D. Aurelii Augustini ... Omnium operum tomus primus decimus quo Retractationum libri duo, variáque illius opuscula, ... continentur. Omnia vetustorum codicum collatione, ab innumeris mendis repurgata, ac summa fide pristino suo nitori restituta, nunc

발행: 1563년

분량: 1298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1181쪽

sermo LXIIII.

cium deo est,ut Christiani quod negligenter egerint,per sacras obl tiones & eleemosynarum largitionem placare s sinent,& per vera, ut praemittitur consessionem, cordis coistritionem ac omnimodam satisfactione, per orationem puram, per ieiunium S abstinentiam peccata sua abluere velint. Et vos similiter agentes in omnibus vosmetipis considerate propter quid in hac valle nil seriae,id est,in hoc mundo nati estis. Et cur nisi ut nuduli primorum parentu peccato exigente, de paradiso in praesens exiliu relegati, benefaci do ad patria reuertamur.Si igitur per ignorantiam,vel alias contra deum quicqua peccado egistis, per opera vestra bona id emendare non tardetis.Hoc vobis ad memoria solicite reducendo,ut si quis legitimatus sit in domo sua tranquille Rpacifico ut bonum decet Christianu vivat, paretibus hono-xcm impendat, uxorem diligat, filios, catholica fidem S dei I cm cum summa disciplina instruat, ut deum diligere, timere & honorare sciat. Hoc enim beneplacitu est apud deu. Super omnia turpiloquia abstinentes charissimi, proximis

vestris detrahere nolite,sed si alicui aliquid in aliquo displucet, illa Euangelici sectantes doctrina, arguite & monete in charitate,& n illum lucrati fueritis, vosmetipsos salvabitis. In omnibus ebrietatem cauete, Haec enim subuersio magna Mattest animae. Sicut enim ignis facile incedit stipulas, S leuiter siccas exurit paleas, sic Arietas corpus corrupit & animam simul & corpus in graue peccatorii incendiu deiicit,& pr cipue in iuuenibus.Vinum enim & iuucntus, duplex incendium. Propterea qui ab ebrietate non cauet peccatum non euadet. Ad ecclesia quando venitis cuin summa reuel entia,& timore maximo intrare de iis, considerantes quia ad dominum & dominatore univcrsae creaturae vaditis,eide ibide pro iacgligentiis vestris venia deprecaturi. Dum etiam in ecia clesia stamus orationes domino pro peccatis nostris fundentes,prius tamen operibus fidei inquantum possibile est iust . scati oculos mentis ad deu leuemus seinper intelletes quλη riri taliter de supernis a deo cosolaxio nobis prςbetur. Oeuli enim IV domini super iustos,&aures eius in preces eorti. Ista si stequenter seceris, S prae oculis de ii habueris, inimicus fugiet a te. Angelus cnim dona ni bonus adiutor tibi crit si metem tuam firmam in his existere pcrspexe iit. Cosidera quia pius& misericors est deus & puro corde te deprecitcs misci icon.

i dixer

1182쪽

3io D. August.Seriad fratres in eremo.

diter recipit, promissiones suas non elongat,& alleuat ae iamnat eos qui contriti sunt corde.Hoc etiam ch arissimi latere nos no debet, verbis Christi per scripturam sacra nobis nuriantibus,quod istius naudi finis appropinquat, & per quotidiana signa quae per Euangelium praedicta sunt, & quotidie fiunt, pero in proximo eius esse aduen tum, ut per ignemo. omnem iudicet mundum. Ecce enim dominus veniet,&omnes an eli eius cum eo, & virtutes coelorum mouebum tur. Tunc sedebit redoptor noster rex omniu in sede maiestatis suae,&confregabutur ante eum omnes gentes, S separ

bit eos ab inuicem sicut pastor segregat oues ab haedis. Qui boni sunt,statuet eos ad doteram suam,malos vero ad sin stram .Et his qui a dextris eius erunt,dicet, Venite benedicti patris mei. percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi .Esurivi,& dedistis hi maducare. Sitivi,&dedistis mihi bibere. Nudus eram,&operuistis me. Instamus eram & in carcere,& visitastis me, &c. Tunc respondebunt iusti,dicentes, Domine, quando te vidimus esuriente &stientem & nudum & infirmum vel in carcere,& ministrauimus tibi'Tunc respodebit illis.Dicens, adiu uni de minimis meis fecistis, mihi secistis, His vero qui a sinistris eius erunt,dicet, Discedite a me maledicti in ignem artem ii, qui praeparatus est diabolo & angelis eius. Esurivi enim , & non dedistis mihi maducare,& sic de singulis. Et ibunt hi in supplicium aeternum,iusti aute in vitam aeternam. Considerate i itur filioli magnam dei pietatem,quali nos in peccatis no- ruis susseri patietia. Pensemus iudiciu illud iuturum, ut pescata nostra nobis non improperet. Propterea charissimi hoc nobis in omnibus considerandu est dum unusquisq; potest, dum tempus habet; dum preciu in manibus tenet,& in tu tum praeualet redimat se unusquisque ne debitor peccati ae in seruitute diaboli persistat.Et exinde vos seculares post poenitentiam & reconcillatione actain, secundia sacerdotis consilium communicate remporibus praecipue ad haec ab Ecclesia ordinatis. Prius tamen ante plures cies a propriis etiam uxoribus abstinete, ut invido corde,& casto corpore sanctum

sacrificium accipere positis. Sacerdotibus vestris honorem impendite, & eis propter deum obedite: ipse naq; dominus Q M. ad ipsos dicit, Qui vos audit me audit, & qui vos spernit me

spernit.Fili j honoret parentes similiter& omnes Christiani inui

1183쪽

sermo LXIIII.

inuicem vos honorate: scriptum namq; est,Ηonore inuicem praeuenientes. Esurientes pascite, sinentibus potum porrigite,hospites S peregrinos Taecipue pauperes suscipite, humanitatem quam potestis illis impendite , pedes illorum i

uate, vestite nudos, in tribulatione positis subuenire: consolainini dolentes, infirmos visitate, mortuos sepelire . in ca

cere positos requirite , S de bonis vestris quantum facultas vobis a domino cocessa suppetit subuenite ac eis mini lirate, viduis & orphanos in tribulatione positos adiuuate, ratir res & oppressos a prauis hominibus vel iniquo iudicio, m- quantum vobis possibile est adiuuate, seu adiutorium praestate, iudicium rectum ac ius liciam seruate, misericordiam in omnibus Acite,pacem in vobismetipsis habete, & eos qui discordes sunt ad viam concordiae reuocate. Symbolum &orationem dominicam tenete, filios & filias vestras docete vi&ipsi teneant. Filios quos in baptismo recepisti, in fide erudite,&scitote vos pro eis apud deu fideiussores existere. Et ideo semper docete,indesinenter castigate, & corripite illos. Oinnes vero subiectos vestros,ut tenemini admonete ut

sobrie,caste pie,& iuste vitiant in hoc seculo. Veritate corde& ore dicite,castitatein & continentiam seruate, sobrietatem S parcitatem cibi & potus habete,ieiunium seruate, seniores honorate,iuniores in Christi amore diligite,patientes estote ad omnes, benefacite his qui oderunt vos. Charitas & gaudium, patientia, benignitas, bonitas, spes, fides, modestia, mansuetudo c6tinentia,castitas & dilectio sint in corde vestro tu piter. Et haec in cogitationibus sanctis, & eloquiis ac operibus piis conservate. Humilitatem ante omnia custodite&tenete. Spem vestram totam in domino ponite.Bonum cum aliquod in vobis inueneritis, non vobis ad laudem vestram

inanem , sed deo ad sui floriam, qui hoc vobis dedit, asscribite. Malum vero quod in vobis videritis, non dei causa, sed vestra culpa, & negligentiis vestris hoc factum sore sciatis. Diem iudicij timete, gehennam expauescite, vitam aeternam desiderate, cogitationcs & opera simul & verba die noctuq; in bonum custodite. Transitum vestrum de hoc mundo qui semper appropin uat omni die sperate. Praecepta dei adimplete M in eius misericordia nunquam desperate. Quod sibi quis fieri noκ vult alij non fac at. Et prout vultis ut faciant vobis homines bona & vos facite illis similitur. Charitatem

1184쪽

311 D. August. ser.ads atres in eremo.

autem, quae est dilectio dei & proximi, in omnibus & ante

omnia seruate. Nemo se circuueniat fratres, quia omnis homo qui post baptismum mortalia crimina commisit, seu homicidium,adulterium fornicationem, surtum, falsum testimonium, periurium , & his similia peccata mortalia perpetratus suerit, si paenitentiam veram no egerit, eleemosynam iustam non secerit, & in bonis operibus non permanserit, nunquam in regnum coeloru intrabit,nec possidebit gloriam Galae. s. aeternam,sed cum luctu in infernum descendet. Nam quit Ita s. lia agunt regnum dei non polsidebunt: proinde scriptum est: Nequaquam deus delinquentibus parce quoniam peccisor aut flagellum temporale habebit, aut purgationem in hoc seculo faciet,aut puniendus relinquitur aeterno iudicio, auti quod male admiserit puniendum, punit in hoc seculo: ac proinde est quod delinquentibus non parcet deus: & alibi seriptu est, Nulla peccata deus permittet inulta, hoc est, sine vindicta: quia certe aut nos hic vindicabimus peccata nostra per puenitentiam,aut illa vindicabit deus per seueritatem i diei; &iusticia. Et illud scitote certissime& firmiter credi te,

quod omnis homo quamuis seu quantumcunq; criminosus fuerit,seu peccator extiterit, si veram poenitentiam egerit,ac iustas eleemosynas secerit, & in bona deuotione cum operibus iustis permanserit, mortem aeternam non sustabit, nec

unquam in infernum descendet, sed ab angelis sanctis post vitam praesentem in coelum leuabitur,& gloriam possidebit Z τm r. aeternam: unde deus dixit, Non iudicabitur homo bis infremoro. idipsum: & Apostolus ait, Si hic iudicaremus nos,uequa- . r.υ. quam a domino iudicaremur. Hoc est quod illi qui in hae vita praesenti per veram poenitentiam iudicant,in iudicio extremo de his non iudicabuntur, quia sic eorum iudicium in hac vita terminatur, Vnde & alibi scriptum est, quod si nos persecte poenitentiam egerimus , non solum deus cuia pas nostras remittit, sed post culpas etiam praemia promi est. Ideoque fratres charissimi, vitam nostram invita pra senti emendare festinemus, & quicquid mali contra princepta dei secimus defleamus, & ulterius peccare cesseimus,

ac in voluntate bona,cogitatione recta,& verbis ac operibus sanctis nos conseruemus, auxiliante & gubernante domino

nollio Iesu Christo, qui vivit & regnat deus in secula secu

1185쪽

URatres charissimi,unusquisq; peccata sua emedare debet ι

inquantum praeualet Deo auxiliate.Omnis enim homo Chtistianu; desiderare debet patrem coelestem, & deum pa- , trem omnipotentem qui in coelis habitat,ut dicere mereatur, Pater noster qui es in codilis: Ibi videlicet ubi est pater de coelis, ubi est patria nostra coelestis, illuc desiderare debemus ut perueniamus: ibi peruenire speremus, ut S illic permaneamus. Ista naque vita non coelestis, sed terrena, non patria,sed exilium, nec perpetuasta transtoria,quia quotidie ad finem prona. Illa vero patria coelestis in qua Deus cum sanctis angelis & electis suis habitat,finem non habet.Vere igitur stuutus est, qui ad talem patrem talem l , patriam ac talem cori stium ciuium societatein peruenire non desiderat. Quis est ille qui in captiuitatem ductus vltra ad patria redire nolles Quis in carcere tenebroso positus amplius exire nollet &lucem videre' Quis usque ad mortem famem sustinen si ei manducandi possibilitas ast uerit,no manducaret Quis stimpatiens,si facultas bibendi extiterit,non potaret Nobis ch ristinii mundus iste vere no patria, sed cartiuitas Babylonica, est, quia multipliciter diuersorum inimicorum nostrorum laqueis irretiti, mundi videlicet carnis , & generis humani inimici, vita etiam praesens non libertas, sed carcer peccatorum nobis est. De hac igitur captiuitate, de hoc tenebrarum carcere eripi laboremus,& no viserui hunc cibum & potum. vanitatis Pragentis anxium,& laboriosum appetamus,sed 'efilii liberi coeletam desideremus cibum & potum, hunc Vi- . desicci qui plena satietas es ciuium supernorii Pro hoc cibo, pro hac coelesti vita creatorem & gubernatorem nostrum rosave debemus & orare, ut in hac valle miseriae seu exilio pr lenti nos custodire & gubernare dignetur,ut opitulante illo, ad portum salutis peruenire valeamus. Mundus enim iste similitudinem maris habet. Mare sedici, similiter & mundus.

Ex hoc foetore, auxiliate deo,extrahere nos debemus.Opo tot namque cum humilitate maxima orare deum creatorem nostrum lanctosq; suos precari, ut ex valle lachrymarum nos cruens , ipsorum ciuium supernorum consortes nos emciat.

Illuc enim summo studio properare debemus, ubi sine in te

1186쪽

314 D. August. Ser. ad fratres in eremo.

ruptione manere speramus,ubi nullus timor de morte,nulla dubitatio de hoste.Ibi vita sine fine, iuuentus sine senectute, lux sine tenebras .gaudiu sine tristicia,voluntas sine molestia, requies sine labore, claritas sine nube. Haec autem vita ho

renda est & laboriosa, stagilis & iastidiosa, caduca ac misera, deceptrix atq; dolosa, & aerumnis ac scadalis plena. In luctu nascimur,in labore vivimus, & in dolore morimur. Et quod peius est &super omnia magis dolendum, quidam peccatis

exigentibus no consessi nec contriti,de hac vita migrantes ,non tum temporali morte plectuntur, sed & in inse num deducti morte mori situr perpetua. Vitam etenim suam sine omni pietate duxerunt,& ob hoc multa tormem passuri

nunquam vitam consequentur aeternam. Dum enim tempus

habuerunt, vitam suam emendare noluerunt: Plus gulam amantes quam abstinentiam sectantes, plus luxuriam quam castitatem, magis terrestria quam coelestia, plus creaturam quam creatorem diligentes. Abstinentia ducit ad castitatem, castitas perducit ad gloriam, & sornicatio demergit ad poenam.Castitas ad coelum subleuat,& luxuria in infernum prosundat. Castitas sanctis angelis unit fornicatio autem darin nibus iungit. Sobrietas cogitationes sanctas instituit,ebrietas vero etiam si audit verba sancta, in corde non suscipit.Opo

tetergo unumquemq; verum animae amatorem, non solum

corpus nutriendo diligere, sed & animam nutriedo nutrire. Viuemus naturaliter qudd si corpus esurit cibum quaerit: sistit potum appetis:s nudum est,uestimentum desiderat: R quiem petit cum labore, somnium quaerit dum dormire in-sestat,& sic de caeteris corporis necessitatibus. Anima autem omnibus his indiget. Praeceptu domini panis eius est,oratio sancta potus, vestis eius veritas & iusticia, requies humilitas& obedientia. In hoc etiam couiuio aeternae societatis multi sunt vocati, pauci vero electi. Alij accipiunt fructum tricesi- Aia ρ.aa. inum, alij sexagesimum,alij Vem caesii num. O quam beata Mai. s. est illa anima cui dominus deus dignatus est cocedere mansionem in aeterna requie. Et qui hanc mansione,regnum videlicet coeleste ingredi voluerit, non superbus neq; auarus, non inuidus nec iracundus, non gulosus nec ebriosus, non cupidus nec luxuriosus, non periurus, non homicida, non

salsitor neq, adulter,& sic de singulis. Quamuis autem infinita mala perpetrauerit,de dei tamen misericordia desperare

1187쪽

non debet,sed spem habere debet de dei misericordia & sduciam recuperandi salute,per vitae suae emendatione & bono rum operu exercitatione. Verba dei libenter audire,ad Ecclesiam dati genter conuenire, sacerdotibus saepissime confiteri, omnibus hominibus charitate firmam tenere. Qui enim charitatem non habuerit, in vita aeternam introire non Valebit. G ω. s. Paruo tepore homo vivit in hoc seculo. Dum igitur tempus a. r. c. habemus operemur bonum ad omnes,dc vias domini praeparemus bonas. Ecce nune tempus acceptabile, ecce nunc dies

salutis. Salus hominum Christus est. Si parentes nostros &amicos diligere debemus, quanto magis illum diligere tens

mur,qui dc nos de nostros secit dc creauit paretes. Hunc amemus qui uniuersi dominatur creaturae, scilicet deum. Diltigamus proximum sicut oc nos,quia de terra sicut de nos proximi nostri sunt formati, ut per hoc vitam mereamur aeter nam , ipso adiuuante qui vivit dc regnat, dcc.

PIus dc misericors deus fratres charissimi ad compuncti

nem dc poenitentiam nos hortatur, dicens. Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio Sc fletu dc planctu, quia nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur Sc vivariec iterum, Noli tardare, inquit Propheta,conuerti ad domi- se RIDnum: Convertimini ad me in toto corde vestro , id est,ad Eretis. dominum deum vestrum. Et ne disseratis de die in diem: de iterum, Cum conuersus ingemueris , saluus eris. Conuertimini igitur charissimi ad dominii deum nostrum, tanquam boni ferui ad fidele dominum. Humiliemus nos in cospectu dei, de ploremus ante deum qui fecit nos. Non dedignemur in hoc seculo agere poenitentiam, dc peccatorum noni orum pGcari veniam, ut infernalem euadere possimus poenam, dc ad aeternam peruenire laeticiam. Emendemus ergo nos in ieiuniis,dc vigiliis 3c caetexis operibus piis, scientes quod cor contritum de humiliatum deus non spernit sic enim ait apostolus, Castigo corpus meum de in seruitutem redigo. Si P .H-

pro carne nostra laboramus, laboremus etiam pro anima δ.Cor. s.

nostra quae dignior est. Si curam habemus pro satietate mi-sdrae carnis nostrae,quam post paucos annos vermes deuor bunt in sepulchro,quanto magis despicere non debemus animam quae Deo dc angelis eius praesentatur in coelo. Cogitate

3 3 fratres

1188쪽

Batres charissi iis,quia abundantia pabuli luxuriam admini strat, cum caro in tam copiosis deliciis satiatur, & mens tantis mulcetur diuitiis, in pinguedine carnium prouidetur esca

vermium. Iterum rogo vos fratres, uoties iuxta sepulturam

diuitis transitis ut diligenter inspiciatis ubi sint eorum diuitiae, vel ornamenta, ubi gloria. ubi vanitas, ubi luxuria obivoluptas, vel ubi eorum sunt spectacula. Considerate diligenter & videte & agnoscite, quia nihil aliud in eis est, nisi cinis S sortor, & vermis. o homo vide sepulchra mortuo. rum, S dic tibi tuipse, & loquens tecum dicere potes, Ecee nunc ex illo misero qui hic depositus suit, nihil aliud nisi ossa & puluis euenit. Et vere homo si ipsa ossa aridi audire volueris, tibi praedicare poterunt & dicere , O miser qua tum pro cupiditate huius seculi discurris,aut quid superbiae vel luxuriae ins elicia colla submitti vi quid te applicasti adseruiendum crudelissimis dominis, viciis videlicet S crini,nibus. Attende ad me & ih telligeicossidera me,& vel sic tibi horreat luxuria tua, vel auaricia tua. Hoc quod tu es ego sui,& quod ego sum modo tu eris postea. Si in me permansit

vanitas,te non consumat iniquitas si me luxuria polluit, te exornet castitas, vide puluere meum,& relinque desiderium tuum malum, &c. Ideo quantum possumus,auxiliante deo, laboremus ut aliorum vulnera nobis conserant medicamemta,& aliorum mors ad vitam nobis prosciat, & hoc optime

seri potest si plus erimus seliciti pro anima quam pro corpore , ut cum caro nostra suerit in sepulchro posita, anima nostra bonis operibus in coelos eleuetur ornata , O anima sinos deceperit,aut pulchritudo alienae mulieris aut concupiscentia carnis, quae est ruina anima ,scito quod corpus simul cum anima poenas habebui, Nam cum caro nostra putruerit in sepulchro, anima nostra torquenda mergetur m inserasti baratro. Eccc quales praedicationes ossa S cineres mortu rum quotidie proclamant ad dominu. re dico fratres cha.

rimini quicunq; luxuriosus, vel negligens ea quae dico cum

magno timore suscipere voluerit,& cito ad medicameta nitentiae confugerit & in podinitentia ex hac vita migrauerit,

paradisi gaudia possidebit. Quam si non egerit S mors repentina eum praeuenerit, sine ullo remedio aeternae poenae cruri

tus habebit. Nos igitur dilectissimi fratres quantu possitimis

cum dei adiutorio contra carnales concupiscentias yiriliter . pugnemus,

1189쪽

Sermo LXVII.

pugnemus,ut deuictis huius seculi voluptatibus aeternu prae

Dilectissimi fratres, oportet humilitatε nos habere. prae- θcepta dei custodire, charitatem tenere, veritatem sequa& sugere vanitatem. Veritas enim mundat, vanitas coinquinat. Veritas Christus est sicut ipse dicit Ego sum via, veritas, ct vita. Via recta lux vera & vita perpetua. Veraces fili 1 dei sunt, mendaces, ero filii diaboli.Vnusquisq; enim cuius opera agit,eius filius appellatur. Qui sequuntur deum, semper in luce sunt. qui autem imitantur diabolum, in tenesaris ambulant , & lucem nunquam habebunt. O dilectissimi filmquam malum & quam peruersum est dimittere lucem & Ω- qui tenebras, sugere vitam & appropinquare morti, dimittere veritatem & sequi mendacium, delectari in vana gloria& spernere sempiterna, iocundari inuraesenti dolore S na, & amittere laeticiam & quietem sempiternam. Solptura enim dicit , Non quaeras gloriam &non confunderis cum floriosus fueris. Beati illi qui oculos habent spiritales , &contempl imur coelestia, de respuunt terrena. Ex hac enim

fragili misera & breui vita sestinat ad illam beatam requiem sanctorum quae nunquam finietur, illuc sestinant, bisemper permanere sperant, ubi non est timor de morte, nec pauor de hoste. Ibi est vita sine morte, iuuentus sine senectutis expectatione, lux sine tenebris, gaudium absque tri ilicia,

voluntas absque iniuria, regnum sine commutatione, requies sine labore, satietas sine fastidio, de claritas sine nube. Ibi est vita angelica semper laeta. Laticia huius seculi licet Cepe gaudium esse videatur, saepissime tamen in traiticiam vertitur. Regnum dei non habet fine, vita huius seculi hor. renda est. illa vero manda atque desideranda. Haec enim praesens vit misera & caduca est, immo incerra, deceptrix &insatiabilis. In poena & luctu nascimur, in miseria & angusta nutrimur, in labore vivimus, in dolore morimur, dc in fine quod in gis dolendum est, si impoenitentes discedimus,

perpetua tormenta patiemur ana veniam postinodum non

consequentur qui dum tempus hic habuerint, & poenitentiam condignam non egerint. Nam qui praecepta Chri iri non habent, vel eum habentes non seruant, Spromisi

1190쪽

3it ' D. August. Ser. ad scatres in eremo.

coelestia despiciunt, qui plus amant gulam quam abstineatiam, magis luxuriam quam castitatem sectatur, absq; dubio regnum dei non possidebunt. Fornicatio urget animam ad poenam, callitas leuat mortalem ad gloriam. Castitas erigit iter ad coelum, luxuria facit ruere in infernum. Castitas iungit hominem moribundum sanctis & angelis perpetualibus, fornicatio sociat satanae & daemonibus. Porcus crassus se voLuit in volutabro , & si porco margaritas ante ipsum posueris non aduertens conculcabit in luto. Sic & homo ebriosus, Vino repletus ac crapulosus, serculis satiatus, diuer sis in ii xuriis se proruit, & in stercore victorum se volutans, Verba sanctae scripturae nec ore prosere, nec corde suscipit. Dulce illi est fornicari,& continentiam seruare amarum. Ille miserambulat elatus & superbus.& cupit esse melior quam caereri in hoc seculo cum tamen apuddeum deterior sit. Altiorem se caeteris existimat ctiam si omnium inserior existat. Et sic

dum melius & firmius se stare putat in praecipitium cadit,

di in aeternum baratrum vadit. Ex quo omnipotens deus nos

eripiat, qui sine fine vivit & regnat, Amen.

Quo modo ter seirtutes Auran sumsit laetis. Et de miser s

θ I Ratre satis timere nos oportet propter tres causas, hoc

Gene. s. D est, gulam, cupiditatem, & superbiam , quia diabolus

istis tribus circumueni t patrem nourum Adam dicens, In quacunque die comederitis ex hoe fructu, aperientur oculi vestri, & eritis sicut di j. Nos autem teneamus mente & timeamus illas tres causas pessinias, ne ut Adam nudaei e pellamur de paradiso. Contra gulam Singluuiem ventris abstinentiam, contra cupiditatem & auariciam, paupertatem spiritus & eleemosynarum largitionem, contra superbiam& elationem, veram humilitatem & omnimodam subiectio . M it δ . neni exercentes. Haec scientes quia angelos dei custodes h bemus, sicut ipse saluator ait, Amen dico vobis, quia angeli eorum semper vident faciem patris mei qui in coelis est. Quapropter certe credere possumus, quia omnlaopera n stra quae operamur die ac nocte, siue bona, siue mala, ab ipsis in conspectu dei nunciata erunt. Nam angelus bonus hortatur nos consilio boni, quia cum aliquid boni agimus, ipsum a dextris nostris esse credamus. Cum vero malum aliquid cogitamus, aut facimus, siue paruum, siue masnum,

SEARCH

MENU NAVIGATION