Tractatus de septem Ecclesiae sacramentis praxim potius, quàm speculationem attendens, & intendens per p. Franciscum de Lugo Hispalensem, è Societate Iesu theol.æ professorem. Prodit nunc primum ..

발행: 1652년

분량: 820페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

Liber M. De Myra.

mortale. Nam posito praecepto, cum materia sit grauis, non minus erit modi tale peccatum Sacerdotis numquam celebrantis, quam laici non communi

cantis in I ascha. Quare Maeciueinpradicst, non loqui consequenter eos, qui negant hic mortale peccatum , & ad. mittunt veniale: vel enim nullum erit, vel mortale propter grauitatem materiae.Sed hanc doctrinam reiecimus in simili lib. I. ca.2.quot.6.num.46. quia non omne prsceptum etiam circa materiam

grauem obissat grauiter. Sic comedens saepius in die ieiunij sine necessitate peccat mortaliter contra praeceptum Ecclesialtici ieiunij , verum alio die peccat venialiter contra temperantiam, cuius praeceptum non ita gra uiter obligat, ae. praeceptum ieiunii Sic ergo posthi Sacerdos non celebrando reus esse prodigalitatis spiritualis,& desidiae vitiosae noviendo talento sibi dato, nec eius lucrii adquirendo. Quod non excedit culpam venialem, quamuis materia fit apta se. cundum se ad obligationem grauem, si graui ter praecipiatur. 6 Dissentium secundo circa tempus, pro quo tale praeceptum obliget. Quidam Iuristae dixerunt,singulis diebus oti. ligari Sacerdotem ad celebrandum, sed

sine fundamento et quare merito resti Iunt illos MAntoninus, Uluserier me queet suprata.Thomas, ct ρIures dicunt, rener altem ιn festi praecipuis. Vndo colligit mnus debere Godecies in anno

celebrare. Huiucarati . . num. 97.σ 99.

dicit stamcete decies . AMMor putat δε-

rus,inrariqueeto,Lvman Asior supra cum aliys,dicunt,teneri ter,aut quater in anno celebrare'. Nam olim fideles toties tenebantur communicare. Nec rinstringi praedictam obligationem ad ceditos dies, sed quibuslibet, vel continuis, vel interruptis issicere docent Atior. Bonac.ct Auers dum absit scandalum,

vel contemptus.7 Secunda sententia simpliciter misgat, peccare sacerdotem secluso scaω

Euehar.3.πum.36 qui loquuntur, quan do Sacerdos ob Sacramenti reuerentia, di indignitatis propriae ponderationem semper abstineret. Pro pendent in hanc partem Meolaus de Orbellis is 4.di ut.

7 de Issianum. 4 Cardinat. de Lugo de Euchar.disput. ao. ρct. I. Probabilem illam vocant Suarinecto. Droa pari. a. tractat. Iq.resolui. I9 Consionant Fastitie.

quatenus solum dicunt, oppositum esse probabilius, Marti nonsupr. num dicit in praxi posse Iiistineri. 8 Probatur, quia nullum datur praeceptum obligans singulos Sacerdotes

aci celebrandum: Ergo non tenentur,ac subinde non peccat, quamuis numquam celebrent. Antecedias probatur, quia si daretur praeceptum, vel esset natural , vel positiuum diuinum, aut humanum, sed nullum illorum reperitur I Ergo nubium datur. Minor ostenditur, soluendo fundamenta contraria. Nam in primis non colligitur preceptum humanum ex cap. Dolestes, ut fatetur ipse Vaeq. quia non constat an de curatis, aut beneficiatis siolum accipiendum sit; imo videtur dirigi dumtaxat ad Praelatos Ecclesiarum, de quibus dixerat, esse nonnullos, qui vix quater in anno celebrabant, &quod deterius est, nec intererant is Nec ad singulos simplices potest extendi, sequidem numquam apparet praeceptum pluries, quam quater in anno celebra, di singulis impositum, & ibi earpuntur, qui vix quater in arino celebrabant. 9 Rursus non colligitur praeceptam positiuum diuinum ex verbis Luc.22. Er identisin .et xxs. am manifestε constat, latius patere potestatem ibi datam , quam praeceptum impositumia.

Quippe singulis Sacerdotibus data filii potestas offerendi singulis diebus, εο ta. mea non iubentur sid guli celebrare RHgulis

602쪽

caput V.

gulis diebus . Ergo solum praecipitur,ut

Ecclesiae communitas frequenter colat Deum celebratione Missarum, sicut decet Rempublicam Cluistianam,ita prudenter, ac religiose constitutam. Nec aliter esset utile praeceptum, cum sit affirmativum, & ex ipso non constet, pro quo tempore determinate liget nec Ecclesia tale tempus determinauerit, sicut in praeceptis consessionis,& co mmunio. nis determinauit , & inobseruatione se- stomu . io Denique non datur naturale princeptum ex ossicio Sacerdoti S prouenies, Ioniam ex potestate quidquam facie. i non oritur naturale praeceptum id ip . sum agendi citra casum urgentis neces.sitatis. Sic in lege naturae omnes Primo. geniti Sacerdotes erant, & tamen non constat, omnes suisse obligatos ad offerendum sacrificium; in lege scripta omnes filij Araon erant Sacerdotes, & reliqui ex tribu Levi erant Leuitq; qui tamenon omnes sacrificabant; cum enim e Gsent dispersi per omnes tribus , & solum in Ierusialem sacrificandum esset , credi bile fit plures eorum non sacrificare, sed alijs cedere vices suas, ne iter sacere cogerentur. Item apud nos Sacerdos ap probatus constituitur minister ad absoluendum,& tamen non obligatur, quOties alij non indigent eius opera, nec exsacto , ve i contractu tenetur. Similiter iaconis datur potestas ad cantandum Euangelium . Doctoribus datur potestas ad interpretandas sacras litteras, vel iura, no tamen Obsigantur. Nec verba Poti a.Coramh.s. ET Hebr6. vel sim sella sonant rigorosum praeceptum , sed solum consilium, ut ipsemet GHu. in

terpretatur.

ii Ex dictis apparet, speculative quidem utramque sententiam esse proba

bilem . Pro praxi dico primo. Qui post

ordinationem Sacerdotis per annus non celebrat,non peccat. Quia licet detur praeceptum celebrandi, non ita vide. tur urgere post Sacerdotium se sceptum, ut mox debeat nouus Sacerdos cede brare : requiritur ergo congruum temporis

spatium ad ritus, & e remonias ad discendas , & multo magis ad animae praeparationem, & ad deuotionis fomentum. Sic abstinuisse N.Sanctum Patrem

Ignatium, narrat in eius vita. Riva dc neyra lib. 2. V. G. Sic notat Fι cura.

ii Dico secundo , si detur causa iusta

non celebrandi per diuturnum tempus, non erit peccatum abstinere. Sic Fil&ια

etiam primae sentealiae,qui non damnat peccati, nisi Sacerdotem abstinentem a celebratione per longum tempus sin iusta causa, vel impedimento. Quamuis enim sit impositum Sacerdotibus celebrandi praeceptum , hoc habebit , sicut alia suas iuxtas excusationes . Addo. cum hoc praeceptum sit dubium, & multo magis in certum tempus obligationis ipsius , minorem causam fore susti- cientem ad eius excusationem, quam aliorum, scilicet, vel infirmitatem non valde grauem, vel dissicultatem adeundi locum celebrationi congruum , vel scrupulorum stimulos, vel quid similo. Non vero satis excusat impedimentum ab impediti voluntate dependens, nimi. rum frequens peccati lapsius,quem vitare deberet; censura, vel irregularitas, quam facile tollere posset. Hoc enim non tam est impediri, quam nolle expediri . I 3 Dico tertio. Si sine iusta causa sacerdos abstineat a celebratione perdiuturnum tempus, regulariter committet

mortale peccatum. Quia quicquid sit de rincipiis intrinsecis obligationis cele. randi, quae sorsan non conuincunt, exintrinseca principia satis illam suadent. Nam Sacerdos numquam, vel rarissime celebrans , communiter incurrit spirituale detrimentum, periculum peccandi liberius,& aliorum scandalum. Nec moaraliter haec omnia simul vitari possunt

a numquam, vel rarissime celebrante 4. Sic notant Ma Melfupra, ct C rin.da Lugo num. I 3.Sic prudenter monet.S sed . I. r , non tam ex intrin2cis principiis, quam ex extrins is circu stan

603쪽

, , 6 Liber V

stantias, videlicet ex aliorum scandalo, vel speciali necessitate Sacerdotis, vel ex motivis abstinendi metiendum es , quanta, vel qualis omisso celebrandi sit

peccatum mortale, vel veniale; quantave stequentia requiratur ad vitandam culpam mortalem, vel etiam venialem.

Fere nunquam excusabitur a veniali,qui sine causa iusta celebrationem omittit, quia sere semper deficiet intentio recta. Nec moraliter loquendo vitabit Sacerdos aliorum scandalum, vel proprium spirituale detrimetum, & periculum la-hendi liberius,nisi saepius celebret,quam ter, aut quater in anno,& saltem pigritia satis vitiosae reus erit, qui tale talentum abscondit . Quod autem iniungit Trι

dentinum sess. II. cap. I 4. de reformat. vi

current Episcopi, quod Sacercotes, saltem Dominicis, & Ι estis Blemnioribus celebrent,sicut si praecipiatur ab Epilco po,poterit obligare grauiter, quod do Mediolanensi ei aceti tradit Bonacsupra ππ.3.ita secluso pretcepto non sonat obligationem sub mortali, sed Episcopos admonet sui muneris, ut id curent suadendo scilicet, & suauiter iuducendo, non poenis assiciendo transgrestares , velut obligatos ex praecepto. Parochus autem ex ossicio tenetur lingulis diebus sellis, quilius populus debet audire sacrum vel per se celebrare, vel alium prouidere,qui

celebret in Parochia. Nec ulterius tene tur, diebus etiam serialibus celebraro,

nisi vel ex peculiari praecepto suae Dicu'cesis,ut in eadem Mediolanensi, testatur Amac. teneri saltem ter in hebdomada praeter dies sestos, vel ex alio peculiari

onere, vel more.Quo teneri solent etiamati; Beneficiati, vel Cappellani iuxta de bitu singuloru. q. stup.contendit, debe reper se metipsu celebrare. Sed contrariu docet Suarsetit.2. Vult etiam Varos obligati Parochum ad celebrandum.

diebus prostitis, si Parochiani velint audire sacrum . Sed id refellit 'unae:

I s Petes primo, An simplex sacerdos die festo quando non est alius, qui ceIebret teneatur sub mortali sacere sacru , quod Laici possint audire ad prsceptum

implendum.Censeo teneri. Quia charitas obligat ad succurrendum necessitati praesertim spirituali proximorum, quinties commode possiunus, sed ille Sacerdos tunc potest succurrere tali necessita. ti Fidelium; Ergo tenetur. Datur autem

vera necessitas, quia licet populus non peccaret non audiens tunc sacrum, priuaretur tamen spirituali fiuctu, quem exauditione sacri perciperet pluribus sorsan necessarium ad reearandas animae vires'. Forsan etiam, si non fiallibi Sacrum , multi debebunt alibi quaerere

Missam, di aliqui non satisficient Obligationi suae. Denique rasis me Sacerdos in festo relinquet populum sine Missa, quin in

currat aliquam infamiae notam a quam ex charitate propria tenetur euitare. Sic

I 6 Petes secundo. An in sesto, quando non est aliud sacrum,quod audiri possit,

debeat sacerdos facere sacrum, ut ipse. met adimpleat audiendi praeceptum .

videtur affirmare Manuei p. & probatur; quia Sacerdos debet tunc audire sacru,& potest audire, si velit dicere Missam . Ergo tenetur dicere. Negat Moure δερ. n. a. Nam illud praeceptum per se solum obligat ad audiendam Missam,quando copia subest audi*idi; non autem ad dicendam illam,cum hoc sit grauius onus,

maiorem praecepti vim requirens , ut

censeatur impositum . Ego censeo, si nullum adiit impedimentum celebrandi teneri, quia tunc celebratio non eli tantum Onus , ut subiti non

debeat ad preceptum

auditionis implen

dum . .

. . a

604쪽

caput H

Virum singulis Ecclesiis seu impositum praeceptum quotiuιani sacrisis 3 et CVppono primo , iure diuino , nec O singulis Sacerdotibus, nec singulis Ecclesiis, nec toti Ecclesiae praecipi, nec prohiberi quotidianum sacrificium.

muni Doctorum. Quia nulli bi reperitur talis determinatio temporis iure diuino facta.Suppono 2. Cathedralib. Ecclesiis Gligationem inesse quotidianae cele-hrationis . Quare debent Episeopi , vel Praefecti talium Ecclesiarum curare, ne desit vlla die lacrificium in illis.Sic enim fiet, ut in uniuersa Ecclesia, non solam unum, vel aliud, sed plurima Sacra quotidie fiant. Probatur ex cap. steratur de Consecrat.distincit. R. V.cum creatura de

celebrat. Musar. Iuuat Ecclesiae consuetudo,quae vim legis habet,& communissensius Fidelium , qta grauiter scandalirarentur, si sine iusta causa sacrum mitteretur in his Ecclesias. Quare censendueIt,his stipendia dari cum hac obligatio

8 Hoc extendunt eisdem rationibus ad Ecclesias Collegiatas Sotus, Az-or, V artara ιιιιuc.Larm. Si lassicientem habeant numerum Sacerdotum I Item ad Conuentus,ubi mediocris sit saltem Sa

num. v id extendunt ad Ecclesias Paro. cniales, quibus suppetit competens nu merus Sacerdotum . Sed in his attendi debet consuetudo, seu constitutiones synodales cuiusque Di cesis , ut notand

9 Petes primo. An sit mortale peccatum Missam quotidianam , seu con -

gatis Ecclesiis omitti Ne at mutor. imum.' .s . quia serian existimat, conla tqdinem non ita tigoro,c ibisse receptam. Nec videntur distentire Diana par. Σ.tr. I resol. 76.sine. Amrmant vero So

I 4 QIa res grauis eii magniq; referens ad commune bonii F; delium; nec omitteretur sine graui scandalo, nec proinde sine grau i culpa : nisi forsan ob urgen tem,in rationabilem causiam , quae non numquam subesse potest .: sicut in aliis praeceptis positi uis. Excipiunt etiam So. μι, Er La mauo .msi valde sit exiguus sacerdotum numerus , tunc entiri lettici, aut iterum in hebdomada lacrum omit. tere,vel nullum, vel saltem non mortala

peccatum erit.

ao Petes secundo. An in Ecclesiis regularibus omitti quotidianam Missam sit mortale peccatum p Assirmant Sotus Luman, Cr Manuelsupra, quando me diocris est Sacerdotum numerus. Nam hoc maxime pertinet ad commune bonum Fidelium,& ad consolationem spiritualein fratrum, dc ad Religionis decorem. Quin etiam Peregrimm Comment. ad constit. Theatinorum par. I. cc. I .lit. E.

sic ait. In Ecclesiis nostris, in quibus solet diebus sestis Missa cani solemniter, si omitteretur ex negligentia, Superior, vel qui causa principalis esset huius ci- missionis, mortaliter peccaret, non Q-lum ob sicandalum , si quod oriretur a pud seculares, sed etiam seclusio scandalo. Quia,cum illa conssuetudo conformis sit Sacris Canonibus,& praxi communi totius Ecclesis circa materiam grauem, transgressio illius ex negligentia mort se te peccatum est. at Caeterum Gauant in Rubri M sad.

Collegiatae regulares que tamen minus Collegiatae dicuntur tenentur ad isssam in choro ex vi regulae tantu, & coinsuetudinis interpretantis regulam. Vnde

colligit Diaua pari. tr. a. ol. 8. contra Peregrι'non esse mortale peccatum, in

seir acclasses omitti Missam solemnem.

605쪽

Quia regula , seu constitutio sua praelati bens,Missam solemnem diebus festiuis celebrati , non obligat sub peccato

mortali. Ergo nec consuetudo regulam interpretans,& ex illa dimanans. Non

enim verisimile fit, inductam fuisse cum intentione ligandi se grauius, quam per ipsam regulam ligarentur; sed consuetu eo inducta sine intentione grauis obligationis non obligat grauiter, ut tradiit communiter Doctores in trast de legι b. Ergo talis consuetudo, quamuis sit consorinis Canonibus, de Ecclesiastico mo .rt, non inducit grauem obligationem. ra Hinc in sero primo , in reliquis religionibus, ubi regulae , seu constitutiones non obligant ad mortale, si nulla detur obligatio canendi Mis Iam solemnem, , nisi regulae praescribentis, pel conssuetudinis inde prouenientis , non committim orcale peccatum, quamuis talis Missa solita cantati , vel diebus omnibus , vel festis interdum omittatur, etiam ex negligentia. Sicubi tamen regula praescribens,lalem Missam, obli get sub morta-lbiure damnabitur peccati lethalis Prae . latus,qui per negligentiam omiserit. In fero secundo in nolita Societate Iesu , ubi nec regula obligat sub peccato, nec viget conluctudo generalis dice di quo tidie, vel omnibus talis Missam solemnem , nullam obIigationem esse celebrandi solemniter. 23 Petes tertio. An in Ecclesiis cathe, dralibus, de Collegiatis, quando casus Occurrit, debeant cantari duae Missae, destito scilicet,& de feria: Negat Am eas

cam Missalis in lac parte non stricte ob

st Congregationem Riluum his verbis. Tamquam de re grauissima statuit Sac. Congregatio , Missam de seria priuile giata in Cathedralibus , & Collegiatis nullatenus omittendam esse, sed omnino altantibus Canonicis, ex assignata a distributionum portioue, cantanda ι

esse post Nonam, non obstante qua cim. rue consuetudine contraria , qua mea. em Sac Congregatio sustulit, de in posterum admitti vetuit , & addit poenas contentas in Bulla Pii V.quq prsceptum

76.indicat, de praedicta Cardinalium . declaratione non constare satis authentice, nec proprio iudicio decidit; quae sententiarum iliarum tenenda sit.

a An vero iuxta Gauanis sententiam

debeant praedictis diebus in Ecclesiis re. cularium duae Missae cantari Amrmant

tur : Nam Ecclesiae Regularium Collegiatae vocantur, di reputantur iuxta Romanum responsium,de morem; Sed omnes Ecclesiet Collegiate iuxta Rubricam Missalis,& declarationem Cardinalium supra dictam tenentur ad duas Missas illis diebus decantandas , Ergo tenentur pariter Ecclesiae Regularium . Negant

ria Rubrica Missalis,& declaratio Catis inalium supra relata loquuntur de collegiatis Ecclesi)s simpliciter, & Ecclesiae

Regularium,nec vocantur,nec reputantiit collegiatae simpliciter , saltem in Onerosis, ut declarat Caeremoniale Mo

norum euilum aut horat.lte Congregatim

ms Toteranae. Sicut enim Ecclesiallic ruin nomine Religiosi non comprehenduntur in odiosisssic Ecclesiarum collegiatarum nomine quoad hoc onus monasteria non veniunt.

Res est utrimque probabilis, Spraxis prae

denda vide- - . c

606쪽

E A P. V. QVAEST. III.

Hirκm in triduo maioris hebdomada liceat omm Fus Sacerdotibus celebrare p

I eelebrare licet, nisi sorsanobstet interdictum alicubi, vel cessatio a diu, nis,quae pertinet ad tractatum de eensu. his;& vi distinctius procedamus. Petes primo. An liceat inferia quintaὸ Negat

Marcellus Francolinus tab.de Horis Ua- non. cay. Jo.nixus Ecclesiae consuetudine.

cuius meminit ordo Romanus in ossicio de Coena Domini,& Atiurnus 6ώ.de aruis.ossic.cap. vi Caena Domνni. Solent enim ab antiquis temporib.Omnes Pres. byteri cuiuslibet Ecclesiae de manu sui Pastoris Eucharistiam recipere , qui , rillus Dominus primam eo die Missam celebrauit , &Apostolis Euchari. si iam dii tribuit. Ideo Lumari tib S.'a

cap. 1-qμ est. .dicunt,talem conlaetudinem esse se. uandam , quia videtur, obtinuisie vim legis, praeserti in in aliquibus Conuentibus. Et Pesicus de ossia io Sa

Congregationem Rituum decreuisse , quod eo die celebretur unicum sacrificium in singulis Ecclesias.

I9. Probatur . Nam id nullo praeceptorohibetur , nec ulla ratio cogit ad pro ibendum. Et qui dem praeceptum scriptum non dari, fatetur ipse FrancoIinus. Consuetudo ucro non Obligat; nam in primis, ut corduetudo vim habeat legis, oportet , ut sit omnium, di non solum aliquorum,ut notat Suareti Haec autem

consuetudo no est uniuersali silicet inimmulti Sacerdotes eo die non celebrent, alij tamen plures docti, pijque sine scru,

puto celebrant, ut testantur relati m. res, unde colligit D3as , decretum. illud Congregationis Rituum non filis. se receptum, siquidem viget contraria praxis, quam approbat nouissime Maris

Ac si quando consuetudo non celebrandi tali die viguisset in Ecclesia,tanquam lex non scripta, iamdiu fiuisset abrogata per contrariam praxim multorum.17 Deinde , ut consuetudo sortiat vim legis, induci debet cum obligatio.

nis intentione, ut tradunt commvnster

Doctores in materia de legibus: Sed hac consiuetudo non fuit inclucta cum obtigationis intentione , sed vel ob occupa.tionem Sacerdotum, aut quia nudamur Altaria, vel quia causa maioris deuotionis volunt Sacerdotes in Missa solemni de manu celebrantis accipere communionem ad exemplum Apoliolorum, quod Doctores albe uerant, di usus Fidelium confirmat . Quippe communitet censetur,id fieri potius consilio Praelato. rum, quam rigorosa prohibitione. Nota vero, licere quidem eo die priuatim celebrare , saltem antequam ligentur campanae, ut inquit Fιβιuc. veὶ antequam Missa solemnis finiatur, & corpus Christi recondatur in loco designato. Namia postea iam incipit ossicium Parasceve, quo celebrare non licet. 28 An autem ad celebrandum eo die requiratur licentia Praelati.Assirmat So.

runt, ut secludatur scandalum, sicubi de . tur , vel P opter pusillorum ignoratiam, vel propter aliquam consiuetudinem. Ego censeo , scentiam iure communi non requiri: Cceterum ex peculiari dispositione alicuius Ecclesiae praeserti in regularis poterit esse necessaria. Raro,

607쪽

vero ni faIIor imponetur pinceptum rbs rorum, vel consuetudo sub obligatione praecepti circa rem illam urgebit; at- tendendus tamen erit cuiusque Religi nis stylus. Raro quoque sequetur scandalum graue,si praxis recepta seruetur. Neapoli teste Fimucso siummo manoeelebrant Omnes apertis ianuis. Romae tamen, & in Hetruria ianuis clausis , apud religiosos communiter in priuatis pellis. Itaque quoad publicum,uel secretum celen rationis modum seruetur lacteonsiletudo, ne qua sub oriatur OG

sensio

29 petes secundo . Anseria sexta, &Sabbato maioris hebdomade liceat celebrare Suppono primo, seria sexta non

licere. Sic enim declarauit. Innocent.yriamus caP.Sabbato de serat. distinct. 3. dicens. Traditio Ecclesia habet, isto vi

duo Sacramenta penitus non celebrari.

Quare Sacerdos in ossicio QIemni Parasceves non consecrat, sed holliatria pridie consecratam, & asseruatam consumit sine languine sub speciebus vini, quae consuetudo generalis , & vetus inuiolabilis usque ad haec tempora perseuerat. Rationem reddit S.I ho m. i. par. quas=.83Art. et .ad 2 quia,Cum Ecclesia recolat eo die realem Christi passione,& eruentum sacrificium, non repraesen lat mystice, nec immolat incruente. Consonant Doctores communiter.

s militer olim prohibitum fuisse celebra.

re, ut constat ex praedicto textu; nam . Ecclesia per totum etiam illum diem in ieiunio, luctu,& repraesentatione mortis Dominicae perseuerabat, Missam quo Resurrectionis ipsa nocte celebrabat. palea vero Missa Resurrectionis anticipata fuit ad tempus ante meridianum Sabbati, unde controuersia Doctomnia orta suit. Vtrum ante meridiem nunc liceat,non tantum unam Missam solemnem, sed etiam plures priuatas celebra te ; sicut olim licebat in nocte Resurre

3r Prima sententia negat. Ita pro

quia ius prohibens celebrationem in Sabbato sancto non est contraria con .suetudine reuocatum , nisi quoad Misesam solemnem.Ergo quoad alias Missas adhue obligat. Probatur secundocluia pro Missis priuatis non habetur introi intus,sicut habetur in Vigilia Pentecostes. Ergo signum est, noluisse Pontificem eo die Missas priuatas celebrari , sed solam solemnem,cui prophetiae deseruiunt pro

introitu. probat tertio GHum. Nam

olim in nocte Resurrectionis una latum Missa sole innis dicebatur inquavis Ecclesia ; secus enim, si teliqui Sacerdotes priuatas Missas dicerent ante lucem, vel nullus posset in clie Resiurrectionis dice. re Missam illius , vel ipsis liceret duas Missas eo die dicere,primam in auroras secundam orto iam Sole, quod est inam

ditum .ga Secunda sententia per oppositum

olim prohibitum fuerit,eo die celabrare dicto ca. Histo,cessauit iam omnino , non solum in particulari, sed etiam uia generali. Quoties autem ita crisat finis. α ratio legis, cessat pariter eius obligatio, ut constat in materia de legibus. ει-go cessaui; iam talis prohibitio. Maior declaratur,nam olim per totum Sabbatum Ecelesia repraesentabat Christum mortuum, & sepultum maerens, ac lugens, ideoque non fiebat sacrum usq; ad

initium noctis. Etenim quamuis Suar. sV ad quer ,S' FVundeL,putarint,Missam

solitam fuisse dici post mediam noctem, vere dicebatur per Solis occasiun ad ini

608쪽

initio noctis finiri prohibitionem , &non solam Missam solemnem, sed alias priuatas potuisse celebrari . Sed iam nunc Missa selemnis fit ante meridiem,& incipit celebritas Resurrectionis. Ergo, sicut olim licebat priuatim celebrare post initium noctis , quando Domini

Resurrectio celebrati caeperat, ut palam habetur in Micrologo cap. 33. Sic etiamnunc licebit , quia tota ratio prohibitio, nis ex tunc incipit cessare. 3 7 Confirmatur praxi recepta , quam relati Doctores in diuersis Regionibus scribentes uniformes affirmant, ubique videntibus,nec contradicentibus Ecclesiae Praelatis,esse receptam. Quare videtur contraria consuetudo, iam penitus abrogata . Respondet Maiaqueia, cete

brandi praxim ecte occultam , & igno. gam Palloribus,& Principibus, sed equidem vix credi potest ignorare Summum Pontificem, di Ecclesiae Pastores praximillam,quam innumeri auctores in lucem editi,qui manibus omnium teruntur,testatur esse rcceptam, & defendunt ess

licitam.

94 Ego censeo, prohibitionem quidem iuris cessasse saltem post inceptam Missam solemnem,& cymbala pulsata,quia

iam tunc cessat tempus maeroris; adhuc tamen attendendam esse singulorum locorii cosuetudine. Et certe generali more receptum est, ne plures Misse solemnes in eadem Ecclesia tali die celebren tur, ut notat Comuch. Item,ne Missae privatae publice dicantur in Ecclesia, ut noetat Lιyman.Quod , si sestum incidat in Sabbathum Sanctum,negant,Missas publice dicendas esse. θpr. Henra H.

Annimciationis incidisse in Sabbathum Sanctum, & consultos Doctores Salma. ticae, ac Pinciae, ubi tune erat Curia Regia , decidisse, non lare publice permidi das Missas priuatas,etiam si populus no posset commode Missam solemnem audire, subindeque non fuisse per un. P. Leto dς ἀς--M. ibi, nec alibi, quod innotuerit , Et sanErui putant prohibitionem iuris adhuc

urare,consequenter deciderunt; quia ius praeuiderat hunc euentum , di noria

exceperat.

nunciationis incidisse in Sabbathun Sanctum, & plures Missas fuisse celebratas in singulis Ecclesi)s Diaecesis Toletanae. Qui satis consequenter procedunt negata prohibitionem Ecclesie,solamque consuetudinem attendendo , quae pro tali cassi non obligat. Adhuc tutius erit confluere Superiorem . Cuius etit, perpensis circumstantijs prudenter decernere , quod magis expediat, ut mo

36 An vero Misia dici possit ante solem.

nem p negant Asior. Jupra, nam adhuc durat tempus maeroris, & nondum ince .pit soleminias Resiurrectionis, ob quam prohibitio cessat, & hoc idem indicantalia. Assirmant vero Hurtauo G Mi s

quia postquam anticipata fuit Missa , , quae dicebatur olim initio noctis,ad horam solitam aliorum dierum ieiunij, quibus Missa cantatur post Nonam, eadem videtur esse ratio de hac Missa, ac de caeteris ; nam in Misis ali solum daestur, quod post Nonam Mista cantetur . Igitur, sicut alias diebus Missa priuata dici potest ante Nonam, dici poterit Sabbatho Sancto , saltem ex

causa , nimirum, ut qui non possunt expectare Missam solemnem, audiant priuatam. Confirmatur ex usu piorum

virorum, qui priuatim absque scrupulo

celebrant summo mape , ut cestatur

609쪽

videmus, in singulis Monasterijs eo di celebrari primo mane Missam priuatam pro domesticis ossicialibus . Episcopi

quoque, ut conferant ordines, & postea

possint interesse Misset solemni celebrant

in sacello primo mane. 3 Equidem haec tota reS multum penindet a consuetudine , quae non est ubique

prorsus eadem , ut constat ex Doctori-hus , de tamen maxime debet attendi,

ne sequatur scandalum , quod difficile

vitatur violando mores receptos. Iuxta

consuetudinem autem , quam Ego vidi Per annos quadraginta tam in Ameri,ca, quam in Hispania, de Italia, cenaeo, publice posse celebrari Missas priuatas de consensu Superioris , quando festum incidit in Sabbathum Sanctum ; nam id factum est aliquando, & causia siuppetit

sussiciens faciendi, nec consuetudo contraria praeualere potuit in euentu tam raro . Rursus posse Missam priuatam ante solemnem dici, ubi caula suppetit, di talis conluetudo viget, nullus negare poteli, qui nolit tot viros pios, & doctos culpae, vel ignorantiae damnare I causata lassiciens est , ut detur viaticum mori. hundo, & etiam, ut audiant sacrunis qui non possunt adesse solemni . Demum seclusa causa particulari,iolum ex deuotione celebrantis unum, vel alterum Sa

cerdotem post pulsata cymbala in iacet-lii secreto celebrare, ubique se e iece pium esse, fatetur ipse matqueeto, &. funis damentum secundae sententiae conuincit licere. Catenim receptum non est,ea

die passim, & copiose Missas celebrari sicut alijs diebus. a 8 Ad primum sundamentum primae

sententiae resipondetur,negando antece.

dens . Constat enim ex dictis cellais prorsus prohibitionem celebrandi. Ad secundum respondetur introitum nolia haberi inam olim Missae priuatae quae dicebantur initio noctis, incipiebat a litania, ut constat ex Micrologo , cap. Sy.

Nunc vero quidam docent , posse dici Missam votivam,quod Ego non probo. Nam j tot aciebdomada maiori sectu. eunt ut Mi illa votivae,ac multo masis ab

L Ar et e Missa.

illo triduo, & quamuis incidat sestum ire hoc Sabbathum, non potest diei Missia

de illo,sic docet Graμantus in Rubri se I .par H rar. 1 O. diu.M. Nonnulli vo. lunt, di usus recepit, ut dicatur introitus diei laquentis. Gavavi uisu a, Gr Gemisma lib. 3. east ii 8 dicunt, ossicium huius misiae inchoari per Κytie eleison,& ideo finita consessione dicendum esse Κyrie elei son. Ad tertiuin negatur antecedens, nam ut constat ex stupradictis n. ga. Mipsa solemnis incipiente nocte dicebatur,& tunc dici poterant Missae priuatae: credibile tamen fit, paucos Sacerdotes usos fiuisse tali iacultate,tum propter occupa tionem baptiZandi Cathecum enos, &hreuitatem temporis, tu metia propter onus ieiuni j,quod a prandio diei praecedentis, usque ad Dominicam sere serua. re debuissent . Vnde sorsan consuetudo in anauit, ut etiam anticipato tempore celebrationis, pauci , vel Pre nullus priuatim celebraret, donec accupation baptismi cessante, celebratio priuata . magis inualuit , ut ostensum est.

mrum liceat eodem die δερι ur

celebrare . .

39 C Vppono primo, quamuis id iure

o naturali, vel diuino vetitum non isit, iure tamen canonico prohiberi. cV. se citae consecrar. distinct. I. cap. consuluisti.cap. Tere ferente de celebrat. Musa-

& Doctores comminuniter. Qtya,licet non omnes isti textus aeque conuincantpmhibitionem, ut expendit Maa M.pari. σώθ. 23x. c. s. Tandem in tertio ponitudiverb. Haudamus, quod clare pri ceptum

significat iam Ecclesiastica cosiuetudine praxiq; firmatu . Indicatur in illis duplex huius prohibitionis ratio, prima mystic, scilicet ad representadam sufficientia in vesci sacrificij cruenti Christi Domini. .

Secunda moralis, quia vix potest homo.

se digne praeparare singulis. diebus ad .

610쪽

Paput V. aeuama IV.

valeam Missam.Constat etiam,non esse prohibitionem antiquam,siquidem Alexander Secundus, qui primus illam in . duxisse sertur, in praedicto cap. SA cit.

creatus est Pontifexanno IO6I. Quapro.

pter Halfridus Strabo, qui dicitur obtuse

testaturi tunc licuisse cuilibet Sacerdoti . plures Missas eodem die celebrare, simulque resert Leonem Papam, π Boni. factum Archiepiscopum θρtem , aut nouem Vssas eodem dιe dixi se . Nunc autem poli prohibitionem positam, graue delictum ess ti saepius in die celebraro, grauiterque puniretur delinquens arbitrio Iudicis , quamuis Ius non statuat

o Suppono secundo, duas huius pro hibitionis exceptiones in praedicto cap. Consuluisti coniiσeri, primam Nativit iis Dominicet, secundam occurrentis necessitatis. Circa primam plo bi colligit ex TeleJhoro Papa. cap. aucta de consec.dui. I.tres Missas in Natali Domi. ni fore dicendas, id tamen ibi non expri

sphorum statuisse,quod iam Missa te Romanorae scribiti rationem reddit S. Th. eo ar. 2.ad rat triplex Chri lii generatio, diuina, temporalis, & spiritualis indice

Parochum eo die teneri dicere tres Mi s-sas ordine praescripto , quod tanquam probabile , sequitur Bonac uepra puncto Iarum. I Ac probat. Quia multi fideles volent audire tres Missas eo die, nec debent debitis siuffragiis , ac deuotiono fraudari. Consonat Triaiench tib. 3. D

Parochi, nec decimae,quas a fidelib.accipit,obligare videntur ad illam trinam celebrationem , cum ipsi Parochiani noteneantur audire tres Mssas. Quare di. tendum est,secluso scandalo,& contem. ptu, non teneri Parochos eo die,nisi Misesam unicam celebrare, sicut,& reliquos

Sacerdotes , quia priuilegium cit ommu

saeerdotum posse ter eo die celebrare et nullius tamen obligatio. Ita docent Fa

πιιbya n. t s.probabileque censent Trublench, π Bonac. supra. Cceteri Doctores simpliciter asserunt, nullum esse praece .ptum dicendi, vel audiendi tres Missas eo die. momodo Sacerdos, qui com . municat extra Missam , in die Natalis non possit celebrare,diximusβρω ca.9.

i Suppono tertio,circa secundam ex .ceptionem censeri lassicientem causam necessitatis, quando Parochus coadiutore carens duas Ecclesias habet,ne sci. licet alteruter populus die sesto Mista priuetur, cum habςat uterq; ius audien . di Missam in sua Parochia. Conueniunt

Nota tamen primo, requiti, ut talis Parochus habeat diuersas Parochias in diuersis oppidis,& ob ipsarum tenuita.

tem nequeat habere coadiutorem . Ita censent Ador, cT I a C Iue βῆ o, Lia m. dicens, tales debere concurrere circum.

stantias,ut plures Sacerdotes haberi non possint. FVRnae: postulans, ut non sit alius Sacerdos, qui possit in aliqua tali uEcclesiarum dicere Missam . Vnde fit. si vel Ecclesiae sint intra idem opiduin , quo casu possunt utriusque Parochiani in alterutram coire vel Parochus ex redditibus Ecclesiarum possit alere eo adiutorem , vel quomodolibet adsit Sa .cerdos,qui celebret in alterutra, cessare causam necessitatis. Quia tamen Sc

adeo non premunt,sed absolute docent, Parochum habentem plures Parochias, in iliis posse die festo celebrare; non auderem damnare peccati mortalis illum,

qui de consensu Praelati tales habet Ec. N n a clesias

SEARCH

MENU NAVIGATION