장음표시 사용
621쪽
Euntes baptizate omnes getes in nomine patris,& filii.& spiritus sancti,docetes eos seruare quaeciaque mandavi vobis.Rerum ipsaru docet effectus,ut inuna deitate personarum potentiam credamus,& quemadmodum pater in cuius nomine baptizamur Deus est,ita etiam spiritus sanctus, in cuius nomine baptizamur Deus est. De quo certe beatus Petrus Apostolus absolutissime pronuntiauit dicens ad Ananiam. Cur tenis tauit satanas cor tuu mentiri te spiritui sanctoὶ Et paulo post, Non es mentitus homini,sed Deo. Apertissime quo spiritum x.cor. I 2. sanctum dixerat,bunc postea Deum nominauit. Et beatus Paulus Apostolus,Nemo potest dicere dominus Iesus, nisi in spiritu sancto.Diuisiones gratiaru sunt,idem vero Deus qui opera tur omnia in omnibus. Hic quoq; quam euideter vas electionis quem spiritum sanctum nouerat, eudem esse Deum dixit ac dominum operatem ex propria potestate quod vult. Hic est spiritus sanctus, in quem peccare adeo sacrilegum est, ut nec hic, nec in futuro iudicio remittatur Sic enim ipse Dominus Icut. Ita noster Iesus Christus in Euagelio loquitur. Quicunq; dixerit verbum contra filiu hominis,remittetur illi: qui autem dixerit contra spiritum sanctum,non remittetur ei,neq; hic neque in futuro. Hic est spiritus sanctus quem dominus ascensurus Ioau is . ad patrem discipulis suis repromittit dicens, Cum autem venerit paractetus quem ego mittam a patre spiritum veritatis,
qui a patre procedit, ipse testimontu perhibebit de me:de quo
Ioau. i q. superius ait, Paracletus autem spiritus sanctusque mittet pater in nomine meo, ipse vos docebit omnia. Ipse ergo spiritus sanctus,que mittet pater in nomine meo, qui ex patre proce dit, ostenditur unius eum patre & filio esse substantiae. Et dilis genter attendite quod ad discipulos suos rursus ide dominus Dan. I 6. ait,Expedit vobis ut ego vada. Nam si non abiero, paractetus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. Hoc quod dicitur, mittam non minorem quod absit,indieat spiritum sanctum,sed simpliciter absq: adulatione unitatem atque concordiam indicat voluntatis. Attendite autem quod dixit, Expedit vobis ut ego vada. Nam si non abiero paractetus non
veniet ad vos. Quomodo expedit discipulis ut ab illis Christus ascendat ad patrem,si minor est ille qui pro Christo ad di- stipulos est mittedus sed expedit discipulis ut ab eis Christux ascendat,quia aequalis est patri, & filio spiritus sanctus,qui ad discipulos venturus esse promittitur.Quod autem paractetus
622쪽
In sesto sanctae Trinitatis, Ser. VII. 67s
dieitur spiritus sanctus, proprietas operationis eius exprimitur. Paracletus enim Graece, Latine dicitur consolator. Et bene ipse pro Christo ad discipulos mittitur, ut eos cotaetur inter omnes tribulationes quas ipsi erant confessione passuri. His ergo fratres dilectissimi:diuinarii scripturaru testimoniis instructi, spititsi sanctum Deum esse aequalem patri & filio tota fidei persectione fateamur. Quia enim Deum patrem: Deu talium, Deiani spiritum sanctum in scripturis diuinis legimus quemadmodu non possumus de patris & filii, ita nec de sancti
spiritus deitate dubitare. Absit autem loge a Christianis mentibus polluta gutilis erroris impietas,ut trium in una consessone personaru tres deos videamur fateri. Abiit hoc,inquam, di procul a pioru mentibus excludatur. Et nos enim iuxta scripturae sanctae autoritate nominum tantummodo ac per sonarum distinctionem in Trinitate facimus, deitatem vero unam
indivisibilem confitemur,ipsa est in patre, ipsa in filio, ipsa in
spiritu sancto,una & persecta diuinitas.Non ergo tres deos dieimus, quia unam deitatem fatemur. Non enim obliti sumus diuinam scripturam dicente, Audi Israel, dominus Deus tuus Seut. s. unus est. Et rursus, Dominus Deus unus hic est in eaelo sursum Teut. .& in terra deorsum,& non est alius nisi ipse. Non,inqua obliti sumus unum Deum esse, quem utiq; scriptura dicente go uimus. Sed inter duos errores ,& maxime haereticos ad iidei veritatem dirigimus, ut nec cum gentilibus numerum in deitate iaciamus, nec cuin Iudaeis mysterium in trinitate negemus, sed existere patrem existere sili una, exillere spiritum iam ctum in personarum proprietate, credentes unitatem deita-tatis in Trinitate veneremur, id est,ut tres personas patris scio
Iicet & filii & spiritus sancti unum esse dicamus Deum,cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.
In eodem festo, Des te cathotica, Sermo VI I.
Ogo & admoneo vos fratres charissimi,ut qui ctiq; sermo vult saluus esse, fidem rectam ac catholica discat. CXCv. Ita ergo oportet unicuiq; obseruare ut credat pa-i item & filium &spiritum sanctu. Pater Deus .filius Deus, spiritus sanctus Deus. sed tamen non tres d1j, sed unus. Qualis pater talis silius,talis spiritus sanctus.Attamen credat
unus visq; fidelis,m filius qualis est patri secundu diuinitate.& minor est patre secundu humanitatem carnis, quam de nostio
623쪽
376 D. Aug. de temp. Ser. C X C et
stro assumpsit , spiritus vero sanctus ab utroq; procedens. Crendite ergo charissimi in Deum patrem omnipotentem,credite& in Ietum Christum filium eiusvnicum dominum nostrum, L ea I. credite eum coceptum ei se de spiritu sancto, & natum ex M o t. ria virgine,quae virgo ante partum semper fuit, &absq; contagione vel macula peccati perdurauit. Credite eum Pro nostiis peccatis passam sub Pontio Pilato, credite crucifixit,credite mortuum Ic sepultum, credite eum ad infernum descendisse, diabolum obligasse,& animas sanctorum quet sub cultodia detinebantur, liberalle, eas': ad caelestem patriam perdu- c. F. t. xisse. Credite eum in caelis cum carne quam de nostro assum- ur. 16. psit,ascendisse. Credite 2 in dextera sedet patris, credite quod venturus sit iudicare vivos & mortuos. Credite in spiritu sanctum , credite sanctam Ecclesiam catholicam, credite sanct
tum communionem, credite remissionem peccatorum, credite vitam aeternam. Igitur si quis vult discipulus Christi esse, Irrat. II. mandata sua custodiat, humilitatem discat,ut ipse ait, Discite a me quia mitis sum & humilis corde. Deum corde roget. Quam multi sunt qui foris videntur se humiliare, intus au- Philip. 2. tem pleni sunt tumore superbiae. Christus pro nobis humili uit se, formam serui accepit factus est obediens usque ad mo
tem,mortem aute crucis. Pio nobis fratres, ut peccata nostra deleret carnem humanam assumpsit, natus est ex virgine,p
Lue. 2. situs in praesepio, panis inuolutus,a Iud is reprobatus ab ipsis orat. 26 persecutus.comprehensus, flagellatus sputis sordidatus,spinis
G tr. coronatus clauis crucifixus, lancea perforatus,cruci appesus,
aceto cum felle potatus, & inter iniquos reputatus. Et haec omnia fratres charissimi susti nuit, ut nos de faucibus inserni liberaret. Ergo fratres charis,imi,dum tanta & talia dominus pro nobis sustinuit, si ad eu volumus peruenire, vestigia eius debemus sequi,exempla sanctoru imitari. Dominus in Eua Luce s. gelio dicit, si quis vult post me venire, abnegct semetipsum, zuiau. is de tollat cruce suam& sequatur me. Et alibi dicit, Uade vende omnia quae habes da pauperibus,& veni sequere me. Sancti martyres,fratres charissimi. secuti sunt vestigia illius,& ealicem quem ipse bibit biberunt. Petrus Apostolus pro nomine Christi crucifixus est, Paulus decollatus,Stephanus lapidatus, fle reliqui quam plures pro nomine ipsius sic passi sunt. Ergo colis. 3. Datres crucifigite & mortificate membra vestra quae sunt luper terram, ut possitis placere illi qui vos creauit. Qui fuit superb
624쪽
Dominica j. post Trinitatis, sex. I. γγ
superbus,sit humilis. Qui fuit incredulus, sit fidelis. Qui fuit
luxuriosus, sit castus. Qui fuit latro, sit idoneus. Qui fuit ebriosus. sit sobrius. Qui suit auarus, sit largus. Qui fuit bilinguis, sit beniloquus. Qui fuit detractor aut inuidiosus, sit purus & benignus. Qui aliquando ad Ecclesiam tarde veniebat, frequentius ad eam currat. Eleemosynarum copia unus Eoa sim quisque se redimat: quia sicut aqua extinguit ignem, ita elee- fiet 3. mosyna peccatu. Decimas annis singulis de omni fructu quod colligitis,ecclesiis & pauperibus erogate. Ieiunium amate, voracitatem& crapulam vini deuitate. Esurientes pascite,sitiem Mat. 1 f. tes potate, nudos vestite,& qui positi sunt in carcere requirite, infirmos visitate. Hospites in domos vestras colligite,& pedes eorum lauate,linteo extergite,ore exosculamini.&lecta ipsorum praeparate. Non homicidium ullus faciat, non furtu,non Erid. io adultei ia non periuri um,non talium testimonium dicat, honoret patrem & matrem, ut sit longaeuus super terram. Diligat Deum plusquam se, amet proximum sicut semetipsum. Quicunque de his supradictis commisit,cito emendet,consensionem donet,veram poenitentiam agat, & remittutur ei peccata sua. Si h xc quae suggessi fratres, implere volueritis, remissionem peccatorum promerebimini,& vitam a ternam. Item in eodem festo altu sermo de ii diuidua Trinitate ,-inseparabili unitate, incipiens: Sancta G climina eloquia, Cre. qui
sumpim, sit ex sermcnilvi de Verbis - οῖloti, I. Item iv eodem festo alius sermo, incipiens: Extεrsi I, mi dilecte ii, c. qui sumptus siὶ ex libro contra Feli. iani m. Item in ecdem festo Bomilia, de eo quodscriptum est in Evangelio
secundum Ioannem,Frat bomo ex Shamjais Nicodemus nomi- Dan. r.
ne, Qquaesumpta est de expositione d foru, ibidem. Et exsermonibus de Verbis Apollioli, xI I II. Item in eodem se, Zo alia Homilia de eo quιd scriptum en in Euan
tam vobis, e. quaesῖ mpta eLἱ de expositιοne doctoris, Ibidem. Dominica prima post festum sanctae Trinitatis, de auaritia vi
Vi Deum timetis, non dubito quin verbum eius sermo eum timore audiatis,&cum hilaritate faciatis, ut excuti quod promisit modo speretis, post acc1piatis. Dominum modo audiuimus praecipiente nobis Christum Iesum filiu Dei .Praecipit nobis veritas,quae non fallitur.
625쪽
D. Aug. de temp. Ser. C X C VI.
Audiamus, timeamus, caueamus. Quid ergo praecepit ZDico, Luea D. inquit, vobis, abstinete ab omni auaritia. Quid est ab omni Quare addidit, ab omni 3 Potest enim & sic dicere, Cauete ab avaritia. Pertinuit ad eum, ut adderet ab omni,& diceret, Cauete ab omni auaritia. Quare hoc dixerit velut occasio ipsa, unde natus est sermo, apparet in sancto Euangelio. Interpellauit enim eum quidam contra Datrem suum, qui totum patrimonium abstulerat, & fratri suo partem suam non reddebat. Quam bonam ergo causam habuerit interpellator iste aduertitis. Non enim rapere qu rebat aliena, sed sua a pare
tibus sibi derelicta quaerebat, & ipsa domino interpellato &iudicante poscebat. Habebat inimicum fratrem, sed iustum iudicem inuenerat contra inimicum fratrem. Deberet ergo perdere in tam bona cauta isti in occasionem 3 Aut quis diceret fratri eius, redde partem suam fratri tuo, si Christus non diceret 3 Ille iudex hoc dicturus erat, quem forte frater ditior& raptor praemio corrumpebat Miser ergo& paternis opibus destitutus, tali ac tanto iudice inuento accedit, interpellat, rogat, causam suam breuissime exponit. Ut quid enim opus erat causam protelare, quado ei loquebatur qui cor po- Luca Ir. terat videre t Domine, inquit, dic fratri meo ut diuidat me- eum haereditatem. Non ei dixit dominus, Veniat frater tuus, sed nec misit ut adesset, aut cum adfuisset, interpellatori dixit, proba quod dicebas. Petebat dimidiam haereditatem. P tebat in terra dimidiam, in caelo dominus offerebat totam. Plus dominus dabat quam ille postulabat. Dic fratri meo, ut diuidat mecu haereditnem.Cauta iusta. caula breuis. Sed au- diamus&iudicantem& docentem. Homo ait homo. Qui
enim pro magno habes istam haereditate, quid es nisi homo Volebat illum facere aliquid plusquam est homo. Quid plus
illum volebat facere cui volebat auaritia tollere 3 Quid eum
plus volebat facere 3 Dico vobis, Ego dixi dij estis & fiiij excelsi omnes. Ecce quid eum volebat facere. inter deos nume- Luca I 2. rare,qui auaritiam non habent. Homo quis me constituit diuisorem inter vos Et Paulus Apostolus seruus ipsius quandoti Cor.1. dicebat: Obsecro vos fratres,ut id ipsum dicatis omnes & non sint in vobis scitismata nolebat esse diuisor.Deniq; doluit eos, qui ad ipsius nomen currebat, & Christum diuidebant.Vnun; bisupra. qui': vestrum dicit: Ego sum Pauli, ego Apollo,ego Cephae, ego Christi. Diuisus est Christus Nunquid Paulus pro vobis crucifi
626쪽
Dominica J. post Trinitatis, Ser. I. s79
erucIfixus est aut in nomine Pauli baptietati estis 3 Videte ergo quam mali sunt homines,qua volui esse diuisi. Qui noluit esse diuisor, quis me,inquit , constituit diuisiorem inter vos Petis beneficium, audi consilium. Ego dico vobis, Cauete ab
omni cupiditate. Forte, inquit, tu auarum & cupidum dicem res,li quaereret aliena. Ego autem dico, Cupide & auare non appetas nec tua: hoc est,ab omni. Cauete,inquit,ab omni auaritia. Magnum pondus. Si sorte hoc pondus infirmis imponitur , rogetur ut qui imponit, vires dare dignetur. Non enim leuiter habendum est fratres mei, quando dominus noster, I demptor noster, saluator noster, qui mortuus est pro nobis, qui languinem suum pretium dedit, ut redimeret nos, aduocatus & iudex noster, non est leue, quando dicit, Cauete . Nouit ille quantum mali sit,nos non nouimus. Illi credamus.C uete,inquit Quid Z Vnde Ab omni auaritia, Meum servo,non alienum tollo. Cauete ab omnia auaritia. Non solum auarus
est, qui rapit aliena, sed ille auarus est, qui cupide seruat sua.
Sed ii sic culpatur, qui cupide conseruat sua,quomodo iudicaturus est te, cum non solum seruas tua, sed etiam quaeris aliena Da mihi hominem, qui cum timore audiuit, Cauete ab omni cupiditate: & non mihi dicat, Ego homo pauper sum, plebeius mediocris, gregatis: quando me spero ante iudicem
futurum,non timeo Istam tentationem, culus periculum ante oculos posuisti. Ecce dico & pauperi, quod timere debeat. Vocat te diues & potes, ut pro illo dicas falsum testimonium. Quid facturus es Modo dic mihi, Habes bonum peculium, laborasti,acqui sisti, seruasti. Exigit ille Dic pro me falsum testimonium , & tantum & tantum dono tibi. Tu qui non quae ris aliena, dic absit a me, non quaero quod mihi noluit Deus
dare,non accipio,recede a me. Non, inquit, vis accipere quod do, quod babes tollo. Ecce modo te proba, modo te interr ga. .uid me attendis Intus attende,intus vide,intus examina , & constitue te ante te, & in equuleo praecepti Dei extende te, & timore torque te, & noli te palpare. Responde tibi, Ecce si hoc quisquam minetur, quid facies 3 Credo tibi, quia quo l cum tanto labore acquisisti, minime perdere vis. Minatur tibi, Nisi pro me falsum testimonium dixeris, tollo illud: Sed si pro me falsum testimonium dixeris, do illud. Cauete ab omni auaritia. Oserue meus dicit tibi Deus, quem reddi
627쪽
38 o D.Aug. de temp. Ser. C X C VIII.
in eorpore membrum posui: audi me,Tollat quod acquisisti,
me tibi non tollit.Ne pereas seruas tua: Non tibi dixi,Cauete ab omni cupiditate Ecce tu rbaris iecce fi uctuas.Cor tuu quasi Uat.8. nauis tempestatibus quatitur. Dormit Christus. Excita dormientem,& non patieris tempestatem sevientem ipsum excita qui nihil hic habere voluit & totum habes,qui usq; ad crucem pro te peruenit cuius nudi atq; pendetis olla ab insultantibus numerata sunt,& caue ab omni auaritia. Parum est auaritia pecuni e , caue ab avaritia vitae. Horrenda auaritia, metuenda auaritia. Aliquado homo contemnit quod habet: de dicit Non dico falsum testimonium. Non dico,dicis mihi Z Tollo quod habes. Tolle quod habeo, no tollis quod intus habeo.
Id i. Non enim pauper remaserat,qui dicebat, Dominus dedit,dominus abstulit,sicut domino placuit,ita factu est: Ergo sit nomen domini benedictii: Nudus ex ij de utero matris meae,nudus reuertar in terram.Nudus foris,intus vestitus. Nudus s
nai. 13r. ris a pannis & putribilibus panni sanius vestitus. Vnde3Sacerdotes tui induantur iustitia Sed quid si dicat,cum contempseris ea quae possides: quid si dicat, occido te ' Responde illi, si
Christum audisti: Occidis me Melius tu carnem mea,quam ego per linsuam falsam, animam meam. Quid facturus es mihi λ Occisurus es carnem: Exiet anima libera, in fine seculi& ipsam,quam contempsit,carnem receptura. Quid ergo mihi facturus es 3 Si autem falsum testimoniu dixero pro te, lin- sapisii. I. gua mea occido me,& non in carne occido me.Os enim quod mentitur, occidit animam. Forte hoc non dicis. Vnde non di. eis Vivere vis.Vis uiuere,cum Deus hic limitem vivendi constituit Certe caue ab omni auaritia. Hucusque Deus voluit ut vivas, quousque iste ad te accesserit. Forte occisurus est te, vi martyrem faciat. Noli habere cupiditatem vivendi, & non habes aeternitatem mouendi. Videtis quia ubiq; auaritia illa, cum plus volumus quam opus est, facit nos peccare. Cave mus ab omni auaritia,si volumus frui aeterna sapientia.
In eadem dominica, te David G Mi patre surim de Goliads io, Sermo II. sermo N scripturis diuinis, fratres chari stimi, una eadeq; cxcvm. Ggri persona, prout tempus S locus fuerit, diuersam significationem habere potest. Nam beatus Isaac, Gens. 12. quod optime nouit sanctitas vestra quando a patre oblatus est, Christum Dominum figurauit: cum vero filio suo Iacob
628쪽
Dominica j. post Trinitatis, ser. II. 381
Iacob benedixit,& ad accipi edam uxorem in Mesopotamiam misit, Iacob typum habuit Christi, & lsaac Dei patris imagi- genesi nem gessit. Iterum beatus Iacob, qui typum Christi habuit, quando uxorem accepit, Dei patris figuram gessit. Quando enim beatum Ioseph plus omnibus filiis diligebat,& tunicam Cen s. n.
ei polymitam secit,incarnationem domini saluatoris signifi. cauit. Quomodo ergo tunc factum est fratres charissimi, in beatis patriarchis,in Isaac videlicet & in Iacob, ita in Isai patre David figuratum esse cognoscimus. Quado enim Isai Da 1 m. inuid filium suum mittebat, ut requireret fratres suos,lytu Dei patris habuisse videtur. Isai mici David, ut requireret fratres
suos,& Deus pater misit unigenitum suum, ex cuius persona scriptum est Narrabo nomen tuum fratribus meis. Ad requi-redos enim fratres suos venerat Christus,quado dicebat, Non is
sum missus nisi ad oves perditas domus Israel.Dixit ergo Isai ad Dauid filium suum, accipe ephi polentae & decem formel- I. RePI7Ias casei,& vade require fratres tuos. Ephi, trium modiorum mensura est: Et tribus mensuris, mysterium intelligitur trinitatis. Bene nouerat hoc mysterium etiam &beatus Abraham.
Deniq; quado sub ilice Mambre in tribus personis sacramen- Genesis. tum videre meruit trinitatis,tria sata similet sceri pr cepit. Tria sata,tres mensuret sunt.Hanc ergo mesuram S Isai dedit filio suo. In decem sermellis casei,intelligitur decalogusveteris testamenti. Venit ergo David cu tribus mensuris di decems mellis casei,ut fratres suos in praelio positos visitaret, quia venturus erat Christus cum decalogo legis & my sterio trinitatis,ut genus humanu de poteltate diaboli liberaret. Veniete autem David,vitus e fratribus increpavit eu dicens,Quare 3 i
dimisisti pauculas oves illas,& venisti ad praelium 3Frater iste senior, qui Dauid typum Christi gerentem per malitiam in crepavit, significauit populum Iudaeorum, qui per inuidiam Christo domino qui pro salute humani generis venerat detraxerunt,& multis frequeter iniuriis affecerunt. Quare,inquit,
dimisisti oues illas, re venisti ad praelium Z Quasi non tibi videtur per os eius saluti hominu inuidens diabolus loqui: tanquam si diceret Christo, Quare dimisisti nonaginta &nouem 2 t. I 8.
oues, quae non errauerunt, de venisti ut unam requireres, quae
perierat,& ea de manu spirital is Goliae, id est,de potestate di boli per erucis baculu liberatam ad ovile propriu reuocares
629쪽
uega D. Aug. de temp. Ser. CXCVII.
perbo animo, sed tamen verum dicebat, quia Iesus,sicut iam
dictum est, dimissiirus erat nonaginta & nouem Oues, ut qua reret unam,& ad ovile proprium, id est, ad angeloru consortium reuocaret. prius tame quam veniret David cum iam vn-
r. mi , ctus esset a beato Samuele, sicut & ipse Sauli regi suggesiit,&leone & vrsum sine armis occidit. Sed & leo,& vrsus ambo typum diaboli praeferebant. inii pro eo quod de ovibus David aliquid inuadere ausi sunt,ipsius David virtute sunt suilacati. Hoc totum fratres charissimi quod tunc in Dauid legimus λguratu,in domino nostro IesuChristo cognoscimus eue completum. Tunc enim & leonem Sc ursum strangulauit, quando ad inserna descendens, omnes de eorum faucibus liberauit. Denique audi prophetam ex persona domini supplicantem,
Erue a framea anima meam,& de manu canis unicam meam.
Libera me ex ore leouis. Et quia ursus in manu fortitudinem
habet,& leo in ore, in istis duabus bestiis idem diabolus figuratus est. Hoc ergo ex persona Christi dictum est ut unica eius ' Ecclesia de manu, id est,de potestate, vel de ore diaboli tolle- r. moi . retur. Venit ergo David, & inuenit Iudaeoru populum in valle Terebinthi positum ut contra Allophylos dimicaret, quia
venturus erat verus David Christus, ut de convalle peccatorum siue lac marum humanum genus erigeret. Stabant autem in valle contra Allophylos .in valle erant, quia eos peccatorum pondus oppresierat. Srabant enim, & pugnare contra aduersarios non audebant. Quare non audebant ὶ Quia D
uid qui typum Christi gerebat nondum venerat. Verum est fratres charissimi. Quis enim contra diabolum pugnare p terat, antequam Christus dominus genus humanum de potestate diaboli liberaret Dauid enim interpretatur manu so tis. Qiijd eo fortius fratres, qui uniuersum mundum vicit, armatus non serro sed ligno Stabant ergo filij I ali contra aduersarios quadraginta diebus. Quadraginta dies, propter quatuor tempora,& quatuor partes orbis terret vitam praesentem significat,in qua contra Goli ad vel exercitum eiu es, id est, contra diabolum & angelos eius, Christianorum populus pugnare non desinit. Nec tamen vincere posset,nisi verus David Christus cum baculo, id est, cum crucis mysterio descendis.set. Ante aduentum enim Christi fratres charisti mi solutus
caidi. ii erat diabolus: Veniens Christus fecir de eo quod in Evangelio dictum est , Nemo potest intrate in domum sortis di vasa eius
630쪽
Doi . post Trinitatis, Ser. II. 383
eius diripere, nisi prius alligauerit sortem. Venit ergo Christus , & alligauit diabolum. Sed dicit aliquis, si alligatus est,
quare adhuc tantum praeualet 3 verum est fratres charissimi,
quia multum praeualet, sed tepidis & negligentibus,& Deum
in veritate no timentibus dominatur. Alligatus est enim tanquam innexus canis catenis,& neminem potest mordere, nisi
eum qui se illi mortifera securitate coniunxerit. Iam videte fratres quam stultus est homo ille, quem canis in catena positus mordet. Tu te illi per voluntates & cupiditates seculi noli coniugere,& ille ad te non praesumit accedere. Latrare potest, solicitare potest, mordere omnino non potest nisi volentem. Non enim cogendo sed suadendo nocet, nec extorquet a n bis consensum, sed petit. Venit ergo David & inuenit Iudaeorum populum contra diabolum praeliantem,& cum nullus esset qui praesumeret ad singulare certamen accedere, ille qui
figura Christi gerebat processit ad praelium, tulit baculum in
manu sua,& exiit contra Goliad. Et in illo quidem tunc figuratum est,quod in domino Iesu Christo completum est. Venit enim verus David Christus, qui contra spiritalem Goliad, id LRevir est,contra diabolum pugnaturus crucem suam ipse portauit. 'Videte fratres ubi David Goli ad percusserit,in fronte utiq; ubi crucis signaculu non habebat. Sicut enim baculus crucis typum habuit, ita etiam & lapis ille de quo percussus est, Christum dominu figurabat. Ipse est enim lapis vivus:de quo scriptum est Lapidem quem reprobauer ut aedificantes,hic factus UaLII est in caput anguli. Quod autem Dauid non habens gladium I.RI i' ascendit super Goliad,& suo eu proprio interfecit gladio,designatu est Fbd in aduentu Christi suo gladio diabolus victus est,qui per nequitiam suam& iniustam persecutionem quam exercuit,in Christo omniu in eum credentium perdidit principatum. QDd aute arma Goliae Dauid posuit in tabernaculo suo, arma diaboli nos fuimus. Sic enim dicit Apostolus,sicut
enim exhibuistis membra vestra arma iniquitatis peccato,ita& nunc exhibete membra vestra arma iustitiae Deo. Et item,
Nolite inquit, exhibere membra vestra arma iniquitatis pee- nisu acato.Arma enim inimici nostri misit Christus in tabernaculo suo, quando nos qui domus diaboli sueramus, per ipsius gratiam temptu Dei esse meruimus.Nam & vicissim nos in Christo, & in nobis Christus habitare cognoscitur. Quod autem
Christua in nobis habitet,Apostolus probat dices,In interiore Ems ,
