Theologia scholasticodogmatica juxta mentem D. Thomæ Aquinatis ad usum discipulorum ejusdem angelici præceptoris accomodata per F. Vincentium Ludovicum Gotti ..

발행: 1729년

분량: 419페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Λ6 clusio II. De Beatitud. obies. formali hominis.

seu potentem habere illud ; igitur habitus non est sermalis, de actualis beatitudo , sed potius dispositio ad ipsam: quo sensu dicitur lumen gloriae, qui est habitus, esse ultimam dispositionem ad unionem divinae e sissentiae menti beati, & proinde ad visionem Dei ; non autem esse ipsam formalem Dei consequutionem, seu

beatitudinem.

VII. Secunda pars prob. 1 D. Τh ma hac q. 3. r. sic . Visio increata Dei . seu , quodcumque praedicatum divinum, est quidem objectum , &causa beatitudinis. sed beatitudo sor- malis esse non potest: haec enim cum

sit adeptio, & fruitio summi boni, formaliter haberi debet per aliquid

creatum in Beato existens . Quare, concludit S. Doct. Si ergo beatitudo

Aominis eonsideretur quantum ad eavis

sam , vel objectum , sie es aliquid increatum et si autem considereriar quantum

ad ipsam essentiam beatitudinis , A sali Mid creatum.

VIII. Hae eidem ratione probatur tertia pars . Nam illapsus Dei in animam , & potentias hominis beati potest quidem illum sacere beatum per modum objecti , vel causae, producenis do in eo lumen gloriae , quo disponatur ad producendam Dei visonem , qua sit formaliter beatus; non potest tamen esse ipsa formalis beatitudo rquemadmodum divina essentia, unitamenti beatae per modum speciei impressae, est quidem causa ex parte objecti, cur beatus videat Deum, non tamen

est ipsa sormalis, & actualis visio. . III.

Posterior Resolutio.

IX. r. Ico secundo. Beatitudo soris D malis debet consistere in operatione a Beato elicita; ita ut impos.sbile sit, eum esse formaliter beatum

actione alterius, etiam divina, ipsi communicata . Prob. Beatitudo formalis

est talis operatio, quae sit vita , non in actu primo , sed in actu secundo , qua , scilicet , homo actu cognoscendo entitati vh , & apprehendendo Deum , fit Dei possessor , & proinde beatus,

ut ait Christus Io. tr. v. 3. Hac est

vita aterna , ut cognoscant te solum Deisum verum: sed nemo potest constitui actu vivens , & cognoscens actione,

di cognitione a se non elicita , quam merd passi vh ab alio accipiat; ergo &c. Min. prob. primo ex Concilio Τ rident.

Sess. 6. Can. 4. anathemate damnanis

te et Si quis dixerit, liberum arbitrium

sominis is Deo motum , cr excisatum , anhiI Deo eooperari oee. ae veluti ina. nime quoddam nihil omnino agere, me

νὸque passiv se habere .X. Nec est , quia reponat VaZqueZ, Concilium loqui non de Beatis, sed de viatoribus ad iustificationem sedi iaponentibus. Nam hoc & nos scimus.

Sed dicat quaeso Vaaqueet , si homo viator acti vh , Se non mere passive, seu , ut inanime quoddam , se habere non potest ad actus fidei, spei, & caritatis ; cur poterit se habere mere assive , & ut inanime Beatus ad actuaiaem visionem ,& fruitionem Dei, cum sit eadem ratio et nam & istae , esto non liberae, actiones tamen vitales sint, &fruitio Dei sit etiam voluntaria 3 Si ad actionem non liberam homo potest mere passive se habere , & nihil agere ; ergo nihil concludit Concilium contra Calvinum, qui in homine lapso viatore praelatos actus asserebat esse non liberos, sed necessarios. XI. Ne autem quispiam respondeat, Concilium loqui de eo, quod de facto contingit, non vero de possibili ;probatur , fieri non posse , ut aliquis si sormaliter beatus, seu videns, ac fruens Deo per mere passive se habere ad talem visionem , & fruitionem , sic.

Beatitudo formalis includit uisonem , & fruitionem Dei , quae sunt actus vitales , & fruitio Dei est insuper voluntaria : sed fieri non pol est, ut actio aliqua sit vitalis, & voluntaria,& quod vivens, & volens ad eam

mere passive se habeat; ergo&c.

62쪽

Dub. III. g. III.

non vitali distinguitur essentialiter per hoc, quod non vitalis in agente est, vitalis vero in agente, & ab asente est; vivere enim est movere seipsum: unde per hoc, quod movet, agit actionem. per hoc , quod movet seipsum, actionem in se recipit. Et hoc maxime in actionibus immanentibus apparet, ut est visio; quae ut vitalis 1 vidente egre

ditur , ut immanens, in agente manet. Actio etiam, ut sit voluntaria, debet elle ab intrinseco cum cognitione finis. Quare D. Thoma S L. R. q.

23. art. 2. loquens de actu caritatis: Non enim t inquit motus earitatis ita procedit a Spiritu Sancto mo

vente humanam mentem , quod humana

mens sit mora tantum , ω nuIIo modo sit principium hujus motus s fui ea ma Iiquod eorpus movetur ab aliquo exteriori movente r bae enim es contra rationem voluntarii , euius oporteι prinei-

pium in ipso esse , sicut supra dacium es. Unie sequeretur , quod diligere non

esset voluntarium , quod implicaι eonis tradictionem ς edm amor de ratione fui importet , quod sit actus volu statas . Si

ergo repugnat, quod voluntas diligat

supernaturaliter Deum per aetionem

a se non elicitam , dum est in via ; eadem ratione repugnabit, qudd eum diligat, & fruatur eo actione a se snon elicita, & consequenter quod la-li modo Deum videat. XII. Probat. secund5 min. ex Epiastola prima Agathonis Papae ad Imperatores Constantinum, Heraesium , de Tiberium, releeu , de approbata in Synodo UI. AI. 4. ubi variis auctoritatibus probans, non esse in Christo unam tantum operationem divinam , sed aliam , nempe humanam ; adducit

Augustinum Iib. s. eontra Iulianumis ,

qui asserit, voluntatem esse animi in tum, & quod talis voluntas ab eo est,

cuius est voluntas; ab Angelo scilicet voluntas Angeli , ab homine hominis; subditque Agatho: Quibus esimoniis

elaret , unamquamquo earum , quas bis spiritalis pater dinumera vix naturat ,

propriam naturalem babere, cr unicuique assignari debere voliantatem . Neque

enim poterit angesica natura druinam habere voluntatem , aut humanam ἰ ne que humana natura voIuntatem Dei,

vel Ariel. : sicut nee alterius , quam est , quidquam naturam babere poterit , vel motum , nisi quod es naturaliter , aut creatum est. Probat ergo Agatho, motum, seu operationem alterius, etia in Dei, non posse alteri conveni

re sive Angelo, sive homini et ita ut

operatio unius sit operatio alterius, voluntas Dei sit voluntas hominis, sumens voluntatem , non pro lacultate , sed pro motu animi, seu operatione, & volitione et unumquemque

autem propria, & naturali , id est 1

naturali, & propria vi orta operatione, & voluntate Operari. Argumentum autem Agathonis nitu Ium esset, si supernaturaliter Deus pOD set sua operatione operantem sacere Angelum, vel hominem. Agebat eis nim Agatho contra Monothelitas ponentes in Christo unam tantum operationem , scilicet divinam loco humanae: sed constat , quod si iuxta Mo-

nothelitas una tantum in Christo esset operatio, scilicet divina loco humanae, id non esset naturaliter, sed supernaturaliter , & ex vi hypostaticae unionis; ergo, vel Agatho non probat ali quid contra Monothelitas vel probat.

supernaturaliter non posse convenire operationem divinam homini, vel A gelo , eosque sacere operantes . XIII. Fundamentum hujus veritatis exhibet D. Thomas l. xo. de V rit. a. r. in calce corporis ; ubi, ut

probet, in Christo praeter scientiam

divinam, ponendam esse scientiam creatam , concludit: Stetit autem divinitas non potes esse actus corporis , ut ea corpus formaliter vivat , vel rationalis creatura fiat et ita non potes esse adiuranima rationa Iis , ut ea formaliter sit sciens, veι virtuosur. Et 3. p. q. s.

a. r. ad x. Dei linquit intelligere est sua subsantia ; unde hie actur Non potuit esse anima humana Cbrisi, eiam sit

63쪽

48 Quas. II. De Beatitud. object. formali hominis.

alterius natura. Ex quibus deducitur repugnantia, ut per operationem divinam creatus intellectus, sive homo reddatur operans , vel intelligens . Nam Operatio non potest aliquem , sedistinctum consti tuere operantem , nisi

aliquid talis operantis sit. & ad operantem pertineat: non potest autem operatio ad operantem pertinere, &aliquid illius esse s quando operatio non identificatur cum operante ὶ nisi mediante habitudine effectus . vel causae; nempe , vel quia procedit ab operante ut effectus, vel quia coniungitur operanti ut forma ipsum actuariS,& informans; sicut anima coniungitur corpori illud constituens vivum . Sed operatio increata Dei nec potest dicere ad operantem creatum habitudinem effectus , nec causae informantis, & constituentis, sicut nec potest divinitas esse actus corpori S. ergo&c. . IU.

Solutio eorum, qua adversks primam Resolutionem obsare videntur .

L mam partem. Falsum est, Matitudinem formalem eonsistere in operatione, quia operatio est ultima persectio : nam habitus est operatione

persectior, quod probo primb. Habitus

producit operationem; causa autem,

praesertim aequi vota, persectior est suo effectu . - Secundo. Quod ex natura sua est permanens, persectius est eo, quod est transiens; aetio autem est transiens , habitus vero natura sua permanens et hinc secundum plures gratia habitualis , & lumen gloriae excedunt in persectione beatificam visionem. - Tertio. Bonum quanto ad plura se extendit , tantb persectius est; habitus autem ad plura se ex lendit . quam actus.

enim est propter actum, & ad actum per se ordinatur, ut ad sui ultimum complementum. Ad primam proba.tionem dico, quod est dactus efficienter producatur ab habitu ; habitus tamen speciem Gnit ab actu , quia ha bitus est propter actum: unde actus simpliciter nobilior est habitu, maxime si talis actus si assecutio summi

bonis

XVI. Ad seeundam dico, maiorem esse veram, si caetera sint paria; non autem si quod est diuturnius, sit propter minus diuturnum, & ab eo speciem accipiat. Sic materia prim , quae ingenerabilis est , & incorruptibilis, quia tamen ordinatur ad sor

mam, ut a qua speciem accipit, est ignobilior forma: & egentia, etsi sua

natura perpetua, quia tamen respicit existentiam, ut sui ultimum comple

mentum, ad eam comparatur, ut po

tentia ad actum, & ut minus persectum ad masis persectum simpliciter. mare esto in linea entis, & secundum ouid gratia habitualis, & lumen g Ioriae persectiora sint visione ;in ratione tamen actualitatis, & quatenus uisio est actualis assecutio summi boni. visione superantur. Et

ided D. Thomas hac q. 3. a. I. ad 2.

Beatitudo sinquit dicitur esse summum hominis bonum, quia est adeptio, crfruitio summi boni. Αctu enim coniungit hominem Deo, quod gratia, &sumen praestant solum in actu primo,& in potentia . Addo, quod haec instantia cessat in actu visionis beatifieae: quia, ut ait D. TOm. hac q. 3. a. a. ad 4. Una, P eontinua , O fem

piterna operatione an illo beasstudinis satia mens hominis D o eonjungitiar: ut

enim dicemus, beatitudo formalis ex natura sua inamissibilis est. XVII. Ad tertiam dico , oudd bonum, quod se extendit ad plura, ex hoc praecise non habet, quod sit persectius simpliciter intensive, sed solum

extensive; alioquin materia, quael eo

extendit ad plura, deberet dici simpliciter persectior forma . XVIII. Secundo obiicies contra secundam partem . Beatitudo formalis saepe vocatur Deus, & summum bo

num .

64쪽

Dub. III. g. V.

num : ergo non est aliquid ereatum, sed divina intellectio unita menti Beati .

Respondeo, neg. cons. Beatitudo eis nim formalis dicitur Deus, & sumismum bonum, non sor maliter , sed

obiecti vh & assecutive; quia est adeptio, &consecutio summi boni. qui est

Deus in se. Ita D. Thom. q. hac 3 . a. I. a ιι 1. supra laudatus . & ad 3. ubi ait: quM beatitωdο dieitur ultimus snis , per modum , quo adeptio sinis diciatur finis.

XIX. Tertiis objicies contra teristiam partem. Beatitudo sormalis est persectissima unio animae cum Deo; ergo debet esse unio per immediatum illapstim in animam: hic enim perseis ctior est unione per operationem , qua unitur solum immediat E potentiis animae. Addo, quod persectissimae sormae debetur persectissimum subiectum et sed essentia animae est persectior suis p tentiis ; erso haec debet esse immediatum subjectum per illapsum Dei in

ipsam. Respondeo, Beatitudinem formalem debere esse unionem perfectissimam ,

non in omni genere salias beatitudo animae Christi deberet eonstitui in ii-nione Hypostat ita, quae est persectissima unionum sed solum in genere an secutionis, quia scilicet ea assequimur

summum bonum. mia autem assecutio est de genere operationis, & immediatum operationis subjectum est potentia , non essentia animae; ideo

beatitudo formalis est quidem in nobiliori potentia animae, sed non imis mediath in essentia animae. . v.

Solvuntur, qua oppugnant secundam Reis

foliationem s

XX. Biicies primo. Divina essenis ita potest uniri beato intelis lectui per modum speciei absque inissormatione , imbde facto unitur ἰ cur ergo non unietur, aut saltem non P Tom. VII.

terit uniri per modum intellectionis;

quemadmodum etiam unitur in rati

ne verbi , ut dictum est in Tract. de Visone Dei Respondeo ex ibi dictis Qu. 3. Diab.

2. . 3. num. IO. inter speciem . &intellebionem hoc esse discrimen , quddspecies ex sua ratione formali non peisti I uniri per modum formae inso

mantis, & constituentis subiectum p tens intelligere, cum potius hoc ii eo supponat; sed solum unitur per

modum praesentantis Obiectum potenistiae , ea inque perficientis , & ex pariste obiecti complentis. Et ideo hoc nil praestare potest essentia divina resipectu intellectus beati absque insoriamatione; sicut subsistentia divina unitur humanitati, & eam perficit trais hendo eam ad esse subsistentiale Ue bi r quod enim species creata id praeis stet informando , non habet ex eo quhd species est, sed quia creata, &accidentalis. At intellectio, cum sit ais ictio vitalis, & constituens intellebunt

in ratione operantis, ex sua ratione petit , vel cum illo identificari. ut in Deo, vel ab eo egredi, & procedere , vel salistem illum informare, eique inhaerere pquae eum intellectioni divinae repuisgnent , ided sicut essentia divina non potest ita uniri, ut reddat humanum intellectum potentem proximE videre Deum t ita nec uniri potest divina intellectio, ut ipsum reddat actu vi dentem . Et hoc est , qudd ait D. Th.

supra relatus q. 1 . de Ueri t. a. 1. Stetiι divinitas non potes esse actus eo poris , ut ea formaliter vivat, vel νη- tunalis ereatura fiat: ita non potest esse actua anima rarionalis, ut ea formalia

ιεν sit fetens . Neque est idem de verbo, seu sp tie expressa. verbum enim non dicit

ex sua ratione, quod sit a dicent expressum, & vita actualis ipsus ;sed solum quod uniat menti obiectum in ratione intellecti , sicut illud unit species in ratione intelligibilis; quod optime praestat divina eitentia, non quidem per modum verbi ab intelli-

65쪽

so Ques. II. De Reatitud.

gente dicti, sed per modum objecti

intelligenti communicati per modum termini; sicut per spectem communieatur eidem per modum principii iu-todectionis. XXI. obiicies seeundd. Beatitudo sol malis est praemium meritorum : sed praemium a solo praemiante effective procediu; ergo &c. Alias homo seipsum beatificaret. Respondeo, negando absoIuth mai. Nam praemium obiectivum meritorum est Deus in se : beatitudo verb formis is est adeptio, & tentio praemii; cum autem estb praemium 1 praemiante detur , tamen homo praemiatas sua acti ne, & manu apprehendat praemiuin et

ideb beatitudo formalis ab homine deis bet effectiv E procedete . Nec sequitur hominem beatificare seipsum et natu etsi actio, qua apprehendit praemium, sit ab ipsci; ab ipso tamen non sunt nee lumen gloriae, nec species, quae est divina essentia, quibus prinime, S ultimo disponitur ad producendam malem beatitudinem . XXII. Objicies tertio, & replicatur.

Nomo nee effectivd causat, nec causare potest gratiam sanctificantem ἰ ergo nec beatitudinem formalem. Cons. prob.

Ideb primum, quia gratia sanctificans est formalis pirticipatio divinae naturae, de proinde improducibilis, nisi ab habente naturam divinam per esi sentiam i ergo ideo secundum , quia . visio Dei , seu beatitudo sormalis est Drmalis participatio inpellectionis divinae , in qua , secandum plureS, natura divina essentialiter consistis. Respondeo , co. ant. ne . conseq. Adpvobar. dis . ant. Participatio imme-dlata, co. ant. Mediata. nego ant. &similiter, dist. cons u. Discrimen ergo inter gratiam , de etiam habitus si pernaturales luminis gloriae, Sc caritatis ex una ILIrte , dc actum visi a.

nis, & amoris Dei ex alia, est; quod ratia habitualis est formalis imme. lata participalio divinae natura , ut in se est et unde clim solus Deus habeat per esse asiam naturam divinam,

solus Deus potest principaliter graistiam producere e similiter habitus caritatis , de luminis gloriae sunt forma. les participationes immediatae voluntatis , ερ intellectus divini ; unde ii o Deo , cuius per se proprietates sunt, infundi polsunt, de causari . Atactus visionis , de caritatis esto sint formales participationes , seu potius analogicae similitudines intellectionis , de voIitionis divinae , non tamen immediatae ; quia ab iis immediath non esiluunt, sed ab intellectu , Si volu tate creal 1 in vi luminis gloriae , &habitus caritatis , juxta illud Psalm.

3s. U. Io. In lumine tuo videbimui tuis

men . Unde bene stat, quod actus visonis, de caritatis possint ab agente creato produci, secus gratia , bc habitus sit per naturales. Addo , quod actus visionis Dei, &caritatis sunt actus vitales in actu se- eundo , 6e ideo egredi debent a vidente , de amarae I gr1tia verΛ , ichabitus super iraturales sunt vitales s lum in actu primo , δe per modum principii rassicalis, di proximi r ad quod non requiritur, ut sint a vivente, sed satis est, ut in vivente sint. At de hoe infra XXIII. Obiicies quar id. Potest Deus producere visionem beatam in intellectum , dc per eam , absque ejit Scooperatione activa, eum sacere videntem ergo dcc. Aniec. pi Ob. primo. Deus potest producera se solo quid qhi id effective producit media causa

secunda: ait enim D. Thom. I. pis q. I s. R. L. Erroneum ess dieere , Deum

non posse facere peν seipsum omnes de teνminatos essecius , qui DN: per quam

eumque causam yreatam .

Secundo . Ideo Deus potest sine igne producere calorem , quem medio igne producit , quia eminenter continet ignem et sed etiam eminenter continet intellectum creatum , ejusque virtutem; ergo Sec. XXIV. Huic argumento vari h respondetur . Nego tamen antecedens.

Ad primam prob. dist. ant. antum ad esia

66쪽

mb. IV. I.

ad effectum, dando illi esse , transeat.

Quantum ad actionem . & modum , quo procedit a causa secunda , negoant. Potest ergo Deus effectum, quem producit causa secunda, producere a , aut conservare se solo Iane causa secunda, quia eius virtutem eminenter eontinet et non tamen potest supplere

actionem , ita ut talis effectus, mult6que minus ipsa operatio , dicantur procedere 1 tali causa . aut vitaliter ab ea esse , si a solo Deo procedant,& non a tali causa . Primum docet D. Thomas citatus: potest enim Deus

per seipsum movere omne corpus , quod movet media causa creata; non

tamen potest facere , qudd corpus illud moveatur a causa creata sine motu ab ea procedente . Sic dato , quod Deus possit seipso producere intellectionem , quam creatus intellectus producit ; non tamen potest sacere , quod intellectus intelligat, quin intellectio ab eo procedat, quia haec essent i aliter petit esse ab intelligente, ut intelligentem denominet et alias intellectus esset pur E sustentans qualitatem illam, quae est intellectio. non aurein formaliter, & vitaliter per eam intelligens XXV. Hinc ad secundam probat. antecedentis , concedo , quod Deus ossit producere calorem sine igno , ominem sine generante , effectum nutritionis sine nutritione, & simili rnego tamen , quod fieri possit , ut ista calefactio sit illius ignis , quddiste homo filius sit illius hominis ,

ista caro sit per nutritionem , qui

ab illis procedant: Et ratio est, quia in istis modis importatur Ordo causae sormalis , quo denominatur aliquid esse illius potitus, quam alterius, ab illo potitus esse, quam ab altero; qui' ordo suppleri non potest a Deo , quamvis ordo causae pure essicientis lapis pleri possit. Qu.e valde notanda sunt. An vero possit Deus producere in

tellectum absque, concursu animae rationalis ; quidam negante quia in tali ea su intellectus non habereῖ vitam, quae unich consistit in emanatione eius

ab anima . Exo tamen, dato antecedente, negarem consequentiam. Nam intellectus cum non consistat in exercitio actinali vitae intelligentis , respicit animam, aqua emanat , ut priniscipium radicale ; & solum petit ad vitalitatem , ut exigat ab illa efflueare, etsi de facto non effluat : at inatellectio est vita in actu secundo, Scejus essentia consistit in exercito, &acti tali egressu ab intelligente, ut sit illius , eumque intelligentem denomi

XXVI. Tandem obiicies. Nemo potest esse simul movens.& motum , a gens & patiens : sed si intellectus pr dueeret visionein , esset movens, & agens; si ver δ illam reciperet, esset mo tum, & patiens respectu ejusdem . ei. go &c. Respondetur , maj. esse veram deis

motu physico, qui est actus impersecti, & in pura potentia ad terminum rnon vero de motu intentionali , qui etsi exigat subjectum in potentia soris mali , id est non continens formaliter

actum : in eo tamen supponit conti nentiam, & actum virilialem , & eminentialem. Quare intellectus, qui, ut elevatus lumine gloriae, continet viris tua liter visionem , eam producit; ut

vero in potentia formali ad eam, illam in se recipit. DUBIUM IRAn Beatitudo formalis essentialiter . consistat in Actu, vel Intellectus, vel voluntatis, vel utriusque

. I. Varias pranotatis referantur opinionet.

I. Upposito, ex dictis, beatitudi- nem formalem in operatione

consistere; superest nunc vide dum , in cuius potentiae operatione essentialiter consistat . Dico essentialia

67쪽

sa Quas. II. De Beatitud.

malis quoad flatum , certum est , ad illam plures actus pertinere ; nec solam visionem , nec solum amorem , & delectationem ad ipsam concurrere,

seu alia multa , quae ad integrandum statum illum sei cem pertinmt . Sermo igitur est de actu , in quo essentia formalis beatitudinis constituendasa, an intellectus, an voluntatis, an utriusque. II. Suppono, formalem beatitudinem hominis in actu sensitivae partis essentialiter non consistere, ut docet D Th. hac q. 3. a. 3. Nam beatitudo

homini r eonsistit essentialiter in coriun aione i ιιι ad bonum increatum, quod

os ultimus stois, tiι supra ostensum est ;cui homo conjungi non potes per fensuroperationem et quia sensus corporeus est, bonum vero increatum omnino spirituale est. Unde supra Tractat. de Visione Ddi t. Dub. s. o tendimus, viluin corporalem ad visionem Dei in se e evari non poΙχ. Ex quo sequitur alia ratio D. Thomae hae : quia cum in corporalibus bonis beatitudo hominis non consistat, & haec sola per operationem sensus attingamus; fit, ut in nulla sensus operatione beatitudo essentialiter consiliere possit. III. Possunt autem subdit D. Tho.

operationes sensus pertinere ad beatituis dinoet anteeedenter, Θ eonsequenter . AnteceIenter quidem feeundiam beatituis dinem imperfectιm , qualis in prasenti vita baberi potest: nam operatio inteI- Iectιις praexigit operatronem fensus. Consequenter aiatem in illa perficta beati-tridine , qua expectatur in Coelo et quia post resurrectiundim ex ipsa belli it ud i ne anima , ut A M. dieit in Epistola ad Dioscorum t 6. modo It S. fiet quaedam refluentia in corpus , & in se usus corporeos , ut in suis operationibus pei ficiantur ; ut infra magis patebit ,

e .m de resurrectione agetur . Non auιem rune operatio, qua mens humana Deo

roniungitur , a sensu dependebat. II. D. Thomas.

IV. supposito igitur, in operatione sensus inimalem beadi tuatne in essen-

tialiter non posse consistere; restat, ut in operatione partis intellectivae locanda sit, quae vel est intellectus , vel voluntatis. Quidam ergo volunt. ellantia in heata rudinis plures actus iniscludere. iaciat tamen divis sunt. Alii en rin , ut D. Bonaventura , ajunt, illam essentialiter conitare tribus actio bus , visione, amore , de fruition . Alii, ut Hugo victorinus, Molinia, . Valentia, Suare Z . tu alii , in dupli ei tantum, nemρe, visione, & amore . Alii demum in visione, & fruitione

eam essentialiter collocant, divisi adis huc sunt, Nam in actu amoris amicitiae, qua Deus amatur propter se, actu intellectus Quina praesuppositive se habente, eam collocat Scotus cum sua Schola, & aliquibus aliis. In actu autem intellectus, vilione scilicet divinae essentiat, formalis beatitudinis eia sentia adaequa te consti: uit D. Th. hiea. 4. quem sequuntur eius discipuisti amorem vero , delectationem , hui-tionem esse solum proprietates beatitudinis assirmat. Suffragamur alii existra ejus Scholam, inter quos Bellaria minus I. 4. de AEterna felicitate Sanctο-

rum c. A. Becanus dec.

malis sumatur pro statu plures includit operationes, Sc persecti nes; sumta lamen pro essentia, seu conceptu formali, non in pluribus, sed in unica operatione ponenda est . Prior pars est ceria. Nam constat in beati udine omnes potentias subieret replera omnibus bonis, iuxta illud

do exprimitur per visionem Dei , ut

x. Ioann. 3. V. A. Cari apparuerit , Inmitis ei erimus. quia urdebrmus eum situti ea. Matth. I. v. 8. B. atl mum da corde , quon/am Is Deum videbunt .

68쪽

Dub. IV. g. U.

Modd per gaudium, & stultionem ,

ut Ioann. t s. v. o. Gaudebis cor vestrum , tis gaudium viarum nemo toI. Iea a vobis. Psalm. 3 s. v. s. Inebria. buntur ab ubertate domus tua , tis torrente voluptatis tua potabit eos . Psal. I s. U. t F. Satiabor , eam apparuerit gloria tua . Utrumque etiam conjungit

Concilium Viennense in Clement. ad Nostram de haνetieis. Et Benedictus XII. N/e non linquit desinimus , quod ex

tali visione , tr fruitione , eorum anima sunt verὲ beata . Iuxta quod in Catechismo Tridentini T. p. c. I 3. ad

illa verba symboli, vitam aternam , dicitur: stubs folida beatitudo, quam

essentialem eommuni nomine licet voeare , in eo sita es , ut Deum videamus, ejusque pulebritudine perfruamur . Et

hoc est certum , & pertinet ad dogma . Constat quoque, ex beatitudine plures sequi operationes , sive in anima, sive in corpore , quae essentialem ejus conceptum non intrant, imo sine ipsis beatitudo consistit ; sicut suit in Christos ne gloria eorporis, & modo

est in animabus beatis. Multas etiam illuminationes, & persectiones aequirit Angelus, & anima beata, multaque charismata in voluntate , quae in Ι-tio beatitudinis non habuit; Se tamen pertinent ad statum , & persectionem beatitudinis.

ad dogma pertinet , sed schola licia opinio est , omissis variis rationibus , sic probatur . Beatitudo sormalis es.sentialiter sumta est actualis adeptio,& consecutio , s u apprehensio , &possiussi i Dei lana mi boni , & ultimi finis in se: sed haec adeptio , & apprehensio non potest haberi sorma iter , & essentialiter per plures actus intellectus , & voluntatis; ergo essentix sor malis beatitudinis non potest Sec. Maior certa est . Min. verd prob. A-etus intellectus . & voluntatis non e κaequo , de simul procedunt, sed ordine quodam I ut unus sit prior , & ante. cedat , allu, posterior , & subsequatur.

Vel ergo in actu priori consummatur assecutio summi boni , & in isto ensentia beatitudinis adaequath considet ἔactus vero posterior ellentiam beati tu dinis iam consti uiam supponet , de eam consequetur ut proprietas . Vel in priori actu non consummatur asseis

cutio, sed in posteriori; ac sic in illo essentia beatitudinis ponenda erit foris maliter, in priori verb initiative solum & dispositive; ergo adeptio, occonsecutio non potest Sec. VIII. Qubd s dicas, operationes illas partialiter solum, & in adaequa

id concurrere ad rationem apprehensionis ; quia una sub una ratione De um apprehendit; altera sub alia.

Adhuc tamen semper urget ratio alla

ta . Cum enim Deus in se sit indivi. sibilis. vel totus aequiri debet. vel nihil. Qita ro igitur: an per visionem Dei, quae est praevia ad actum voluntatis , homo verh assequatur ultimum finem , seu obiectum , quod est beatifi- eum; vel solum per illam piae pare. tur , & disponatur ad ejus affecutionem λ Si primum dicatur: talis operatio erit prima consecutio ultimi finis, & prima radix omnium. & causaliter continens omnes alias aliarum potentiarum operationes , quae cIrca

ultimum finem Beatus eliciet: & pro'nde erit formalis beatitudo. Si ve id diis catur secundum et viso Dei, seu actus intellectus solum erit praeparatio, dc

dispositio ad consummatam allecul Οἀnem ultimi finis ; primaque finis ac secutio, de proinde so malis beatitudo habebitur per actum voluntatis. IX. Ex ratione ita propolita evertuntur sundamenta oppostae sentenistiae . Quod pri md dicunt, actum intellectus, & voluntatis ex aequo collinstituere essentiam beatitudinis; quia unus sub una ratione , alius sub alia ipsum allaqitatur , non subsistit. Nam possessio rei non regulatur secundum diversu in modum lendendi. se . penes rem in sit a su ollantia ; qui enim manu tenet bursam numim, plenam , vere illam tenet, Se possi et, quamvis non teneat illam uriaque manu ,

69쪽

34 Qtiaest. II. De Beatitud

vel ore, ac dentibus, aliisque modis, quibus bursa potest teneri et cum ergo in Deo ratio qua assequibi lis , indivisibilis sit; uni ea actione, vel totus tenetur, & sic beatificat, vel nihil tenetur. Addo, qudd , ut infra ostendetur, Deus est alse ut bilis uno tantum modo, nempe actione intellectus. X. Nee subsistit, qu bd Scriptura ,& Patres indifferenter beatitudinem ponant in actu intellectus, & voluntatis. Nam, ut notavimus , non loquuntur de conceptu essentiali inetaphylico , sed de statu beatitudinis, qui omnes illos actus includit. & ex iis intefratur. Ali uin essentia beatitudinis deberet collocari etiam in actu delectationis , & fruitionis, &gaudii; nain de his etiam Scriptura,& Patres Inouuntur: cum tamen Adversarii, saltem multi, in sola visione, & amore beatitudinis essentiam collocent. XI. Nec iuvat dicere, persectiorem fore coniunctionem cum Deo factam duplici actu , intellectus, scilicet,& voluntatis , quam factam unico actu. Nam si sermo sit sui esse debet de omni unctione cum Deo in ratione assequibilis, nego assumtum : salsum enim est, Deum esse duplici modo assequibilem, uno per intellectum , altero Per voluntatem. Nam cum sit indivis bilis, vel totus possidetur per intellectum , & sic non est assiequibilis per voluntatem: vel solum possidetur per voluntatem , & se non est assequibilisper intellectum , nisi ad summum disipositi vh , ut dicebamus . Ex quo etiam sequitur, quod Deus per alterutrum ex his actibus totus possessus, adaequat Esati et voluntatem Beati, quantum adessentiam beatitudinis pertinet; saltemeausaliter, si possideatur per actum intellectus, qui est causa amoris in voluntate; vel praesuppositive , s posis deatur per actum voluntatis, qui actum intellectus supponit , & consequenter Dei visionem.

II nis beatifici, & consequenter beatitudo formalis , essentialiter consistit in actu intellectus, non in

acta voluntatis, etiam amicitiae. Ita S. Thomas hie a. 4. & alibi passim . Hanc videtur expressE tradidisse S. Io.

Ep. 1. e. s. v. a. dum ait: Cam a paruerit , similes ei erimur , quia vide.

bimur eum senti est; ubi observanda est illa eausalis quia . Insuper Christus

ipse Ioan. x . v. 3. Hae est vita atemna, ur cognoscant te solum Deum v

rum. Aliis multis Scripturae, & Patrum auctoritatibus id probat Sylvius in hune articulum, quas praetereo. XIII. Solum exhibeo S. Augustinum, ex quo fidelis eius Discipulus S. Thomas hane sententiam haut Teis,

credere par est. Is enim Iib. I. de Trinit. e. I 3. ad illa verba: Beati mundo eorde, quoniam ipsi Deum via

debunt , subiungit et Et ipsa visio es facie ad faciem , qua summum pramium promittitur iustis. Et post multa et Haevita aterna es iIIa visio, qua non pertinet ad ma Ios. Et in serius concludit: Visis illa Dei, qua contemplabimur im

eommutabilem , atque humanis oeuIir

inoisibilem Dei substantiam , qua DIDSanctis promittitur, quam dicis Apostolus Paulus, facie ad iaciem; ω des qua dicit 'o Olus Ioannes et similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est; cr de qua gieitur : Unam petii, Domino, ut contempler delectationem Domini ; 6' de qua dieit ipse Dominus : Et ego diligam eum , & ostendam illi me ipsum .... sola est 'mmum bonum no/um , euius adipiscendi cauι a praeipimur agere , quidquid recte agimus. Hoc idem dixerat eodem libro c. g.

XIV. Ratio fundamentalis D. Thomae sic proponitur. Beatitudo essenti ais Ilier sumta est ipsa consecutio, seu ad

70쪽

Dub. IV. . III.

ptio ultimi finis, per quam fit adipi -

1centis, ut proprius illi et sed haree secutio non est actus voluntatis; ergo erit actus intellectus. Mai. supponitur apud olnnes , min. Verue probatur. omnis actus voluntatis , aut sertur in finem praesentem, aut absentem: Sed si in absentem, ut est deliderium, conliat, quod non potest esse consecutio, eum sit motus ad finem consequendum . Si sertur in finem praesentem , sicut delectatio , non est consecutio finis; quia non iacit finem praesentem, sed ex iam praesenti, dc obtento fine consequitur. Manifestum est autem linquit D. Thom.) quὸd ipsum desiderium liuis non est eo erutio finis, μου es motus ad finem: delectatio autem advenit voluntati ex hoe , quod In

nis est praesens s non aut m e estuverso ex

bae a Iiquid fis praefent, quia volunt ardesea tur in ipso . oportet igitur, aliquid aliud esse , quam actum volunt

tati. Et hoe manifestὸ apparet circa mn s sensibiles. Si enim consequi peruinniam , eset per actum voluntatis, statima primipis eupidus est retetur esset peeuniam , quanto vult eam habere: ses apri ne ipse quidem est issent ei; eo equitur autem ruam per bae, qu)d manu ipsam apprehendit , vel aliquo butum di , o tune iam delectatur in pecunil habita. Sie igitur D eirea inteIIigibi-

Iem finem eontingit. Nam a priueipio volumus consequi finem intelligibilem ;eonsequimur autem ipsum per hoc , quod sit prasens nobis per actum intellectu recla tu ue voluntas delectata eonquiescit

in sina iam adepto . XU. Dices, S. Thomam hὶc esse diminutum I omisit enim actum amoris amicitiae , qui est alter voluntatis actus, praeter desiderium , & delectatio. nem; de hic potest esse sormalis consecutio finis.

XUI. Sed contra. Nam amor cum

praescindat ex sua ratione a praesentia , vel absentia obiecti amati , includitur in desiderio, si sit amor rei, quae nomdum habetur ; vel in delectatione, si sit amor rei iam habitae, &praesentis ;ergo nec D. Thom. est diminutus, nec amor est larinalis consecutio fi nis. Et hoc patet in amore caritatis, qui est amor amicitiae , & eiusdem speciei est in via , ac in Patria : de tamen respicit Deum indii serenter prae sentein , vel absentem. Unde D. Tho.

S. Contrag. e. 16. ratione 6. distinguens

triplicem actum voluntatis, des dein rium , gaudium , & amorem ; a posse iasione ultimi finis, seu formali felicitate excludit etiam amorem, dicens et amare etiam non potes es ultimus senis s amatur enim bonum, non folam quanto habetur, sed etiam qua uso nom

babetur: ex amore enim est, quod non

babitum desiderio quaeratur : cr si amor jam babiti perfectior sit , hoe causatur

ex hoe, qu)d bonum babetur amatum .

Aliud ea igitur habere bouum , quod est sinii , qu2m amare , quod ante habere , est imperfectum , post habere , perfectum . Ecce quomodo amor non est acquisiisti eus rei. sed versatur, aut circa rem

nondum habitam , aut eirca iam hisbitam sUoluntas ergo non facit formaliter objectum praesens, si alias ex se non sit praesens ; sed vel antecedit prae sentiam , vel supponit. Ubi ergo obi ctum beatificum dicitur primo fieri praesens, ibi essentialiter prinio est sor malis beatitudo , Se homo diei tui primo krmaliter beatus . Non est at tem unde obiectum beatificum primo fiat praesens Beatoi nisi a visione. &intellectione: quia clim sit spirituale,& intelligibile , hac primo tangitur,& ponitur intra videntem, & primo a Beato habetoer. In lioc enim differt modus operandi intellectus, Si cogntiationis a modo operandi voluntatis, &amoris; quod intellectus intelligendo

trahit res ad se, & quasi fit posses rrei, quam intelligit; de propterea natura suppeditavit nobis sensus , quibus

objecta per suas species transferantur ad intellectum : voluntas autem quocumque suo actu fertur ad res e retra

se , 5e trahil ut ab illis, ει ad illa a

SEARCH

MENU NAVIGATION