Raemundi Sebundii, De natura hominis, dialogi. Hi, & Christi, & sui ipsius cognitionem exhibent, nunc demùm aucti, summàque fide recogniti. ..

발행: 1568년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

II 4 DIA L o G vs II I. ri. Licet enim omnes hae sex filiae eiusdem sint dc generis, & paupertatis, propter Vin ros tame, quibus nupserunt, una fit altera praestatior, nobilior, sublimior. Pari modo intellige de volutate, quae vel ascendit, vel descendit iuxta rei amatae vel dignitatem, vel ignominia. Item sicut videmus, quod sponsa sponsis suo copulata, nouam quendam cocipit Amore, qui est primus Amor, virtute cuius amat omnes , qui habet cum sponso societatem, vel amicitiam, vel pa

rentelam. Hos enim omnes ante no ama.

bat, sed propter Amore viri nunc singulos amat. Quod si vir moriatur, & mulier ac cipiat alium virum, tunc Amor primus, &omnes alij qui inde origine traxeriit, de struitur:& generatur4n volutate mulieris nouus Amor, quieti a radix efficitur alio . rum Amorum. Praeterea quado mulier virum accipit bonum, diuit ε, fortem, nobilem, prudelem, tunc ipsa permanet in pace, in requie,in exultatione, in securitate, in affuctia, in omni u rerum copia: Quod si nupserit viro pauperi, caduco, miser'

ignobili, sordido, eontemptibili, ipsa emcietur inops, fragilis , ignobilis, sordida,

contemptibilis, plena cladibus, angustiis, l& miseriis .H c cucta quq de matrimonio diximus, applica ad voluntatem,& ad rem

primo

132쪽

uenies Ῥnsonantiam. D cx M. Capio egregiam similitudinem:sitis enim ex his quae nunc dixisti apparet, quod dum Voluntas nostra principρliter .b eam a mat, tunc ses limis, nobi sic cura, pacisica, quieta, robusta plena gaudiis atq; diuitiis, talis est

enim ille quem ipsa diligit: Quod si ama-

Uerit creatura, eum omnis creatura sit fragilis, mobilis,flaons,indigens, insuffcies, tunc ipsa prae inopia tribulatur, contris 'iur,asiligitur, nunctuam secur nunquam pacific/,nunquam sir ma. 4ed quaeso te, ex quo de re primminata iam saepenumero loquuti sumus: quot sentiaus este possunt, ates principalitex ama xii Du--Us res principaliter ama tas

IDVae t tum sint pxinctialiter a luntate dilecta r hec possunt esse pim

res, sicut nec duo rect0 res , vel pontifices Uius ecclesi ς. Hae dui hint vel Deus cre . tor,vel creatura P0xyo ipter creaturas omnes illa res exit primo dile Aa ab ipsa volixtate,qu illi est magisamica,atq; Epinquo Venim quia ipsa volutas potest reflectere

133쪽

suum amorem ad semetipsam, ideo inter lcreatutas maxime amabit seipsam,ut amicam sibi, & ut propinquam. Quado igitur

Amor Dei in voluntate non est primus, tunc ipsius voluntatis Amor primus essicia tur. Et sic homo quado Deum non amat, lamat seipsum, de suam voluntatem, & ipsa voluntas se amando in semetipsam c5ue titur ,& facit seipsam suum proprium sundamentum 'extra Deum. Et quia principa liter solam se amat,ideo cettera qui secundario amat, omnia propter se amat, in omnibus no nisi se amate quicquid vult, propria vult olutate, quia nulla alia sequi tur voluntatem. Haec aute talis scelestissima impiissimaq; volutas se sola diliges, secomplectem,rapit violeta manu Deo c5ditori suum honorem, sua coronam,suam gloriam. Amare enim propriam voluntatem soli competit aeterno Deo:igitur Quado humana voluntas amat seipsam,&,nomo suam primo diligit voluntatem, illud sibi attribuit, quod fossidet lus Deus,& facit seDeu,& dat lipsi Amorri

laude,honore,& gloriam. Atq; hoc modo fit capitalis aduersarius, ac inimicus Dei, longissimὸ tame Deo dissimilis. Na licet sibi tribuat honore, deitatem, & gloriam: habet tamen qualitates in se turpissimas. Nam

134쪽

Nain qualis est Amor eius,talis &ipse.Α-mor enim eius est inordinatus, iniustus, falsus, tortuosus, in Dei contemptu, odiu,&iniuria concitatus. o o M. Tremere me facit sermo tuus, adeo enim & vehemes est,& formidabilis .R AE M. Vtinam totus me mundus audiat exclamatem, credo quod multi a tanta se iniustitia,ae Dei iniuria refraenarent.Verum quia in tenebris sunt a maiores propriet voluntatis,ideo non aduertunt quomodo cotra se prouocet Deli,

vlurpando sibi Dei praerogatiuas,& dignitates. cui enim se Rege iacit, aduersarius Regis est & criminis usae maiestatis reus detinetur. Sed quaeso te paulo nuc diligentius alte de virtutes, conditiones,& cotrouersias horu duorum Amoru. Duo amores primi, duc sunt radices omnivaliarii assecti nu .Et quia sunt inter se capitales inimici,ideo si unus bonus est, alius ut malus sit,oportet. Amor Dei, sicut est primu bonum nostrum, primum lumen a quo oritur omne lmen, prima rectitudo , pri maiustitia, prima amicitia, prima sortitudo, prima quies,prima traquillitas, prima c5 solatio,prima laetitia, prima virtus, primaveritas , prima vita, de omnium bonorum operum,& cogitationum principium: Ita

Amox sui ipsius est primu matu, a quo ori

135쪽

tur in homine omne malit,prima e cit primi; tenebri; prima obliquitas,prima

iustitia, si rima discor dia, prima imbecillitas, prima turbatio, prima desblatio, prima tristitia, prima rixa, prima nequitia, prima falsitas, prima morialitas & omni u malorum operu.&assectionu infaustum principito Amor Dei facit voluntate hominis iu-ntam,sancta, lium ite, benigna:sed Amot sui facit eam iii iusta , irreligiosam, seperbam, turgidam, proteruam. Amor Dei facit voluntatem quietam, dulce, amicabilem: sed Amortui reddit eam turbida, amaram,liti' giosam, odibilem. Amor Dei facit voluntatem largissima, amplissima, capacissimam: sed Amor sui facit eam angustam, coartatam, constrictam. Amor Dei reddit volu tatem summe libera, nulli cruaturae ldbie

ct am: sed Amor sui stibiicit volutare omni

creaturae,& famulam constituit, Arba,atq; captiva. Amor Dei facit eam immobile stabilem, firma,& perpetua virtute vigentem sed Amor sui, cum circa creatura ver .setur, qu et vana est, fluida,mobilis,& caduca,reddit voluntate instabile, fluctitatenti& omni vanitati subiectam. Amor Dei facit voluntate unitissima,atque ideo rii

sinia tn: sed Amo t. su i facit eam diuisib ile, si agilem. Ahaor Dei secit Voluntatem di

uitem

136쪽

uitem, opulenta, optimis referta dapibus: sed Amor sui eam vacua dimittit, usurientem, inanem, & omnibus et emem bonis. Amor Dei facit voluntate habitare in sua paxxia, in suo regno in sua domo: sed Amor Di facit eam exulem, aduena, peregrinam, α profugam super terram.Amor Dei facit voluntate pulcherriina,& miro decore formosam: Amor sui facit eam horrida, tetra, squallidam, & turpissama c5tagione foedatam .Postremo, Amor Dei clarissimo lumine irradiat voluntate , & hominis iis tellectum, ut nouerit homo seipsum,& Deum, α omnia bona:sed Amor sui, quia tenebrosus est, densissima caligine cor hominis obnubilat, ut nec deu, nec se,nec omnia sciat. D o M. Reuera praestatissimus sermo tuus, α imis prccordiis reponedus.Vtinam ortalis homo hcc animaduerteret, desiner Etq; in iniuria summi Dei se tam nequiter adammare.R AE M. Vnum adhuc restat, quo Dei Amor maxime commendatur,& Amor sui merito codem natur. Amor enim Dei climst uniuersalis, potest esse unus atq; co similis in multis , amo in infinitis hominibus: quod dum fuerit, tunc necessario pax magna, ct vera perpetuaq; cocordia illo Amore durante inter homines perseuerat: sunt enim inter se uniti, quieti,paci fici, laeti,i

137쪽

labundi. Sed quado quisque primo diligit

seipsum Amore priuato,tunc propriuquγ rit honorem,suum commodum, suam voluptatem, suam dignitatem : atque impa-gnat honorem alium,ut defendat suum:ac odit,atque execratur,& persequitur omne

bonum vel corporis,vel animet,quod videt in alio dumod ὁ illud repugnat bono sto. Ex isto priuato Amore emergit omne milum quod eo tra se homines crudeliter admittunt. Inde bella,seditiones, stetis, inimicitiae, innidiae,aemulationes, contentiones,animositates, irq,rixet , contumeliq,ra

pinae, stupra,adulteria, incedia,& mille ma torum genera. D o M. Terribile auditu est, quod loqueris. R AE .Atque multo terribilius perpetratu Nam si voles cordis oculis intueri, videbis, quod ab Amore proprio, tanquam a vipera quadam virulenta, septem mortalia peccata nascantur ob quibus omne vitioru germen continetur.Ho

mo enim qui seipsum nequiter diligit, diligit corpus suum, diligit & animam suam:& ideo propriam excelletiam quae est ani- lmae,& propria dele stationem,quae est case inis. Et propter ista duo aut conseruanda, aut augenda, maximam contrahit amicitiam cum rebus externis, cum diuitiis , de

138쪽

si DE AM O. ET VI. EIvs. I tr

pecuniis.Pecuniet enim hominis honorem augent.& voluptatem. aerit etiam sciε-tias, officia, dignitates,quae suum promoueant honorem.Nascuntur igitur repente ex Amore priuato quatuor corruptissima mala,scilicet,superbia, Auaritia, Gula, Luxuria. Deinde, cui inest Amor honoris de voluptatis, necesse est, ut odio habeat, de persequatur omne id, quod potest seu, vel honorem,vel voluptatem destruere: ideo concipit grauem tiam, quae est Amor vindictet,& Inuidiam,quaecolet de alieno bono,inquantum estsuo cotrarium, vel gaudet de alieno malo, prout inde recipit ata iumentu.Et quia voluptas corporis torpore, atq; otio pascitur, re labores fugitat, re exercitia, inde Accita emergit, & Negli- coxi portus omnium vitiorum.D o M. eo acerbo animo in priuatum Amorem hactenus inuerim, vi adiutore Deo illum a me velim penitus abigere in solo eo ditoris Amore vires animumque locare. Fructus,qui ex bsi duo -- -- nasci sur:σδε .prietatibus Gaud .

T IT libentius faciliusque possis essicere V quae nunc spondes, necine est tibi d

139쪽

ILL DIALocus III.

ligenter aduertere, qui sint fructus qui noscuntur ex Amore diuino , & Amore proprio. Certissimum enim est, quod sicut de plantis atq; arboribus expectatur fructus, ita de qualibet alia re inquirimus quem faciat fructum , quam afferat utilitat8. Quia

igitur in nostra volutate tanquam in agro

quodam possunt plantari duo principales

Amores, scilicet Amor Dei, & Amor sui: ideo summopere consideradum est, quem fructum afferat Amor Dei, & quem Amor sui. Et sicut non possunt esse nisi duo Amo res primi, ita non sunt cliam nisi duo fructus ultimi, qui inter se sunt omnino contrarij, sicut & Amores primi. Verum quia ex omni opere, quod agit homo, non permanet secum finaliter nis Gaudiu vel Tri, stitia, hoc enim est totu lucrum quod defert de laboribus suis: ideo Gaudium vel Tristitia finales sunt fructus omnium operum humanoru Nam quicquid homo molitur, quicquid operatur,ad hoc respicit, ut

gaudeat,iucudetur, exultet. Cum aute gaudium adeptus fuerit, nihil aliud quaerit, nihil aliud concupiscit, quia nulla pistest re alia satiari. Et quia Tristitia Gaudio contraria est, ideo omnis homo fugit. Tristi ria,& gaudiu amplexatur.Veruntame quia veru gaudiu est verus fructus hominis , -

140쪽

nus, ερ vera tristitia fructus verὰ malus: ideo necesse est quod a diuersis,& con rariis seminibus oriantur. Verum igitur gaudium oritur ab Amore Dei,& vera moestitudo ab Amore nascitur sui. Et quia Deus est immortalis, immolas,summe pulcher, summet potentiae,bonit iis, & sapietiae: ita Gaudiu de Amore Dei est,mmortale, it mesum,pulcherrimu potentissimum,fructuosissim v, dc optimu.vis. Si gaudiu hominis est immortaleburg & volanta' hominis :& per conseques anima hominis est immortalis, quod Epicure u grex maxi- irae diffitetur. sed nunc ut coepisti pro se quere. R AE M. Audisti itaq; quia Gaudium est verus fructus Amoris Dei: nunc proprietates huius Gaudij desiderater aduerte. Prima Gaudij proprietas est eluta

dem naturae ac conditionis, qualis est res

primo dilecta, qualis primus amor. Hi sequitur,quod sicut Amor Dei est tamen iustu,puru,sanctu,syncerm immaculatum, atq; optimii. ita & Gaudiu, quod est eius fructus, Lanctissimus est, & verus, remetus, ordinatus, immaculatus,pulcher, diuinus. Hoc aute tale Gaudiu includit vera lximam,iucunditatςm,oblectatiqnem,hi laritatem,txanquillitatem,delicias,iubilo.

a Secun

SEARCH

MENU NAVIGATION