Quaestionum theologicarum de Deo trino, et vno libri duo auctore Syluestro Mauro Soc. Iesu, in Collegio Romano eiusdem Societatis Sacrae Theologia professore. Liber primus secundus ..

발행: 1676년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

68 De ne eest ase ad optimum ciendum id, quod est melius, 't eX haz inclinatione possit inferri cum euidentia morali Deum semper facere id , quod est.

melius ς ergo &c. a. Secundo Patres sepe ex eo , quod quaedam sint meliora, & magis conuenientia, inserunt necesse esse , ut a Deo fiant ἰergo cognoscunt in Deo necessitate sad illa facienda; non aliam quam moram lem; ergo &c. Probatur antecedens I nam

Augustinus in psal. 76. explicans illum

Versiculum, numquid in aeternum prUς et Deus , u&ι non apponet, ut eomplacitior sit

μήοue , dicit: Necesse et , ut reuocet asse seruor tuos necesse en , τι recipia fugit Dos redeunιes ad dominam e necesse est , ut

de Natali Domini, qui est II. de . Tempore dicit e Sicut non poteras earo ni dericarne nasci , ita non pore ι Dei caro de foemineo utero nisi sine generante priair aergo &c.

3. Respondeo , ac dico primo, quod si proprie loquamur, Deus nulla necess-tate morali antecedenti suam liberam electionem necessitatur ad faciendum optimum formaliter. q. Probatur primo , nam ut docet Augustimis lib. II. de Trinitate cap. IO. Diui me potestat j omnia aequaliter subiacent ; stas Deus aliqua moraliter non posset facere, illa non aequaliter subiacerent Diuinae potestati, ac ea , quae Deus potest moraliter facere; ergo &c. Idem Augustinus lib. 83. quaest. 22. &lib 1. contra aduersaruit ν

92쪽

Iegis , & Prophetarum cap. 7. dicit: Ubi

nulla indigentia , nulla nee sitas : νbi nullus ae 'ectus, nulla indigentia : nullus autem defectus in Deo e nulla ergo necessitas et ergo negat dari in Deo vllam necessit tem proprie dictam in ordine ad operandum ad ex tra . 3. Probatur secundo, nam necessitas moralis pioprie dicta consistit in hoc vepo entia libera ita inclinetur ad unam bartem , ut non possit sine dissicultate , conatu, & excitatione omnium , vel pene omnium suarum virium se determinare ad oppositum, ideoque Augustinus ti a. de Peccatorum meritis , & remissione cap. 3. moralem necessitatem aliquando peccandi veniali ter describit dicens: Auκon nulι' superanda, vel qua matὰ cupiunetur , vel quae male metuuntur, magnis ali.

quando, σ totis viribus υνι est Voluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibita rox esse praeuιdit, qui per Psalmissam in Hal. Issa. veridicὸ diei volaser non ustissea. hitur in conspectu tuo omnis caro : sed Deus' ita perfectistime inclinatur ad faciendum Optimum , ac semper lacit optimum, ut sine ulla dissicultate , & conatu possit non facere optimum , sed minus bonum; e go &C. 6' Dico secundo: sicut Deus metaphorice dicitur irasci, paenitere &c. sic metaphorice dicitur necessitari moraliter ad faciendum id, quod est melius,&conuenientius. Probatur, nam sideo Deus

irascitur metaphoricς. quia licet non Pam

93쪽

7o De nec state ad υιimum tiatur perturbationem irae, prout require retur ad hoc, ut proprie irasceretur , ta .men facit ea, quae faciunt homines irati,& ex eadem ratione Deus dicitur meta in Phorice poenitere; sed Deus licet posset sine ulla difficultate facere minus bona, &minus conuenientia, tamen sicut nos semper facimus ea , ad quae moraliter necess-tamur, ita ut sine maxima disiicultate ab 1js abstinere non possimus, sic Deus semper facit optimum, licet facillime , iasne ulla dissicultate posset illud omittere 3 ergo . Non igitur negamus Deum habere talem Inclinat1onem ad faciendum id , quod est formaliter melius, Ut possi'mus euidentia morali inferre, Deum semper facere id, quod est formaliter melius , sed solum asserimus hanc inclinationem non includere vllam moralem necessitatem; siquidem moralis necessitas importat difficultatem faciendi oppositum , quae difficultas repugnat Deo . - S. Dices: si Deus ita esset inclinatus ad faciendum id , quod est optimum , ut semper faceret optimum, ac magiS COnueniens, orationes essent inutilas ad obtinendum ea, quae petimus; ergo &c. Prohatur antecedens: vel enim id, quod pet mus , est magis conueniens, ac Deus Illud faciet etiam nobis non petentibus Ivel est minus conueniens , minusque bonum , & Deus illud non faciet , etiamsi

S. Respondeo , negando sequelat o . Ratio est , quia plurima sunt, quae magis

94쪽

' - Quamo LIII. prconueniens est, ut fiant , si nos petamus. instanter , & perseueranter; si non petamus , vel si petamus minus instanter, & Perseueranter, magis conueniens est , ut non fiant; ergo in ordine ad illa obtinenda orationes sunt utilissimae . Addo , quod quia ignoramus , Utrum positis etiam orationibus, magis sit conueniens, ut obtine mus potius , quam non obtineamus quae Petimus, orationes nostrae semper debene includere tacitam conditionem, qua Pe tamus , ut fiat id , quod petimus , si molius est, & diuinae voluntati conformius ,

ideoque Christus in oratione Dominica

docuit nos,ut orantes petamus, ut fiat VO-Iuntas Dei, Sc Lucae 22. ipsemet in horto

orans addidit: Verumtamen non tu a , sua Voluntas μι.

9. Dices secundo r Deus ita est indis.

ferens ad omnia, quae facit ad extra , ut antecedenter ad suam liberam electionem non magis inclinetur ad unam partem contradictionis , quam ad alteram, puta non magis inclinatur ad creandum Mundum , quam non creandum; ad Incarnandum Verbum situm, quam ad non inca nandum I ergo neque metaphorice necessitatur ad faciendum optimum necessitate consistente in hac maiori inclinatione ad

faciendum id , quod est melius, di magis

conuenienS .

IO. Respondeo negando antecedens is Ad perse tionem enim optimae voluntatis spectat, Vt antecedenter ad suam liberam

electionem ad bona inaequalia inclinetric

95쪽

et, De noeestate ad optimum

inaequaliter , ac magis inclinetur ad bonum maius , quam ad minus , ita ut inclinatio sit proportionata ipsis bonis . II. Sed oppones a inclinatio diuinae

voluntatis est infinita, & indivisibilis ; sed inclinatio infinita, & indivisibilis non

potest: esse maior ad uniim bonum a quam ad aliud; ergo &c. Iz. Respondeo distinguo minorem inclinatio infinita, & indivisibilis non potest esse maior entitatiue, & materialiter ad unum bonum, quam ad aliud , concedo et non potest esse maior terminatiue , &virtualiter ad unum bonum , quam ad aliud, nego ; & nego conseqlientiam s. Inclinatio diuina eum sit infinita , & indivisibilis , entitatiue , & materialiter non potest esse maior ad unum, quam ad aliud, sed terminatiue , & virtualiter est maioraci unum bonum, quam ad aliud: est maior terminatiue, quia est ad Vnum bonum ut maius alio bono: est maior virtualiter , &aequivalenter , quia aequivalet infinitis inclinationibus inaequalibus ad bona insequalia . Explicatur. Quia Deus per eandem aeternitatem indivisibilem , & infinitam coexistit temporibus inaequalibus, pu--ta anno, mensi, diei, & horae, non per maiorem entitatiue durationem coexistit tempori maiori, quam minoris Puta anno , quam mensi et at potest dici, quod duratio , per suam Deus coeXistit tempori maiori, virtualiter est maior, quam duratio, per quam coexistit tempori miis

. noxia Puta duratio, per quam coexistit

96쪽

anno , virtualiter est maior duratione, per quam coexistit inensi, quia aequivalet dii- rationi maiori. Proportionaliter in casu nostro Deus aequivalenter magis inclinatur ad bonum maius, quam a1 minus, quia eadem entitatiue inclinatio inquantum est ad bonum maius, aequivalet inclinationi maiori. 23. Dices ruri r ut ex antecedenti inferatur al1quod consequens , requiritur, ut falsitas consequentis non possi coniunme cum Veritate antecedentis e sed culminoc antecedenti: Deus inclinatur ad faciendum optimum , potest coniungi falsitas huius consequentis: ergo Deus facit opιi-mμω ς ergo ex illo antecedenti non infertur legitime hoc consequenS . 1 . Respondeo distinguo antecedens rvt eX aliquo antecedenti inferatur aliquod consequens per consequentiam logicam, requiritur , ut falsitas consequentis per nullam potentiam possit coniungi cui o

eritate antecedentis , concedo; Ut Infera-xatur per consequentiam rhetoricam , Vel moralem , nego : concedo minorem, &nego consequentiam. Duplex est syllogismus, logicus , & Rhetoricus, seu moralis . Syllogismus logicus nititur dicto de omni, ac dicto de nuιlo, & est in quo ex praemissis sequitur necessario conelusio, ita Vt per nullam potentiam falsitas conclusionis possit coniungi cum veritate praemissarum. Syllogismus Rhetoricus, seu mora

97쪽

νη Da nuessitate ad optimum nem, ut falsitas conclusionis coniungatur cum veritate praemissarum , licet nunquam vel pene nunquam coniungatur : e. g. hic plerumque matres amant Flios suos : hae essm ter I ergo. amat filium , est syllogisinus Rhetoricus , & tamen posita veritate praemissarum, potest esse falsa conclusio , licet raro sit falsa. In casu nostro hoc argumentum et Deus utpote opimus habet perfecta- inclinationem ad faciendum optimum ἰ ergo

semper facis optimum , est Rhetoricum seu morale, ideoque consequentia est bona , seu legitima, licet falsitas consequen iis per potentiam absolutam liberi arbi-erij diuini sine ulla dissicultate possit coniungi cum veritate antecedentis.1 S. Ad t. distinguo maiorem : tunc liberum arbitrium necessitatur moraliter necessitate proprie dicta , cum ita inclinatur ad aliquid faciendum , ut ex tali inclinatione eossit cum euidentia morali infe

ri , quod illud faciet, licet posset illud non

facere pro libito, & sine ulla dissicultate , nego et licet posset illud facere cum maxima dissicultate , vel non pro libito , con cedo : distinguo eodem pacto minorem I&nego consequentiam. Ex dictis num. s. ad necessitatem moralem proprie dicta orequiritur, ut potentia libera ita incline. tur ad unam partem contradictionis,ut non possit nisi cum maxima dissicultate se determinare ad altera' partem; sed Deus ita inclinatur ad faciendum optimum,ut posset sine ulla dissicultate facere quod est minus bovum, omisto meliori I ergo . 15. Ad

98쪽

x6. Ad a. Patres dum aliquando di- νcunt, vel insinuant Deum necessitari ad faciendum optimum , loquuntur metaph rice , sicut metaPhorice loquuntur non solum Patres , sed etiam Scripturae, cumd1cunt Deum irasci, paenitere, &c, ut ex plicatum est num.6.

QVAESTIO LIV

Utrum Deus fit liber , ct indisserens non

soιum ad erraturas producendas, νeι non producendas sed etiam ad efficaciter volendum, veι nolendum illas producere. I. ΤΙdetur Deus non esse Iiber, & i

V differens ad emcaciter volendum svel nolendum producere creaturas , sed solum esse liber, & indifferens ad illas proinducendas , vel non producendas . Deus enim non habet potentiam volendi, vel nolendi, sed cum sit actus purus,est ipsa actualis volitio , & intellectio; sed si esse eliber ad Mundum essicaciter volendum a svel nolendum, haberet potentiam volendi, vel nolendi Mundum, di sic non esset actus Purus; ergo &c. a. Secundo actus volendi, & nolendi sunt vitales, ac proinde sunt intrinseca perfectio volentis, & nolentis; sed Deus non est liber & indifferens ad habendum ,

vel non habendum ullum aetum vitalem ', D . 2 oc

99쪽

6 Do actibus liberie Dei S vllam perfectionum intrinsecam, alioquin esset intrinsece mutabilis, cum posi .set carere aliqua perfecitione Vitali; e go &c. 3. Respondeo Aureolum in I. dist. qo. pro p. r. & 2 Sc dist. 66. art. a. docuisse, vel insinuasse, Deum proprie non esse liberum ad volendum , vel nolendum, sed solum

ad agendum, vel non agendum ad extra s,

puta ad Mundum producendum , vel non poducendum . Hinc infert proprie leo non dari volitionem ericacem faciendi ea , quae facit , puta creandi Mundum , saluandi Saninum Petrum &c. sed sollim in Deo dari simplicem complacentiam obiectorum extrinsecorum, puta creandi Mundum , quae dicitur volitio edicax creandi Mundum , cum Deus creat Mundum , nolitio efficax creandi Munduma, cum Deus Mundum non creat . Sicut igitur si iguis applicatus stupae posset illam

Comburere , vel non comburere , esset quidem liber, & indisterens ad stirpam , comburendam, vel non comburendam, S tamen non esset indisterens ad volentiun scomburere , vel non comburere, clura non

haberet potentiam volitivam: sic Deus est quidem liber, & indisterens ad agendum , vel non agendum ad extra , sed nota est liber, & indifferens ad efiicaciter Volendum , vel nolendum agere , Vel non agere , cum non sit potentia ad volendum , sed sit ipsa actualis volitio simplicis complacentiae de omnibus obiectis extrin- Rcis . Hanc sententiam videtin etiam inmnuasse

100쪽

uassist Lm'. 77nuasse Altisiodorensis in I. cap. 13. 8d Ochamus in I. dist. M. quaest. unica, dedist .q6. quaest. Unica, eamque videtur supponere Gabriel eadem dist. q6. quaest. vnNea apud Ruig de Voluntate Dei, quaest. II. seel. I. Sed non desunt qui citatos aiustores aliter explicant, de ad bonum sensum

. trahunt.

. q. Sed cuiuscunque sit haec opinio, dicendum cum communi opinione omnium Theologorum: in Deo vere & proprio datur volitio emcacissima creandi Mundum , saluandi praedestinatos , & faciendi alia, quae facit, ac proinde non solum est liber ad agendum , Vel non agendum ad extra , sea etiam ad volendum essicaciter agere, Vel non agere . Addit Ruig Ioco citato conclusionem hanc propter testimonia Scripturarum, bc Patrum non posse sine errore negari. s. Probatur ex Scriptura , quae Deo tribuit non selum complacentiam inde ter minatam , sed etiam voluntatem absolutam , determinatam, & emcacem fac1endi

quae facit. Isa. R. Dominus voluit contepe in re eωm in infirmitate : Psalm. II 3. & I3 Omnia quacumque voluis Dominus fecit in

caelo , in Terra : Iudith nono : Hoe fa ctum ei , quod 3pse moluissa. 6. Probatur secundo ratione: ad per- festionem enim Dei spectat, ut non operetur solum cum simplici complacentia , sed cum Voluntate essicaci faciendi exis , iue facit, Vel Vult facere ς crgo . 7. Confirmatur nani seqiteretur,quod

D 3 i sicut

SEARCH

MENU NAVIGATION