Tractatus de septem Ecclesiae sacramentis praxim potius, quàm speculationem attendens, & intendens per p. Franciscum de Lugo Hispalensem, è Societate Iesu theol.æ professorem. Prodit nunc primum ..

발행: 1652년

분량: 820페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

tam sacro ministerio ; quod in alijsmaterias, quas Christus per se sanctificauit,

nimirum aquam, qua baptizatus est, panem, & vinum , quae suis manibus tenens, consecrauit, non ita videtur nece Glarium odio Ad sundamentum Oppositum ne-Zmus, benedictionem chrisimatis esserramentale solum institutum ab E clesia; qui π e quoad si ibstantiam instituta fuit a Christo Domino, sicuti per

traditionem accepimus. Verisimile tamen fit, non fuisse praescriptam a Christo certam verborum sormam ad chri Lma conficiendum, sed in genere solum , ut per inuocationem sancti Spiritus cosecraretur verbis ab Ecclesia dispositis. Quare tales preces in particulari sunt iuris ecclesiastici , non de necessitate Sa

de necessitate Confirmationis ut Chrisma sit ab Episcopo benedictu in Prima

sententia negat. Ita Caietanus 3. P. quali. 72. art. dicens, Confirmationem facta in cum chrismate per simplicem Sacerdotem benedicto, valere2. Probat; quia Sacerdos consecrare pote it Eucha

miliam; ergo chrisma , 9uod est multo minus, qua inuis peccet istud consecrando contra prohibitionem. Paludanu u-pra consequenter asserit,Ecclesiam posse decernere, ut sussiciat chrisina bene dictum a Sacerdote; quia totum hoc eius disipositioni Christus eommisit.Uictoria infumm.uum. 3. docet, iure diuino solum Episcopuin posse regulariter benedicere chrisma ri poste tamen Papam hanc potestatem delegare simplici

tiam nihil habere probabilitatis , quia

De Baptismo.

caret solido fundamento probabilem

2 a Probatur I. Nam aliae consecrationes calicis, altaris, vel similium possunt per Papam simplici Sacerdoti committi;quin etiam administratio Confirmutionis potest eidem delegari. Pariter ergo poterit consecratio chrismatis , quae iupponitur ad Confirmationis admin lirationem ; Nam viro concesso conceduntur ea, quae praerequiruntur ad illud

leg. Ad rem mobileme. de Procurat. ca' Praeterea. De focio delegat . Sicut enim Concilia,de Patres assirmant, consecram

tionem chrismatis ad solum Episcopum pertinere prohibentq; ne simplex Sacerdos illud consecret; sic etiam asserunt, administrationem Confirmationis ad solum Episcopum pertinere, prohibetq; ne simplex Sacerdos illam administret. Igitur sicut hic interpretamur, loqui co-cilia , & Patres de ordinario Ministro Confirmationis,sic etiam illic interpretari possumus, loqui pariter de Ordinario ministro consecrationis.chrismatis. 33 Probatur a. quia Concilium Tot

teri , sed solus Episcopus chrisma conficiat, satis indicat, Episcopi benedictionem non esse de necessitate Sacramenti. Sic enim ait.Quamuis Pene ubιρὶ Pso diatur,ut absique Episcopo nemo chrisma

Vbi cum Concilium fateatur, alicubi chrisma per Presbyteros benedici , non declarat irritum factum, sed solum prohibet,ne deinceps fiat. Quod si putasset .

Confirmationes tali chrismate ministratas irritas fuisse,prouidisset equidem, ut sic confirmati rursus confrinarentur, ne scilicet omnino frustrarentur confirmationis fructu. s aq besuuda sententia communior ,&

292쪽

probabilior assiimat. Ita S. Thomas

Probatur I. Quia constans Ecclesiae traditio sine limitatione semper ministrum benedictionis chrismatis assignat Episcopurn.Ergo censendum est, illuna esse ministrum necessariunt eius consecrationis , nec suppetere sundamentum lassiciens asserendi contrarium. Ante cedens ostenditur ex multis Concili)s,& Patribus,quos reserunt,Shar. T BULDp. praesertim ex Florentino, quod a solute dicit, materiam Confirmationis esse chrisma consectum ex oleo, di bal

samo , & ab Episcopo benedictum. Quare sicut ex verbis absolute prolatis colligimus in alijs Sacramentis necessatiuira esse ministrum, quem exprimit, sic in benedictione clarismatis asseren dum erit. Et quidem si putaret Concilium , benedictionem Episcopi solum ordinarie requiri, non vero siinpliciter, id explicuisset; sicut Ministrum Confirmationis ordinarium esse dixit Episco

nabiti cano smplicem Sacerdotem cis smate per Episcoptim confecto mini prasse Consi matιonis Sacramentum,ubi

plane distinguit necessitatem Episcopi minilirantis Confirmationem , quam dicit aliquando iuppleti per dispensati nenvidi necessitatem Episcopi cons crantis chrisma, qua indicat, nunquam suppleri ministerio Presbyterorum. a s Probatur 1.Quia perpetua fuit Eoclesiae praxis, ut chrismatis consectro, seu consecratio semper Episcopo reseelietur; nec constat unquam Presbyteris suisse commissam. Imo quoties Summi Pontifices antiquiores , di recentiores P. Luto de Sacram πίII. dispensarunt, ut ob Episcoporuin m citatem, & locorum distantiam possent Presbyteri ministrare Confirmationem addiderunt , ut uterentur chrismato

per Episcopum benedicto. Confirma. tur; quia nulla subest talis dispensati nis necessitas. Quamuis enim Episcopus non possit interdum adire loca nimis distantia suae dioecesis, ad omnia tamen deserri poterit chrisma benedictum ab Episcopo. 26 Ad argumentum Caietani positum Nu.al. respondetur; etsi maior sit Eucharistiae , quam clarismatis consi cratio, non semper, qui potest maius, poste facere minus , nisi sint actiones subordinatae,in quibus maius contineat in se minus , sicut totum partem , aut persectum imperfectum V.g. qui potest facere testamentuin, potest etiam c dicillum, qui potest contrahere mali monuim, potest etiam siponsalia. Uerum non ita continet Eucharistiae consecratio benedictionem chri sinatis.17 Ad primum fundamentum Oppinsitum rei pondetur, argumentum a Smili non valere in his,quae pendent a iure positivo, nec illud principium, uno concesso, conceduntur praerequisiἰαι, tenet , nisi sint actiones eidem pol stati subiectae . At consecratio chiis

malis non Bbhcitur Papae quoad ρο-

testatem delegandi talem consecrationem simplici Sacerdoti; licet I apa possit eidem Confirmationis admin, urationem delegare:Christus enim hoc Papae commisit, non illud, ut traditio. ne constat , & satis insinuat Florentinum diuersimode loqtiens de ministio Confirmationis, & de consecration clitisinatis. Dices Florentinum referre, quod factum est,uidelicet aliquando dispensatum essem Ministro, non autem in consecratione materiae: csterum nonegasse,quod di elati possit in cosecratione quoque materiae. Respondemus ad summum inde probari , primamis sententiam esse probabilem i, nobis tamen probabiliorem videri secundam;

293쪽

quia licet Florentinum expressEnoi neget, posse Presbytero committi consecrationem Chrismatis,id satis indieat ut osten sena est.28 Ad secundum respondetur , ibi

concit. Toletanum, non tulisie nouam

prohibitionem, sed diuinam innovasse vel intimasse, quare supposuit, iure di uino non valere talem consecrationem nec enim valere poterat , quae sine dispensatione Papae facta fuerat nec putauit, id egere declaratione.Nisi forsan loquatur squod est valde verosimilo de consecratione chrismatis, quod soli

deseruiret Baptismo, ut Suareet, ETC Mιπὰ suspican uir . Hoc enim cum Sacramentale quoddam sit, potuit contra ritum Ecclesiae per abusium alicubi consecrari , quod prohibuit, Concitas Las Nota I. Chrisma benedici debere ab Episcopo consecrato, non tantum electo, quoniam est actus ordinis. Ua-

et autem consecratum ab Episcopo, vel excommunicato, vel schismatico , vel haeretico . Sic Suarae tom.3. dι-nμι. 3 3 .sect.2.Toletus Iab 2.cap. 24. No.ta a. non solum esse graue peccatum confirmare chrismate nullatenus benedicto , vel consecrato per simplicem Sacerdotem ; sed etiam . talem Confirmationem esse Bb conditione reiterandam, ne forsan ita confirmati careant vera Confirmatione . Nota 3. de n cessitate piaecepti requiri chrisma benedictum eo anno seria f. maioris hebdomadae . c. Sι sos de atio , de con crat. distinet. . Quare grauiter peccaret Episcopus sne necessitate confirmans chrismate praecedentis anni conficeret tamen 'validum Sacramen tum ; dum chrisina non sit comiptum . Ita

CAP. I. QUAEST. LII.

30 Q Vppono quamuis Christus Do-

o minus instituerit, materiam Confirmationis fore Chrisma benedictum ab Episcopo,non tamen instituin se certam formulam huius benedicti nis, seti consecrationis ; sed solum in . communi decreuiisse , ut chrisma consecraretur per inuocationem Spiritus sancti, vel diuinitatis ad sanctineationem unguenti , quod ita consecratum fiat aptum in lirumentum sanctificatio nis fidelium : modum autem, & ritum particularem huius consecrationis Ecclesiae disipositioni comisisse . Quippd non est verisimile, semper in Ecclesiaci

seruatum esse modum istum , quem nunc Ecclesia tenet ; nec nunc etiani eundem modum vnitier a seruat Ecclesia tam Iatina, quam Graeca cum ta

men ea, quae sunt ex institutione Christi, sint eadem apud omnes. Ergo sola

consecratio chri linatis in communi prouenit ab institutione diuina; modus autem, S r tus Consecrationis ab Ecclesiae dςterminatione. Src docem P Ivdanus, a Sotus, quos sequitur Suar. . pari. tom. . avi't.ῖν fecit.a. B.silivi

3i Restat dissicultas ; An facta per

Ecclesiam determinatione consecraIi nis, iam non sicium consecratio in genere , sed etiam talis modus benedictionis sit essentialis , & simpliciter Diuitigeo

294쪽

' caput L ad' astio III.

citer necessarius vaIori Confirmationis Affirmant Paludanus in A. as T. q. I. ET Praepositiis supra docentes, ita Christum Ecclesiae reliquisse determinati nem huius benedictionis, ut ille solus modus,quem Ecclesia designat, habeat

rationem ceremoniae sacrae constituatq; partialiter materiam aptam Sacramento Confirmationis. Sicut institutio humana vocis sisnificantis ad placitum, vel relatio rationis ad ipsam constituit

formam Sacramenti, cuius verba si non haberent talem significationem ex hominum impositione, non constituerent

Sacramentum.

3 a Probatur; quia licet Ecclesia nihil pollit directe circa substantiam Sacram qntorum mutando materia m, vel sormam;potest aliquid in directe, quatenus

potest ponere, vel demere conditionem aliquam ex parte materiae, vel formae, vel ministri requisitam , sine qua non fiat validum Sacramentum. V.g. quo niam ad validam absolutionem requiritur iurisdictio, quam Pontifex dar

potest, vel denegare Sacerdoti , potest consequenter absolutionem validamia, vel inualidam reddere . Similiter quia Sacramentum Matrimoni; requirit cottactum validum, & eius valor pendeta conditionibus per Ecclesiam statutis, potest Ecclesia sua determinatione validum, aut inualidum reddere matriinonium. Pariter ergo Christus ad valorem Cofirmationis requirit benedictionem chrismatis, & huius benedictionis modum ita reliquit Ecclesiae determinandum , ut ritus ab Ecclesia praescriptus

& si diuersus esse possit pro diuersis

temporibus , seu regionibus veram conlii tuat materiam Confirmationis; α alitis quilibet potius habςat rationem execrationis, quam benedictionis .

tificem indirecte Sacramentum Confirmationis ,& Extremae Unctionis Omnino tollere, si videlicet modum bene. dicendi chrisma Confirmationis, &oleum Vnctionis in Ecclesia receptum, omnino reijciat, dc nullum alium desiis gnet. Sicut posset Sacramentum Pinis. nitentist tollere, si iurisdictionem omnem Sacerdotibus denegaret; & Sacramentum Matrimonij, si nullum contra octum statueret esse legitimum ad indio solubile vinculum inducendum.

chrisma consecraretur per sancti Spiritus, aut diuinitatis inuocationem, ut sancti Patres loquuntur; ideoq,quomo

dolibet haec conlectatio fiat ab Episcopo debitam intentionem habente, suis ,

cere valori Sacramenti, quamuis non

seruetur modus a b Ecclesia praescriptus, qui imagis caeremonialis videtur, quam substantialis; ac subinde necessarius erit

necessitate praecepti, non vero necessitate Sacramenti. Sic opinantur Sotira in

etur, Lusius, σ Dianasipra : qui consequenter asierunt , variare benedictio. 'nem chrismatis non esse mutare maloriam Confirmationis, ac subinde nec substantiam Sacramenti. Probant; quia verisimile non est,omnes preces, & cs remonias , quae iuxta ritiam Romanum

fiunt in consecratione cliti linatis,esse de substantia talis materiae in vel essentialis benedictionis ipsius. Nec in illo ritu discerni poteli, quae verba , vel iacta sint essentialia; quae non; cum non sit maior ratio de his , quam de illis. Igitur istonio diis benedictionis necessarius est ex Ecca estae praecepto duntaxat, ac subiim de valide, quamuis illicite chrisma benedicetur alio ritu, dum fiat si iniciens olei, balsamiq; commistio , ac Diritus sancti,seu Diuinitatis inuocatio. 3 s Ego certe non dubito, quin potuerit Cliti stus Dominus Ecclasiae conserinre poteitatem designandi modii in be-'ine dicendi Chrisma, qui solus constitueret illud materiam aptam Confirmotio-'nis; sicut ipsi commisit potestateni designandi panstula fem materiam,& sol

inam orclinati multa, ut vidimus cap. I. qμ68. 7. nec amplius conlutior 'sundamentum adductum nu. 32. Quod

autem de facto dederit Ecclesiae pote 'S a ' state1π'

295쪽

ano Libeν III. De confirmatine.

statem designandi benedictionem essentialem materiae Sacramenti , vere non constat ex Ecclesiae praxi , nec ex Conciliis , Patribus , aut Doctoribus.

Et quidem cum omnis potestas E elesiae data sit in aedificationem,tarii videtur,quod possit Potifex auferre Sacra mentum Confirmationis, Extremet Vnctionis, Poenitentiae,MatrimoniI, tollen, do benedictionem omnem essentia letn risinatis, & olei, iurisdictionem omnem interni Hri , valorem contractus indessolubilis r Haec enim potestas Pa Iam esset in deliructionein Ecclesiae. Si. cui esset in destructionem humani conuictus omnem vocum significationem

auferre.

6 Uerum quidquid sit de potestat

Pontificis circa benedictionem istam, cen seo de facto Ecclesiam, seu Pontificem non praescribere talem modum be. nedictionis, ut essentialem materiae Sacramenti , sed solum ut accidentalem,ti caeremonialet n. Ita sentiunt Sotus, Smiret, Lesius, Fil&uer o, Dιava, Coinninch, & latetur ipse Praeposituisupra numer.2 .satinaeonuincitur fundamen-

Io posito num. y .Vnde fit i .Si quid Episcopus pro benedictione chrismatis ui Rituali positum omiserit per incuriam, aut distractionem, adhuc manere chrisima siussicienter benedictum, ut sit apta materia Confirmationis. Quippe non est credibile, Pontificem de facto velle, ratus omnes benedictionis chrisinatis este sic essentiales, ut siquis per inaduerrentiam quod in tam multis ritibus facile continget aliquem omittat, inualide chrinia conficiat, & consequenter inualidum pollea ministret Sacra

mentum . Ita colligunt Doctores citati.

rismate, confirmanaos ungeret Oleo infirmorum, inualidam esse confirmationem . Nam, ut vidimus quast. I. chrism a consectum ex oleo , de ba:sauio requiritin essentialiter ad Sacramentum coinfirmationis . Igitur cum oleum infidi morum non habeat balsamum admi-num,non est apta materia Sacramenti Confirmationis; & per consequens desectu materiae non valeret tale Sacra

mentum .

At si moribundus ungeretur chrismate,vel per errorem,vel quia defecerato. leum infirmorum,validum fieret sacra- nactu Extremς Unctionis.Nam in chrismate datur verum oleum ab Episcopo benedictum; nec admistio balsami tollit essentiam olei; nec utile per inutilo

tur. f. de Aqua quot M. Neo item obstat diuersitas benedictionis; cum ad substantiam Sacramenti Unctionis sussi. ciat o eum quomodolibet ab Episcopo benedictum. Ita docent Tanne a de

3 8 Quae diximus in hac quςstione circa benedictionem chri sinatis, communia siunt benedictioni olei,quo fit Sacramentum unctionis, & interdum Doct res de utraque benedictione loquuntur. Nec in Episcopo benedicente tam chri Gma,quam oleum infirmorum requiritur intentio sermalis , cum ibi non nat Sacra mentum; sed siusticit intentio materialis proserendi signa benedictionis colema; quoniam per illa sipna datur ius

legitimis minsuris utenm tali materia pro talibus Sacramentis. Sicut in Pontifice sdefiniente articu

luna fidei sius ficit

intentio proferendi verba definitionis externa,vt ar ticulus rere sit definitus , & Fidcles teneantur illum

credere is

CAP. Diuili ed by Corale

296쪽

An chrisma , vel oleum non benedis umauditum 'benedicto sit maioria sessiciens Confirmatroisnis ' vel Extremae inctio. nis p39 TTAEc quaestio eommunis est

chrismati Confirmationis,&Oleo Extremae Vnctionis. Nam in utroque Sacramento Cliristus volui materiam esse benedictam, modum autem benedictionis Eccletiae Cispolitioni coministi ; iuxta cuius praetcriptum Feria f. maioris hebdomadae benedicuntur oleum infirmorum , chrisma Confirmationis in quantitate moderata . quam Diaconus com

mode portare possit in ampulla ci cumdata brachio sinistro sic enim poditare iubetur in Pontificiali Quapropter ut toto anno siussiciat omnibuν Eccle-lijs , & vicinis interdum Diaecesibus, additionescrescit. Quippe iuxta caput.

cto potest addi non benedictum , dum

addatur in minori quantitates quam sit benedictum; in quo Doctores Omnes conueniunt. Dissident vero , quam do per plures additiones maior quan titas addita suerit, quam primo benedicta fuit, licet singulae fuerint minoris quantitatis ἱ an totum maneat benedictum p .

o Prima sententia docet , tunc uiua oleum non manere benedictum , necesse sinicientem materiam Sacra memti. Sic censent Zambranus cap. I. b. s. oer Quintanadui n. is tractat. s. FUMI.

I. qui putant sibi fauere Poluinum

Armillam, Bonacanam , Zanardum ,

& alios; quatenus absolute dicunt, in leum non consecratum , quod addi P. Leto de Sacramentιδ.tur, futurum esse minoris quantitatis, quam consecratum , quast velint , si primo consecretur una duntaxat amisphora olei, non posse superaddi siue minui siue successive diuersis vicibus alte.

ram amphoram, di utramq; mane a consecratam, sed minorem esse debere totam quantitatem additam etiam pluribus vicibus, ut totum illud oleum

consecratum reputetur.

I Probatur i. Nam Pontifices supra relati absolute postulant, ut oleum addatur in minori quantitate , quam sit benedictum . Ergo volunt, ut to tum , quod additur etiam pluribus vicibus sit minus, quam id, quod primo fuit benedictum . Praecipue Paulus V. in eo S. Habeat , sic ait. Smcrum oleum insemorum singulis annis Feria f. o Cana Domim. b Episcopo benedictum veteri combusto renouandum es. Id tamen se forte intra annum alio quo modo ita deficiat, ut si dicere ni nia posse videatur, nec aliud benedi Elum ha beri queat, modico otio non bcnedicto in

minori quantitate , qu e suspicient esset. pro totius anni decursu, superfuso reparari potest. Vbi stipponi videtur. oleum initio consecrandum tae sussiciens pro totius anni decursu , huic addendum

esse non conlecratum, iiisi quando consecratum non reperitur, & tunc in mi

nori quantitate, videlicet quam initio

consecrata sit. -

η 1 Probatur 1. Quia sibiectum huius benedictionis est illudnaet oleum , uod ab initio fuit ab Episcopo beneis ictum . Igitur ut benedictio conserumtur, manere debet idem individuum olei , siquidem nec benedictio potest esse sine subiecto, nec ad aliud absb-lute diuersum transire. Sed quoties inlei quantitas etiam diuersis vicibus ad dita superat quantitalcm ab initio benedictam , iam absolute non manet idein individuum olei , quod ab insetio consecratum suit, cum vix maneat exigua pars illius , ob quam ad

summum dici possit idem secundum Quid , non vero simpliciter . Em

297쪽

Liber III. De confirmatione.

n In potest in illo manere benedictio, quae eon seruari nequit, nisi pinnaneat idem subiectum physicum.

3 Confirmatur . Nam quoties oleo benedicto simul additur una vice maior quantitas olei non benedicti, nul Iunia manet benedictum , non alia rationO , nisi quia non manet idem indiuiduum physicum i Sed idem est, quando diue sis vicibus additur maior quantitas olei non benedicti. Ergo nec tunc benedictio manet. Quod enim maior pars o Iei non benedicti seper addatur unica, vel pluribus vicibus benedicto, nouis

tollit, quin simpliciter dicatur addita

maior quantitas. Confirmatur a.Nam haec benedictio non communicatur per Blum contactum ς alioqui minima

pars olei benedicti sumceret ingens d Ilum olei reddere benedictum in illud infusa; sed quatenus quod additur . est

tam parum, ut non tollat identitatem indiuidui, cui superuenit; ac subinde reputetur idem cum praeexistente, quod retinens adhuc suam benedictionem , consequenter communicat illam parti Iuperadditae , quia non variat indiuiduum.Ergo cum pars etiam diuersis vi

cibus superaddita silperat ab initio prae existentem , & facit diuersum indiuiduum , sebinde tollit omnem benedi

ctionem.

Probatur 3. Quia si casulae benedictae pars aliqua consumitur, N eius loco substituitur alia minor, quam sit pars superstes, certe benedicta manet pars addita : Si tamen additiones ita multiplicentur, ut partes additie simul sumptae superent partem primo benedictam, iam illa castula non maneret benedicta simpliciter . Igitur ,

dem erit in nostro cassi. Confirmatur; Nam alius Ecclesia non curaret, ut quotannis nomin chris 'a, noutrinoleum benedicatur; pollet enim Der Diures siuccessivas additiones pluribus annis durare. Quin etiam exten-cli posset in infinitum benedictio, eum additiones possint in infinitum miati. pucati. s Hinc colligit Quintanad n ut et teneri sub graui culpa locorum ordinarios materiam certam prouidere Confirmationis , ac Extr. Vnctionis, tantum olei consecrantes, aut conlecrari facientes, ut nullam, vel exiguam Olei non benedicti quantitatem addere cogantur . Cum enim Ministri Sacramentorum sub graui culpa teneantur adhibere, si possunt, materiam certam, ubia , vel probabili, debebunti Proti dere consecrationem. OIei sitimcientis , ut cum materia certaministrentur Sacramenta Confirmationis, & Vnctionis. Non est autem materia certa, quando quantitas olei non

benedicti ldperadditi diuersis etiam vicibus superat quantitatem ab initio h nedictam , siquidem est probabilius ,

vel saltein probabile , non mane tunc benedictionem necessariam vaχωri Sacramenti. Debent igitur operari

secundum opinionem tutior m, ut materiam certam adhibeant,omissa mai ris quantitatis etiam diuersis .icibus additione , qtiae constituit iod sim .mum materiam probabilem, non ce

tam . Et ita fit in diaecesibus breuioris tionis, quibus modica quantitas sus-46 Secunda sententia tenenda docet, manere semper oleum benedictum, etsi

diuersis additionibus maior addatur quantitas, quam tuit ab initio benedicta ; dum singulis vicibus addatur quantitas minor praeexistente, compara tio.

ne laeta non cum oleo solo pex Episcopum benedicto, sed etiam cum mleo superaddito, quod per admitti nem cum priori ta n participauit be

298쪽

Iacios apud Zambranum, volunt,quamuis simul addatur maior quantitas aquae, vel olei non benedicta, quam . praeexistit benedicta , totam quantitatem manere benedictam. Quod tamen coeteri Doctores non admittunt,& merito , quia Paulus V. & coeteri Pontifices semper requirunt, ut oleum addatur in minori quantitate. Constitutiones etiam synodales plurium dioece

sum monent Parochos , ut renouare

curent oleum infirmorum, &chrisma frequenter, addentes semper minorem quantitatem, quam praeexistit. 7 Favent huic sententiae secundae, qui doce ut , templum manere cons cratum , licet totum per partes de tiruatur, dc reficiatur iuccessitae , vel sestem maior pars sit addita succentaue , quam restet ex primo consecratis.

qui docent absolute , oleum non benedictum additum bene dicto scilicet in minore quantitate manere benedictum , & plane loquuntur iuxta sensum Pontificum, & Rittualium, S iuxta praxim Ecclesiae de comparatio ne olei simul superadditi cum prae exi,

stente , non vero de comparationi

totius olei diuersis vicibus additi cum oleo solo per Episcopum ab initio benedicto. - Probatur I. Quia dignius trahit ad 2 minus dignum iuxta comminne proloquium , & per conseque oleo benedicto dignificatur non bene dictum,quod ipsi super additur. Sic etiaaccestarium sequitur naturam principalis iuxta regulam iuris. Nam oleum benedictum principale censetura non benedictum eli accetarium ipsi superadditum. Probatur a. quia Pontifices in Ritualibus dicunt , manere benedictum oleum additum, nec restringuunt ad primam, vel secundam, vel tertiam vicem, solum exigunt, ut minor sit quantitas olei non benedicti superad

diti, quam benedicti praeexistentis;nec distinguunt primario benedictum ab Episcopo, vel secundario per additionem,& ubi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus. I 6 Probatur 3. magis emcaciter ex Ecclesiae praxi , quae cum sit optim legum interpres , in Sacramentis prae cipue satis ostendit ,& diuinam inuitu. tionena , & humanam determinatimnem in his, quae Summo Pontifici deinterminanda commissa sunt . Itaqui iuxta praesentem praxim quae forsania eadem fuit omnibus retro seculis Ec. clesia benedicit semel in anno vix quar. tam partem olei, vel chrismatis, inta multis diaecesibus, latioribus, quod pro totius anni decursu necessarium erit. Ideo singuli Pr positi Prouinciarum caφpiunt inde partem sibi necessariam, sed

tantum olei reponunt, quantum acci

piunt, postea impartiuntur ali)s, singuli tamen reponunt tantumdeun, di ita per replicatas additiones ex una libra, vel amphora fiunt quatuor, vel quotquot necessariae sunt; Et post modum in anni decursu , prout necessitas exigit, singuli Parochi, vel Ecclesiarum praesecti nouum oleum addunt pra exis ienti, ne doficiat. Sic fieri fatetur in Hirpalensi dim si, Quintanadsi pr. Sic etiam in alias d oecesibus Hispaniarum, ex Indi arum, quae latissimas habent ditiones, fieri sin

Ex hac praxi satis aperte colligitur, Ecclesiam velle, quod benedictio S 4 Prae

299쪽

praesentis olei pariter extendatur ad omnes partes Olei superaddendas, dum singulis vicibus addatur quantitas minor praeexistente. Nec dubium est, quin Ecclesia possit extendere benedictio. nem illam ad materias absentes , quae fuerint permistae praesenti, ratione con tactus, vel cum partibus primo ben dictis , vel cum aliis , quae perconta iam cum prioribus participarunt benedictionem . Igitur cum Ecclesia possit sic oleum istud benedicere , pra xisque plurium dioecesum demonstret, sic velle benedicere de facto; siquidem talem assignauit modum benedictionis, visi haec non sic extenderetur, in dioecesibus habentibus latiorem ambitum , non suppeteret apta materia Sacramentis , utique censendum est,

suffcienter manere benedictum quodlibet oleum , quod singulis vicibus in

minore quantitate misceatur.3 r Dices cum Aduersariis, Ecclesiam non posse sic extendere benedictionem istam, quae non oritur ex Ecclesiae praescripto duntaxat , sed ex inltitutione Christi, qui commisit Ecclesiae, ut modum benedictionis assignaret ad constituendam materiam aptam horum Sacramentorum. At postquam seinet benedictionem assignanit Ecclesia, iam non potest illam extendere, nec muta. te , sicut nec mutare potest reliquas materias , & sormas Sacramentorum. Sed contra: Nam ut vidimus quaestione praecedcnti. hristus Ecelesis coinmisit, ut modum benedictionis designaret, quem optiorem iudicaret venerationi, ac admitulltationi Sacramentorum, ac subinde pro diuersis circumstanti js

temporum. & locorum illum mutare siet, ut vidimus, num. o Pariter ergo concessit, ut extendere pollet benedictionem ad omnes partes addendas, ouae necestariae sint administrationi

confirmationis, & Vnctionis: Ne desectu materiae priuentur fideles horum Sacramentorum fiuctu. Et quidem ex

tensionem benedictionis ad quantita-

tem minorem semel additam omites concedunt, ut vidimus , num.39. vade nostra sententia. 32 Probatur 4. Nam adversatis fit. tentur, si uni librae olei henedicti P r- addatur dimidia, manere benedictam, si post addatur quarta pars , manere quoque benedictam. Ergo iam totum illud oleum est benedictum; & constequenter si super addarur olei Iibra, cum sit minor quantitas praeexistente, manebit benedicta. Negant hanc vltimam consequentiam. Sed probatur, nam illae priores partes additae manserunt benedictae, quia sunt additae maiori quantitati iam benedictae. Sed haec etiam pars additur maiori quantitati iam benedictae. Debet ergo pariter manere benedicta. Dicunt , solam primam olei quantitatem ab Episcopo benedictam habere benedictionem illam extensi-uam ad partem minorem secum per mistam . Sicut Pontifex solet aliquas imagines benedicere cum indulgentvis

adiunctis, & concedere simul,ut omnes aliae, quae tangant illas primas, benediώctae maneant, Sc cum eisdem indulgen , tiJs, non vero, quae tetigerint has con secutas benedictione a prioru cotactu.

33 sed contra quia Pontifex sine dubio concedere potest, ut imagines, quae tangent illas a se benedictas, di etiam, quae tangant illas, quae primas tetigerunt, habeant eandem benedictionem,& indulgentias. Non est enim, undo potestas Pontificis limitetur ad primarum contacium. Et go similiter e tendere potest benedictionem olei, vel chrismatis ad omnem contactum tam mediatum , quam immediatum , etsi quantitas diuersis vicibus addita superet quantitatem ab Episcopo benedictam immediate. Sic autem extensam suisse, satis ostendit praxis, & mor Iis quaedam necessitas multarum discesviri I in quibus alioquin ingenti a vasa benedicenda serent , que por tari nequirent a l Diacono circum.

data brachio sinistro , ut praescribit.

300쪽

. cap. I. IV. a ga

' 14 Dicunt Aduersaria, simul cum amp ulla, quam desert Diaconus, aut Sub. diaconus , deserri posse ab aliis plures amphoras olei , quae simul cum ampulla hestedicantur. Sed contra nam im . primis indecens esset in tam sacro ministerio adesse tot amphoras olei, quae nec Religiose portari possent , nec reuerenter conlecrari. Deinde volunt isti Doctores, teneri subgraui culpa talium Iocorum ordinarios tot amphoras olei consecrare. Quod tamen nec videmus fieri, nec nouimus, suisse factum. nec in aliquo Pontificali notatum . Igitur

ordinari talium locorum a multis re tro saeculίs vel hoc praeceptum ignorarunt, Sc ignorant in tanta luce doctrinae ivel mortaliter peccauerunt , δέ peccant

in benedictione chri sinatis, & olei sine tot amphoris facta. Quod non videtur

admittendum.

ues Ad primum sundamentum oppo

situm conceta antecedente , negatur consequentia: mippe debet adui minor quantitas facta comparatione non cum oleo solo, quod fuit ab initio benedictum, sed cum praeexistente , qualuui2 magna uius pars super addita tuerit. Nec aliud Pontifices intendunt , nec Paulus v. nec ullus alius ignorare potest,m multis Discesibus pret fetum Hi

semiarum , Sc Indiarum vix consecrari

et consecrari posse ureta Pontificale

quartam , aut quintam partem olei necessarii pro Sacramento confirmationis, dc Vnctionis,ac per consequens addendam elle diuersis vicibus multo maiorem partem , quam ab initio consecrata sit.

36 Ad secundum respondetur, subiectum huius benedictionis esse tam Oleu, quod ab initio consecratum fuit, quam oleum postea diuersis etiam vicibus sit peraddituita, licet stiperet quantitatem primaevam , adhuc enim manet idem individuum per continuationem; sicut corpuS pueri, iuuenis, & viri semper est idem individuum , & si multo plures partes acquisierit per augmentationem , quam habuerit in primaeva generatione: Nec benedictio , ouae solum inBrmat per extrinsecam denominationem , requirit maiorem unitatem subiecti. Vnde dicimus ad primam eonfirma. tionem , quod maior quantitas simul addita non maneat benedicta, Prouenire quidem non ex variatrone subiecti, sed ex intentione Pontificis, qui noluit extendi benedictionem ad maiorem quantitatem simul additam; quia ara .gis est conisme naturis rerum , ut maior quantitas trahat ad se minorem; quam e contra. Ad secundam confirmationem dicimus, hanc benedicti nem non solam communicari per cointactum, sed per extensionem iuxta Pontificum intentionem superius exposita. 37 Ad tertium respondetur Doctorea

uestra reωοι numero Q.pariter loqui demi alioue vestium sacrarum,& tem si consecrati. gare non censentia t-ti benedictionem casulae, nisi quando

simul rumpitur, aut consumitur maior

pars ipsius; tunc enim simul cum forma casulae deficit benedictio . Si tamen sen.

sim minores partes consumuntur , dc notiantur,conseruari puta ut benedictionem; unde potius exemplum fauet no-his . Ad confirmationem respondetur

Ecclesiam benedicere quotannis oleum

de chrisma; quia vult illam sacram cae- reinoniam exercere quotannis: Et nosine limite multiplicentur additiones eidem oleo faciendae, iubet comburi vetus oleum, quod istian erit nimis alteratum, & aliud oleum consecratio, cui fieri possint additiones nouae, quatenus moraliter necessariae reputentur ad an

nuum usum Sacramentorum.

18 Vnde colligo pro praxi, quamuis

in materia sacramentorum tutior siem tentia sequenda sit, siue magis, siueto minus probabilis reputetur, adhuc omnes locorum ordinarios non debere tantum olei facere consecrari , quan tum sussciat pro totius anni decursum

sine maioris quantitatis additione se

cessive facta quoniam in multi s locis

SEARCH

MENU NAVIGATION