Quaestionum theologicarum de Deo trino, et vno libri duo auctore Syluestro Mauro Soc. Iesu, in Collegio Romano eiusdem Societatis Sacrae Theologia professore. Liber primus secundus ..

발행: 1676년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

88 De actibus liberis Dei

ad volendum alterum mundum, cum de facto non sit, realiter distinguitur a Deo,& non 1dentificatur cum Deo: nam quod non est , non identificatur cum eo , quod

est ; ergo pro nullo casu potuit identificari cum Deo . Similiter est euidens, quod

id , qtiod realiter identificatur cum saliquo , pro nullo casia potuit non identi eari cum illo ; Identitas enim non est praedicatum contingens , & potens rei conuenire , vel non conuenire : sed si Deus non . decreuisset mnndunt creare , non fuisset applicatio diuinae volitionis ad mundum creandum , ac Proinde Deus non sitisset identificatus cum tali applicatione , staterminatione; ergo Deus de facto non identificatur cum tali applicatione, ac te

minatione .

S. Tertio videtur euidens, quod id , quod potuit non esse, non est realiter id, quod nullo pacto potuit non esse : sed a plicatio , seu terminatio libera potulenon esse, cfientia autem diuina nullo pa-ci' pctui non esse : ergo . Confirmatuvprimo: nam sciit animal rationale, & irrationale non possunt identificari, quia ha- ιbent definitiones oppositas, nam animal rationale est id , quod potest dilaturer in sanimal irrationale est id , quod non potest

disturrere, ac proinde si identificarentur, idem antimal posset disturrere, & non posset disturrere; sic necessariunti & con

ringens non possunt identificari, cur shabeant definitiones oppositas: nam ne

ccuarium uitia,quod noa potest non esse r

112쪽

LVI. 89 contingens est quod potest non esse , ac proinde si identificarentur, idem posset

non esse, & non posset non esse .

9. Quarto non potest aliquid esse indifferens ad hoc , ut sit Deus, hoc est, ens necessarium, vel sit nihil; sed terminationes liberae essent indifferentes ad hoc, ut i sint Deus , vel sint nihil: terminatio enim, qua Deus esUibere applicatus ad Volendum mundum, de facto est Deus , hoc est ens necessarium, & tamen potuit non existere, & sic esse nihil; ergo . Pro- Portionaliter applicatio, qua Deus potuis set suam volitionem applicare ad volendum effcaciter alium mundum , de facto non existit, & sic est im perfectior , quam formica , & tamen potuisset existere, S: esse Deus aeque perfecte, ac Pater aeter

Io. Quinto Deus non potest identificari cum aliquo importante imperfectionem; sed posse no esse est imperfectio;ergo Deus non potest identificari cum termin tionibus liberis , quae potuerunt non esse; ergo &c. II. Sexto, quod ex se est indictrens ad hoc, ut cum aliquo identificetur, vel non identificetur, est mutabile: siquidem potuit non esse id , quod est , & potuit esse id, quod non est; sed Deus ex λ esset indisserens ad hoc , ut identificaretur, vel non identificaretur cum termi nationibus liberis G ergo esset mutabilis.

II. Opponunt: Persensitates diuinae

113쪽

so De actibiti liberis Dei ita realiter identificantur cum diuina essentia , ut virtualiter distinguantur ab iuta , distinctione sufficienti ad verificanda praedicata contradictoria; ergo etiam terminationesiliberae possunt ita realiter identificari cum Deo, ut ab eo virtualiter distinguantur distinctione susscienti ad praedicata contradictoria. 13. Respondeo concedo antecedens, distinguo consequens ; ergo terminationes possunt ita reariter identificari cumne', ut ab eo virtualiter distinguantur , cistinctione sufficiente ad verificanda con tradictoria, quantum est ex hoc praecise Capite, transeat : quantum est ex alijs capitibus, nego . Identitas realis termi Nationum liberarum cum diuina essentia reiecita est, non ex hoc praecise capite squod de terminatione, & essentia verificarentur contradictoria , sed ex sex alijs capitibus allatis in fundamentis nostrae conclusionis et sed nullum ex his argumentis valet contra identitatem irealem Personalitatum diuinarum cum diuina essentia;

I . Dicendum secundo et terminationes, & applicationes liberae non solum non identificantur cum Deo, & cum diuitia essentia, sed neque sunt intrinsecae Deo de diuinae essentiae. IS. Probatur , nam nihil ab aeterno est 4ntrinsecum Deo , quod non sit realiter ipse Deus, ut videtur colligi ex Coneblio Rhemensi: sed terminationes , & applicationes liberae non sunt ipse Deus, ut pro

114쪽

probatum est; ergo . Confirmatur: nam Ioannes cap. I. cum dixisset: In principis arat Versum. ct Verbum erat apud Deum,

statim intulit , ct Deuι erat Verbum G ergo ex eo , quod Verbum esset ab aeterno intrinsecum Deo , intulit Verbum ess a Deum ; ergo si terminationes essent ab

aeterno intrinsecae Deo , identificarentur cum Deo . Confirmatur rursus , nam Pa tres ex eo, quod Verbum ab aeterno sit

intrinsecum Deo, inferunt illud esse Deu;

16. Ad I. distinguo maiorem: cognitio , & volitio finita, & contingens non possunt applicari obiecto, nisi per se ipsas, vel per aliquid ipsis intrinsecum , ,eoncedo; cognitio ,& volitio infinita .ia necessaria, neὀo: concedo minorem: ran ego consequentiam. Cognitio , SI volitio finita, & contingens propter sua slimitationem per se ipsam est applicata , affixa, & alligata suo obiecto contingenti , ideoque non potest obiecto applicari applicatione distincta , & extrinseca , ut constat etiam inductione ; at cognitio, de volitio infinita , & necessaria in existendo, non potest per se ipsam esse applicata,& alligata obiecto contingenti; nam necessarium non potest per seipsum esse affixum , & alligatum existentiae obiecti contingentis e cognitio autem, & volitio infinita intrinsece in omni genere non est capax alicuius intrinsece siperadditi, quo applicetur huic potius obiecto , quanχ-ν

alteri ; ergo debet huic potius obiecto

115쪽

s 2 de actibus Iliberis Dei

zontingenti applicari per aliquid distin-

mim, ia extrinsectim. IT. Ad a. concedo maiorem , & nego minorem.Ad probatione, distinguo maio-xem: hoc i psum , quod est Deum velle o capiter Mundum Mictere , est praedicatum adaequale vitale , inquantum significat formam volendi, concedo ; inquan tum significat applicationem formae, nego; concedo minorem : & nego consequentiam. Deum velle efficaciter mundum . existere significat ut formam , ipsam volitionem diuinam infinitam , di applicabilem huic, vcl illi obiecto contingenti;& haec serma est adaequale viralis, & prae

terea liῆnificat applicationem liberan γ, qua vositio applicatur huic , vel illi obie-cio , & haec applicatio cum supponat in a pia volitione vitalitatem, & perfectionem infinitam in omni genere , nullam addit vitalitatem, & perscctionem, ideoque potest a Deo distingui, & esse illi extrinse-

Ca, Vt explicatum est.

18. Ad 3. distinguo maiorem. Implicat , ut Deus constituatur libere volens mundum per aliquid Deo extrinsecum , tanquam per Armam v 1 talem volendi, Concedo I tanquam per puram applicati Rem fornaae, nego et distinguo eodem pacto minorem; & nego con1equentiat a. Forma , qua Deus constitititur volens

mundum, debet esse perfectio vitalis , &Deo intrinsecar at applicatio talis formae Potest esse pur' extrinseca , ut explicatum

ethnum. 18.

116쪽

QUAESTI Θ LVII.

Utrum applicatio libera diuina vestistio is , ac scientia blite potius, quam alteri obiecto contingenti , sit temporalis, vel

aeterna .

I. T Idetur esse temporalis, primo, quia V ex dictis quaestione praecedenti,ta- Iis applicatio distinguitur a Deo,& est ipsi extrinseca ; sed nihil distinetium a Deo , & ipsi extrinsecum est aeternum; erin

2. Secundo eatenus talis applicatio deberet esse aliquid aeternum , quatenus cum Deus ab aeterno denominetur volens creare mundum, & videns mundum suo tempore creandum , omnia constitutiva huius denominationis deberent esse alterna r sed non est necesse , ut omnia constitutiva denominationis aeternae sint aeterna, scut non est necesse , ut omnia constitutisua denominationis praesentis sint pretem sentia ; ergo &c. Probatur minor z. nam domus nunc denominatur antiqua per denominationem a duratione praeteriata , quae nunc non est , std fuit: mundus ab aeterno denominabatur futurus per denominationem a duratione, quae ab aeterno non erat, sed futura erat suo tempore ;ergo Deus ab aeterno potuit denominari volens effcaciter mundum per denominatiui

117쪽

nationem ab applicatione extrinseca , quae non erat ab ae terno, sed futura erat suo

tempore.

3. Respondeo , quod quia ex dictis applicatio libera diuinae volitionis , &cognitionis ad hoc potius obiectum, quam ad aliud , non identificatur cum Deo , nec est illi intrinseca , sed extrinseca a ssequitur , Ut examinemus , utrum talis applicatio sit aliquid aeternum , Vel temporale , & quid sit λ VasqueZ I. parte quaest. 8O. cap. a. & alij apud ipsum, & re- egentiores communiter docent diuinam volitionem , & cognitionem applicari , ac determinari ad hoc potius obiectum contingens , quam ad aliud, per aliquid creatum, ac proinde temporale r non conueniunt tamen in explicando, per quid applicentur , & determinentur . Primo Vasquea docuit, quod applicantur poripsum obiectum extrinsecum: e. g. volitio aeterna, & necessaria Dei applicatur ad volendum effcaciter hunc mundum per ipsam existentiam huius mundi; ad volendum effcaciter Angelum Michaelem per ipsam existentiam Angeli Michaelis; promportionaliter applicatur ad nolendum sessicaciter alium mundum per ipsam negationem existentiae alterius mundi. Quia

vero Deus ab aeterno voluit, Vt neque mundus, neque ulla alia res existeret ab aeterno, voluit autem, Ut exilierent in tempore, ideo dicunt nolitionem neces- sariam Dei per negationem aeternam muri

di, & aliarum rerum existentium , applicatam

118쪽

eatam suisse ad volendum , ut neque mundus , neque alia res existeret ab aeterno et per exilientiam temporalem mundi applicatam fuisse, & determinatam ad volendum, ut mundus, & aliae res existerent in

tempore sq. Secundo , quia contra hunc moin dum dicendi opponitur , quod mundus est indifferens ad hoc, ut producatur, Mintendatur a Deo propter hunc , vel illum finem , puta propter finem naturalem, vel supernaturalem; ergo volitio diuina periplam existentiam mundi non sufficienter applicatur , & determinatur ad volendum producere mundum propter hunc potius sinem , quam propter alium : Ideo secundus modus dicendi est Arrubalis , plurium aliorum recentiorum, qui magis explicantes sententiam relatam Vasquer docuerunt volitionem Dei applicari, ac determinari ad volendum res producere propter hune determinatum finem , non per Ipsas res nude sumptas , sed per res simul,& actiones, quibus illas creat, & producit. Deus igitur applicatur , ac determinatur ad volendum producere mundum propter hunc finem , per hoc, quod illum producat , & creet per hanc actionem : applicatus autem , ac determinatus fuisset ad proinducendum mundum propter alium finem , per hoc , quod illum Crcasset, & produxisset per aliam actionem . s. Tertio etiam contra hunc modum

dicendi opponitur: Deus liberi pro'

mittit condonat PUenas, i ges terc . a. nat

119쪽

06 Da actibus libaris Dei inefficaciter plura&c; sed istae denomina-t1ones non sufficienter explicantur peraditiones productivas I ergo &c. Tertius igitur modus dicendi est aliquorum rem centiorum , qui docuerunt universialiter applicationem ad obiecta creata denominanda quocunque genere denominationis liberae, esse aliquam entitatem tempora' lem , de cuius ratione formali sit hoc imium munus praestare , nimirum esse exere

citium liberum diuinae volitionis se acui lapplicantis obiecto determinato creato . Sicut igitur creata voluntas obiecta cliuersa, & etiam idem obieetiim pluribus lmodis denominat , producendo in se va rios , & multiplices modos se applicanditum multis obiectis , tum eidem obiecto; sic diuina voluntas producendo ad eXt Ia varios modos se applicandi varijs obiectis , immo & eidem obiecto, multa obi cta , & idem obiectum multipliciter denominat,cum hoc solum discrimine , quod modi intra se prodam a voluntate creata sunt actus vitales , modi autem extra se εproducti a voluntate diuina non sunt actus vitales , sed merae applicationes variae, &multiplices diuini actus vitalis infiniti , hoc est volitionis necessariae potentiS CX se omnia obiecta , & omnibus modis denominare , dummodo denominationes non inuoluant impersectionem Deo indi

gnam .

6. Contra hanc sententiam , & contra omnes modos , quibus explicatur , dicendum et Diuina volitio a cognitio non posiunt

120쪽

cta contingentia ab aeterno efficaciter v lita , & scita per applicationem temporalem, sed debent applicari per applicatio

nem aeternam .

7. Probatur primo: nam est de fide ν , quod Deus non ab aeterno , sed in tempore creauit mundum , & facit Omnia, quae in mundo sunt , at ab aeterno. decreuit , & voluit efficaciter creare mundum , &facere, aut permittere omnia , quae in stempore sunt euentura , & sic ab aetem vidit, & sciuit omnia, quae fecit, &e: facturus in tempore, ideoque Prouerb. S. Sapientia dicit: Cum eo eram cuncta eo ponens: Ad Ephes I. Elegiι nor in ino ante Mundi constitutionem , vi essemus Sancti rAd Rom. 8. βυοι praesciuit, in praedensnais uii Se; sed si Deus per aliquid temporale applicaret sitam Volitionem, & scientia in ad volendum efficaciter creare mundum, de facere quae facit , & ad videndum , , de sciencium quae facit , sequeretur , quod sicut Deus non ab aeterno, sed solum in is tempore creauit mundum, & facit exis , quae facit, sic non ab aeterno, sed in tempore voluisset efficaciter creare mundum, &facere eas quae facit , ac non ab aeternosciuisset quae facturus, aut permissirus erat in tempore; ergo &c. Probatur minor : nam quia Deus applicat suam omnipotentiam aeternam ad creandum mundum , & ad operandum ad extra Per aliquid non aeternum , sed temporales non ab aterno, sed in tempore creauit mun-

E dum a

SEARCH

MENU NAVIGATION