D. Aurelii Augustini ... Omnium operum tomus primus decimus quo Retractationum libri duo, variáque illius opuscula, ... continentur. Omnia vetustorum codicum collatione, ab innumeris mendis repurgata, ac summa fide pristino suo nitori restituta, nunc

발행: 1563년

분량: 1298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ira D. Aug. de temp. Ser. X LV.

cum qua pugnet renatus. Praeterita enim eius vitia omnia dimissa sunt ei,obseruat, vigilet, pugnet, ne aliquando inebriet. Surgit ergo illa concupiscentia potandi, titillat animu, ingerit faucibus siccitatem, insidiatur sensibus, vult etia ipsuin, si potest fieri,penetrare muru, adire inclusum, trahere captiuit. Pugnat,repugna O si & ipsa non esset.si cosuetudine vitae huius accessit,bona cosuetudine morigeretur, tu tantum noli ei satisfacere,noli eam cedendo satiate, sed resistedo necare. Tamen quandiu est hostis est: Si ei non consentias, & nunquam inebrieris,minor & minor erit quotidie.Nam suntvires illius subiectio tua. Si enim ei cesseris,& inebriatus fueris,das ei vires. Nunquid cotra me & no contra te Ego de loco superiore moneo,dico,praedico.Quid ergo mali futuru sit ebriosis,antὰ denuntio. Non est quod dicas non audiui:Non est quod dicas, Exigit Deus anima meam de manu ill ius qui mihi tacuit. Sed laboras,quia tibi validu aduersarium ala cosuetudine ipse secisti. Non laborasti ut nutrires eum, labora ut vincas eum .Etsi minus idoneus es aduersum eum,roga Deu tame si te no vicerit, qua uis ipsa tua mala cosuetudo luctata sit tecti, si te non GaI. s. vicerit,secisti quod ait Apostolus Paulus, Cocupi sicentias carnis ne perfeceritis.Facta est cocupiscetia titillando, sed non est perfecta cosentiendo potando.Quod dixi de ebrietate, hoc de omnibus vitiis, de omnibus cupiditatibus intelligas. Cu aliquibus enim nati sumus,aliquas cosuetudine fecimus.Na propter illas cum quibus nati sumus, baptizatur infantes, ut soluatur a reatu propasinis malae qua habueriit.Cosuetudini ergo semper repugnadum est, quia ipsa cocupiscentia cum qua nati sumus finiri non potest quadiu vivimus. Qustidie minui

potest, finiri non potest. Per illam dictu est hoc nostru mortis corpus.De ipsa dicit Apostolus, Codelector enim legi Dei s

Rom.7. cudum interiorem homine.Video autem aliam lege in membris meis repugnante legi mentis me ,& captiuantem me in

lege peccati quae est in membris meis. Tunc nata est ista lex, quado transgressa est prima lex. Tunc nata est,inquit, ista lex, quando cotempta est & transgressa prima lex. Quae est prima sene . lex Ru in paradiso accepit homo. Nonne nudi erant,& non confundebantur Z Quare nudi erant, & non confundebantur, nisi quia nondum erat lex in membris repugnas legi mentis Ibm. 7. Fecit homo factum puniendum ,& inuenit motu pudendum. Manducauerunt contra interdictum, de aperti sunt oeuli a borum

152쪽

Do ij.post octa. Epiphan. Ser. II. Ias

borum. Quid enimῖ Prius in paradiso clausis vel caecis oculis oberrabani3 Absit. Nam Adam unde nomina posuit volatili k ns bus & bestiis, quando ad eum cun ta animalia adducta sunt, quibus nomina imponebat,si non videbat Deinde dicti m est, Vidit mulier lignum, quia placet oculis ad videndii. Ergo oculos apertos habebant, & nudi erant, & non confundebantur. Aperti sunt autem oculi eoru ad aliquid, quod nuquain sens

rant,quod in motu sui corporis nunquam expauerant: Aperti sunt ad intuendum,non ad videndum. Et quia senserui pudem dum,curauerunt tegendin Consuerunt, inquit, folia ficulneae, & fecerunt sibi succinctoria..uod texerunt bi senteriit. Ecce pereatum unde trahitur originale peccatum, ecce unde nemo nascitur originale

sine peccato, ce propter quod dominus non sic cocipi voluit, unde. quem virgo concepit.soluit illud,qui venit sine illo:soluit illud,qui no venit ex illo. Vnde unus de unus Vnus ad mortem, Frimis unus ad vitam. Homo primus ad mortem, homo secundus ad homo ad vitam. Sed quare ad mortem ille homoZ Quia tantum homo: morte, δε- Quare ad vitam iste humo Quia Deus & homo. Non ergo cundi ad quod vult agit Apostolus,quia vult non c6cupiscere, Ic tamen vitam. concupiscit, ideo non quod vult agit. Nunquid illa concupi- Rcma. r. scentia mala trahebat Apostolum subiugatu ad concupisten dum ad fornicationem 'Absit, Non ascendant tales cogitati nes in cor nostrum. Luctabatur,no subiugabatur.Sed quia n Iebat & boc habere, contra quod luctaretur,ideo dicebat,Non quod volo ago: Concupiscere nolo, & concupisco. Non ergo quod volo ago, sed tamen concupiscentiae non consentio Non enim aliter diceret, Concupi sicentias carnis ne perseceritis, si sinit., eas ipse perficeret. Sed costituit tibi ante oculos pugna suam, ne timeres tuam. Si enim hoc non dixisset beatus A postolus, quando videres moueri c6cupiscentiam in mebris tuis,cui tu

non consentires,tamen cum eam moueri videres, forsitan desperares de te,& diceres, si ad Deum pertinerem, sic non m uerer.Vide Apostolum pugnantem,& noli te facere desperantem. Video aliam legem,inquit, in membris meis repugnantem legi metis meae. Et quia nolo ut repugnet,caro enim mea

est ego ipse sum, pars mea est,no quod volo ago, sed quod odi malum hoc ago,quia tacupisco. Quod e go bonum ago, quia

concupiscentiae mal e non consentio,ago bonum,& non perSeio bonu: Et concupiscentia hostis mea agit mesu,& non perficit malum. Quo modo ago bonum, & non perficio bonum

153쪽

Ago bonum,cum malae concupiscentiae non eosentio, sed non perficio bonum,ut omnino non concupiscam. Rursus ergo Mhostis meus quo modo agit malo,& no perficit malum Agit malum,quia mouet dea larium malum.Non perficit malum, nuta me no trahit ad malum .Et in isto bello est tota vita sanctorum .Iam quid dicam de immudis, qui nec pugnant Sub iugati pertrahiatur,quia libenrer senuuntur.Haec,inquam,est pugna sanctorum, & in hoc bello semper homo periclitatur uousq: moriatur. Sed in fine, id est,in triupho 1llius victoriae quid dicitur,imo quid dixit Apostolus iam pr meditans triu-phum3 Tune fiet sermo,qui scriptus est, Absorpta est mors in x Πν it. victoria.Vbi est mors contentio ruaZ Vox triumphatium: ubi A moi, Muleus tuus 3 Aculeus autem mortis est peccata, cuius punctione facta est mors. peccatum quasi scorpius est. Pupugit no ,& mortui sumus. Sed quando dicitur, Vbi est mors

aculeus tuus . quo aculeo facta es,no quem secisti. Quando e po dicitur,Vbi est mors aculeus tuus:vtio; non erIt,quia peccatum non erit. Aculeus autem mortis est peccatum: Contrae deceatum data est lex. Quo modo virtus peccati lex 3 Subin-

thauit Ut abundaret delictum. o modo hoc Z Quia fuit ante legem homo peccator, data lege atq; transgressa, factus estoreuaricator. Peccato tenebatur omnes rei,lege data plus pri-IM . uaricatione facti sunt rei Vbi sip nisi quod ξbundauit peccatum, superabundauit gratia Z Ideo & iste miles, &quodam modo in isto bello exercitatissimus, tam exercitatus ut esset & aux,cum laboraret in hoc bello contra hostem,& di T-.τ ceret, Video aliam legem in membris meis repugnantem le- ' rei mentis meae, &eaptiuantem me in lege peccati, quae est an membris meis: legem laedam, legem misera, vulnus,labem, languorem,subiunxit, Miser egolomo, quis me liberabit de corpore mortis huius Et gementi subuentum est. Qu9 m

do subuentum est3Giatia Dei per Iesum C stum dom1num

nostrum Quando corpus habebis, ubi nulla cocupiscentia r manebit cum mortale hoc induerit immortalitatem & in x sor. 1 . corruptionem & dicetur morti, Ubi est contentio tuaὶ Et non Κ a. q. erit.Vbi est mors aculeus tuus'Et nusquam erit. Modo quid

N J Audi istitur Esto ipse mente servio legi Dei,carne autem legi

peccati. Mente seruio legi Dei,noo consentiendo carne autem legi peccati, concupiscendo. Et mente legi Dei, & carne legi

peecati .Et hac delector,& ibi concupisco sed non viscor:titia .

154쪽

Do. iiij. post octa. Epaphan. Ser. I. Isr

Iat, ;nsidiatur, pulsat, trabere conatur, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius λ Nolo semper vi ere, sed aliquando volo ad pacem venire. Nunc ergo fratres tenete istum modum, mente seruite legi Dei, carne legi peccati, sed ex necessitate quia concupi scitis,non quia cosentitis. Aliquando ista concupi scentia sic insidiatur sanctis, ut faciae do intentibus quod non potest vigilantibus. Unde omnes acclamastis, nisi quia omnes agnouistis 3 Pudet hic immorari, sed

non pigeat inde Deum precari. Item in eadem dominica Homilia de eo quo cripeum est in Euam gelio secundum Icatthaeum, Gιm descen set Iesu de monte, secutas ni eum truria, me. quae habetur in vere, de auestionibus Euan. geliorum lil. II. eap. III. Dominica quarta ροῖε octauasse, ii vjbaniae le quatuormirtutibin charitatis, Sermo I.

Esiderium charitatis vestraea nobis exigit debitum sermo

sermonis officium .sed tanta sunt, quae terrent & re- x L v I. uocat animum nostili, ut si velimus parere desiderio Blasermo vestro,non sit sine periculo nostro. Primum, iuue- etiam ha-nis loqui cogor praesentibus senibus, deinde temerarium esse in arbitror loqui velle imperitia inter eos, quos roborauit anti Irimo s- qua doctri na. Optabam ergo siletio prsteti re,& illu locum tutissimu eligere, audire potius quam aliquid dicere. sed quid

facio Instat vester amor, reuocat noster pudor, git sanctorupatrum iussio, a quibus si velim obsecrans venia petere dices, Ignosci te patres,ignoscit parcite no ae verecundiae parcite nostrae elati,maxime cu recolam vobis fuisse preceptu,Loqui- mersia mini seniores,decet enim vos:ipsi sancta charitate qua praua μι 31. Ient,respondebunt mihi, loquere iuuenis, delectat enim nos.

Quibus si repeta,sancti patres quid loquar Rursum mihi r spondebui, uod a nobis sepe audisti memeto fili,quia ab infantia sacras literas didicisti. Sed nec sic vobis excusatus esse potem,quorsi cord ita ista me tua voce pulsebue,quid metuis yroferre verb5ὶsi aetas reuocat,paulu Timotheo iuueni prνcipiebat dicens Nemo adolescen iam tua contemnat proica r .nm. verbii. Si sermo deest, pete & accipies. Non enim vos estis qui Macio. loqui mini, sed quod donatur vobis, hoe ministratus nobis. His coarctatus angustiis,qub me coseram nisi ad sancta vestigia charitatis eimq; deprecer ut donet mihi aliquid dignum de se dicere, quo & meum suppleam ministerium, & vestro

155쪽

is; D. Aug. de temp. ser. XLVI.

satisfaciam desiderio.Inter c teras virtutes eius quas commecis . morat Apostolus Paulus, i charitas non aemulatur, non agit - perperam,non irritatur, non cogitat malum,& csera, in Ylti' nio quatuor eius virtutes breuiter coprehendit dices, Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charatasntiquam excidit. Ex his igitur quatuor virtutibus sanctae ch

ritatis loqui c6uenit sanctitati vestrae,delect itq; primitus intueri, quemadmodum velut quatuor cardines orbis cotinens,

totum pos Iederit mundu. Requiramus igitur,si placet, aliquorum exempla sanctorum, eoru scilicet, qui his yirtutibus hanctae charitatis possessi sunt,& eis singulis ita sinsula tribuamus ut omnes in omnibus esse hoscamps Qusnia omnis, qui pie tolerat, recte credit:& omnis, qui recte credit, aliquid sperat: de qui sperat, sustinet ne ab spe cadat. Sed iam quinam isti

sint videamus, quorum fidem, inquatum desuper adiuvamur, assequi valeamus. Virtus charitatis, quae Onania tolerat, emicuit in sancto Noe: quae opania credit,in sancto Abraham:quae omnia sperat,in patribus nostris,id est, in populo Israel, unde ipse noster exortus est dominus:quq omnia sustinet, in ipso nostro domino Iesu Christo qui est vera charitas, quae nunquam cadit.Nec c teros sanctos ab his viri ibusvestra charitas deputet alienos, quos pro breuitate teporis, S pro sermone suscepto ira praetermissos esse cognoscite, ut tame certissimς n c MG. ueritis omnes esse in Christo,s: in omnibus Christu. Sed iamor videamus quemadmodu sanctus Noe pollederit, vel post stus sit virtute charitatis, quae omnia tolerat. Praedixit ei Deus, iniquitate hominu crescente diluuio perderet mundu. Statim ille admonitus confugit ad lignis, & post camporum amoeninrum faciem, angustiis se reclusit arcar,tolerat caeli fremitu, s nitum aquarii,Dagorem nymboru. Et post ista omnia,qui s Iet gaudere consortio homrnu, socius quodam modo efficitur serpentum ac feraru, nec expauescit vir iste, cy cu eo sint fert in area: imo ibi agnoscit ordinem suum serit quia se cognouit humanitas:&iubeti homini obediunt, quia homine superiori domino obedisse cognosces. Ostensum est in Noe quid Adam praxeptum contenendo perdiderit,& demonstratu ni est posse homines bestiis etia dominari si subdant obedientiam conditori. Expectat & tolerat sanctus iste fine diluuij,nec antequam

finiatur,causa feram arca relinquitur.Tolerat bonus mala, Adonec in fine etia corpore separentur intus manens corde non corp

156쪽

Do. iiij. post octa.Epiphan. Ser. I.

Odrpore separatur.Si qira es anima,quae cupis possidere virtutem charitatis,quae omnia tolerat, relinque Inucium, confugead crucis lignum,no metuas procellas ct turbines lituus ullu- vij,non mergeris, si ligno portaberis: nouit gubernare.qui dignatus est creare,tantu adsit vulus charitatis,quae omnia tolerat. Nulla res te ab arcius oliditate euellat, permane bonus, α tolera malos. Melius enim est, ut intus poliaus propter bonos toleres malos, quam soras exies & periens,& bonos relinquas di malos.Si ergo sunt tecu ferae,id est, ii sunt tecum in ecclesia praua docetes, falsa sentietes haeretici vel schismatici,aut etiaipsi mali catholici, more seraru animas deuorare quaereti uin, tolerentur usq; ad finem secuti,tanquam fine diluuij.Rugiant licet fremant dentifus,atq; ipsam arca confringere conetur,no expauescas,finito diluuio illas rapiet inanis ac spinosa syl-ua,te fertilis suscipiet terra. Post finem seculi impii rapientur Iaefat. 2s. ad tenebras exteriores,ubi est stetus & stridor dentiu pios suscipiet terra viventia Nam &iple sanctus Noe post hiae dilu- Genes8.

vii obtulit sacrificiu Deo, sed de animabus mundis non de immundis. Simul enim & munda & immunda animalia in arca natare potuerunt, sed mala ad sacrificiu Dei non peruener uni. Sed iam hinc aliquando transeamus,ut caetera perscrutatri valeamus. Procedat in medio sanctus ille Abraha, de suo nos doceat exemplo possidere virtute charitatis, quae omnia credit qui n6 est cuctatus ad una vocationem relinquere patriam, sedem domu,samiliam,omnia relinquutur, ut duo praecipienti pareatur. Exi, inquit ei Deus, de cognatione tua, ct de domo tua,& veni in terram quacunq; tibi Ostedero. Nec apud se iste Genes. v. sanctus cogitauit aut uixit, quo eam , cui me committam, inquam terram vadam Sed statim audit, surgit, currit, festinat accelerat,terram promissam non videt,sed credendo ea firmiter retinet, ambulat recto itinere, nec aberrantibus vestigiis alibi quam debuit declinauit quia qui eu ad ignotam teriam mittebat,no dimittebat nec eu ipte fefellit. Redditur merces Cenes II. credenti,ad terra peruenit, lilatatur,multiplicatur,ex paupere efficitur diues ex ignobili potes, litatur Omnibus bonis,&in illo impletur quod dominus in Evangelio tuis discipulis

promitte dicens, Si quis dimiterit douiu aut agrii. aut paren' Icari imies causa nominis mei, in hac vita centuplu accipiet, & in futuro seculo vita consequetur aeterna.Cumulatur adhuc huius Geu si .

fidei merces, e seni promittitur olius: adest virtus charitatis,

157쪽

D. Aug. de temp. Ser. X LV 1.

quae omnia credit,audit,exultat,amplius diligit, suscipit fili sicae eoniuge sterili,quam spe pariendi destituta sterilitas iam secerat, atq; in illo benedictione omnium gentium prointilissa fi rarissime tenet. Sed adhuc eum charitas probat, pro batumq; comendat, & quemadmodu nihil Deo praeferat, po-ceus. 11 steris monstrat.vocat eum dominus de caelo dicens, Abraham Abraha. Et ille tanqua seruus obediens,Ecce adsum ait. Et din Abrahae minus, Accipe filium tuum illum que diligis Isaae,& vade inobe talia. terra excelsam, & offeres eum holocaustu in unum montium quem tibi dixero. Nec hac quidem iussione turbatur aut se

litur seruus fidelis, adest ei virtus charitatis quae omnia cre-it .surgit domu pergit, asinam sternit, ligna cocidit gladium& ignem sumit, puerusimul adducit & pergit ad locu . Tunc

intentus factus Isaac,patre interrogat dicens Pater ait. Et ille,

Quid est fili3 Et filius,Ecce ait ignis & ligna,vbi est ovis quam .immolaturus es ad holocaustu i Et pater respondit,Deus pro uidebit sibi ouem ad sacrificium fili. Magnu hic & grande video sacramentum. Aliud Abraham corde gestabat, aliud filio promittebat. Sed neq; qu 2 promittebat filium fallebant, neq; aliqua infirmitas cor eius a proposito immutauerat.Quid pla- ribus 3 Pergit viam,videt locum de longῆ, & statuens pueros suos ibi eis talia verba proseri dices, Sedete hic cum asina,ego autem & puer ibimus usq; illuc,& cum adorauerimus,reuese temur ad vos o saniste Abraha,quid est quod dicis, cum aliud tibi de puero agendii sit Nunquid aut te,aut tuos fallis Non, inquit, sed quod prophetice vel dico, vel gero, virtus charitatis in me manens quae omnia credit & facit dicit. Audio enim eam sine strepitu vocis tutus ad cor loquente & dicente mihi, Tu quidem licet resurrectur si credens, pleno & persecto voto puerum ducas immolandum, filius tuus in isto sacrificio non erematur quia resurrectio filio Dei seruatur. Merito huius vitiem i. hi fidem comemorans Iacobus Apostolus ait, Credidit Abraham Deo.& deputatu est illi ad iustitiam,& amicus Dei appellatus est. Amicos,ut nouimus. coniunctio animoria facit.Unde

quidam sapiens huius mundi ait,Idem velle atq; idem nolle,

ea demit firma amicitia est. Ergo amicos. ut nouimus coniunctio animoru facit. Quemadmodum iste sanctus animii coniunxerit Deo, ut eius amicus appellaretur, vultis nosse3 Sicut

enim Deus pater unico filio suo no pepercit,sed pro nobis omnibus tradidit illum:ita de iste unico silio non pepercit, sed iubente

158쪽

te ut immolaretur ei qui dederat eu,deuoto corde obtulit

eum.Sed quς sequutur videamus. Delectat enim nos adiuuante domino Deo nostro huius historiae plena vobis reddere notionem. Postqua relictis pueris ad locum sacrificii pater cum cos. ii filio venit, aram construit, ligna componit, manus filio ligat, imponit eum in aram supra ligna, deponit humana paternae pietatis indicia, induit sacerdotis diram constantiam, educit gladium ut perimat filium. Quid videtis fratres charissimi Nihil hic sentimus humanu, quia totum cognoscimus diuinum.Sed de ille filius qui paulo ante ovem requirebat,sub iu- Isaae Ρ- genti silentio talia fieri in se sentiebat,& ita paties inuenitur, tuntur. tanqua iam ille ellet qui sicut ouis ad immo adum ductus est,& tanqua agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os Esaia fr. susi. O & tu sancte Isaac, indica nobis silentii huius tam gradesecretu. Pauloante uihil in te fieri sentiebas,& a patre arietem requirebas:nuc aute manibus ligaris, in ara imponeris,ligno quod amodo suspederis,& modo taces Taeeo, inqui Die quare obsecro ut nouerimus. vultis nolle ait, quare modo taceo

Quia figura illius gesto, qui voluntate ponit animam suam,mon necelsitate. In hoc tam gradi mystico fidei sacramento,&.Rbraba sanctus apparuit probatus, & filius in praesenti est liberatus,in quo Christus est praenutiatus. si qua es anima,quae σε est 2.cuyis sequi vestigia fidei patris nostri Abraha,exi de terra tua di de cognatione tua,relinque populum tuum,& domu patris tui,id est,fideliter renuntia diabolo, pompis & angelis eius,&sequere viam recta quae te perducat ad terra in qua ditescas &emineas, & cfficiaris socius Abraha. Sed cum ista omnia feceris,si virtus charitatis,quae omnia credit,cit in te, adhuc tentabit te, D probata coronabit te, ει expetit te sacrificium dilecti

tui in id a te extetit 3 Quod Abraha illi dictum est, Da mihi 2rρ 23, v ilicum dilectu filium tuum.Tibi dicit sapientia Da mihi filicor tusi.Ipse est dilectius unicus,quid metuis offerre cor tuum Offer sacrificium, contritione cordis domino Deo tuo, & dicet cum Propheta, Holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus conti ibulatus, cor contritu de humiliatum Deus non spernit.Nihil metuas tali sacrificio oblato,& tibi acceptuerit, de quod obtuleris integru permanebit. Aliam virtutem Secunda charitatis quae omnia sperat, . placet inspicere. Hanc superius charitatis

plebi Israel& patribus nostris assignasse cognoscimus. Eius Tirtu . nans virtutis vox est iii versu illo prophetico In te sperauersit dat M.

159쪽

D. Aug. de temp. Ser. XLVI.

Exod. 3. patres nostri, sperauerunt & liberam eos. Et ipsi ex Aegypto

fugere iubentur,terra eis lac & mel fues promittitur.per ma- Exod. I . re rubrum transeunt,ad eremu veniunt: ducebat eos spes cha- . ritatis ut discerent Deu amare gratis. Redditur & his merces .fidei: non enim potest no reddere qui se dignatur facere debitorem. Post eremu mella de petra suxerunt pane caeli mandu- Exo Lis. cauerunt, non sunt priuati a desiderio suo. Quod sperauerunt, 77. terra etiam promissionis acceperunt. Exurgat amma quae huius charitatis virtute coprehensa est, effugiat ex Aegypto, id

est,ex huius seculi desiderio, pergat ad mare rubrum, scilicet Christi baptismu,ideo rubru, quia Christi sanguine purpuratum. Persequatur hostes, peccata cum lao autore diabolo,tanquam Aegyptii cum suo rege Pharaone saeuiant, sequatur fugientes.Quid metuis Z Vsq; ad aqua seviatangredieris tu,ingredientur & illi post te, sed aqua conuersa, illis erit in perniciem,tibi proficiet ad salute, illos obruet, te abluet: illos danai. corii o. bit, te liberabit.Post haec suscipies mel de petra, quo sitim tua saties. Petra enim erat Christus, ex cuius praeceptis tanqua ex Dan. s. sontibus dulcedinis satieris. Gustabis&pane illu scilicet qui dixit, Ego sum panis vivus qui de caelo destendi. Gustabis Adad.33. videbis, quoniam suauis est diis. Et si in te eminet virtus cha- ritatis quς omnia sperat,pet eremu te necesse est trasi re,id est,

i. cor.7. utaris hoc mudo tanqua non utens. Et in hac vita peregrinum Wal. 26. te noueris esse, si terra promissionis cupis intrare. Haec terra Tertiacta est de qua Propheta cantat & dicit Credo videre bona dominimatisvir in terra viventiu. Vltima virtus charitatis restat, quae omniatiu. sustinet & nunqua cadit. Hanc ipsi capiti nostro domino Iesu iccir. I3. Christo conuenire nouimus: ideo in ultimo, quonia finis legis Rom. IO. Christus est. Quanta aute ipse pro nobis sustulerit, puto charitatem vestra ignorare non posse: tamen exinde aliquid dica,

Dan.I. si tamen de tanto aliquid digne dicam. Prius illud quod Deus homo, quδd verbu caro factum est, quod multa bona fecit,&mala perpessus est, quod mortuos suscitauit & mortuus est, ruod singularis illa patientia pertulit diabolum tentatorem,

iscipulum traditore,quod ipsum Iudam priusquam ostende-ret traditore, pertulit furem, & ante experimentum vinculo rum crucis ac mortis, labiis eius dolosis no negauit osculum pacis. In ipsa autem morte quanta sustinuitZpertulit odiorum fanimas, ministroru pessimi cordis linguas. Clamauersit Ilio

daei, Crucifige crucifige:& ne rei remanerent Iudaei innoceus ab eis

160쪽

Dom iiij. intra octa.Epiphan. Ser. I. 137

ab eis crucifixus est filius Dei. Ad cruce ducitur, expalmatur qui est vera palma victoriae: spinis coronatur, qui spinas peccatorum venit confringere ligatur, qui soluit compeditos:l, gno siispenditur,qui erigit elisos: aceto potatur sons vitae, li-1ciplina caeditur, salus volneratur, vita moritur, occiditur ad tempus vita, ut in perpetuo a vita occideretur mors, quia hic Iudaei in hac morte Christi exultauerut quasi victores:& cum . terrenum & caducum regnum timuerut perdere, regem caeli& terrae non dubitauerunt occidere.Sed nec sicut putauerunt, victores extiterunt. Si enim vicerunt, regnu quomodo perdideruntZ QSomodo nunc usq; serui remanseruiὶ Ista nanq; camia est qua ab eis Christus occisus est.Dixerunt apud se princi- ciri impes Iudaeoru,ut Euangelista narrat,Videtis,inquiunt,quia tintus mudus post eum abiit,si dimisecimus eum vivere,venient m . Romani, & tollent nobis locum & gente. Et Christum occi- I mitiderunt, locum & regnum gentem'; perdiderunt. Quid vobis profuit o insani Iudaei,quod tantu scelus comisistis 3 Nunquid quia Christo domino vi decuit serui re noluistis, ideo eius dominio caruistis Dum illi seruiunt reges quibus vos seruitis, facti estis mali serui bonoru seruorum Christi. Per ipsos conterit cotumaciam vestra, per ipsos dissipat consilia vestra, per ipsos retribuet scelera in capita vestra. Ipse autem diis quem vos interemistis, non vos seruos sed liberos esse cupiebat,qua-do dicebat:Si vos filius liberauerit,tune veri liberi eritis. Vos autem Deum dominii & regem & ipsam veram libertate non 8-

solum repudiastis, verumetiam necare cupientes clamastis,

Non habemus rege nisi solum Caesare. Sed ne in hoc quidem gloriemini quod Christu occidistis,actum est de vobis potius& nescitis. Audite ipsum dominu dicentem fer Propheta, Ego τω. Ddormiui & somnii cepi somnu appellans mortem a vobis illatam. Caeteru qualis mors potuit esse triduana, maxime illius

qui peresidem Propheta alio loco dieit, Nunquid qui dormit UM. o.

non adiiciet ut resurgat Ego,inquit,dormivi ego qui potesta- I v. o tem habeo ponendi anima meam, ego dormiui, non quia saeuistis,non quia insanistis. Ego impleui quod volui, vos autem in scelere remalistis. Quis exigit tanta de Deo nostro fratres, pro nostra salute ac redemptione, nisi charitas quae nunquam cadit O charitas,quὶm magnas vires habes, de caelo neu de- I. cor. II. posuisti. O chara sanitas, o sancta ac vera charitas, quae tanta es in terris, quanta eris sanctitas in caelis. Quae tantum potes

SEARCH

MENU NAVIGATION