendum esset Omnes enim, quos huc magno numero confluxuros firmiter eram persu sus, non solum exspectaturos credidi, quid novus ille homo & mu steus Theologus dignum tanto gradu esset prolaturus; sed & eo dem ex hac ipsa oratione experimentum aliquod Capturos, utrum disciplinae sanctissimae atque nobilissimae naturam atque indolem calleret, nec ne. Sumus enim omnes ita natura comparati, ut credamus, eos qui sche de arte vel disciplina disseriant, modo velint, ad eam rite tradendam multum conferre posse. Cumque nuper amplissimorum & venerandorum Omnasii procerum consensu, Deo O. M. cuncta benigne moderante, tradendis sanctioribus disciplinis admo . tus essem , & hac ipsa hora venerabilis Sacro in Antisitis jussu &auctoritate nitineris mei auspicia ponenda essent, nihil rectius me . secere posse existumavi, quam si pro ingessit modulo dissererem de

iis ossiciis, quae praestanda sunt ei, qui gravissimo Theologiae Proseubria

533쪽

RATIO DE PRECIPUIS VIRTUTIBUs

setaris munere cum laude defungi velit. Verba igitur, Audi ores nobilissimi, amplissimi, ut sine ambagibus in rem praesentem eam. lacturus de praecipuis virtutibus , quibus publicum Theologia Pr fessorem ornatum esse oportet. Argumentum profecto, nisi omnia mafillant, dignum est splendido hoc amplissimorum Sc doctissimorum virorum consessu, non tantum ob virtutum ipsarum, de quibus verba facturus sum, nobilitatem atque singularem praes tantiam ; sed hoc potissimum nomine, quod i stres & venerandi Θvivasit no ri P fides, ex hoc ipso de me, suturisque meis laboribus, conjecturam secere possint; dignum est hoc argumentum persona mea, quam in posterum dum vixero per Dei gratiam sustenturus sum; dum enim nobilissimarum virtutum mentionem facio, ipsa muneris ratio a me ema tabit, ut in eas, tanquam in speculum, frequentissime inspuciam, atque ex iis exemplum, quid in posterum ficiendum sit, si mam. Consentaneum denique est hoc argumentum futuris meis auditoribus, sacri inprimis Ministerii Candidatis; ita enim mature discent, quodnam V. D. Ministri, sive Theologi, quod perinde est, officium sit, quibusve virtutibus, si quidem Deo placere velint, ornati esse debeant. Hoc unum ergo restat, Aussitores miniim ordinum amplissῖ-

atque proaurusini, ut mihi, stylo plano atque secili, quod Theo.

Iogum decet, verba lacturo, Vacivas, nullisque praeposteris rumusculis obstructas aures praebeatis. Ego saltem operam dabo, ut,

quae in medium prolaturus sum, non possitis non intelligere. De praecipuis autem virtutibus, quibus Theologiae Prosenrem

ornatum esse oportet, verba facturus, pulchre video, Vitandae omnis confiisionis caussa, singula, de quibus dicturus sum, in certas classes esse dispescenda. Et mea quidem opinione rectissime ad qui que capita, quae hic quidem quam maxime commemoranda sunt, referri possunti Oportet enim Theologum I. esse m dirim, 2. veria Marum , 3. umdesunt, Φ) pacificum , quinto denique loco pium.

Aut nescio ego plane quid Theologi nomine significetur, aut is hoc titulo dignissimus est, qui hisce virtutibus elucet atque Dret.

Agite

534쪽

S. THEOLOGAE PROFESSORIS.

II9IAgite ergo, aiιditores, singulas hasce virtutes animo atque adfectu mecum percurrite & perpendite, linguisque ac animis, ex veteri formula, favetet Prima igitur virtus, quae quidem inesse debet Theologo, est veri nominis eruditis, quae solida rerum praestantissimarum. divi narum praesenim , Variarumque scientiarum, quae ad sanctissimas disciplinas rite tractandas requiruntur, cogisitione ablolvitur ; quo inprimis pertinent Sacras Litteras interpretandi peritia; non prole. taria Philosophiae recentioris & Theologiae theoretic prueticae sei et

tia, rerumque in orbe, ecclesia praesertim, per omnia temporum

intervalla gestiirum, cognitio. Hisce disciplinis si rite est imbutus Theologus noster, eruditus merito dici potest. At quoniam multi praeposteram eruditionis theologicae opinion animo habent infixam, paulo clarius, in quo vera illa Theologi eruditio consistat. dicendum est. Ad eam igitur virtutem non requiritur, ut Theol gus noster omnes difficultates, quae quidem in Sancto Codice o currunt , tollere 3 ut chronologicos & genealogicos omnes nodos solvere; ut quicquid Prophetarum oracula habent obscuri ad digitos

reserre & definire; ut omnes ritus & consuetudines Hebraeorum, ct populorum orientalium edisserere; ut se quae circa originem mali, providentiae divinae administrationem, reliquaque mysteria occurrunt, explicare; ut omnes distinctiones Veterum & recentiorum Theologorum, quas necessitas, vel superbia, aut denique ignorantia peperit, in numerato habere ; aut ut denique omnium

dissidentium & stultissimorum, qui unquam in terris vixerunt, homunum opiniones enarrare, & singillatim convellere possit. Haec enim. si ad persectam eruditi Theologi imaginem absolvendam necessario

postularentur, fitendum esset, nullum unquam inter mortales extitisse eruditum, quod dicere absonum esset, Theologum. Omnia certe, qui sanctissimae disciplinae gnarus, rerumque divinarum v xam atque accuratam habet notitiam, lacile deprehendet, partem eorum, quae narravimus, ita esse comparatam, ut nulla acie ingenii cognosci, nullo, ne pertinacissimo quidem, Iabore & diligeuti possint comparari; partem vero inter non necessaria penitus esse referendam. Agnoverunt hoc illi, qui in hisce litteris principes fuerunt atque in iis consenuerunt. Rectius ergo de eruditione theologicuTom. II. Pars ada. Mui iam mmm sapien-

535쪽

sapiendum est. Ad veram igitur, ut perspicue metatem nostram pandamus, eruditionem, quam tu Theologo desideramus, praeter linguarum, philosophiae, theo 'giae, theo reticae & practicae, antiquitatum denique ecclesiasticarum cognitionem , requiritur ante Omnia , ut eruditio ipsius et una sapientiir iit conjuncta, Sine hac divina virtute, quantacunque rerum divinarum S huna narum notitiast instructus, frustra erit Theologus noster; quadrata rotundis,

levia gravissimis, necelsaria inutilibus miscebit; sine hac omnis ejus eruditio similis erit chaoticae in ad e, in qua non bene junctarum discordia semina rerum; sine hac per omnem vitam in supervacuis desudabit, & cum larvis pugnabit; sine hac denique nunquam verae eastaeque religionis studium atque amo rcm in pectoribus auditorum suorum accendet , sed Τheologastri potius, id est, inepti rerum

sancti itimarum & saluberrimarum tractatorla nomen merebitur. Haec vero sapientia, si cum eruditione, & variarum artium ac disciplinarum cognitione est coniuncta , incredibile quantum confert, ad ingenerandam veram solidamque rerum divinarum notitium , ad persuadendos etiam pertinaceS de gravitate, dignitate atque praestantia muneris theologici. Consistit autem erudita illa sapientia The logi in eo potissimum , ut veram, solidam Sc masculam religionis christumae ideam animo habeat infixam; ut singulas ejus partes, quatenus vel naturali consecutionis lege, vel volente ita Deo, inter se sunt consociatae, habeat perspectas; ut non tantum cognoscat scimtes errorum coelesti veritati inlidiantium, & pietati nocivum per

culum concitantium; sed & quid ad obstruenda haec mala eheu latius semper serpentia, faciendum sit, rite intelligat. Probe insu per intelligat eruditus noster Theologus, quid in controversiis, quae inter diffidentes Christianorum familias agitantur, leve vel grave,

momentosum vel inane sit, quidque adeo maxime probandum , ii culcandum, convellendum, quid vero silentio trLnsmittendum, aut ορια e ἐνικα enarrandum. Pulchre inprimis culleat Theologus no

ster quid tempora quibus vivit, deposcant; habent enim disciplinae

omnes, sic &. Opiniones hominum & errores, sua fata: quidam er. rores absurditate sua sponte corruunt; alii omnium aetatum sunt;

quidam parum nocent reipublicae christianae; alii saluti omnium in sidias liruum, mentesque Deo lucras a sanctissimis officiis Deo A. Soteri

536쪽

autem ad errorum 3c temporum fata diligenter animum convertit Theologus nollar, sic auditorum suorum quan inauxime rationem habendam et se credit; notatbium enim novit, adolescentium ingenia

varia ei se , sed & perspectum habet, quid in hac tenera & lubrica aetate quam maxime sit urgendum. Ueri nominis Theologi est, quantum ingenio, laboribus, atque precibus valet, conniti, ut futuri

Uerbi divini Minittri sciant, & quidem haud peifunctorie, quid ad sestem illam Jesu Christi sapientiam edocendam , explicandam ,

probandam, vindicandam, latiusque proferendam quam maxime iam cessarium sit; cumque eum latere non possit, religionem chriltianam totam, quantu est, docti inam esse veritatis, quae secundum pietatem eis; eam in affectibus potius sitam quam in syllogismis, vitam magis quam disputationem, amatum potius quam eruditionem , transformationem denique magis quam rationem esse; non minus operam dabit eruditus noster Theologus, ut vera & salut

ria Iesu Christi praecepta, sine quibus ne alumni quidem sancti itimae disciplinae, nedum ejus legati esse possumus, auditoribus suis incutieet ι quam vero capita religionis scitu ad salutem necessaria , idque ad exemplum ipsius sanctissimi nostri Soteris, inter omnes sapientiae Doctores & Theologos, qui unquam terris illuxerunt, eruditissimi atque prudentissimi: probe insuper gnarus est Theologus noster, Ministris in agro cum superstitioiae potius, praejudicatis opinionibus,

erroribus popularibus saluti animarum nocivis, cum vitiis denique varii generis, quam vero cum speciosis erroribus, quos superbia quorundam eruditorum male sanorum peperit, perpetuum bellum fore: muniendos igitur esse S. Ministerii Candidatos contra ea potissimum, quae maxime nocere possunt, edocendosque, qua ratione evicere possint, ut coelestis sapientia radices in animis auditorum suorum agat. Denique, ut alia multa, quae ob angustos temporis limites silentio praetermitti debent, omittam, operam dabit eruditus noster Theologus, ut quicquid explicat atque docet gravissimis argumentis & locis Scripturae probet, neque tam ad argumentorum multitudinem, quam vero ad eorum pondus attendat 3 ut facili methodo, clare & perspidue cietellis sapientiae decreta, non ex Scoti, vel Thoma, aut aliorum sophorum scriptis petita, sed ex ipsius revelationis penu depromta, Christi atque Apostolorum auctoritate M mmm mmm a sub-

537쪽

subnixa, propineti Quod si ita caussam sanctissimae religIonis agat

Τheologus noster, quantum per ingenium & imbecillitatem hum nam licet, merito eum eruditi atque sapientis Doctoris officio de-ctum esse omnes, qui suo rem quamque pretio aestimare sciunt ,

affirmabunt. II. Ad hanc autem tantam, tamque praeclaram eruditionem& sapientiam, Theologus noster pervenire non potest, nisi pertinaci diligentia, amore cumprimis veri acerrimo; igitur veri amanti simu esse decet Theologum. Cum enim nullae disciplinae, eae praesertim, quae de rebus maximi momenti agunt, rite cognosci possint sine i credibili studio & diligentia, perinde autem non sit veri cognoscendi supido, utrum rite atque recte disciplinae alicujus fundamenta, ii

dolem , atque naturam cognoVcrit nec ne; necesse est . ut ardet

tissimo veritatis addiscendae teneatur desiderio , nihilque eorum reliqui faciat, quae ad omnes sinus atque angulos disciplinae rite cognoscendae pervestigandos facere possunt. Hoc tititium autem veri cum n i cessarium sit in omnibus disciplinis ac artibus rite cognoscetidis. nemo non videt Theologum praecipue divinae hujus virtutis amore totum tactum & constrictum esse debere. Non enim hic agitur de lana caprina, de rebus nemini profuturis, de felici conjectura aut emendatione loci corrupti, de hypothesibus veterum aut recenti rum philosophorum, spinosis potius quam utilibus; sed agitur de rebus sanctillimis, divinissimis, & cum aeterna hominum salute comnexis. Quaeritur hic, utrum totum Universum & quicquid in eo admirabile est, casu, an vero divina, sapientiisima , atque potentissima caussa a mundo diversa productum & ad certos fines exoris natum sit. Quaeritur, proVidane Dei cura cuncta maxima medioxuma regantur. Quaeritur, utrum 'mentes simul cum corpore intemeant, an Vero morte careant, aeternum durent, poenarum & praemiorum capaces futurae. Quaeritur, utrum revelatio quaedam divinitus concessa adsit, utrum illi certa & infallibilia divinae originis in1int vestigia. Qtiaeritur, utrum libri, qui in manibus Christi an . rum sunt, quosque dissentientes licet in omnibus sere aliis capitibus Christianorum familiae pro divinis oraculis habent, male consutus

maleferiatorum hominum cento sit nec ne. Quaeritur, quaenam

posita etiam & conceda libri hujus divina origine vera ad salutem

538쪽

s. THEOLOGIR PROFESSORIS.

nus humanum invaserit, tantaque malorum agmina infestent, quaeque curandae naturae humanae posita sint a Deo media. Qiiaeritur,

utrum Jesus Christus verus sit Μessias, per quem solum spem beatae

immortalitatis consequendae habere possimus. Quaeritur, utrum is non solum sanctissimam disciplinam mortalibus attulerit , miraculis confirmarit, ad eam obsignandam a mortuis fuerit revocatus, sed& utrum morte sua jus vitae aeternae consequendae pro nobis fuerit

adeptus. maeritur, quibus virtutibus vir sapiens & disciplinae saniactissimae alumnus ornatus esse debeat, quid vitandum, quid vero adpetendum, quaenam vera, certa, ct infallibilia purgatae mentis, A veri Christianismi indicia, ut alia multa, quae scire veri rectique

amantium intercst, silentio praeteream. Num autem , testem c

jusque conscientiam esse volo, num inquam perinde est, quicquid de rebus adeo gravibus sentiamus nec ne 3 certe aut dicendum, im ter verum & fusum, inter opiniones stultissimas & veritates saluberia rimas, inter leve & arduum nullum esse discrimen, quod ne ipsa quidem adseruerit impudentia; aut concedendum, has ipsas propositiones, de quibus solicitum esse oportet Theologum, scitu, cornutuque quammaxime esse necet sarias, omniumque, qui vera rerum pretia norunt, attentione dignissimas. Quod si vero hoc est . audi tores , de quo neminem veitrum dubitare persuasus sum, manis stum est, haec omnia a Theologo rite perpendi, nedum aliis recteo inculcari non posse, nisi veri cognoscendi acerrimo pruditus atque incensus sit studio. Salisiacturus ergo Theologus ossicio suo. Sacras Litteras diurna nocturnaque versabit manu, vocabit in auxilium non lum divinae & coelestis gratiae auctorem Deum. ut mirabilia legis suae perspicue mentis oculis osserat, tenebrasque praejudicat tam opinionum, superbiae, de pravorum animi studiorum . dispellat; sed re doctissimos omnis aevi interpretes, quos quidem ad manus habere potest, consulet, & quicquid ex omni parte ad vorum oraculorum divinorum sensum cruendum facere potest, conquisiitis undique praelidiis, colliget. In hoc vero sancto studio staversabiriir noster, ut non potii simum quaerat, quid auctoritati suae, sectae suae, hypothesibus & opinionibus suis confirmandis & stabiliendis inserviat, sed quid senserint & praeceperint Moses & Proph iae, Chiilius & Apostoli. Hoc si semel in animum suum induxit, Μ m m in m m m 3 - si

539쪽

I196 ORATIO DE PRAECIPUIS VIRTUTIBUs

si Sacrarum Litterarum maxima ducitur reverentia, si id unum sancto quodam studio candide simpliciter, sine fuco atque malo animo, summa vero pietate ac diligentia agit, dubium non est , quin, quantum in hac rerum caligine, in tutata rerum dissicillimarum c pia, in tot discrepantibus opinionibus fieri potest, in arcem veri iit penetiaturus, atque ab omni periculoso errore liber sit futurus ;neque enim credibile est, hominem reverentia singulari Numinista una, veri amantissimum, & circumspectum, in rebus maximi momenti a vero rectoque aberraturum esse. Idem veri sudium e- ciet, ut ad explicanda & probanda sanctae religionis capita omnem diligentiam curamque adhibeat, singula, quae ad probandam thesin ex Sacris Litteris udseruntur, loca solicite examinet, ad veras He meneuticae regulas eXpendat. & qua ratione ud confirmandam Iei tentiam nultram faciant, auditoribus suis plane, perspicue atque solide ostendat. Inprimis vero operam dabit, ut veritatum in S. Litteris traditurum pondus probe expendat, atque ea quae ipsius Christi & Apostolorum auctoritate cum salute arctissime sunt con-jiuicta, quaeque adeo rite cognovitie omnium Christianorum interest. accurate distinguat ab iis, quae sine verae pietatis detrimento & s lutis dispendio ignorari possitiat. Atque haec feraci hoc disputatio. num seculo non satis inculcari posse, omnes qui verae religionis naturam atque indolem cognitam atque perspectam habent, fatebui tur. Cumque nemini quicquam quod a mente suu alienum est sit tribuendum, atque in hoste etiam sit laudanda virtus, nonsolum ipse dissentientium libros diligenter evolvet, eorum argumenta rite ponderabit , & ad Sacrarum Litterarum normam tanquam lydium

lapidem exiret; sed & ubi illi necessitas est imposita cum veritatis hostibus congrediundi, positis omnibus pravis animi studiis, set

tentiam eorum non male explicabit, non cum invisorum hominum decretis conferet, momentum quaestionis non ultra modum exage

rabit, non invidiosa consectaria ex adversariorum sententia deducet , sed cundide atque cordate cum iis aget, atque ubi a vero abis errarunt. non convitiis, sed perspicuis argumentis, demonstrabit.

Eum in finem, quantum per imbecillitatem humanam fieri potest, facessere jubebit praejudicatas opiniones, partium atque sectie studia,

quae a vero abducunt, pessimique consultores esse solent; veritat , inquam, unam in oculis feret, eam exosculabitur.

probe

540쪽

Il97 probe scἱeiis, ad eam rite cognoscendam, tradendam & vindican dum se a Deo per aeternas conscientiae leges esse obstricthim. Hanc ubicunque, & inter quoscunque deprehendit, amat; in ea deliciatur; hanc auditoribus suis commendat; ejus admirabilem vim in animis hominum ostendit; ab ea nullis sese ratiunculis, nullis partium studiis abduci patitur. Hujus denique amore totum, quantus quantus eli, sese incensum & abreptum esse, in sermonibus, seriptis, universa denique vitae ratione ostendet.

III. Eruditioni & veritatis amori comitem adjungo modestam, per quam intelligo eam animi bene compositi aequabilitatem, qua quis de se modice, de aliis benigne sentiens, tractanda sibi negotia

prudenti moderatione expendit, uti singulorum naturae, indoli, ac momento consentaneum est. Haec virtutum caeterarum , quibus homines nobilitari solent, vernix est. Haec una, caeteris omnibus praesentibus si deficiat, decus omne atque ornamentum ereptum dicas. Sume Philologum , aut litteratissimum, Oratorem disertissimum , Ph, Huphion subtilissimum, sed superbum, instatum,

sibi suffenum, omnesque aequitatis limites excedentem; tantum a erit, ut inter sapientes laudem eruditi sit consecuturus, ut potii Seum sapientes ludibrio sint cxposituri, atque in catalogum umbraticorum DOetoruin, quos Galli des Pedanis vocant, sint relaturi

Quod si caeteris disciplinis, carumque Doctoribus sola haec virtus tantam iamque incredibilem adfert gloriam, iisque conciliat optimi cujusqtie & doctissimi amorem; quid futurum ei se credemus, si sanctissimae disciplinae Doctor egregia hac dote ornatus est Singulari vero jure hanc virtutem sibi vindicat excellentillima disciplin l heologia, quoniam inter virtutes chri itiano homine dignas non ultimum obtinet locum, atque in Jesu Christo, Theologorum omnium capite atque Principe, splendidissime cluxerat. In genere de ea loquendo ex accurata sui, scientiarumque, si de eruditione sermo sit, cognitione oritur. Si quis eruditus, est & scientiarum ubdita penetravit, quo magis ad ingenii humani imbecillitatem, ad impenetrabilem plerurumque rerum mentibus vol sutilibus objectarum naturam, ad liisidentes virorum etiam perspicacissimorum sententias animum convertit, fieri aliter non potest, quin necessitate compulsus incipiat de se suaque eruditione modice sentire. Q livis pulvisculus, quaelibet

SEARCH

MENU NAVIGATION