장음표시 사용
181쪽
confideli laus,& gloria in homine crescit. Et quado sic Deus crescit in homine, tunc etiam homo crescit in Deo:& quot modis Deus erescit exterius in homine, tot modis homo interius. crescit in Deo. D o M. Reuera magna unitaS, magna propinquitas, magna inter Peum,& homine colligatio, magna nihilominus Dei ad hominem pia dignatio,vt ipse velit exterius crescere in homine, & velit ab homine amari, laudari, honorari,ut tali amore, laude,atq; hqnore homo interius cresceret,&sese perficeret. R AE.Nona,& vltima cosideratio est, quod ex quo Deus Vult per sua opera honorarici deo omnia opera quς ipse facit,vel
omnia bona opera, qu et fiunt ab omni cre tura, debent referri ad Honorem Dei. siue ergo Deus per se operetur, siue per creaturam soli Deo Honor,& gloria.D o M. Iust εid quide .Verum quia opera hominis bona quae ex bona voluntate procediit, cum sint meritoria, nil quid pr mio carebul ΘN6nne ipsis etiam laus debetur,Honor, & gloria3R AE .Praemio quide non carebiit, sed ut dixi, soli Deo Honor, & gloria.Na Honor de gloria quia extrinseca sunt,illi tribuuntur: α quia Deus intra se omnium bonorum
plenissimus possessor ideo sibi soli ex
182쪽
trinsecus. Honor asscribe diis est. Sed quia homo ut creatura, crescere habet,& perfici interius, ideo interna illi utilitas tribueda est pro bonis suis operibus, no gloria, aut magnificentia. Quando igitur Deus per se
immediate operatur sine creatura, tuc talis operatio sola extrinseca laudem meretur. Sed o uado Deus operatur per creatura rationalem, tunc debetur duo praemia:vnum exterius, Deo scilicet Honor: dc unum interius homini scilicet Utilitas. D o. Ex isto manifeste colligitur,quod homo qui contempto Deo propria quaerit gloriam,laudem,& honorem, duo maxima mala committit.Facit enim Deo summam iniuriam.
8e sibiipsi pessimu detrimentum. Primo sa cit Deo iniuriam, quia Honor, qui Deo debetur, est prcstatior,dignior, &melior, qua totum uniuersum ideo qui furatur Deo tuu Honorem, plus illi eripit, quam si raperet
totum mundum .Et ista grauis iniuria non potest per omnes creaturas reparari. Secundo faeit sibiipsi maximu detrimentu, quia homo cum ut creatura fragilis, egena, &vacua, egeatq; intrinsecus bonitate,& perfectione eqmpleri:Igitur si quaerat Honorem,& gloria exterius,tunc intra se vanitate repletur, & penitis vacua derelinquitur omni bonitate,& veritate.Εt ita in lai ina
183쪽
nissimo homine nulla est soliditas . nulla firmitas, nulla bonitas, nulla demum perfectio. Nihil igitur sibi profuit dum forinsecus creuit, imo obfuit vehementer, quia quanto magis exteriori gloria est dilat tus,tanto estanteriori paupertate compressus. Verum tu ulterius proficiscere. Deussicut proptersuum Honorem,ita σ
OVam sit impium, & peruersum, i,
--minem ambire suam gloriam , α am,statim dicemus in subditis anc vero pauca de Dei Nomine, sicut ante de Honore, disseramus.Quicquid potest de nouo acquiri,vel est Res,vel Nonae rei. sed quia Deus est maximus, clim ens sit infinitum, non potest sibi noua rem acquirere, quia enus est omni bono : ergo quicquid de nouo recipit, sela Fama, & istum nomen cst Tunc igitur Deus extra se de nouo crescit,& maior quodamodo efficitur, quado ilia Fama, & suum Nomen per corda homminum dilatatur.Nona en aute Deus acquixit ex operibus quae forinsecus videntur. quide opera quia potenter,& sapie aes ,α dulciter iacta sunt,ide. a cognoscen. tibus
184쪽
tibus ea Deus acquirit nome, quod omnipotens , & sapiens, & clemens appellatur. Aequirendo igitur nouum Nomen, aequirit etiam noua Famam, nouum bonorem,aouam gloria.Et sic Deus qui in sua essentia crescere non potest, crescit in Nomine,ili laude, in honore:& hoc in hominu cordibus,qui Dei opera comprehendunt. Exqnibus clarissimE VHes, quὁd Deus solus
Nomen habere meretur gloriosum, honorificum famosum,formidatu,magnificum,& per omnia secula benedictum. D o M. Hinc veraciter datur intelligi, Deum omnia operari propter suum Nomen: ut illud videlicet impleatur omni vero Honore,vera laude, fama, gloria, & magnificentia. Quando igitur omnia Deus operatur pro pter stum Nomen, omnia etiam operatur propter suum Honorem. RAE M. Merito id sequitur: quia unum, & idem est, operari propter suum Nomen , & propter
suum Honorem. Nolo tamen te ignorare, quod sicut operatur omnia propter suum Nomen Deus, ita etiam operatur omnia
propter hominis Vtilitarem. Et quantb Nomen Dei nobilius est, & praestantius, quam omnes creaturae, tanto Nomen Dei plus valet homini , & est illis umosius, quam omnes ereaturae. Ide
185쪽
DIALOGYs IIII. lenim creaturae instituta sunt, ut Dei No- men homini innotescat: quod dum suerit in corde hominis recςptu, generat in eo ommnem Vtilitate. Quae Vtilitas tuc maxim perficitur, cum homo coeperit amare,timige honorare, reuereri,& magnificare suum.Vt igitur Nomen Dei vera operet rhominis Vtilitate, necesse est,ut Deus oΙeretur opera amoris, opera timoris, opera fidelitatis, confidentiae, honoris,laudis, cgloriae. Operatur igitur Deus opera omni p o tetiae, &vocitatur omnipotes. O peratur opera magni timoris,& reueretiς,dc ab o-m nibus pertimestitur. Operatur Opera ina'
testatis, & gloriae, α Dominus appellatur. Operatur opera simmς iustitiae,&vt iustus.
iudex sermidatus habetur. Operatur opera summae dulcedinis,& bonitatis,&ut dulcissimus, & optimus adamatur. Operatur opera maximae sapietiae,&vt sic sapientis
mus nucupatur. Et ut summatim Omnia cocludam,idcirco omnia quς Deus operatur
ad hunc fine reserutur, ut nominetur omnipotens,sapiens,iustus,benignus,bonus; fidelis,pius,sanctus, amicus, adiutor, saluator, protelior: ut hoc modo generetur in hominibus vera notitia,& fama Dei:& per consequens vera utilitas, vera persectio,&perfecta omnium bonorii coruummatio
186쪽
DE T I 'M ORE DEI. Issn o M. Ex hoc ipso quod loqueris, multum nos imbuis in cognitionem Nominis Dei,
quod ex multis, operibus recollectu unum& maximum essicitur, gloriosum laudabi-la,magnificu &per omnium corda magnificandum. Licet enim ab aeterno Deus sit omnipotes, sapies,iustus,& bonusinon tamen hoc esset manifestium nobis : nisi eas res fuisset operatus exterius, quibus tale Nomen,& talem Famam in nostiis cordibus condidisset. Habitaculii igitur nominis Dei corda sunt hominu.Et quanto Dei notitia ex operibus per corda hominu multiplicatur, tanto, & multiplicatur Nomen Dei.R A E Q. Bene,atq; optime Dei Nomen intelligis. Vnum tamen scire te conuenit, quod diuersimode, &per multos gradus Dei Nomen in homine generatur: opera
enim Dei quadruplici gradu distinguuntur, ut supra patuit in scala quadruplicis
creaturae. Cognoscit enim homo Nomen
Dei per opera quae habet Esse tantum, sed magis per ea quae habent Esse, & Viuere, multo tamen amplius per ea, quae habene Esse, Vivere,& Sentire,& intelligere. Nomen ergo Dei maximὰ innotescit homini per ipsummet hominem. Et haec est vitisma,maxima, firmissima,& certissima Dei Nominis cognitio. Nullum enim est opus
187쪽
Dei magis propinquu homini, quam ipse sibi. Igitur dum homo eognoscit seipsum,
inquantum Dei opus est,tunc vehementer
Dei Nomen agnoscit,& extollit,magnificat, dc honorat. Verum quia diuersimode Deus circa hominem operatur, ideo ab homine multipliciter nuncupatur.Aliquando homo Deum Pium vocitat, & Misericordem, aliquando Iustum, & Veracem: aliquando Fidu, Propitium,Protectorem, iuxta id quod sentit circa se Deu operari. D o M. Multis igitur modis potest Dei Nomen homo magnificare, extollere, hon rare , & ex consequenti ipsum Deum, qui tam magnifica in omni creatura, Se praecipuἡ in homine,diuersimode operatur.Nuc superesse arbitror, ut de obligatione honoris disserere incipiamus.
obligatione hominis erga mnorem Laudem ea Nomen Dei.
Equitur enim profecto,quod quia Deus
Oomnia operatur propter suum Honorem α gloriam, ideireo homo qui nouit N potest Deum honorare , merito prae ea teris creaturis id facere tenetur. Tenetur enim dc obligatur multipliciter. Primo,ex quo alus potest meritorie operari, ideδ a-s stringitur
188쪽
stringitur omnia sua opera operati ad B norem,& gloriam,& nomen Dei. Secudbobligatur Velle,& operam dare, ut Dei Nomen fiat,crescat,& continuὸ multiplicetur.Tertio obligatur, no solum conari, si fiat,& perficiatur Honor Dei: sed etiam nari, ut fiat optimo,& peisectissimo modo,quod id apte operari,&velle potest. Quarto obligatur, non solum ut ab ipso, sise ab omnibus rebus , praecipue hominiabus Honor & gloria Dei maxime crescat,& compleatur. D o M. Certὸ nisi homo id
voluerit,& pro viribus effecerit, non agit ut creatura Dei, nec ut sensatus homo:led contra ordinatione,& mente Dei, tanqua perfidus,&ames,&inimicus. R AE. Quinto obligatur ponere seipsum, & dare vita, corpus,& anima.dc quicquid habet,scit &potest,ad laudem, & Honore Dei. Verum quia ad Honore Dei sequitur Vtilitas hominis,ideo quoties homo quetrit Dei Ho-
do ergo homo pro Dei Honore ponit vietam suam, tunc facit sibiipsi commoditatem maximam, summum lucru summum compendium .n o M. Nihil igitur perdit,
qui pro Dei Honore se suaq; tribuit: quia omnia illi in centuplum restituit Deus. Aa M. Ita est planE. sexto obligatura homo
189쪽
homo eredere verbis Dei , & honorare quicquic loquitur,aut pollicetur,aut iubet
aut vetat,aut cominatur. Septimὁ obligatur de Dei operibus omnibus semper iii bonitate sentire, & omnia in optima partem interpretari. Octauo obligatur corde dc ore bona de Deo dicere, & magnifictomnia extollere, & litigua pala praedicarequet seu respiciut Honore, suu Nomen ,sua gloria,suam fama. Et quatis magis ad Dei
pertinet Honorem, tanto debent amplius praedicari. D o M. Verissima sunt, & saluberrima,& necessaria cuctae quae loqueris. Vtinam haec in cordibus hominum c8
lescant,ut Deum rerum omnium conditorem corde ore, & opere semper honorificent , & exaltent. R AE M. Vnum sempere duobus necesse est, ut homo iaciat. Aut enim suis operibus Deum vel honorat,vel vituperanter colemnit. Ad hoc enim Deus op timus hominem condidit,ut suis operi, bus se honoraret,& extolleret: quae si maila; & reproba fuerint, Deum maxime inhonorant , vituperant, blasphemant. Etrita ex amore honor,timor,laus,spes,co dentia, obedientia,& omne bonoru ger men erupit: sequitur, qu6d qui Deum non,
amat,nec etia nonorat,nec timet, nec la
dat, nee illi sidit , nec obedit. Talis igitur
190쪽
DE. TIMORE . DEI. 373bomo corde dc opere Deu despicit,Deum anhonorat,Deo rebellax. D o M. Ex isto licet intueri, laod quia honor Dei , 8c Dei contemptus maxime opponuntur,ideo si cui nullum maius bonu potest facere homo, quam Deum veraciter honorare, ita nullum grauius malum, quam Deum nequiter Gonorando contemnere. R M. Verum id quide,Nam qui Deum inhonorat,& Deo,& sibiipsi,& omni creaturae maximam iniuriam de c0ntunielia facit. C5
temnit reuera omnes creaturas,id est,non
eas honorat,quia Dei sunt, qui rersi despis .it creatorem. Et sc in Dei contemptu ii eluduntur infinitae iniuriae, infinitae saper stae,infinitae nequitiae. Sicut igitur ex uno Honore Dei multiplicantur Honores inmniti,ita ex uno contemptu Dei infiniti c5xemptus generantur. D OM I. Vae igitur Aperbissimo illi, qui Deum contemnens praesumpserit inhonorare. Nonor proprius, Dei senori contrarius. is ι σ capitalis inimicus.
EX his quae nunc diximus , aliquantur
ium lucet, quam si verε peruersum .l Peum inhonorare atq; cotemnere. Graue