Quaestionum theologicarum de Deo trino, et vno libri duo auctore Syluestro Mauro Soc. Iesu, in Collegio Romano eiusdem Societatis Sacrae Theologia professore. Liber primus secundus ..

발행: 1676년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

quaesis L. III. 2ῖν praedestinatis, ac reprobis, & anteqllam reuiuiscant, non efficaciter ordinantur ad salu tem; ergo non sunt effectus praedestina

s. Quinto videtur permisso peccato-i uni committendorum ab ipsis praedestinatis, S ab alijs , quae praedestinatis co perantur ad bonum , & ad salutem a non esse est ectus praedestinationis , ut docet Vasque Z 1. parte disput. 93. cap. 2. Effectus enim praedestinationis debent esse dona gratiae collata a Deo ex intentione is emcaci dandi beatitudinem, ac debent posisse peti a Deo ; sed permissio peccati nor est donum gratiae, nec peccata permittuntur a Deo ex intentione emcaci conferendi beatitudinem, ac non possint a Deo p ti I ergo &c. 6. Sexto videtur vera sententia Caietani, qui 3. parte quaest. I. art. 3. docuit nam turalia bona, & naturalia beneficia , puta. indolem , ingenium &c. quantum ad sub stantiam rerum non esse eitectum praedestinationis , 1ed χlius naturalis prouidenti e , licet earumdem rerum ordinatio ad gI xiam , & salutem sit effectus pr destinationis . Vt enim arguit Caietanus , Piointaidentia naturalis, per quam producuntur omnia entia naturalia, debet esse prior , quam prouidentia supernaturalis; ergo res omnes naturales producuntur independenter ab intentione finis supernaturalis ;sed ut essent effectus praedestinationis , de-herent produci ex intentione esticaci danis

vii praedestiuatis beatitudinem , hoc est fi

272쪽

nem supernaturalem; ergo .

7. Respondeo, quod cum egerimus de causa praedestinationis , sequitur , ut agamus de estectibus . Et primo quidem in ogenere statuemus, quinam sint etaetiis praecellinationis; secundo per varias illationes descendemus ad determinandum in speciali de pluribin, de quibus apud Theologos est controuersia, utrum sint , vel non sint praedestinationis essestus'.

s. Dicendum igitur, quod quia praedestinatio definitur ab Augustino lib. de

Bono Perseuerantiae cap. Iq. Praescienti praeparatio beneficiorum Des , quibus certis .mo liberantur quieunque ιiberantur , effectus praedestinationis sunt omnia beneficia , quae Deus ab aeterno praeparauit, hoc est decreuit conferre pnedestinatis , & in tempore illis confert, ut illis prosint ad salutem , & beatitudinem, & ex intentio-oe efficaci praedestinatos perducendi ad fa- Iutem ,& beatitudinem . Tres igitur conditiones requiruntur ad edictus praedestinationis. Prima est, Vt sint beneficia Dei in tempore collata, & ab aeterno praeparata , & decreta praedestinatis . Secunda

est,ut praedestinatis conferant ad salutem . Tertia est, ut in tempore illis conferantur , & ab aeterno praeparentur, ac dece nantur ex intentione efficaci ducenda praedestinatos ad salutem , & beatitudinem . Omnia, quae habent dictas conditiones,sueeflectus praedestinationis , cum sint estedius voluntatis praedestinatiuae, qua nimiruna

Deus ab aeterno ossicaciter decreuit praed

273쪽

stinatos perducere ad salutem per beneficia, per quae certi sissime cosequantur salute. 9. Ex tradita doctrina infertur primo omnia beneficia Dei, quae praedestinatis ad

salutem confert, esse etaetiis praedestinationis ipsorum . Ratio est, quia Deus cum confert homini aliquod beneficium , con fert illud ex intentione efficaci omnium sbonorum, quae Videt ex talibus beneficijs Prouentura: spectat enim ad diuinam bonitatem , Ut sit causa per se , & ex intentione omnium bonorum , quae de facto creaturiS conseruntur ; sed cum Deus confert praedestinatis aliquod beneficium , quod illis sit profuturum ad salutem, Confert ex scientia, qua videt illis profuturum ad salutem ; ergo confert ex intentio.

ne efficaci fallitis; sed beneficia collata a Deo praedestinatis ex intentione efficaci salutis ipsorum , sunt effectus praedestina tionis I ergo. Ideo Fulgentius lib. de In-Carn. cap. 3. dicit. Nιhii prouenit in salutem

hominum , quod ille non in aeterna bona vo-ἰuntatis sua dispositione faciendum tradecti. nauerit: & Augustinus lib. de Praedestinatione Sanctorum , ac de Bono Perseue xantiae, probat vocationem , fidem, gratiam , Vitam, mortem, & uniuersim omnia beneficia diuina, quae praedellinatis con ducunt ad salutem , a praedestinatione 'prouenire,& esse effectus praedestinationis: ac S. Thomas I. p. qu. 23. art. I. in cor pore dicit. uidquid est in homine ordinans Dum μή salutem , comprehenda ur totum

274쪽

ασ2 De effectibus praedessination Irpara ιιο ad grariam . Videri possunt Sualitis lib. 3. de Praedest. cap. I. & sequenti tibus, & Ruig de Praedestinatione disp. 2I. seel. I .& sequentibus,ubi citat plures ScholasticOS . xo. Insertur secundo contra opinionem Durandi relatam nlini. I. in I. argumento , non solum beneficia , quae conducunt ad salutem , sed ipsam etiam salutem, seu supernaturalem beatitudinem esse effectum, & quidem praecipuum praedestin tionis . Ratio est, quia praedestinatio est praeparatio beneficiorum, quibus praedestim nati saluantur, ac multo magis est praeparatio ipsius salutis, & beatitudinis I ergo salus, &beatitudo est effectus, & quidem Praecipuus , di finalis pradestinationis .

Confirmatur, nam Paulus ad Rom.8.dicit: uos autem praedesιnaMit hos si vocavιt io quos vocavis hos ct iustificatiit;quos autem usi cauit,hos σξlorificauit; ergo Apostolus glorificatione ponit ut effectum praecipuu praedestinationis. Et qu1de quod Paulus loquatur de glorificatione beatitudinis docet Augustinus lib. de corrept. & gratia raps. dicens : a gloria erit hic intelligen- .da , de qua idem dicit : Cum chνιHur apparueris vita vestra , tune ct Oor apparebi ris cum apso in gloria. Eodem pacto illum locum Pauli intelligunt Fulgentius lib. I. ad Monimum cap. II. Origines , Beda sSanctus Thomas , Caietanus in Commen

tores aliter interpretentur.

λ a. ιnfertur tertio contra Gabrielem

275쪽

relatum n. 2. in secundo argumento , non

solii in beatitudinem, sed etiam beneficia gratiae , quibus ad beatitudinem perduci mur , esse effectus praedestinationis . Ratio est , quia praedestinatio non solum est praeparatio finis , hoc est beatitudinis , sed etiam est praeparatio mediorum, ac praemcipue beneficiorum gratiae, quibus beatitudinem consequimur; ergo non solum beatitudo , sed etiam beneficia gratiae sunt effectus praedestinationis: ideoque Apo stolus inter effectus praedestinationis praeter gloriam enumerat etiam gratia νVocationis , & gratiam iustificationis , di

voc μιι, , quos voeauit, hos ct iustificauit . Testimonia Pa rum , quibus hoc ipsum Probatur, videre potes apud Ruia hic dis

12. Infertur quarto actus 'liberos su-Pernaturales , & meritorios praedestinatorum esse effectus praedestinationis Ratio est, quia ex dictis num. 9. omnia bene fi cia Dci, quae pra destinatis ad salutem Conferunt, sunt effectus praedestinationis rsed ipsi actus liberi, meritorij, & super naturales praedestinatorum, etiam initium fidei, Se finalis perseuerantia sunt beneficia Dei, & praedestinatis ab salutem conferunt I ergo . Minor est certa contra Pelagianos , & Semipelagianos, & colligitur ex pluribus locis Scripturae, & Patrum , qui dicunt, omnia nostra bona opera esse magis Dei, quam nostra, ideoque Deo tribuenda. Io. II. Sine me nihiι potessi a-

276쪽

facere . Iacobi I . Omne datum optimum G omne donum perfectum desuuum est. Ad Cor. II .iseratur omnia in omnibus. Isai. 25. Omnia opera nostra operaius es in nobis. Ad

Philip. a.dicitur: Deus ea qui operatur i a nobis Delis , σperficere: Ad Philipp. I.'us capit in vobis opus bonum , ipse perfletet .

Ideo Celestinus in Epistola ad Episcopos

Galliae cap. s. dicit: omnium bonorum Uectuum , atque operum, σ omnium audiorum, atque virtutum,quibur ab initio fidei ad Deia, tendimus, Deum fateamur auctorem: Et Tridentinum sess. 5. cap. vltimo dicit: Tanta est Domini erga bomines bonitas , vs eoru-

velit esse merita cluae sunt i uc dona. Videri Possunt alia testimonia apud Ruig disp. 2I.& 28. Addo actus supernaturales liberos etiam in quantum sunt nobis liberi este dona Dei, & esse effectiis praedestinationis, ut colligitur eraesertim ex allato testimonio Tridentini. Ratio est , quia Deus non solum facit , ut illos faciamus, sed etiam ut libere faciamus ; ergo etiam in quantum sunt nobis liberi, sunt dona Dei , &per consequens effectus praedestinationis , ut docet Ruia disp. 12. sect. q. & disp. 27.

leel. 8. . . 3. Infertur quinto contra opInIOnem Patris Vasqueχ relatam num. q. in A. argu mento a etiam gratiam, & merita praedestinatorum , quae ob subsequens peccatum mortale amittuntur , aut mortificantur sesse effectus praedestinationis . Ratio est , quia Deus dum dat praedestinato gratiam a

277쪽

su bsequens peccatum, dat ex intentione efficaci illa iterum vivificandi per gratiam , di faciendi , ut de facto conferant ad eorum salutem , & beatitudinem r sed omnia

beneficia praedestinatis collata ex intentio ne eis caci, ut per illa perducantur ad salutem , & beatitudinem, sunt effectus praede stinationis I ergo&c. Iq. Infertur sexto contra Vasqueare latum numer. S. in quinto argumento , quod licet peccata tum praedestinatorum stum aliorum, non sint estectus praedestinationis , tamen permisso peccatorum est

effectus praedestinationis . QMod peccata a non sint effectus praedestinationis , probam tur. Nam ex dictis num. 9. Effectus praedestinationis, sunt beneficia Dei , ideoque praedestinatio definitur : Praescientia , si praeparatio beneficiorum Dei &c; sed peccata non sunt beneficia Dei; ergo. Confirmatur : nam Deus est auctor , & causa aper se omnium effectuum praedestinationis; sed Deus non est auctor , neque causa Per se peccatorum; ergo &c. Quod per missio peccatorum sit effectus praedestina

tionis , probatur . Nam Deus permittit peccata , Ut praedestinatis cooperentur in

honum , ideoque Apostolus ad Roman.

dicit: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum iis, qui secundum

propositum vocati sunt Sancti; ergo Deus peccata permittit eX intentione efficaci , ut praedestinatis cooperentur ad salutem Iergo talis permisso est beneficium Praede

stinatis collatum ex intentione efficaci , ut

L 3 illis

278쪽

De es ctibus praedestinat onis illis prosit ad salutem , ac proinde est ess

ctus praedestinationis . Debet autem aduerti , quod si nomine permissionis peccatorum intelligatur Voluntall, quae Deus Vult permittere peccata, ut electis profuit ad saltatem, talis Voluntas non est effectis praedestinationis, sed est ipsa voluntas praedestinatiua . Dum ergo dicimus permissionem peccatorum esse effectum praedestinationis, nomine permissionis intelligimus constitutionem creaturarum rationalium in circunstantijs, in quibus Deus videt illas peccaturas,' & hanc constitutionem dicimus esse effectum praedestin tionis ex ratione allata . IS. Insertur septimo contra Caietanu relatum num. F. in sexto argumento etiam hona, & beneficia naturaliae, puta existentiam , indolem , ingenium &c. esse effectius praedestinationis , non stium secundum s. ordinationem ad finem supernatarrate is , sed etiam secundum substantiam taliun . bonorum . Ratio est, quia Deus etiam dona naturaliae confert praedestinatis ex intentione efficaci, ut illis prosint ad salutem . Non tamen per hoc negamus, quod sint etiam effectus prouidentiae communis, cum etiam conferantuae ad ho , ut condu.cant ad finem prouidentiae communis. Co- firmatur: nam ad Rom. 8. dicitur Di Ligensibus Deum omnia cooperamur in bonum νι ,

qui secundum propositum vocati sunt Sancti ;ergo praedestinatis etiam bona naturalia Cooperantur in bonum. Videri potest Rina disput. Σq.

279쪽

I6. Addo, quod quia dona naturalia ,

puta ingenium , Indoles &c. per accidens solum conserunt ad finem supernaturalem vitae aeternae,dona autem supernaturalia per se conferunt ad salutem; ideo dona naturalia sunt effectus per accidens , dona autem supernaturalia sunt effectus per se pxaedestinationiS . II. Ad I.& a. nego maiorem. Praede stinatio enim non solum est praeparati mediorum , quibus praedestinati consequuntur beatitudinem , sed etiam est praeparatio ipsius beatitudinis , ac proinde tum beatitudo ipsa, tum dona gratiae, & Vniuese sim beneficia Dei, per quae beatitudinen infallibiliter consequuntur, simi effectus praedestinationis , ut eXplicatum est nil

18. Ad 3. nego minorem , ac dico actus nostros liberos , etiam in quantum psunt nobis liberi, esse dona Dei, qui facit, ut libere agamus , ac proinde esse effectus p taedestinationis ut explicatum est na-

I9. Ad 4. nego minorem , ac dico , quod gratia , & merita per peccatum amittenda, in prima collatione dantur a Deo ex intentione essicaci, ut reuiuiscant, de ut conferant ad salutem praedestinatorum , ac Proinde ex modo , quo dwtur , non sunt communia praedestinatis , & re-,

robis, sed propria praedestinatorum , &lint effectus praedestinationis Vt explicinium est num. 13.

280쪽

2 2 De essectibus reprobationis permissio peccati, in quantum est constitutio hominis in circunstantiis, in quibus videtur peccaturus , eX intentione emcaci ut prosit p destinatis ad falutem, est beneficium Dei,ut dictum est. num. Iq. Dum opponitur , quia possemus a Deo petere , ut permittat peccata , respondeo hoc nogando . Ratio est , quia sicut peccatum quidem est malum, sed bonum est , Ut Deus peccata permittat, sic Deum peccata permittere est bonum, sed malum est , ut creatura petat talem permissionem' . Creatura enim obligatur ad peccata impedienda , vel saltem ad non procurandum , & petendum eorum permissi

nem a

1 I. Ad 6. nego maiorem, ac dico Pr uidentiam naturalem non debere esse priorem supernaturali. Deus enim sicut smul debet omnia decernere, Vt dicitam inest qu. 67. sic debet simul decernere per prouidentiam naturalem , & sipernat

, QUAESTIO LXXIV.

Vtrum effectus reprobationis formaliteν eonfiderata sint permissio pereato:

rum,damnatio , O negatio beneficiorum , quorum subtractione reprobieertissime viden-ιar damnandi. I. DRimo videtur, quod non solum per-X missio peccatorum, sed ipsa pecca-

SEARCH

MENU NAVIGATION