Quaestionum theologicarum de Deo trino, et vno libri duo auctore Syluestro Mauro Soc. Iesu, in Collegio Romano eiusdem Societatis Sacrae Theologia professore. Liber primus secundus ..

발행: 1676년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

uassio LXXV.

II. Tertia Sententia Arriibalis , &aliorum docet, Deum in eodem signo , &eadem indivisibili volitione velle efficacio

ter dare gloriam ut coronam meritorum s& gratiam efficacem ad merendum , & finaliter perseuerandum,ac ipsa merita , ac proinde praedestinationem, seu voluntatem emcacem dandi gratiam non praecedere , neque subsequi voluntatem dandi gratiam ad merendam, & ipsa merita .

I 2. Vt examinentur istae opiniones , debet aduerti, quod auctores primae, &secundae sententiae supponunt Deum non

omnia simul , & in eodem signo, siue instanti rationis decernere , sed aliqua de- cernere in signo priori , aliqua in post

riori. Non conueniunt tamen in his si .gnis explicandis, & ordinandis. Scotus igitur, & Scotistae, aliique satis communiter distinguunt quatuor signa, ac dicunt, quod Deus videns omnes homines propter peccatum Adae esse reos damnationis , Messe massam quamdam pexditionis, in primo signo ex illa massa elegit aliquos , quos specialiter dilexit, eisque dare gloriam sabsolute decreuit, ac proinde praedestinauit: circa alios. in hoc primo signo nihil decreuit, sed praecisiue se habuit. In secundo signo decreuit praedestinatis dare , gratiam , & at ilia essicacia , per quae finaliter mererentur gloriam, ac decreuieet1am dare ipsa merita . In textio signo

per scientiam visionis vid in illos gratiae cooperaturos, ac gloriam finaliter merse

292쪽

26o De praedemnatione ame merisaei iros. In quarto signo ex praeuisione meritorum Voluntate executiva voluit illis dare gloriam Ut mercedem meritorum absolute praeuisorum. Haec signa non ponuntur ita in diui sibilia, ut aliqua non possint diuidi in alia signa, ac de facto se

eundum signum , in iro Deus decreuit praedestinatis dare gratiam, & merita ,

subdiuidunt in plura signa , ita ut in primo ex. gr. decreuerit dare primam gratiam , & primum meritum: in secundo ex praeuisione primi meriti decreuerit dare secundam gratiam , & secundum meri- . tum, & sic deinceps. Suarius etiam docet,suod Deus ex directione scientiae mediae in primo signo habuit voluntatem per modum intentionis , qua voluit absolute, Mefficaciter aliquibus dare gloriam: in secundo signo habuit voluntatem , qua V luit eis dare auxilia efficacia ad merendum,& ipsa merita finalia: in tertio signo habuit voluntatem executivam, qua ex prae-

uisione absoluta meritorum voluit eisdem dare gloriam . VasqueZ negat Deum in primo signo ante praeuisionem absolutam, meritorum habuisse voluntatem absolutam, & efficacem per modum intentionis dandi aliquibus gloriam , ac docet, quod in primo signo habuit solum voluntatem absolutam, & efficacem dandi gratiam, Se auxilia congrua ad finaliter merendam gloriam; in secundo autem signo ex praescientia absoluta meritorum, & perseuerantiae finalis,habuit voluntatem efficacem dandi gloriam , ut coronam meritorum .

293쪽

E conuerso auctores tertiae sententiae supponunt Deum omnia simul, & in eodem

signo decernere t, ut dictum est quaest. 67.

num. 3.

Iῖ. Dicendum primo cum tertia sententia: Praedestinatio, seu voluntas efficax dandi gloriam non praecedit, neque subinsequitur voluntatem efficacem dandi gratiam , & auxilia congrua ad finaliter merendum, sed istae duae voluntates sunt simul, ac proinde Deus in eodem signo intendit efficaciter gloriam ut finem , & gratias , & auxilia ut media certissime condit. centia ad talem finem . 16. Probatur . Vt enim ostensum est quaest. 67. num. ιε. Deus omnia , quae libere decernit, simul & in eodem signo decernit ; ergo simul, & in eodem tigno decernit gloriam ut finem, ac gratiam, demerita finalia ut media, quibus praedestinati certissime consequantur talem finem, & si aliter decerneret, Operaretur

modo imperfecto, ut ibidem est ostensum.

II. Dicendum secundor praedestinatio ad gloriam non est positive ante , neque post praescientiam absolutam meritorum , sed est simul, & in eodem signo oI6. Probatur, nam sicut in Deo scien. tia necessaria omnino identificatur cun voluntate necessaria , sic scientia libera omnino identificatur cum voluntate libera , ac proinde voluntas libera dandi prae

294쪽

α6r Da p de Hinatione ante merita omnino identificatur cum scientia absoluta meritorum;ergo sicut praedestinatio ad gloriam non est positive ante , neque post voluntatem dandi merita , sed est simul, & in

eodem signo, sic non est ante , neque post: praescientiam absolutam meritorum , quae Omnino identificatur cum voluntate dandi merita. Iuxta sententiam dicentem pra scientiam meritorum esse post voluntatem dandi merita , dicendum esset praede1tinationem esse ante absolutam praeicientiam

meritorum .r7. Dixi praedestinationem non esse is positive ante praescientiam absolutam meritorum. Potest enim admitti,quod sit ante

negatiue , hoc est quod Deus praedestinet ad gloriam, absque eo quod ante absolute

praesciuerit merita , licet neque praesciat post, sed in eodem signo . Plures porro e xantiquis,dum dicunt Deum praedestinasse ante merita absolute praevisa, loquuntur de hac prioritate negativa. Dixi rursus Deum praedestinare ante merita absolute praevisa. Vt enim dixi quaest. 66. num. q. Deus ad omnia sua Decreta libera dirigitur a tota sua scientia media;ergo etiam acdecretum

predestinatiuum dirigitur a scientia media

meritorum conditionale futurorum, ac

proinde praedestinat post merita conditionate praevisa per scientiam mediam. Addo sententiam traditam esse Sancti Augustini, di Sancti Thomae.S.enim Augustinus lib. de bono Perseuerantiae cap. Iq. dicens, quod P desinatis est praescientia, O p parar obeneficiorum Dei, qui ι certissime ιiberantur

295쪽

quacunque liberantur , Indicat Deum simul praescire , & velle dare beneficia, quibus praedestinati consequantur liberationem ,& salute,&ipsam liberationem,& falutem.

b. Illo mas I. p. quest. I9. art. S. in corpOre dicit. Deus autem Fcut uno actu omni a snjua elyenιιa 1ntelligit, uno actia Diale omnia is Da bonitate . Vnde sicut in Deo infecissere causam non ea causa intelligendi

lectus , sed ipse intelligit effectur 1n causa,

quae sunt a 4 sinem , seu tamen vult ea , qua sunt ad sinem , ordinari in em . Vult er oeg ioc proster hoc, sed non propter hoc vula ρος; ergo S. Thomas expresse docet Deum eodem actu velle finem, ac media, ac Pro-1nde eodem actu velle gloriam ut finet a

docere Deum ora destinasse ad gloria ante merita absolute praeuisa , loquitur de Pitoritate negativa. Addo dici possis prindestinationem esse priorem praescientia prioritate non virtuali intrinseca, sed rationis pure eXtrinsecae, & ex nostro modo concipiendi e siquidem nos concipimus . quod prius velit dare merita,deinde videae illa ut absolute posita , & existentia . I9. Ad a. Argumentum Scoti propo- smina, & tautum est cla Est. 67. n. ubi ostensum est , quod ordinate Volens ordine conueniente sapientiae infinitae. non

296쪽

264 De 'demnatione ante merita .eto. Ad 3. distinguo maiorem : stultus esset Rex,qui proponens praeminm ut dandum solis legitime certantibus, decerneret huic dare determinate, antequam neque absolute,neque conditionate viderat hunc legitime certaturum, concedo: antequam videret absolute, sed videret conditionate, nego; concedo minorem: & distinguo eodem pacto consequens . Si Rex antequam Proponeret praemium , conditionate videret , quod si proponeret tale praemium, &daret talia arma &c. hic determinate legitime certaret, & praemium mereretur, prudenter posset serta proponere preemium , ac decernere illud dare huic, quem conditionate vidisset legitime certaturum; sed Deus proponens beatitudinem ut praemium meritorum , si1pponitur iam per scientiam beatam vidisse, quod aliqui, si det illis talia auxilia, legitime certabunt, Scheatitudinem merebuntur; ergo isar. Ad q. distinguo antecedens r V Iunias efficax dandi gloriam Ut coronam , esset independens a meritis , & non esset connexa essentialiter cum meritis, neso ; .& esset essentialiter connexa cum meritis, concedo; & nego consequentiam . Voluntas efficax dandi gloriam est quidem independens a meritis, sed est connexa cum meritis; sed quod est independens ab alio , si sit connexum cum illo ut causa cum e DRehi, non daretur sine illo ς ergo voluntas dandi gloriam non daretur , si non darentur merita. Confirmatur : nam eX eo ,

quod Pater aeternus sit independens a Fi

297쪽

aestio LXXV. 26stio , non sequitur quod daretur , etiamsi non daretur filius . Rursus voluntas gloriae etiam per aduersarios e1t independens a gloria,& tamen quia est eonnexa cum gloria, non daretur, si non daretur gloria. Debet aduerti, quod licet voluntas dandi gloriam sit independens a meritis absolute exist ntibus,tamen vult,ut gloria sit depe

denter a meritis absolute existentibus,ut explicatum est quaest. 57. num. 28. in resp. ad primum aza. Ad s. concedo maiorem , & nego minorem. Voluntas gloriae dicitur remunerativa, non quia ipsa sit remuneratio meritorum, sed quia vult dare gloriam ut remunera tionem meritorum; sed ad hoc sufficit, ut gloria supponat merita,& causetura meritiS, non requiritur, ut voluntas ipsa supponat praescientiam meritorum, &causetur a praescientia ; ergo . Sed haec magis explicata sunt quaslione 67. num. Io. in resp. ad s. 23. Ad 6. respondebitur quatit. 75. proxime sequenti, in qua examinabitur,virum Deus reprobet ante demerita finalia absolute praui se .aq. Ad T. ex eo , quod si adulti praedestinarentur ante praevisa demerita, non haberent libertatem ad hoc, ut finaliter peccando , damnarentur , respondebitur quaest. Sq. in qua ex professo agetur de

concordia libertatis cum diuina praedest,

natione .

298쪽

66 De reprobatione ex merito

QUAESTIO LXXVI. l

Vιrum Deus reprobet ante , vel post demerita finalia absolute praeus .

V reprobare, nisi post demerita sinalia absolute praeuisa; primo quia reprobatio positiva est actus, quo Deus reprobum Vult aeternis supplicijs addicere; sed Deus neminem vult aeternis suppliciis addicere, nisi propter peccata absolute praeuisa; ergo . Probatur minor: Matth. enim I S.Christus dicit: Ite maledicti in ignem aternum: Esurivit enim , t ' non dedistis mihi manducare oec; ergo ante decretum in damnationis supponitur praeuisio pecca

torum .

a. Secundo eatenus Deus potest praedestinare ad gloriam, absque eo quod ante praeuiderit absolute merita, quatenus praedestinando potest etiam per auxilia gratiae facere,ut praedeltinatus mereatur gloriam; sed reprobando non potest facere, Ut reprobus peccet,& peccando mereatur damnationem , & aeterna supplicia; ergo . 3. Tertio Augustinus lib. 3. aduersus Iulianum cap. 19. dicit: Bonus en Deur rIustu es Deus e potere sine bonis merite ιιberare , quia bonus est: non potest sine maιis meritis damnare, quia iussus erit.

Idem Augustinus lib. de Gratia, & lib.

arbitrio cap. 23. dicit. Deus reddu mat v pro

299쪽

auaesiis LXXVI. 26

pro malis , quia iussus erit : bona pro maliti quia bonus ect : bona pro bonis, quia bonu1, O iussus est: solum non reddit mala pro b nis , quia iniussus non est 3 ergo Deus nemini potest velle malum damnationis, nisi ante praeuiderit malum culpe . q. Respondeo, quod auctores, qui dicunt Deum non omnia simul, & in eodem

signo decernere , satis communiter asse runt, quod Deus negative reprobat ante proeliise demerita, post tme autem reprobat

post praevisa demerita , ac signa sic ordinant . In primo signo ante prae uisionem sabselutam meritorum , ac demeritorum a Deus voluntate quadam generali, & communi praedestinatis , ac reprobis, decernit dare gloriam omnibus, qui illam finaliter meruerint, & dare omnibus adultis auxilia sussicientia ad gloriam merendam . In secundo signo voluntate speciali eligit quos iam specialiter dilectos, eisque dare gloriam abselute decernit; alios autem non eligit, sed circa illos praeci siue se habet , & sic ante praeuisionem absolutam demeritorum negative reprobat, hoc est non eligit ad gloriam. In tertio signo ex directione scientiae mediae praedestinatis confert auxilia, quibus videt illos finaliter perseueraturos in gratia , & sic gloriam merituros e negative reprobis confert auxilia , quibus videt illos non finaliter perseueraturos in gratia,sed morituros in pec eam mortali, & sic merituros damnatio- m . In quarto signo videt praedestinatos

perseueraturos in gratia, & gloriam fina-Μ 2 liter

300쪽

268 De reprobatione ex meritirliter merituros e caeteros autem negative reprobatos non perseueraturos in gratia ,

sed finaliter perseueraturos in peccato mortali , & sc merituros a ternam damnationem . In quinto signo post praetitia finalia demerita decernit morituros in peccato mortali a ternis supplicijs addicere , &sic eos positive reprobat. S. Dicendum primo contra hanc , Scalias opiniones supponenteS Deum non omnia simul , & 1ia eodem signo decerne in re: Deus non ante, neque post, sed simul, dc in eodem signo decernit aliquibus dare auxilia, cum quibus videt illos peccati ros , & finaliter perseueraturos in peccato mortali, de sic merituros aeterna supplicia, de simul decernit illos aeternis suppliciis addicere propter demerita, quae Vult permittere . Probatur. Ex dictis enim qua stione 67. Deus omnia, quae decernit, simul , & in eodem signo decernit, & alius modus decernendi importat imperfectionem Deo repugnantem; ergo. o. Dicendum secundo e reprobatio non est: ante, neque post absolutam prae- visionem demeritorum, sed est simul. Probatur, nam ut dictum est: quaest.76.num. 16. sicut voluntas dandi praedestinatis merita finalia omnino identificatur cum praescientia absoluta finalium meritorum , sc Iunias permittendi demerita finalia omnino identificatur cum praescientia absoluta demeritorum; ergo Deus in eodem signo, in quo Vult permittere demerita , videt illa ut absolute futura; sed in eodem signo,

SEARCH

MENU NAVIGATION