D. Aurelii Augustini ... Omnium operum tomus primus decimus quo Retractationum libri duo, variáque illius opuscula, ... continentur. Omnia vetustorum codicum collatione, ab innumeris mendis repurgata, ac summa fide pristino suo nitori restituta, nunc

발행: 1563년

분량: 1298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1231쪽

sermo I.

quum ipse dixerit, si crederetis Mors, erederetis & mihi: de me enim ille scripsit. Et ipse se sapientia dei, de qua dictum

est, Legem autem S misericordia in lingua portat. Sed quoniam per duos annos duo tempora significata potius accipi possunt,etiam duos Christi possumus intelligere aduentus. Vnum humilitatis alterum claritatis : Et duas nostraS gene- .ses. Quia ille per quem iacta sunt omni utiq; author ambarum est , Vnam qua in carne nascimur, aliam qua in fide r nascimur.Exultemus ergo,& iucundemur in eo quem panni DAE Ginuoluerant, & angeli nunciabant: qui in praesepi iacebat,& inter astra fulgebat. Quem regem sempiternum, gentibus adorandum, non diadematis gemma, Ied coeli sella mon- strabat. Qui ubera sugebat, & lactentes martyres faciebat. Agnoscamus lapidem angularem, in quo duo parietes de diauerso venientes, unus ex circuncisione Iudaeorum , alter ex praepucio nationum fideli osculo copulantur. Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse veniens sicut audistis Apostolum , Euangelizavit pacem his qui longe, &pa- , cem his qui prope. Prope erant pastores, longe erant magi. Vtrique agnouerunt, utrique venerunt & secundum Esaiam 9 G prophetam, utrique in praesepi cibaria sua tanquam bos&asinus inuenerunt. Hos enim populos, ex Iudaeis & getibus , Christus glorificatus assumpsit. Quorum primicias natus a cepit. Ad nos ergo maxime huius diei pertinet gratulatio,

qui ex gentibus venimus. Protulerunt magi, quando Chri stum adorauerunt, aurum,thus, & myrrham. Aurum,quia regem viderunt : thus,quia deum intellexerunt. Cognoum Mat .ari runt & carnem passuram, nam & myrrham protulerunt ad sepulturam. Haec illi secundum considerationem suam. A nobis autem aurum accipit, si eleemosynas faciamus: claus si horationes sundamus: myrrham , s pro illo moriamur. Pro-

inde quia Epiphania manifestationem verbo Graeco indicat Latens quippe Magis domini infantia cupientibus adorare, mani sestatur indice stella nos viam sulsentis Euangelii s ruamur,& sancte adoremus cui manifesti sumus, ut quando eus manifeste veniet, nee infans erit, quia non silebit, in

dextera eius apparere mereamur. Domιniea in rae inauris Em hinnia, ne Chris amenti H .ιn quo exem A sirginis Maria ad humilitatem fremι- , .

1232쪽

37o Dominica infra octauas Epiphaniae.

OV essiet duodecim annorum dominus Iesus ChH-stus secundum homine, quia secundum deum est ante tempora & sine tempore,remansit a parentibus in templo,& disputabat cum senioribus & admirabantur super doctrina eius. Illi autem redeutes de Hierosolymis, quamerunt illum in comitatu suo inter eos scit icet qui secum ambulabant. Et non inuenientes eum, turbati redierunt Hierosolyinam, eumq; disputantem in templo cum senioribus inuenerunt, quum esset It dixi, annorum duodecim. Sed quid mirum' Verbum dei nunquam tacet, sed non semper auditur. Inue---δ' natur ergo in templo. Et dicit ei mater eius, Quid nobis secisti sie/Pater tuus & ego dolentes quaerebamus te. Et ille,

No sciebatis quia oportet me in his esse quae patris mei sunt Hoc propterea dixit,quia filius dei erat in templo dei.Templum enim illud no erat Ioseph, sed dei. ce,inqui aliquis, Non se concessit esse filiu Ioseph. Attendite aliquanto p

tientius fratres propter angustias temporis, ut sermone suitaciant. Quum dixisset Maria, pater tuus & ego dolentes quaerebamus te. Ille respondit, Non sciebatis quia in his oportet me esse quae patris mei sunt. Non enim sic se volebat esse filium illorum ut non intelliseretur filius dei Filius enim dei semper filius dei,creans illos ipsos. Filius autem hominis ex

tepore natus de virgine, sine semine maritali, parente tamen habebat utrunq;.Vnde hoc probamus' Iam dixit,Maria, P ter tuus & epo dolentes quaerebamus te. Primo non est praetermitteda fratres, maxime propter disciplinam foeminarum sororum nostrarum, tam sancta modestia virginis Marim Christum pepererat, angelus ad eam venerat, S dixerat ei,

aio. Ecce concipies in utero & paries situ,& vocabis nomen eius Iesum: Hic erit magnus,& filius altissimi vocabitur. 1eruerat parere filium altissimi,& erat humillima, Nec se marito, nec in ordine nominis praeserebat: ut diceret, Ego & pater tuus. Sed pater tuus, inquit, & ego. Non attendit sui uteri dignitatem, sed attendit ordinem coniugalem. Non enim humilis Christus matrem suam superbire docuisset, Pater

tuus& ego dolentes quaerebamus te. Pater tuus, inquit&eso: quia caput mulieris vir. Quanto minus debent superbire careerae foeminae8 Nam & ipsa Maria mulier dicta est, non corrupta virginitate,scd appellatione propria getis suae.

Dixit

1233쪽

sermo I L

Dixit enim de domino Iesii Christo & Apostolus, ri stum

ex muliere. Non tamen interrupit ordinem & textum fidei salis Mnostrae,qua confitemur natum de spiritu sancto & Mari i vi Ggine. Illa enim virgo concepit,virgo pepereti,Virgo perma sit, sed mulieres omnes foeminas illi appellauerunt proprietate linguat Hebraeae. Audi euidentissimum exemplum, Prima foemina, quam secit deus sumptam de latere viri,antequam cum viro concumberet,quod posteaquam de paradiso exi runt scribitur factum: tamen mulier iam vocabatur dicente scriptura, Formauit eam in mulierem. Quid ergo respondit Gene a.

dominus Iesus Christus Oportebat me esse in his quae patris mei sunt. Non sic indicat patrem deum,ut neget patrem Ioseph.Vnde hoc probamus Secundum scripturam quae se ait,& dixit ad illos,Non stiebatis quia in his quae patris mei sunt,oportet me esse Illi autem non intellexerunt quid illis locutus est .Et cum descendisset cu illis, venit NaZaret,& erat subditus illis. Non dixit,erat subditus matri: aut,erat subdiatus ei: sederat, inquit, subditus eis. Quibus subditus eras Nonne parentibus Ambo parentes erant, quibus ille subdiatus erat, ea dignatione qua filius hominis erat. Iamdudum praecepta sceminae accipiebant, nunc pueri accipiant,veo, is equantur parentibus, eisque sint subditi. Christo mundus subditus: Christus parentibus subditus. Videtis ergo fratres quod non ita dixerit, oportet me in his quae sunt patris mei esse: ut intelligcremus quasi dictum, Vos non estis parentes mei. Sed parentes illi temporaliter, pater ille sempiterne, Parentes illi filu hominis. Pater ille verbi & sapientiae suae, Pater virtutis suae, per quam cuncta sormauit. Si per illam formantur uniuersa , quae attingit a fine usque ad finem fortiter,&disponit omnia suauiter, per filium dei & illi formati sunt quibus idem ipse postea filius hominis subderetur.

DE lectione recentissim sancti Euangelij donante domino, alloquor vos,& in illo exhortor, ut contra te

nessates & fluctus laculi huius non dormiat fides in cordibus vestris.Non enim re vera dominus Christus morte habuit m A a potestate,

1234쪽

ς 1 Dominica III.post octEpiphaniae

X M.f. potestate, somnii non habuit in potestate. Et sorte omnipotentem nauigante λmnus pressit inuitu. Hoc si credideritis. dormit in vobis: si aute in vobis vigilat Christus,vigilat fides vestra. Apostolusdicit,Habitare Christu per fide in cordibus vestris.Ergo & somnus Christi signum est sacramenti. Nauigantes sunt animae in ligno secutu transeunte etia nauis illa Ecclesia figurabat, Et singuli quique tepta sunt dei,&vnunqui'; in corde suo nauigat,nec facit naufragiu si bona cogitat. Audisti conuictu, ventus est: iratus es fluctus est. Vento igitur fiante, fluctu surgente,periclitatur nauis, periclitatur cor tuum,fluctuat cor tu u. Audito cOuicio vindicari desideras. Et ecce vindicatus es, & malo alieno cedens secisti nau-

stagium.Et quare hoc Quia dormit in te Christus Quid est, dormit in te Christus'Oblitus es Christu.Excita ergo Christum,recordare Christu .Evigilet in te Christus. Considera Tm.23. illum. Quid volebas Vindicari. Excidit tibi,quia sequum crucifigeretur, dixit, Pater ignosce illis,quia nesciunt quid

faciunt.Qui dormiebat in corde tuo, noluit vindicari. Excita illum, recole illum Memoria ipsius verbum ipsius: Memoria

ipsius umo ipsius. Et dices apud te. si vigilat in te Christus. alis ego homo qui volo vindicari'Qui sum ego qui in horna mexero cominationes'Morior sorte antequa vindicer .

Et quum anhelans ira inflammatus di sitiens , indicta exierode corpore, non me susci pit ille qui noluit vindicari. Non me suscipit ille sui dixit: Date,& dabitur vobis:dimittite,&dimittetur vobis. Ergo copescam me ab iracundia mea,& redibo ad quiete cordis mei. Imperauit Christus mari,facta est tranquillitas.Quod aute dixi ad iracundiam , hoc tenete regulariter in omnibus ientationibus vestris. Nata est tentatio, ventus est turbatus es,fluctus est: excita Christit. loquatur is

eum. is est hic quando & venti &mare obediunt ei Quis est hic cui cibaudit mare ' Ipsius est mare , ct ipse secit illud.

Omnia per ipsum facta sunt. Magis imitare ventos & mare. obtepera creatori sub iussione Claristimare audit,& tu si dus es: Mare aurit,&vetus cessat,& tu sussias Quid mico, fit . clo,singo:quid est aliud nisi sumare S sub verbo Christi nolle cessare)Non vos vincat fluctus in perturbatione cordis vestri: Sed tamen quia homines sumus, si vetus impuleritis assectu animae nostrae mouerit, no desperemus, Christu excitemus, ait in tranquillo nauigemus,& ad patriam veniamus.

1235쪽

sermo Iris.

A Pparuit dominus post resurrectionem discipulis suis

sicuroadistis,& salutauit eos dicens. Pax vobis. Haec est Luca pax salutatio saIutis. Nam & ipsa salutatio a salute nomen accepit sed quid melius quam ut ipsa salutet homine8Salus enim nostra Christus est. Ipse est enim fatus nostra qui vulneratus est prunobis,& confixus est clauis in ligno. Et depositus de Iigno, positus in sepulchro. De sepulchro autem surrrexit sanatis vulneribus, seruatis cicatricibus. Hoc enim discipulis suis expedire iudicauit, ut cicatrices eius seruarentur unde cordis vulnera sanarenturo ire vulnera' vulnera infidelitatis. Apparuit enim oculis eoru π Veram exhibens carnem,& putauerunt se spiritum videre. Non leve vulnus hoc cordis est.Deniq; Eaeresim malignam secerut,qui in isto Vulnere remanserunt.Sed non putamus vulneratos suisse discipulos,quia cito sanati sunt 3 Cogitet chae itas vestra, si in isto vulnere remansissent,ut putarent corpus sepuItum non resurrexisse,sed spiritum imagine corporix human quoculos illusisseisi in ista fide , imo in ista perfidia remansissent, non eorum vulnera,sed mors plangi deberet.Sed quid ait dominus Iesus'Quid turbati estis,& cogitationes ascedunt in convestrum Si ascendunt in cox vestru cogitationes, de terra veniunt cogitationes.Bonuest homini non ut cogitatio ascendat in cor eius,sed,ut sursum ascendat ipsum cor eius .ubi volabat Apostolus ponere corda credentium, quibus dicebat, Cubri Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est ad dexteram dei sedenso Q ne sursum sunt q-rite, non quae super terram. Mortui enmi estis,& vita vestra abscondita est cum Christo in deo. Qisum Christus apparuerit vita vestra, tunc & vos cum illo apparebitis in gloria. In qua glaria 3 Resurrectionis. In qua gloris A udi Apost , tum dicentem de hoc corpore. Seminatur in ignominet a r surget in gloria. Istam gloriam Apostoli magi tiro suo, Christo suo,domino suo dare nolebant, resiuscitare eum potuisse corpus suu de sepulchro non credebant, Spiritum eum put ban carne videbant,nec ipsis oculis suis fidem habebant, Et credimus eis nos annunciantibus, & oon incudentibus.

1236쪽

37 In sesto Paschatis

Ecce ipsi Christo seipiam ostendenti, non credebant.Malum

vulnus. Prodeant medicamenta cicatri .Quid turbati estis, S cogitationes ascendiit in cor vestrum videte manus meas ct pedes ineos. ubi clauis confixus fui. Palpate & videte. Sed

videtis & non videtis. Palpate & videte. Quid ὶ Quia spiritus

ossa & came non habet. sicut me videtis habere. Haec dicens, sic recitatum est, ostendit eis manus S pedes. Et adhuc tropidantibus & mirantibus prae gaudio: Iam gaudium erat, ct adhuc trepidatio permanebat. Res enim incredibilis erat facta, sed tamen facta. Nunquid nunc incredibile est quia resurrexit caro domini de sepulchro Z Totus hoc credidit mundus. Qui non credidit, remansit immundus. Tunc tamen incredibile erat,& persuadebatur non solum oculis,sed di manibus, ut per sensum corporis fides in cor descenderet. Et in cor fides descendens posset praedicari per mundum non videntibus aut tantentibus, S tamen sine dubitatione a dentibus. Habetis Ilic , inquit. aliquid quod manduceturi Quanta addit ad aedificium fidei instructor bonus. Non es riebat, & manducare quaerebat. Et manducauit potestate, non necessitate. Agnoscant ergo discipuli verum corpus, quod agnouit ipsis praedicantibus mundus. Si sorte aliqui haeretici sunt, qui adhuc habent in corde quod exhibuerit se oculis Christus, & vera caro non erat Christi,iam ponant illud. persuadeat illis Euangelium, Non eos reprehendimus, quia hoc sapiunt: damnabit ille, si hoc sapere perseuerant. Tu quis es qui non credis corpus in sepulchro positum resursere potuisse Si Manichaeus es,qui nec crucifixum credis, quia nec natum credis, omnia eum sua ostendisse praedicas. Ille falsi ostendit, & tu verum dicis. Tu non mentiris ore, sed ille metitus est corpore. Ecce arbitrarii apparuisse oculis quod non erat spiritum fuisse non carne. Audi illum, Amat te, ne damnet te, Audi illum dicentem,Ecce tibi dicit, inse lix, tibi loquitur. Quid turbatus es, di cogitationes ascedunt in cor tuum Z Videte, inquit, manus meas & pedes meos. Palpate & videte, quia spiritus ossa & carnem no habet,sicut me videtis habere. Haec dicebat veritas, & fallebat λ Corpus

erat,caro erat, quod sepultum fuerat apparebat. Pereat dubiatatio, sequatur digna laudatio. Ostendit ergo discipulis se. Ruid est se3Caput Ecclesiae suae Ecclesia sutura per mudum ab ipso praeuidebatur,a discipulis nondum videbatur. Caput

1237쪽

Sermo III L 3 s

ostendebat, eo us promittebat. Quid enim sequutus adium iis Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, dum adhuc essem vobiscum. Quid est hoc, dum adhuc essem vobiscui Nunquid no tunc cum illis erat,cum illis loquebatur Quid est, quum adhuc estem vobiscum Z Vobiscum eram, quando moriturus eram. Quid est, vobiscum Cum morituris moriaturus.Modo iam non vobiscu,quia cum morituris,nunquam

ulterius moriturus. Hoc ergo dicebam vobis: Quid Quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege re prophetis & psalmis de me. Dixi vobis quia oportebat omnia ii pleri. Tunc aperuit illis sensum. Veni ergo domine, fac ci

ues peri ut intelligamus.Ecce omma dicis,& non crederis.

Putaris spiritus, tangeris, pulsaris, & adhuc trepidant qui te tangunt. De scriptui is admones, S adhuc non intelligunto Clausa sunt eorda, aperi, & intra, Fecit, Tunc aperuit illis sensum. Aperi domine,&dubitati deChristo aperi cor. Α periei sensum qui phantasina suisse credit Christit.Tunc aperuit illis sensum vi intelligeret scripturas didixit eis. Qui&Qu

niam se oportebat, quonia sic scriptum est, & sie oportebat. Quid'Christu pati, & resurgere a mortuis tertio die.Videruthoc,viderunt patiente iderunt pendente, videbanr post resurrectionem praesentem vivente. Quid ergo non videbant Corpus,id est, Ecclesiam.Illuvidebant,illam non videbant. Sponsum videbat, sponsa adhuc latebat.Promittat & ipsam, Sic scriptum est, Et sic oportebM Christum pati,&resurgere a mortuis tertio die.Hoc sponsus est. auid de sposa' Et praedicari in nomine eius poenitentia & remissione peccatorum, per omnes gentes ncipientibus ab Hierusale.Hoc nondum videbant discipuli Ecclesiam per omnes getes, incipientibus ab Hierusalem nondum videbant.Caput videbant S de corpore capiti credebant.Per hoc quod idebat,quod non 'd Dant credebant. Similes illis sumus & nos, Videmus aliquid

quod ipsi non videbant ,& non videmus aliquid quod ipsi videbant. Quid nos videmus quod pli non videbantZEcco

sana per omnes gentes. Quid non videmus quod ipsi videbant Christum in carne constitutum. Quo modo illi illum

videbant, & de corpore credebant: sic nos corpus videmuri de capite credamus. Inuicem nos adiuuent visa nostra. A iuuit eos visus Christus ut futuram Ecclesiam crederent, ad

iuuat nos visa Ecclesia ut Christum resurrexisse credamus.

1238쪽

3 ο In festo paschatis

Impleta est fides illorum impletur & nostra. Impleta est iulorum de capite. impletur nostra de corpore. Totus Christus& illis innotuit,& nobis innotuit. Sed totus ab eis no est v, sus, nec a nobis totus est visus. Ab eis caput est visum, corpus ereditum. A nobis corpus visum, caput creditu. Nulli tamen deest Christus, In omnibus plenus est,& adhuc ei restat corpus. Cred Merunt ipsi, crediderut per illos Hierosolymitari multi Credidit Iudaea. credidit Samaria . Accedant membra, accedat aedificium sundameti. Fundamentu enim nemo potest ponere,ait Apostolus nisi quod est positu quod est Chri, cis stus Iesus. insaniant Iudaei, impleantur Zelo.Lapidetur Ste- AEti m phanus, Seruet lapidantiu vestimenta Paulus. Saulus futurus Paulus Apostolus. Occidatur Stephanus perturbetur Ecclesia Hiero lymitana discedant inde ligna ardentia, accedant& incendant. Ligna enim quodam modo in Ecclesia Hier solymitana ardebant spiritu sancto quado erat illis in deum m. o. anima Vna & cor unum. Lapidato Stephano passa est illa con ZD.δ. geries persiecutionem,sparsa sunt ligna.& accensius est mundus. Denique haec secutus surens Saulus ille accepit epistolas a principibus sacerdotu,& coepit ire saeuies anhelans caedem,stiens sanguinem undecunq; posset quos posset vinctos trahere,ad suppliciu rapere, se diffuso sanguine satiare. Sed ubi deus Vbi Christus, Ubi Stephani coronator Ubi nis in G, lo' Uideat & Saulu,irrideat seuientε clamet de coelo: Saule Aata.s. Saule,quid me persequeris 'Ego in coelo sum, tu in terra, &tamen persequeris me. Caput non tangis,sed mebra mea caucas. Sed quid facis, quid proficismur uin tibi est cotra stimu

lum calcitrare. Quantulacunq; calces mittas, te vexas. Pone ergo se rore cape sanitatem. Pone malum consilium, appete

bonum auxilium.Voce illa prostratus est. Quid est prostr tus RPersecut6r. Ecce victus est una voce. Qui libas, quid Ἀ- uictas quos quaerebas, modo sequeris: quos persequebaris, modo pro illis persecutionem pateris. Surgit praedicator qui prostratus est persecutor. Audiuit domini vocem, Excaecatus est,sed in corpore, ut illuminaretur in corde. Perductas ad Anania de pluribus cathechizatus baptizatus processit Ap Gaia . c. stolus.Dic, praedica, Praedica Christu, dillemina o bone aries, iamdudum lupus. Vide illum, attende illum qui seviebat.

Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi,per quem mihi in udus crucifixus est,& ego mundo: suade

1239쪽

sermo V. 377

Funde Euangelium, Quod corde concepisti, ore dissemina.

Audiant gentes, credant gentes, Pullulent gentes, nascatur de sanguine martyrum sponsa domino purpurata. Et ex illa quam multi accesserunt, quam multa membra capiti cohaeserunt& cohaerent nunc, & credunt. Et baptitati sunt isti, ct baptizabuntur alij. Et post nos venient alteri, Tunc, inquam , in fine seculi accedent lapides fundamenti, lapides vivi, lapides sancti, ut in finc aedincetur totum aedificium ab illa Ecclesia, immo ab ipsa Ecclesia quae modo cantat canticum nouum , dum domus aedificatur. Sic enim habet ipse 1 Psalmys, ctuando domus aedificabatur post captiuitatem. Et quid ' Cantate domino canticum nouum,cantate domuno omnis terra. Q in magna domus, Sed quando cantat canticum nolium λ quum aedificatur. Quando dedicatur in fine seculi. Fundamentum ipsius iam dedicatum est, quia 'ascendit in coelum, & non moritur: quando & nos surrex riinus, Ut nunquam moriamur, tunc dedicabimur.

AVdistis quid dixerit dominus discipulis suis post resuN PIUM.

rectionem, Misit eos ad Euangelium praedicandum, &factum est. Praedicatum est Euangelium , peruenit ad nos, Et ecce in omnem terram exivit sonus eorum, &in fines orbis terrae verba eorum. Ambulando & ambulando Euangelium peruenit ad nos. &ad fines terrae. Breuiter constituit

nobis, loquens discipulis suis, quid faciamus,quid speremus, Marci.r . Ait enim sicut audistis quando loquebatur, Qui crediderit& bapti Eatus fuerit, saluus erit Exigitur a nobis fides, osne tur salus, Qui crediderit & baptizatus fuerit, siluus erit. Preciosum est quod promittitur nobis o gratis sit quod iubetur, Qui crediderit & bapti Zatus fuerit, saluus erit. Quid enim Qui haec audiebant, fatui non erant3 Ndnne multi fauui credunt, salvi fiunt & antequam credant' Salui plane sed vana salus hominum. Qualis est illa salus quae tibi cuin iumento tuo communis eli Uerumtamen etiam ipsa unde nisi

ab illo de quo scriptum est, Homines & iumenta salvos fa- VH υ. cies domine. Et addidit, Secundum multitudinem miseri- UM 3 A s cordiae

1240쪽

Infesto Ascensionis Domini

cordiae tuae deus. Tanta est enim multitudo miseri ordiae tuae, ut veniat a te salus in istam carne mortalem hominum, Veniat & ad carnem pecorii Haec est multitudo misericordiae tuae, filiis tuis quid: Ecce homines & iumenta fatuos facies

domine. Nihil nobis amplius 3Quod hominibus quibuscunque, quod pecoribus, hoc prςstatur &nobis Non plane hoc. Sed quid3 Audi, Fili j aute hominum sub tegmine alarii tua

rum sperabunt: Inebriabutur ab ubertate domus tuae,& to Tente voluptatis tuae potabis cos. Quoniam apud te est sons vitae: Christus est fons vitae. Habebamus salutem cum iumentis quousque teniret ad nos sons vitae fons vitae venit ad nos & sons vitae mortuus est propter nos. Negabit vitam

suam, qui nobis crogauit mortem suam P Ipsa est salus quae non est vana. Quare ὶ Quia no transit. Bene animaduertenda ista distinctio, homines & iumenta salvos facies domine. Homines, pertinentes ad hominem : fili j autem hominum, pertinentes ad filium hominis, sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Constituite vobis ante oculos duos homines. Erigite fidem, cuigilet cor vestrum, recordamini hominem in quo decepti sumus, recordamini homine a quo redempti sumus. Ille homo nunquid filius hominis p Adam homo erat, filius hominis non erat. Ideo dominus Christus assidue se dicit filium hominis, ut faciat nos recordari hominem qui Γ- ίο- non fuit silius hominis. Vt recordemur in illo morte, in isto minis vitam. In illo peccatum , in isto rei stionem peccatorum iame Christis In illo vinculum, in asto libertatcm.In illo damnationem,in isto absolui:onem. Duo ergo illi homines significati sunt &in his verbis,homin es& iumenta Sc. Homines pertinentes ad hominem, S iumenta simul cum iumentis eos saluos ficies. Homo enim in honore positus non intellexit, sicut seria μι - - ptuni , Homo in honore positus non intellexit, comparatus est iumetis insensatis & similis factus est cis. Propterea homines & iumenta, quibus similes facti sunt homines, quia

non intellexerunt. Et eis quibus dominari creati sunt,co

perati sunt, salvos facies. Nunquid ipsa est salus de qua dia inc/.- .stum est, Qui crediderit & baptiZatus fuerit saluus erit3 Alia est illa salus, longe alia. Angeli hac habcnt, nolite eam qua rere in terra. Magna cst, sed non est hic. Non est ista res de ista regione, non est hic talis salus. Sursum cor. Quid hic quaeris in terra salutem hanc Ipsa salus huc venit, & moristem no

SEARCH

MENU NAVIGATION