Theologia scholasticodogmatica juxta mentem D. Thomæ Aquinatis ad usum discipulorum ejusdem angelici præceptoris accomodata per F. Vincentium Ludovicum Gotti ..

발행: 1729년

분량: 419페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

236 Quas. III. De aciut humanorum moralitate.

voluntaria omissio in particulari, seu in individuo, indifferens, ut omissio actus boni non praecepti. Qui enim

omittit audire Sacrum , quando non tenetur; nec laudem meretur, cum omittat actum bonum; nec meretur vituperium , cum non teneatur sacere, quod omittit; ergo etiam dari poterit actus indifferens. Confectu. probatur. Τ una paritate rationis. Tum uia omnis omissio voluntaria in luit aliquem actum voluntatis, ut supra diximuS. LIII. Respondeo , praelatos actus

plerumque exerceri sine advertentia, ae deliberatione; εc esse opera merenaturalia, extra genus moris , nec

proinde bona, aut mala. Qiidd si aliquando ex deliberatione fiant: aut ad aliquem honestum snem non ordiis nantur ; de sic sunt moraliter malara ut ordinantur vel actu , vel virtute ad finem honestum puta congruum,& moderatum levamen animi, vel corporis, & secundum rationis dictamen ; Se se sunt moraliter bona Nam , ut ait D. Tho. hac q. I 8. a. s. ad 3. me ipsum , quod aliquis agit ordinat δad 'stentationem , vel quietem sui eor-porix , ad bonum virtutis ordinatur in eo , qui corpus suum ordinat ad bonum virtutis . Nec tamen sequitur , talia opera eta materiam congruam voti et

quia votum debet esse de meliori bono ; & quamvis ea exereere sit honum , saepe tamen ab iis abstinereis , moi ificationis gratia, melius est e si .eut temperate vesci carnibus bonum est , di carnibus tamen , ad carnem castigandam , abstinere , est melius. Econtra eadem opera , etsi absque debito ordine facta . ordinari h non sunt materia consessionis: quia communiter sunt sine deliberatione . solo impulsu naturae, aut imaginationis. Si autem fierent deliberate . Si poenitens certus esset, ea se non ordinas se nec actu, nec virtute ad bonum finem I non erat magis ridiculum ea

se facta confiteri , quam confiteri a-4ios actus vauos, & sermones otiosos. LIV. Ad primam eonfirm. dico, S. Hieronymum loqui de actibus iIlis naturalibus ex sua specie consideratis , secundum quam nee boni, nec

mali sunt . sed indifferentes; ad dinserentiam observationum antiquae Iegis s de quibus ibi loquitur quae ex

sua specie fuerunt semper determina-tE , aut bonae , aut malae et bonae an te Christi Adventum ; malae autem post Christi Adventum. Nec reseri, quod dicat sive fereris , sive non Deoir.

Nam licet actus non fiant, nisi ii singulari, & in individuor in actu tamen in individuo considerari potest , 8e id, quod ei convenit ex sua specie; dc id, quod habet ex accidentiis

bus, εe circumstantiis. Porro quamvis ratione circumstantiarum non de tur actus in individuo, qui si humanus , Et indifferens: quia tamen ex

sua specie indifferens est, benE potest diei, quod quantum ex specie est, sive seceris , sive non seceris, nee iu-sth , nee iniustE iacies , etsi ex fine , quem apposueris, vel just E egeris, vel iniust. . Dici etiam potest , S. Ηieronymum loqui de prae satis actibus,

ut plerumque exercentur . nempe naturaliter, Sc inde liberath; non veriade eis, ut interdum ex advertentia,

de deliberatione fiunt. LV. Ad secundam Confirm. negoant. Voluntaria enim omissio actus honi non praecepti , aut est rationabilis , hoc est . secundum dictamen rectat rationis; εt sic est bonar aut nouest rationabilis; de se est mala. Nec dicas. Quod ad hoc, ut omissio

imputetur ad cuIpam , oportet, ut omittat bonum, quod quis poterat. dc dehebat facere: nunc autem agi

tur de omissione boni non praecepti. Nam quamvis in casu bonum, quod omittitur , non simpl iciter cadat sub praecepto, sed sub consilio , adeaut possit praetermitti absque peccato: eo ipso tamen , quod deliberate omittitur, concurrit generale praece

pium, quo ut supra dictum est ilionio deliberate agens, vel omittens .

tenea

252쪽

Dub. VI. g. III.

lenetur agere, vel omittere secundum dictamen rectae rationis. Idem

enim iudicium est de omissionibus,

quatenus sunt voluntariae, ac de actionibus . Propterea si quis omittat audire Sacrum ex fine rationabili, erit bona omissio: sicut qui rationabiliter omittit statum virginitatis, &contrahit matrimonium, ben E facit ex Apost. r. Cor. 7. Si vero omittat

Sacrum deliberate ex desidia , vel otiositate, male facit. Unde D. Thom.

. a. q. 34. β' s. aliquod negligentiae veniale peccatum agnoscit in praetermissione alicujus actus non necessiarii ad salutem, quando hoc contingit ex desectu servoris. LVI. Quartum fundamentum est.

Datur actus ex specie sua indifferens, ut diximus e sed non potest dari aliqua species, cuius nullum sit possibile individuum, cum omnis species in rerum natura dari possit; dari autem non potest, nisi in aliquo individuo , ergo &c. LVII. Confirmatur. Quod convenit ratione speeiei, non potest tolli per aliquid si perveniens , nisi specie ipsa destructa : sed indifferentia, ut diximus, est vera species moralis ; ergo si dantur actus aliqui ex specieis sua indifferentes . non possunt perindividuationem indifferentia privari , nisi eorum species destiuatur. LVIII. Respondeo . quod si hoc

argumentum,concludit , concludet,

omnem actum ex specie sua indifferentem debere necessiario en indifferentem etiam in individuo ἱ nec posise hane indifferentiam ab eo tolli, nisi eius species destruatur et & se, quod ambulare, quod ex specie sua indifferens est, semper in individuo si indifferens Unde si quis deliberath ambulet ad Eeclesam, ut ibi oret,

vel ad domum meretricis , ut cum

ea sornicetur; ambulatio illa sempersit indifferens, nee bona in primo caissu, nec mala in secundo, nisi speetes ambulationis destruatur et de quod nullus actus ex specie sua indifferens, etsi sat ob gloriam Dei, sive ex ea-ritate. st bonus, aut meritorius. LIX. Dico ergo, maiorem illam laborare in aequivoco. Cum enim dicimus , dari aliquos actus ex specie sua indifferentes; non sie intelligimus, ut ex specie sua debeatur illis , quod sint indifferentes, sicut homini ex specie sua debetur, qu bd sit rationalis i sed quM seut homini ex specie

sua non debelur, quod sit albus, vel niger; sed indifferens est indiffereniatia subiecti ad suscipiendam, suo albedinem, sive nigredinem: ita aliis qui actus dantur, qui ex specie, fieobjecto suo non habent sibi debitam honitatem, vel malitiam; sed indisserentes sunt per modum subiecti alterutrum suscipiendi ex circumstantiis, quibus afficiuntur, dum in re sponuntur. Tantum enim abest, quddindifferentia ad bonum , 8c malum utrumque excludat; ut potius neu trum determinate dicat, sed utrumisque possit absque sui laesione permitistere. Ita respondet D. Thomas haul. 23. a. s. ad x. his verbis: Dieendum, quῖd aliquem adium esse indi ferentem fecundum suam speciem potenes multipliciter . Vno modo sic , quῖἀ ex sua specie debeatur ei, qu bd sit -- dissereni r ω sie procedit ratio . Sed tamen ino modo nuitur actus ex speeis fusi es indisserem: non enim es aliquod obiectum humani actus, quod non possordinari, vel ad malum, vel ad beanum per sinem , ω eireumstantiam. AIio modo potess diri indisserens ex sua speeis, quia non habet ex sua specie. ubd sit bonus , vel matur: unde prealiquid aliud potest fieri bonus , vel malus. Sic ωι homo non habet eκ sua speete . quὸd sit albus , -I niger ; nec laa

albur, aut niger . Potes enim albedo , vel nigredo supervenire homini aliunde,

quam a principiis Derisi . Hinc LX. Ad confirm. patet, non deis strui speciem actus, ex specie indifferentis , dum in individuo determina

id est bonus, vel malus; sed sol uni

destrui

253쪽

et 38 Quaest. III. De actuum humanorum moralitate.

destrui statum indifferentiae, & praecisionis, & trahi ad statum determinationis in genere. morali. LXI. Quintum landamentum est. Potest aliquis aetus deliberate produci carens aliqua tircumstantia ei non debita, quia non praecepta , & tamen bona: sed hic actus non erit bonus, quia tarens ea circumstantia bona, neque malus, quia circumstantia, quae deest, non est ei debita; ergo &c. LXII. Ulterius : potest quis, ad exercendam unich suam libertatem , aliquem actum ex specie indifferentem elicere, v. g. sestucam levare: sed hie actus non erit determinate bonus, vel malus; cum exercere propriam libertatem , determinale nec sit bonum, nec malum; ergo erit actus indifferens. LXVI. Respondeo ad primum, neg. min. Talis enim actus, u desit ei aliua ei reum stantia debita , erit malus rvero dest aliqua circumstantia non debita, quamvis bona, adhuc erit bonus . Ut enim sit bonus, non requiritur, ut habeat omnes circumstantias bonas, quae possunt adesse , sed eas tantum, quae sunt debitae ex prae incepto: inter quas potissima est circumstantia boni finis, ut dictum est. LXIV. Ad secundum respondeo , qudd si aliquis semel, aut iterum , ut exerceat libertatem , & hoc solo fine , faciat actum ex specie indifferentem ; faciet actum bonum, & honestum : quia aliquando libertatem exercere, etiam circa actum ex obiecto indifferentem , bonum est , ac honestum. Si vero saeph vellet ob eum dumtaxat finem operari; tales actus non

essent boni, & honesti, sed otiosi , &malle quia licet aliquando exercere libertatem circa actus ind erentes, bonum sit, & rationi consonum ; -- ius tamen hoc facete , nullam habetonestatem , sed otiostatem . LXU. Sextum sundamentum esse potest . In Contil. Constantiensi anno x 4rs. proscripta suit Sest. Is . liae Ioannis Hus proposito, quae est sexta. decima : Divisio immediata humunorum opeνum es , qudd sint vel virtuosa , vel vitiosae atqui si non darentur actus

inditirentes in individuo, illa propositio immeri id proscripta suisset;

ergo &e. Min. prob. Si enim non sintactus humani indifferentes in individuo , quaelibet humana opera erunt in individuo vel vitiosa , vel virtuo

sa .

LX v I. Constr. Ideo nullus esset actus indifferens in individuo, quia illicitum est ob voluptatem operari et sed hoe est salsum : cum ad eam natura , maximE corrupta, inclinet; &Deus voluerit, voluptatem quosdam actus , puta , esum , vel potum comitari ; ergo &c. LXVII. Respondeo, neg. min. Adprob. dist. Erunt in indὶ viduo vel vitiosa, vel virtuosa in sensu Catholito, conc. ant. In sensu haeretico , quo fuerat o. Hus prolata, & a Con-xilio proscripta , neso ant. Propositio ergo illa fuit proscripta, non absoluiste, & in se, sed in sensu, quo illam

proferebat Io. Hus: nempe, qui contendebat , omnia, quae fiunt a peccatore, seu ab homine iacente in peceato mortali, esse peccata; quae verba justo, omnia eme virtutis aetus. Pa- et ex ratione , qua Io. Ilus utebatur, relata ab eodem Concilio post praesata verba: Quia aiebat Ilusὶ δε homo es vitiosus , . agat gurdquam , tunc agiι vitiοιὸ : si es virtuosus agat quidquam , tune agit virtuos ἡ . uuia Hut vitium , quod erimen dieitur , epeeeatum mortale , infieiι universalitera et to hominis vitiosi: Ise virtus vloimeat omnes actus hominis virtuost. Ex

quibus sequebatur aperta haeresis ;nempe , quod homo , dum est in statu ecerat mortalis, nihil possit agere soni. sed in quolibet actu peccet; &iustus nihil possit agere mali: cum fi de Catholica certum sit. de peccat in rem elicere posita actus fidei, & spei,

informes tamen, & aliqua opera moraliter bona: & e contra Iustum posta se venialiter peccare. Hoc autem Io cum non habet in sententia negante ,

dari

254쪽

Dub. VI.

dari actus humanos indifferentes in i

dividuo . Nain latetur , peccatorem , si concupiscentiae non obsequatur, possie , de revera cum statu peccati componere aliquos actus bonos: de iustum posse, dc revera componere cum statu iustitiae actus venialiter malos. LxUIII. Ad confirm. nego min. Hoc enim axioma ἔ Liritum esse propter voluptatem operari, erat doctrina Pe lagianorum contendentium , volup

tatem e se Dei institutione bonam . Acin benedictione permansisse , ut aiebat Julianus apud D. August. I. I . de Nupt. 9 Concup. c. o. Et Innocentius XI. hanc propositionem damnavit:

Comedere . is' biboe usque ad fatietatem ob solam voluptatem . non es pereatum , moto non obsit valetudini : quia Iieitὸ

potest appetitur naturalis Dis ambur'ui. Cui Clerus Gallicanus anno x oo. hanc Censuram inussit Hae propositio, temeraria est , sean/alosa , perniciosa , erranea , ω a. sebolam Episuri abI ganda . Ad id, quod additur, dico, naturam sanam non inclinare hominem ad voluptatem , sed corruptam;

unde vitium naturae est, non n tura. Deus tamen voluit, ut quaedam voluptas demulceret hominis sensus; ut quorumdam actuum, qui alioquin,

aut ad vitae conservationem, aut ad propagationem necessarii sunt, exercitia subserviret et non vero, ut actus propter illam voluptatem exerceren tur. Unde contra naturae sanae inclinationem , dc contra Dei ordinationem

agit, qui in actibus deliberatis sensuum delem timem, tanquam sui o peris finem i sibi proponit.

LXIX. Neque videatur asperum , naturam stagilem , de ad bonum dele. et bile propensam , in omni deliberato actu suo teneri ad finem honestum , de ad Deum respicere -. Nam , ut sae. pe diximus , homo dum est in via , non tenitur omnes actus suos delibe ratos in finem honestum, de Deum actu reserta a sed sat est . ut virtuali inter reserat, id est ex vi intentionis praecedentis et quae si non fuerit abru-

ta, in omnibus actibus subsequenti, iis moraliter, & virtualiter per se verat, quamvis operans de Deo, aut bono honesto, actu , dum operatur non cogitet. Sunt enim actus humani talis naturae, ut semel directi in Deum,

iam de se , quasi sagitia in scopum,

vel lapis in centrum , in eum te dunt, nisi detineantur a de veluti ro ta est voluntas humana, quae semel ictu movente pulsata, otiante ellam manu , quae illi motum impressis , curissum suum absolvit. Verum ne tandem deficiat etiam virtute, actualem illam directionem saepius renovandam ess is , monent S. Bonaventura in a. Sent. dist. I. a. 1. Bellarminus l. s. de Iusti se.

e. rs. quibus subscribit Astius in s.

ad Cor. c. I . dicens. Qua magit autem buiusmodi intentio νιrtute manea

in assionibur nostru quotidiania, ρ

ruenιer actu renovanda est.

LXX. Quae res tamen et An suffetat ad impletionem praecepti omnia restis rendi in Deum habitualis ordinatio; cum S. Thomas a. l. 88. a. 1 . ad ι. hoc afferat λLXXI. Respondeo negati vh. Nequet oppositum docuit D. ΤLomas , ut diximus supra sabo. de intimo fine. Dub. s. o. 1. num. 3. 6 4. de sequentibus rubi ostendimus, hominem deliberate operantem debere semper agere propter ultimum finem vel actu , vel vi tu te. Quod vero S. Doctor citato I eo dicit, dum exponens dictum Apostoli r. cor. Io. omnia in gloriam Dei facite, ait ἔ Ηοe praeeptum es Urma. tivum , unde non obligat ad semper. Σι se non facit eontra Loe Frae tum quicumque non actu refert in gloriam Dei omne , quod facit. Sufficit ergo , quod aliquis habitualiteν referat se , s omnia sua in Deum , ad hoe , quo4 non

semper mortaliter petere a tum utique actum non refert in gloriam Dei actu

ι iter: solum evincit, habitualem Ordinationem actus ad Deum sussicere ad non peccandum mortaliter , non vero ad non peccandum venialiter.

Ibi enim agebat de distinctione pe

255쪽

r4o Quers. III. De a Iurem humanorum moralitate .

cati venialis 1 mortali; & dicit, peccatum veniale non tollere habitualem ordinationem ad Deum, cum nOIL. tollat caritatem: & justum pecca tem veniali ter non asere contra praeceptum Apostoli, quia omnia ad gl xiam Dei facit habitu , est 5 non actu.

Unde concludit a Veniale autem pecca. rum non eoIudit habitualem ordinati nem actus humani in IIoriam Dei, fessoIὰm actualam ι quia non exeludit ea-ritatem , qua babitualiter ordinar in Deum . Unde non sequituν , quod iIieta , qui neeat venialiter, peetet mortaIiter.

Nonitum tamen volo Candidatum meum , apud D. Thomam ly babitualiter aliquando idem signiticare, ac .irtualiter. Nam 3. p. e. 64. a. s. ad i. dicit, intentionem habitualem ministri susscere ad Sacramentum et tibi certe intelligit intentionem virtualem , quod patet ex modo explicanis di eam ; ait enim et Puta , eam Saeerdotaeeedens ad baptizandiam , intendit Dinxere elaea baptiEandum quod facis EeaeIesia . Unde si posea in ipso exercitio

actus , cogitatio eius ad alia rapiatuν, o virtu/e prima intentionis permitu aacramentum: quae certe eli intentio virtualis eo modo, quo nos eκplica

mus .

DUBIUM VII. An bona Intentio ex prava Electione vitietur, & prava Electio ex bona

Intentione rectificetur ἔ vel saltem ejus Prauitas mi

nuatur . o. I.

Resolinis prima Partis . l. 'N Ria in examinanda propo nimus. Primum: an actus in- temionis, qui ex se , & ex proprio objecto foret bonus, ex eo, quod si ea usa electionis pravae, seu medii pravi, evadat malus, & vitietur . Scur an cum quis ex intentione effeaei dandi eleemosynam eligit fuisrari, ut eleemosynam tribuat; ex electione talis medii, nempe surti, intentio illa sat mala, & vitietur. Seis eundum et an intentio boni finis potast aliquando totaliter auferre maliistiam electionis pravi medii; puta r ausi ad tuendam vitam proximi eligatur mendacium; electio ista ex illo bono fine evadat bona e veli an virogo, ut invasorem suae pudieitiae effa.giat , possit absque peccato se praecupitare in flumen ; vel sibi manus violentas inserre. Tertium: an suppotato, quod ma Iitia pravae electionis ex intentione honi finis totaliter non auferatur, saltem minuatur: ita ut mendacium ex intentione tuendi viis tam proximi; vel surtum Electum ex intentione dandi eleemosynam sit minus grave, quam si absque tali in.

tentione committeretur.

II. Dico primo. Quando intentio boni finis per se influit in pravam electionem, ab ea vitiatur: seeus tamen si per accidens tantam , & ex malitia eligentis cum ea coniungatur. Explico noc asser um. mi non habens unde iaciat eleemosynam , nisi ex alienis, eam essicaciter dare intendit,& eligit surtum , vitiat intentionem et quia ex tali intentione per se, & necessario sequitur furtum, seu acceptio rei alienae , & illa intentio est per se ratio volendi furtum; ide que est inordinata, & perversa. Qui vero habens bona propria essicae iter intendit dare eleemosynam , etiamsi ut illam det, postea furetur , non vitiat intentionem a quia furtum non sequitur per se ex tali intentione, sed per accidens ei conivugitur ex prava v Iuntate, & malitia operantis: qui, eum posset dare eleemosynam ex pro priis, eam dare voluit ex alienis. III. Prior ergo pars huius asserti probatur. mando enim intentio per

se innuit in pravam electionem, se habet ut ratio illius pravae electionis , & causa volendi illud medium illi ei- tum a sed quod est ratio, & causa malae

256쪽

Dub. VII. g. I.

malae elemonis, vitiatur malitia eius; quod enim influit in peccatum,& trahit voluntatem ad illud, malum esse devibet a

Nec reseri, qiidd intentio sit de mbjecsto , & fine bono. Nam actus humani , ut sint boni, debent esse boni non solum ex obiecto, & fine sed ex omni parte debent esse boni: quilibet enim singularis desectus destruit boni. ratem, & ponit malitiam; bonum autem causatur ex tota , & integri causa, ut ait D. Τhom. hac g. I9. a. T.

AEd 3. atqui dum quispiam se intendit bonum finem , ut illum consequi velit per medium illicitum, isti eius intentioni deest una bonitas, nimirum bonitas medii ad finem proportiona isti; ergo illa intentio non est simpliciter bona. IV. Confirm. Ut docet D. Thom.

. L. q. s. a. 3. & .. 11. a. q. unus,

& idem motus voluntatis est, quo sertur in finem, secundum quod est ratio volendi ea, quae sunt ad finem,& quo sertur in ea, quae sunt ad finemised dum quis intendens dare seleemosynam , ex hac intentione eligit furari, intentio eleemosynae est ei ratio volendi furtum, & eodem motu sertur ad surtum , quo ad eleemosynam ; ergo si , dum fertur ad surtum , motus ille vitiosus est, vitiosus erit

quoque , dum ad eleemosynam te iis natur. Quapropter electio mali medii semper vitiat, & malam reddit intentionem boni finis, quando ipsa metinistentio est ratio appetendi malum meis

dium ; sive quia unicum, sive homo talem finem intendens, istud eligit prae aliis. Unde benEdicit S. Beria nardus i. de Praecepto, & dispensati

plex sit , duo illi arbitror esse neeessaria , .

earitatem in intentisne, ω in electio

ne veritatem.

' U. Accedit: qudd , ut intentio sit bona, debent omnes circumstantiae esse bonae ; una enim circumstantia mala satis est ad actum vitiandum. Sed cum aliquis ex intentione dandi eleeinosy-

24 I

nam furatur , surtum est eircumstanistia illius intentionis; cum enim sit ensectus illius, est ei reum stantia uuida& eum insuper sit medium, cujus pe utitur ad finem illum conseque dum, est circumstantia Quibus auκLIiis. Cum ergo furtum sit circumstantia mala vitiat intentionem Nec obest , qu bd electio talis medii, ne mispe furti, non de necessitate sequatur intentionem dandi eleemosynam. Ut enim quidquam sit ei reum tantia alliaeuius actionis, non requiritur, ut necessario illi coniungatur, cum circumstantia potius sit aceidentaria aiactui; sed sufficit, ut ex voluntate operantis adsit. VI. Sed objicies primδ. Intentio finis secundum se est prior electione aergo non sumit malitiam ex ista , quia prius non dependet a posteriori.

Respondetur eκ D. Thom. 1. 2. q. 8. a. 3. quod Iunias in ipsum sine duplieiter fertur . Uno modo abs ιδ , P fecundum fer aIlo modo sicut in να-tione volandi ea, qua funt ad finem .

Esto autem primo modo intentio finis prior sit electione, non tamen secundo modo: imo eodem motu, quo volun tas fertur in finem, ut est ratio v lendi media , sertur etiam in ipsa meis dia , ut docet D. Thomas ibi. Si eut eodem actu , quo quis attingit principia, ut sunt ratio conclusionis, attinis 8it quoque conelusionem . Vel et si intentio finis sit distinctus actus,& prior electione, est tamen causa virtualiter eontinens electionem et ideoque si est vitium in electione, erit vitium i

intentione.

VII. Sed dices. Ita se habet finis in operabili biis, sic ut principium in speculabilibus: sed falsitas conclusionis

non corrumpit veritatem prinei piorum; ergo nec malitia et dictionis corrumpit sonitatem intentionis. Respondetur prim b, instantiam reis

torquendo sic: Sie se habet finis i operabilibus, se ut prinei pium in speculabilibus t sed salsitas eone Iusionis arguit salsitatem principii, ex quo

257쪽

14i Quaest. III. De actuum humanosum moraseate.

per bonam consequentiam deducitur, cum ex vero non possit sequi, nisi ve-xum; ergo malitia electionis arguit

malitiam in intentione , si ex intentione finis sequatur eleclio. Respondetur secundo assignando di Lerimen. Nam veritas principiorum nullo modo dependet a veritate coninclusionis, sed e eonverso. At bonitas finis , ut voliti, cum pendeat a mediis in sui consecutione , & intentio ut sithona pendeat a bonitate electionis mediorum; quia intentionis bonitas non solum ab objecto petenda est, sed etiam 1 reliquis circumstantiis, inter quas sunt media: ideo electio medio. Tum prava refundit pravitatem in tuistentionem .

VIII. Objicies secundo. Intentio dandi eleemosynam , etiamsi ex surto, est in specie misericordiae : tali enim eleemosyna vere sublevatur aliena miseria , & impletur praeceptum dandi

illam , si instet; ergo talis intentio

est bona.. Respondeo , neg. ant. Sublevatio eis nim alienae miseriae, ut pertineat ad virtutem misericordiae, debet fieri be-Ne , secundum rationis ordinem, &ut decet: ratio autem recta non dictat, ut ad alienam miseriam sublevandam , fiat damnum alteri. Quare qui se operatur , non facit actum misericordiae formaliter, sed iniustitiae. od vero per talem actum impleatur materiale praecepti dandi eleemosynam, si instet, hoe inde est; quia sunt quaedam praecepta, quae non Obligant, nis ad substantiam actus, non ad mo dum: & sic adimpleri possunt per avium bonum ex obiecto, etsi aliqua mali circumstantia vitiatum. IX. Secunda vero pars Asserti probat ur. Quia quando intentio per se a non influit in electionem medii pravi, qudd tale medium eligatur , non provenit ex vi ipsius intentionis, quae illud non exigit, nee ad illud deteris minat voluntatem ; sed malum medium procedit ex pravitate voluntatis

illud eligentis; ergo talis electio non

vitiat priorem intentionem . Quemadmodum cum , ex desectu arguenti S, ex principio vero deducitur salsa conclusio, salsitas conclusionis non arguit

falsitatem principit; sed desectum illius, qui male applicat tale principium a

X. Hi ne si intentio boni finis, vel

ordine temporis antecedat electionem

pravi medii, veI sit simplex volitio, nullum dicens ordinem ad media ἔvel si dicat, ea respiciat solum in

consum , nullum autem in particula in

ri ; se intentio boni finis potest esse

bona, quamvis subsequens electio pravi medii sit mala. Et in hoc sensa exponendus est D. Thom. quando in . dis. 38. q. r. a. s. dicit, posi esse electionem malam, & intentionem bonam et loquitur enim de electione, quae per accidens ei conjungitur ab eligente, non quae ex ipsa intentione per se causatur. Unde ibi ad x. dicit:

Quod quando aliquis vult matam pro pter bonum , illud bonum non est Diractus voluntatis fecundum se eonsidera tit sed ea finis ὀ ΟοIente inordinato prasitutui. Et clarius dist. 4o. q. r. a. i. ad 3. Ad bonitatem rei non solam exigitur bonitas finis xltimi, quam respicit voluntas intendens ; sed etiam bonitas Dir proximi, quem respicit vo Iuntas eligens : ct ideo non sequitur.

vod bonitas voluntatis intendentis Monitatem actus fuseiaι. Quibus utramque partem praesentis Afferti confirmat .

XI. Nec dieas. Electio prava, quo modocumque subsequatur intentionem. in hanc reduci debet. quia non potest

esse electio nisi virtute intentionis; ergo si electio est mala, vitiat semper

intentionem.

Nam Respondeo, vel qudd eum post

intentionem bonam eligitur pravum medium, hoe non si virtute illius intenti unis bonae iam praeteritae : sed tune formaliter, vel virtualiter ali intentio succedit influens in illam electionem malam; & vi cuius ad illam, sauem quoad exercitium homo movetur ε

258쪽

Dub. VII. g. II. 24 et

vetar. Vel si priori intentione bona

adhue manente virtualiter, sequitur prava electio; hoc non est ex vi illius Intentionis, sed ex ab usu illius, Ee malitia hominis eam applicantis ad malam electionem. Sicut si quis actum eleemosynae rite factum postea ordinet ad . inanem gloriam, non vitiatur ta- Iis actus; quia hoc ex malitia ordinantis est, non ex ipsa eleemosyna.

s. II. Restatio seeunda , ct tertia Partis. XII. T, Ico secundb. Intentio boni finis non aufert a prava electione malitiam et unde ea, quae sunt intrinsech mala, ut mendacium, furistum, dic. ex nullo bono fine honestari possunt. Contrarium senserunt olim

Priscillianistae haeretici se dicti a Pri- stilliano Ahilae Civitatis Hispaniae

Episcopo circa annum 388. haeresis auctore qui, ne eorum obscaena dogmata aliis extra eorum sectam innotescerent, discipulos suos inviolabili secreto adstringebant; asserentes, licitum esse mendacium, imo Sc periurium. De quibus S. August. α do

Haeres r. To. ait 2 Propter oeeultandas

contaminationes,ω turpitudines fuar. habent in suis dogmasibus o hae verba rura, periura, secretum prodere no-

Hi ergo asserebant, Iieitum esse mentiri , Ne maxime ob bonum finem ;& tueri se conabantur exemplis Patriarcharum , Prophetarum, Apost G Iorum, ipsius Christi. Ita S. Aug. I.

eontra Mendacium ad Consentium e. 2.

dicens: His illianistarum est enim ... ista sententiar cui eomprobanda adhiabent testimonia de Seripturis, exborian tes suos ad mentiendum , tanquam exemplis Patria rebarum, Propberarum , apostolorum , Angelorum ; non dubitantes addere etiam iuiam Dominum Christum rnee se aliter arbitrantes verarem suam ostendere falsitatem , nisi Restitatem di-sant esse mensarem . Inde eos redaringuens dicit, quod si licitum esset me natiri ob bonum finem , math feei stent

Martyres, qui confitendo fidem tyrannos secerunt homicidas, cum ponsent, mentiendo, eos a tali scelere averistere. Qua sententia linquit Sanctor

Marures exbonorat, immo vero aufert

sancta omnino Maruris . Iusrur enim , sapientia sque Deerent, feraendam sos, si perseeutoribus fuis non se conferentur esse Chrinianos, nec eos sua confossione Deerent bomicidas et sed poti mentienda , ω negando quod erant, γψsi falDum haberent carnis eomm dum , cordisque propintum p ω illas eo eurum animo scelus implere non sin

rent.

XIII. Probatur ergo prim d ceI bri S. Augustini dicto I. eontra Mem elum e. 7. nimirum et Interes quidem plurimum , qua eaura , quo fine , qua intentione quid fiat : sed ea , qua eonstat esse peccata , nulla bona eausa obtentu, nullo quasi bono sine , nuIU -- ιιι bona intentione facienda funt. Quolita explicat. Ea enim nunc bona sunt, si causas habuerint malas; nunc autem mala , si causas habuerint malas, qua non sunt per seipsa peceata . Si evictum praebere pauperibus, si fit causa misericordiae cum recta fide, b num est i si fiat causa jactantiae, malum. Sic concubitus coniugalis, si sat causa generandi, si ea fide fiat,

ut gignantur re enerandi, bonus est rs vero causa lasciviae cum uxore concumbitur , aut filii generantur, non ut Deo , sed Diabolo nutriantur , malum est. Inde subdit: Cum vera iam Opera ipsa pereata sunt, Aut fumta , supra , blasphemia , vel eatera ta tia ; quis es, qui dicat eausis bonis esese faetenda , ut vel pereata non sint, vel, quod es absurdius , justa peerat sint λ Quis est , qui dieat, ut habeamus , quod demus pauperiιvs , fariamus furtadibilibus ; aut testimonia falsa vendamus , maxi-ὸ si non inde innotentes Disduntur , sed noeentes poti ks damnaturis iudieibus eruuntur Et insta : Quis ista dicat; nisi qui res humanas , omnesque H h , cona

259쪽

144 Quaes. m. De actium humanorum moralitate.

conatur mores , Iegesque subvertere Ωtiod enim scelera ι imum faeinus ....

non dieatur posse fieri rectε , atque --sδ, nee impunὸ tantum , veram etiam gloriorδ .... si semeI coneesserimus , in omnibus maIis operibus tominum , ideo

non quid fiat, sed quare fiat, se quarendum ῶ ut quacumque propter bonas causas facta inveniuntur , nee ipsa ma-Ia esse sudicentur Ii de pergit ostendens , eum qui furatus est , ut daret eleemosynam pauperi; vel salsarium , qui ideo corrupit testamentum , ut ille haereditatem obtineret, qui facturus esset eleemosynas largas, vel non esse puniendum; vel si puniretur, puniendus esset propter opus honum. Mitto alia, quae acute S. Doctor pro sequitur. XIV. S. Augustino subscribit fide- Iis ejus discipulus S. Thomas a. 1. q. Iro. a. 3. ubi de mendacio loquens, Quod linquita es secundum se malum ex genere , nullo modo potes esse bonum , O Iieitum : quia ad hoe , quῖd aliquid

sit bonum , requiritur , quod omnia rectὸ concurrant . Bonum enim es ex integra causa : malum verὸ es ex singuIaribus

defectibus , iat Dion us dicis 4. eap. de

Divin. Nomin. Mendacium autem es ma-um ex genere et es enim actus eadens super indebitam materiam . Cam enim voeernaturalitersint signa inrallectu iam , innaturale es , ω indebitum, quod aliquis voce signifer id, quod non habet in

mente. Quare superius q. 69. a. I. docuerat, reo accusato non licere verritatem negare , per quam condemna Tetur . Et a. L. nec licere calumnio

se defendere salsitate, fraude , vel dolo et quia ad finem lieitum non potest per vias illicitas perveniri; licere lamen , veritatem tacendo, quam confiteri non tenetur. Et g. 7 o. a. 4 do. cet , falsum testimonium semper esse peccatum. Et q. 64. a. s. negat, quacumque ex causa licere seipsum Occidere, contra errorem illorum de s grege Donatistarum , qui vocati sunt Cirenmeelliones: de quibus S. August. r. ae hares e. 69. qubd Per mortes varias, maximὸque praeipitiorum , ω aquarum , s' ignium , seipsos necare consueverunt. Quae omnia ex illo principio firmantur ab Augustino statu. to: nempe, quod ex se , hoc est , ex genere, & natura su 1 malum est, nullo fine, nullave circumstantia pote it fieri bonum, & licitum; ergo electio prava, seu pravi medii, nulla bona intentione, aut bono fine potest

rectificari, ac excusari.

XU. Dico tertio. Intentio boni finis minuit malitiam pravat electionis.

Ita S. August. laudato lib. conir Mendae. e. 8. his verbis r Dicet a Iiquit et

ergo aquandus es fur quilibet ei furi , qui misericordia voluntate furatur Quishoe dixerit ' Cui respondet: Sed horum duorum non ideo es quisquam bonur, quia peior est unur: Peior enim est, qui concupiscendo , quam qui miseranao furatur . Sed si furtiam omne pereatum est ,

ab omni μνιο es abstinendum. Ubi Juamvis peccare dicat eum , qui mi iserendi causa furatur; peius tamen peccare dicit eum, qui concupiscendo furatur; ergo intentio boni finis. etsi non excuset, minuit tamen malitiam . mare r. ro. ponderat factum Lolli, qui, ne Sodomitae hospitibus suis Anselis abuterentur, filias suas tradidit prostituendas: & quamvis Loth

a peccato excusare non audeat, ma

xime, si propria voluntate, non suis periori instinctu, ad hoe d uctus suit et

ejus lamen peccatum minuere vide tur ; quia ad evitandum majus mais tum hoc fecit. Unde D. Tho. q. T. de Malo a. s. ad x . dicit, quia Loth omndit ordinem esse fervandum in fuga eMIparum; quia tolerabilius es, si

quis committit minorem culpam , quam maiorem . Et S. Augustinust. 11. con-

tra Fausum e. 43. esth concubitum filiarum Loth eum patre suo a flagitio liberet; minus tamen eas peccasse diis cit , quia hoc fecerunt ad conserva. tionem humani generis, quod totum periisse incendio Sodomorum existimarunt, quam si ex ardore libidinis id laeissent. Unde ait: Multum interest, quod

260쪽

quod ea causa usi funt , quam fi mnineupiscentia tam funesta voluptatis uteis

rentur Quare S. Thomas 1. 1. q. II . a. R. docet, mendacium, quod

assumitur ut utile ad impediendum . malum corporis, vel animae minui in ratione eulpae ζ quia , quantis bonum

intentum es metiur, tanto magis minuitur culpa mendaeis.

XVI. Probatur etiam ratione. Primb. Quia qui iuratur, ut pauperi misereatur, habet voluntatem minus deis ordinatam, & minus affectam peccato et quia non respicit sartum, ut in se malum est; sed ut ex ordine ad

finem pietatis aliquam speciem boni honesti existimat, lichi falso, illud

induere. Secundo. Qitia surrum ab eo est miniis volitum; cum non sit volitum propter se, sed tantum propter aliud, in quod ultimate tendit,& a quo primo movetur: malitia

autem moralis minuitur, cum minutis tur ratio voluntarii. Tertio. Quia sicut circumstantia aggravat peccatum ,

ita illud minuit: sed intentio finis est una ex circumstantiis; ergo &c. XUII. Sed diees primo. S. Augustinus Homit. 17. inter quinquaginta , relatus a Gratiano x 4. q. s. cap. Forte, ait et Hae euitatio volo : furari a divitiabus , ut dem pauperibus , Diaboli eauia ditate suggeritur. Nam etiamsi totum atνibuat pauperibus quod abstulerit, auget portas peccaιa , quam minuaι .XUIII. Respondeo, Homiliam illam non esse Augustini, sed alterius, qui

eam excerpsit ex Serm. xv. de Verbis' soli, in quo praelata v mba non reia periuntur, quae cert E sunt doctrinae S. Augustini contraria; qui L. contra

Mendae. e. g. citato ait: In suo quippe genere aliis ejusdem generis percatis leviora sunt, qua bono animo videntur admitti . . . . Gravius enim est avaritia , quam miserisordia furtum faeere s itemque stuprum gravius es luxuria , quam misericordia perpetrare . Ea lamen ,

euiuscumque sit , admissa, dici potest, haec verba auget t seu verius addit peccata sua , quam minuas , non esse

inielligenda de gravitate, ae si gravius ut furari ob dandam eleemosynam , sed de numero peccatorum : quia qui iuratur , ut det pauperi, non s lum non iacit opus bonum , sed addit aliis peetatis suis peceatum furti:& hoc contra eos, qui existimabant,lieitum esse furari ad dandam eleemosynam, & sacere mala , ut eveniant

bona.

XIX. Diees secundo. Omnis finis est 6 bonus secundum se, ut tamen movens essicaciter ad malum medium, vitiatur , & fit malus , ut s. 1. vidimus; ergo non minuit malitiam . Confirmatur. Qui iuratur ut det eleemosynam, bis peccat, nimirum, mala eligendo, & male intendendo; ergo auget malitiam, non minuit. . . XX. Respondeo , qu bd intentio eleemosynae, lichi ex circumstantia mali medii , nempe , furti, fiat in individuo mala ; ex obiecto tamen , & Ω-cundum se est bonar & ex hac pariste per accidens minuit malitiam iuristi. Tum quia reddit surtum minus voluntarium et tum quia minus malum est surari ad dandum pauperibus , quam furari ad dandum meretrici, tu fornicandum . XXI. Ad confirm. nego ant. Ubi enim est unum malum solum propter alterum , solum est unicum malum. Quare eum boni finis intentio sit mala solum propter electionem mali meis dii , non sunt ibi duae malitiae, sed unica. Sed dato etiam, quod bis peccaret , quia scilicet peccaret contra duas virtutes disparatas; ut qui su- raretur, ut Sacrificium offerret . qui peccaret contra iustitiam, & contra Religionem; non inde sequeretur, quod esset maius peccatum. l enim semiebrius eommittit homicidium, plura peccata iacit, quam qui plene sui compos illud committit; neque tamen

gravius peccat. Et mulier, quae sornicatur, ut indigentiae parentum succurrat, non peccat tam graviter, quam a ex libidine fornicaretur. XXII. Dices tertio . Si aliquis eκ malo

SEARCH

MENU NAVIGATION