J. Jacobi Zimmermanni, ... Opuscula theologici, historici et philosophici argumenti. Tomi prioris secundi pars 1. 2.

발행: 1759년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

ORATIO Og PRECIPUIS VIRTUTIBUs

nostrae testes erunt omni exceptione majores: norunt hoc Omnes,

qui in disciplinis philosophicis hospites non sunt. Quod si in cael tis disciplinis, philosophicis pnaeserum, in quibus excolendis omnes

rutionis vires explicant ingenia ad meditutiones abstrusissimas velutiliaturii fusta, tanta tamque incredibilis ingenii humani caecitas naturaeque rerum ambigua occurrit cognitio, quid mirum, si in revel tione, ubi de rebus altissimis atque divinitIimis, v. g. de consiliis divinis ante Omne aevum captis , de electione inter tot possibiles alios mundi hujus tot malis obruti di, de creatione omnium rerum

ex nihilo ; de providentiae divinae in regno naturae & gratiae adminia stratione 3 dc propagatione labis in omne genus humanum sese dis kindentis; de arcanis in mentes humanas operationibus ; de mysterio S. S. Trinitatis; de eonjunctione intimas. Soteris in carne manufestati cum divina natura, aliisque non minus sublimibus rebus Agiatur, suam saepe Theologus fateri debet ignorantiam 3 ut jam nihil

dicam de iis, quae extrinsecus accedunt in hoc litterarum genere.

puta de antiquissimis historiis & ritibus; de singularibus vocibus atque phrasibus Hebraeorum; de rebus gestis populorum quibuscum olim negotia Hebraeis intercesserant , & ad quas Prophetae digitum intendere videntur; de scopo, fine. & occasione singularum pro phetiarum & hymnorum 3 de temporibus quibus quaeque facta ducuntur &α Dies certe & latera me deficerent, auditores, si in patentissimum hunc campum exspatiari, & ample diiserere vellem, quantae, non mea , quae leve apud Vos pondus habitura esset, tyrone utpote in sublimi hac scientia, sed doctissimorum Theologorum sententia, in multis divinae nobilissimaeque scientiae partibus occurrant tenebrae, quamque dissicile sit illas, post eruditissimorum virorum omnibus disciplinis excultorum irritos labores, dispellere. Atque haec ipsa modestia etiam essicit, ut de aliorum opinionibushenigno semper judicet, atque ubi ubi licet, bonas in partes, quae minus caute atque circumspecte dicta sunt, interpretetur Theologus. Quod sibi fieri vult aliis etiam facit; probe cognoscit mentis humanae imbecillitatem; haud ignorat quam Varia sint hominum ingenia; perspectum habet. non convitiis atque probris, sed urgumentis peruspicuis atque solidis, lenitate inprimis, errores mortalibus eximi; placide modesteque monitos in viam revocari, nobi conciliari, ne.

542쪽

rue ita agendo ullum detrimentum pati veritatem: nunquam, quod leu tamen feraci hoc disputatio mim seculo, A quod invitus dico. a Theologis freqtientillime fieri solet, ubi de erroribus resutandis

agitur, ad intimos animorum recessus provocabit. demonstraturiis, errantem nonnisi data opera, & malo animo a vero rectoque dest

ctere ; potius rem ipsam in se, suaque natura spectataui expendet. atque ad rationis & revelationis normam examinabit. Caetera Deo

cordium scrutatori, & malorum vindici permittet. Neque circa errores duntaxat hanc sibi legem fixam esse petasuasum habet Theologus , sed inprimis hoc sibi impositum ei se officium credet. ubi de Sacrarum Litterarum interpretatione agitur.

Hic, hic sane singulari prudentia & modestia opus eae Novit Theologus Sacras Litteras explicaturus rem sibi non esse cum Aris phane aliquo aut Plauto, sed Sanctiismo Numine; nunquam igitur adeo sibi praefidens est Theologus noster, ut in explicandis difficiulimis locis se unum sapere, rectumque cognoscere putet, sed Ecalios audiendos, neque dii sentientes temere exagitandos exilivmabit; temerarias, violentas, atque audaces, Dei praesertim virtutubus molestas conjecturas atque interpretationes singulari studio evutabit , necque quicquam pravis concedet adiectibus. Uti enim vel

peritissimus Astronomus iseria sunt eruditi V m Theologi optimis

tubis instructus nullas instituere observationes potest, ubi uis cras. sioribus nebulis nubibusque obseptus est, quae astrorum conspectum intercipiunt: ita etiam interpres lucidissima illa veritatum coelestium Θdera in Sacris Scri pruris minime observabit, nisi animum serenum, trimquillum ' a distractionibus turbulentisque assectibus liberum' attulerit, quamvis caeterum ingenti eruditionis apparatu instructus. Ubi de maxime sublimibus religionis christianae mysteriis explicandis agitur, a Scholusticorum distinctionibus nugisque sibi temperabit. potiusque ignorantiam suam silebitur, quam ut tenebras offundat rebus lanctissimis. Modestam suam etiam manifestam faciet The logus in civicandis typis & prophetiis, quam nostra & patrum nostrorum memoria in multis Theologis reformatis, Belgis p esertim, jure desiderarunt viri docti. Evitanda haec sunt inprimis s culo noltro, quo longe petitas illas allusiones, atque imaginationis aberrationes non solum serre non possitne erectiora ingenia, sed &

543쪽

ORATIO DE PRECIPUIS VIRTUTIBUS

incredulis, quorum cheu hodie magia us est numerus' sine necessutate sonetissimis rebus insultandi exhibetur Occalio. Inter auduciam ergo atque temeritatem, R ilucr servile obsequium medius incedet Theologus noster, cum rerum ipsaru in sublimitate, tum reverentia erga Sacras Litteras ductus, atque perpetuo captus: nemini denique sensum, quem ipsemet aut industria reperit, aut ab aliis didicit, temere obtrudit, probe gilarus omnibus ex aequo libet lateria esse concessim, id quod verum esse putant, arripiendi & amplectendi. Quantam δυima haec vis itis utilitatem rebvspublicis , ecclesiis. academiis , quantam componendis fratrum disIidentium litibus , 8e bellis litterariis, nullos triumphos habituris, adserat; quam uberes frictus serat in animis studiosorum , quam late denique sese diffundat, Vix Verbis, audi oras, exprimi potest: temperare mihi non pos .

sum, quin Theologi , ut doctissimi, sic modestiae laude inprimis nobilissimi, H. Wisi nempe de hac ipsa Theologi virtute disseret

iis, verba adducam. Hic in oratione inaugurali ad Lugdi nenses habita, divinae hujus virtutis umore abreptus, in haec erupit Verbaris Dici denique inquit non potest, quantum commodorum in rem se litterarum ac rcligionis publicam illatura modestia siti. Qii id ani- ,, mitin Deo loquenti docilem & obsequio sum piaestabit 8 Modolia. se Quid eundem a tremendorum mysteriorum male consulta temera-- tione arcebit ac deterrebit Modesta. Qii id se iusti illimae religionisse nostrae dogmata felici in animos illapsu veritatis amantibus persua- ., debit Tractantium ea interpretum Modesta. Quid infaustas ,, lites vel praeveniet, vel dirimetr Quid inutiles, sed magno saepe

M animorum motu Egitatas controversias componet Quid

,, ubi pugnam pro Dei caussa detrectare nullo pacto licet, vi storiam si conciliabit & faciliorem R. laudabiliorem Dimicantisse Quid insanum novaturiendi pruritum, quid partium studia, quid , nocentissis arum factionum pestem e scholis & ecclesiis pellet se Modessita. Quid animos manusque in sancta inviolabilis pacis &- amicitiae foedera junget Z Eadem Modesta. O sanet beata --

is destia, tot averrunca malarum pestium , tantorumque conciliatrixis bonorum, quo te terrarum proripisy cur oculis te nostris subduari cis, tuique tabentes desiderio misere destituisy Siste gradum, redi,, propitia, Occupa animos nostros, inque iis placidissimi domina-t

544쪽

S. THEOLOGIAE PROFESSORIS.

Izo 2,, tus tui thronum: occupa hanc academiam, hanc cathedram, is tuis devotam sacris, crepante invidia, frendente discordia, se is mente ambitione, conculcatisque omnius erubi monstris, Ais exulare iusso , quidquid perpetuae adves , tranquillitati, tuori nos praesidio, tuis muneribus aeternum heri is Ita eximitu illa Theologiιs: cujus voto & meum addo. IV. Cum hae nobilissima virtute aestissime connexum est sudium pacis, seu sincerus unimi affectus, veritatem animo tranquillo. sine altesitis laesione & insectatione docendi & tuendi ; errantem lenissime tractandi; cum in viam, argumentis sincerum amorem spurantibus, revocundi; erroribus, quos parum cavet natura humana, quique vel ex connata mortalibus ingenii imbecillitate, vel obscura rerum credendarum repraesentatione oriuntur, neque spem beatae immortalitatis intervertunt, ignoscendi. Studium certe ut christiano homine omni, sic Theologo cumprimis dignissimum, quodque murificum ei decus atque ornamentum adferti me ipsum autem latius adhuc patet, quam modestia. Haec enim in circumspecto, prudentuque sui actionumque suarum examine, & benigno de aliorum initia tutis judicio, potissimum consistit. Illud vero sincerum, ardens M perpetuum desiderium, animos hominum sibi conciliandi, errai res revocandi, opiniones, quantum veritatis natura atque indoles patitur, benigne interpretandi, atque cum iis, quos noctve Christus, neque Apostoli communione verae ecclesiae excludendos esse iniunxerunt, in arctissimam societatem coeundi. involvit. Virtus certe, sive rempublicam. sive ecclesiam consideres, sive ad primcepta & exempla Jesu Christi δ: Apostolorum attendas , sive denique ad incredibilem vim, quam habet in animos hominum respucias, Theologo dignissima. Principium, quo innititur pulcherrima haec virtus, est amor proximi, divinis & humanis legibus nobis injunctus. Proximus est omnis homo, cuicunque tandem opinioni Asectae addi stus sit: non enim desinit errans csse homo, neque adeo solutus est Theologus unquam generali illo & omnibus mortalibus injuncto amoris ossicio. Quanquam enim plurimum intersit, quibus quisque rationibus ad opinionem aliquam tuendam inductus sit, atque inter graviter errantes, & cespitantes duntaxat in rebus minoris momenti, magnum sit discrimen; certum tamen est, nil Nnun tinn a magis

545쪽

magis ad qualitercunque errantes lucrandos conducere possc pacἰfica& amicabili tractandi ratione. Nola quaeritur, utrum erroribus ipsis albus sit adjiciendiis calculus, aut utrum sit asserendum . perinde esse quamcunque Ginionem in rebus ad religioncm s pectantibus amplectetimur, quod itemo sanae mctatis dixerit; sed utrum animus salutis aliorum cupidus, modestus & pacificus non plus efficiat ad errantem in viam reducendum, nobisque & Deo conciliandum. quam vero praeposterum quoddam , morosum & stipei bilin errantibus insultandi studium, studium errores in majus extollendi, ex qualibet, ut habet proverbium , musca elephantem faciendi verbo, quicquid argumenta ab invidia petita suggerunt, pleno horreo in eum coniiciendi. Atque hoc non solum verum esse quilibet, qui, quid umor proximi deposcat. perspectum habet, quaeque errantium& errorum naturra sit cognoscit,. ficile concesserit; sed & hoc ipsum

pacis studium a Christo & Apostolis fuit injunctum, ipsoque opere

variis rationibus & occasionibus demonstratum. Sanetillimus noster Soter & Apostoli, ad quod probe attendendum est, ipsos antimorum recessus habebant perspectos, quidque homines impediat, quo minus coelesti disciplinae nomen darent, accuratissime sciebant, quibus donis homines caeteri, ipsi etiam, quod nemo negat, The logi destituti sunt; hoc tamen non obstante divinam illam virtutem non solum commendarunt, sed & exemplo suo confirmarunt. Quis nescit discipulos Jesu Christi, pcrpetuos licet admirabilis doctrinae auditores, multis iisque gravibus fuisse erroribus obnoxios Z Eos tamen propterea non odio habuit, nedum insectatus est divinus Doctor, sed instar benigni parentis castigavit, erroresque sensim

sensimque animis eorum exemit, atque dum majore luce superfunderentur, expectavit. Idem benignissimus Soter & infallibilis D ctor non solum pacificos beatos esse praedicavit, sed & exemplo

suo, qua ratione cum errantibus versandum sit, nos edocuiti Cum

Miquando, ut hoc unum adducam, licet per totam vitam divinae hujus virtutis radios undiquaque sparserit, cum, inquam, aliquando una curi discipulis in vicum quendam Samaritanorum pervenisset, atque ut coelesti voci vacivas aures darent, sed sinistra, monuisses. discipulique praepostero zelo incensi postula sent, ut igne coelitus d missis poenas de pertinacibus Samaritanis sumeret, respondit: Nes L.

iis cijiιsimai spiritus Ilii sitis vos. id autem aliud, Auditores,

546쪽

S. THEOLOGAE PROFESSORIS.

ctor, quam iram, superbium, vindictae cupiditatem, insultandi errantibus studium, a norma sanctissimae suae disciplinae penitus abhorrere, atque lenitate, patientia, & commiseratione opus csse, ad coelestem doctrinam animis hominum infigendam , latius proserendam , atque ab erroribus vindicandam. Discipuli tanti magistri majore luce collustrati, & inusitani Spiritus Sancti gratia superfusi. undiquaque per Imperii Romani fines iter facientes civi et tem sapien tiam cunctos edoctiiri, modeste, prudenter & amore pleni errantexmonebant, ad amplectendam sanctissimum Christi disciplinam suaviter invitabant, naevosque Judaeorum & Gentilium animis tenaciter infixos non uno ictu, sed per intervalla eximendos esse putabant, litesque in primis nascentis ecclesiae coetibus ortas prudenti lenitate componendas esse censebant. Paulus ipse non uno in loco, plenus

licet zeli pro gloria Dei & amplificando regno Jesu Christi, Theologos, ait, esse oportere non perciUsores, non pugnaces , sed moder tos, mansuetos , a comitiandi libisve alienos , in lenitate addersarios

erudientes. Idem vitandos equidem jusserat homines pravis studiis captos, & disciplinae coelesti data opera insidias struentes, sed vita dos inquam; non convitiandos, non laedendos, non insectandos, nedum ad necem deposcendos, quod tamen majore jure, siquidem id unquam legibus divinis permitti posset, facere potuisset, cum dono instillibilitatis, quo nos Theologi omnes caremus, & potestate

miraculorum patrandorum instructus probe calleret, errantes illius

aetatis non sufficientis lucis desectu, aut ingenii quadam imbecillitate, sed superbia, ambitione & voluptatum amore praepediri, quo minus capessendae satustissimae disciplinae animos adjicerenti Et prosecto hoc ipso sanctissimus noster Soter ipsiusque Discipuli ostendernnt, quo spiritu ducerentur, quamque casta atque divina sit religio ab ipsis

tradita. Veteres sapientiae aut potius insanientis sapientiae consulti, diversitate opinionum inter se distracti, cerdonum ritu quas de pauma certarunt, quid altercando, rixando, insectando & convitiando possent, adeo ut rabies haec a sapientibus inter ipsos viris, Lucumo Praesertim, uti merebatur, non solum salse fuerit perstricta, sed AVehementissime exagitata. At docendi ratio Christi & Apostolorum nonnisi pacis & amoris studium spirabat. Et certe, quisquis naturam indolemque veritatis & errorum attenta mente perpendit, facile d Nnnn nnn 3 prelie

547쪽

prehendet, nihil esse ad veritatem animis hominum insinuandam , errores contra iis eximendos, placido hoc & pacifico studio aptius& accommodatius: veritas alia ratione demonstrari non potest quam argumentis ; argumenta autem vim suam atque efficaciam in animos hominum non exerunt, nisi iis ita utaris, ut is, quem verum idque maximi momenti edocere vis, sentiat te amore ejus tactum

esse, te bene ipsi cupere, atque nihil maiis in votis habere, quam ut Deo concilietur, vetaeque & coelestis sapientiae uberrimos percupiat fructus. Idem dicendum, si errantem corrigere velis ; errans, dum errat, recte se sentire atque agere putat; errorem pro vertitate deosculatur, ignorantia, praejudicatis opinionibus, auctoritato majorum, aut pravis studiis abreptus. Quid igitur 3 num convitiis. insectationibus, vel poenis fieri posse existumamus, ut placide argumenta nostra expendat Z ut in nostram sententiam concedat, &victas det veritati manus y certe non magis credibile est, violentis ejusmodi mediis errantem in viam iri reductum, quam certum, urbem munitam syllogismis expugnatum iri. Contra si amice, in deste, & pacifice cum eo agas, spes esst, eum, siquidem serena

mente ad opinionum suarum fundamenta Oculos convertit, errorubus valedicturum; aut si id non fit, non male tamen de nobis sei serum: omnes certe veri rerum aestimatores judicabunt, nos officio

nostro ex asse satisfecisse. Neque hoc duntaxat ex ipsius veritatis atque erroris indole sponte enasci palam est. sed & idem omnium tam porum & seculorum experientia comprobavit. Quid enim quaeso eoelestem doctrinam, nullis pravis hominum studiis blandientem, prumis poli excessum Christi & Apostolorum seculis, adeo Gentilibus

commenduvit, tantosque in animis eorum stimulos excitavit, uetanto tamque generoso impetu incitati, exquisitissima tormenta, &mortem ipsam perpeterentur ; quid, inquam, divinam illam Lipiet tiam, quam Philosophi illius aetatis pro stulta quadam & inepta credulitate habebant, adeo commendavit veri amantibus Z num caviulationes primorum Christianorum, num proscriptiones, carceres an vero amica, lacrymis mista, argumentis suffulta, precibus coi temperata eorundem piorum hominum oratio r Quinam magis reupublicae ac ecclesiae saluti detraxerunt, quam Theologi rixosi, superbi, disputaces 3 Quid tantas, tamque acerbas turbas primis post imperium constantini annis . & sequenti aetate magis excitavit, quam

548쪽

S. ΤΗΕΟLOGI E PROFESSORIS.

intempestiva orthodoxortis pariter & Heterodoxorum, uti vocantur, cum clisside litibus agendi ratio 7 postquani enini semel peltilens opinio, AEgusini contra Donatisas libellis non parum confirmata, in animos hominum irrepsisset, errantes nimirum quosvis sine discrimine atro carbone non solum cise notandos, sed persequendos. ilia

sectandos, & quidquid praeposterus zelus, quicquid ira ac superbia, pessimi consultores, suadere possient, contra miseros homines et adhibendum; infinestis malis nullum finem habituris fores apertae, atque religionis nomine, quidquid unquam sceleratum atque impium factum & tentatum fuerat, excusatum; innumeri hypocritae lacti. religioque ipsa sanctissima incredulorum cachinnis objecta, atque inter Christianos hydra quaedam malorum caput extulit. Possem, rixellem, integrarum sectarum, vel privatorum exemplo, ex omnis aevi historia, sacra praesertim, id comprobare, nisi vererer, ne da eruditione vestra minus praeclare sentire viderer : quis enim tandem

eruditorum haec ignorat Z Et quid tandem funestas illas lites, inter

fratres post tempora Reformationis exortas, &eheu adhucdum din. raiates aluit, aurit, confirmavitque magis, quam Theologorum quorundam male sanus servor, in judicando superbia, & alios i sectandi studium 8 quid contra a multis retro annis nuperrimeque, atque utinam tandem non sine successu i spem nobis injecerat pacis alicujus sacrae ineundae, promovendae, & tandem ad finem perditacendae, quam Vero ad pacem, moderationem, & leves illas controversias componendi studium non sine providentia Dei incitata ingenia 3 At audio quosdam dicturos, me verbosum satis esse in hoc pacis studio commendando, dememinisse autem verit iis , cujus studiosissimum eise oporteat Theologum, Zelique, quo armatus cile debeat. At in salvo res est Auditores; nihil detrahit pacis studium veritati; licebit, imo oportebit semper Theologum si mr non postulat hoc studium, ut gravem errorem levem esse dicamus, aut plane excusemus, nedum ut pacis caussa gravissimis erroribus patrocinemur: alienum hi,c est a sanctissima disciplina, atque a pietate & gravitate Theologi. Hoc unum studium illud pacis deposcit, ut nemini temere insultes; ut errantem consiliis plenis amoris & perspicuis argumentis in viam revoces; ut mala non e Pgg

res; ut statri in icvibus erranti ignoscas; ut quicquid lenitas, amor& preces efficere possunt, ad lucrandum eum adhibeas. Haec omnia salva

549쪽

salva veritate , salva orthodoxia fieri potniit, & debent. Bonoetiam sis animo, tu quisquis es, qui te zelo Dei incensum esse ais ad oppugnandos dissentientes. Si enim zelus tuus veri nominis x lus sit, non caecus impetus, non zelus pro opinionibus tuis, nocixelus pro auctoritate tua, gloria tua, secta tua, commodis tuis ;sed potius zelus pro gloria Dei, Pei inquam, zelus non magis errori. quam vitiis inimicus, Zelus amore proximi & veritatis unius injectus, zelus cum prudentia & charitate coniunctus, zelus qui per omnes animi tui, ut ita dicam, artus atque sinus sese dissundat. atque vitiis omnibus bellum indiciit, gelus dcnique purus, castus. Dei ipsius, Christi A Apostolorum exemplis roboratus, si, inquam, hic gelus pectus tuum implevit, pacis & veritatis studio non solum non obstaculum ponet, sed potius Verum atque castum veritatia amorem progenerabit. V. His tandem vἰrtutibus omnibus accedere, vel botius omisnium radix esse debet vera pietas, quae dignitate prima, ultimo loco

a nobis ponitur, quoniam ostendere animus est, caederas onu es, quas enumeravimus virtutes, nisi hac accedente, vanas esse, si item

vero suo ornamento, praecipuoque praesidio destitutas. Antequam autem de necessitate & utilitate hujus virtutis, qua Theologum orista natum esse oportere dixi, agam, paucis, quoniam. res ita postulat, quid per Theologum pium intelligam, dicendum est. Nimirum non eum hoc titulo dignum judicamus, qui morosus, tetricus atque -- parata fronte est; qui in vultu omnibusque suis actio ilibus nescio quam autheritatem prae se fert; qui murmura secum semper Se r biosa silentia miscet; qui pietatis supremum gradum esse putat, singulos religionis syllematicae articulos ad digitos posse referre; qui pro mittulistimis opinionibus tanquam pro aris atque focis pugnat; qui ad qualemculique dissensum fiatrum, novamque opinionem, tanquam Hannibal esset ante portas, maximos suscitat clamores; qui

in rebus indifferentibus, & ad pietatis studium promovendum nillil quicquam facientibus, vindicandis tamen & tuendis servidissimus est; qui ungulis opinionibus & consuetudinibus Majorum tanquam faxo adhaeret; vitiis gravissimis ignoscit ac palpum obtrudit, in leviter vero dissentientes asperrimus, parata tollit cornua; aut qui denique mysticis nescio quibus contemplationibus intentus, Seraphici alic

550쪽

S. THEOLOGIT PROFESSORU.

II ius Doctoris gloriam quaerit, perpetuis Deorum conviviis sese Interesse jactitat, omnesque qui vel levissimas opiniones . sed sita semientia, Se quidem sola, gravissimas, in dubium revocant , & quantum se se est ad trii ita tartara mittit. Sed is nostra oziluone pias dicendus est Theologiιs , qui solidam, accuratam, atque masculiam religionis a Christo Sc Apostolis traditae animo infixam .habet in ragiis nem , qui eam sblidis argumentis explicare, probare A vindicare potest , qui gravis, veri rectique amans, Gadidus atque simplex est; qui Deum ex animo amat, puroque & casto gloriae divinaei ardet zelo; qui non minus erroribus quam vitiis perpetuum indu kit bellum; qui fieqtientius cum vitiis suis, quam cum haereticis pugnare solet; qui semota onmi hypocrisi, saepe de rerum omnium vanitate, virtutis praecellentia, futura vita, de emendundo depravato Christi misimo non secum tantum cogitat, sed & cum cordatis viris, auditoribus inprimis suis loquitur; qui Depissime precibus apud Deum intercedit, ejusque gratiam implorat; qui omnes virea ad proferendam & latius disseminandam veram virtutem atque pietatem impendit; qui ad Sanctissimi Soteris exemplar, quantum in hac rerum caligine fieri potest, omnia sua instituta ia consilia exigit; qui non tam laborat, ut erudit is & celebris Doctor, quam vero ut pius & Dei amicus evadat; qui nihil eorum intermittit. quae ad discipulos suos cutae suae commisses meliores reddendos facere possunt; qui denique in omni vita, institutis &actionibus hoc unum agit, atque in eo ad usque ultimum vitae halitum perdurat.

Di Deo & Soteri suo Jesu Christo in vita & morte placere pollit. His virtutibus, quantum per ingenii humani imbecillitatem licet, si

ornatus est Theologus, vere pium esse jure contendimus. Non autem necesse esse puto, auditores, ut pluribus probem, necessum esse, ut Theologo haec virtus insit: novimus omnes, neminem

Christianorum spem beatae immortalitatis habere. aut sanctissimae disciplinae alumnum esse posse, nisi idem pius sit. Totius religi

nis christianae indoles atque natura ostendit, Deum hoc unum vetile atque agere, ut homilius multiplici errorum labyrintho seducti.

vitiisque immersi, per Jesum Christum in tutam ac plenam verae talicitatis possessionem vindicentur. Et quid tandem aliud animo

infixum esse debet, quam hoc, nimirum ut veritatem, quae tacundum pietatem est, non tantum validissimis argimentis probet,

SEARCH

MENU NAVIGATION