Quaestionum theologicarum de Deo trino, et vno libri duo auctore Syluestro Mauro Soc. Iesu, in Collegio Romano eiusdem Societatis Sacrae Theologia professore. Liber primus secundus ..

발행: 1676년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

distincto , non esset ab intellectione, quodve pugnat. At amor productus eo ipso, quod eis productus, non est a de , sed ab alio di-1tincto; sed debet esse a verbo; ergo debet distingui a Verbo . 17. Ad 3. concedo maiorem, & distinguo minorem : creaturae intelligendo producunt plura verba imperfecta,& plures amores imperfectos, concedo e plura Verba perfecta, & plures amores Perfectos , nego minorem I & nego consequςntiam- s. Eatenus creaturae producunt plura Verba , di plures amores, quatenus non possunt una intellectione perfecte intelligere omnia intelligibilia , nec uno verbo dicere omnia dic1bilia, nec uno amore amare

mmnia amabilia; sed Deus potest unico Verbo clicere omnia dicibilia, ideoqtie

Iob. 33. dicitur : Semet is qui tir Deus , &unico amore amare omnia amabilia I ergo dica18. Ad q. respondeo primo negando maiorem . Omnipotentia enim proprie est potentia agendi in aliud , quatenus aliud, adeoque est potentia agendi ad extra; ergo implicat in terminis,ut Omnipotentia agat ad intra . Secundo respondeo , quod si nomine Omnipotentiae intelligitur etiam potentia agendi ad intra , In natura intellectuali non datur alia potentia agendi ad intra, quam per actiones intelleCtus, & voluntatis, adeoque ad inti a non potest agere

alia actione , quam productiva Verbi, de amoris, seu Spiritus Sancu.

Diuili so

412쪽

38 a De preces ibus diuini

Vtram secvnda, o tertia Persona diuina procedant per intellectum , ct νο-

tuntatem, vel potius procedant immediate per na-ιuram a I. XIdems vera sententia Durandi, qui V iri primo dist. 6. quaest. a. opinatu Sest secundam , & tertiam Persona in Diuinam procedere Armaliter per natura in o , non autem per Liatellectum, & voluntatem:

primo quia virtus producendi sibi simile

conuenit rebus per naturam, non auid In s

per intellectum , es Voluntatem , ideoque videmus , quod res produciint sibi simile , sue habeant, sine non habeant intellectum, ut patet in animalibus G &plantis: videmus etiam, quod ipse subffantiae intellectivae , dum'producunt sibi simile, producunt per naturam, eo pacto, quo homo generat hominem per naturam , non autemper intellectum, & voluntatem, sed Deus habet naturam infinite perfectam , & foecundam ; ergo Deus licet sit intellectilius, tamen producit Filium, & Spiritum Sanctum per infinitam Decunditatem naturae, ita ut ad tales productiones materialiter se habeat intellectus, & voluntas , eo pacto , quo si Sol esset intellectilius, & volitivus , si tamen produceret lucem , & calorem eo

modo, quo produrit de facto, produceret

413쪽

.Quaeλο LXXXVII. Per naturam, non autem per intellectium ,& voluntatem .

a. Secundo non 'potest explicari, quo pacto, & per quos actus intellecitus , de voluntatis producantur Filius, & Spiritus Sanetiis; ergo non producuntur per intelletium, & voluntatem, sed pernata

ram.

. Respondeo secundam, & tertiam Personam diuinam non procedere formaliter, & immediate per naturam, sed per intellectuna, & Voluntatem , ut contra Du randum docent omnes Theologi. q. Probatur primo a posteriori. Nam dicendo , quod secunda Persena procedat per intellectum, tertia per voluntatem optime redditur ratio, cur in Deo sint duae solae processiones; cur sola secunda Persona sit imago, & Filius a cur tertia Per sona procedat non solum a prima, sed etii a secunda. At dicendo, quod Vtraque Persona procedat per naturam, nulla ratio horum potest afferri. Cum enim prima pro duello per naturam sit perfecta , quare proceditur ad secundam productionem rquare sititur in secunda, & non proceditur ad tertiam 3 Quare potius secunda ν , quam tertia Persena est imago, & Filius pQuare tertia Persona non procedit solum a prima, Vel solum a secunda, sed ab utra

s. Probatur secundo a priori. Nam quae habent naturam pure intellectivam nihil producunt vitaliter, & immanenter,

nisi actus iatellectus , M voluntatis; sed

414쪽

L eessioniν ropria secundae Persona ; sed Verui hum est actus intelleeliis ; ergo Filius est actus intellectus , & procedit per intelleii ctrina . Spiritus etiam Sanctus Vocaturia amor , adeoque procedit per voluntatem . , Confirmatur , nam Sap. 7. & Ecclesiastici et q. Filius vocatur Sapientia, & dicitur ex ore altissimi prodijsse primogenita ante 'omnem creaturam; sed sapientia procediti, Per intellectum. & nomine oris in re spi- , ri uali significatur intellectima quo proce dit Verbum mentis; ergo de C. 7. Responet Durandus, haec dici non per proprictatem , sed per quadam anal giam . Quia enim a natura intelle hirti per primam productionem producitur cognitio , seu Verbum , per secundam prodi

citur Volitio , siue amor , ad quem con

, currit etiam cognitio , sme Verbum , Mi proportionaliter in Deo per primam pro-j. ducitonem producitur Filitis,& per se cui

, dam a Patre , & Filio producitur Spiritus

Sanctus , in eoque terminantur processi Oia es ad intra : ideo Filius per quamdam sappropriationem , & analogiam dicitur esse Verbum,S procedere per intellectum, Spiritus Sanctus dicitur esse amor, & prn cedere per volantatem , licet proprie uterque procedat immediate per naturam. S. Sed contra , nam sequeretur Filium Dei non esse proprie Verbum, quod repugnat communi doctrinae SS. Patrum. 9. Infertur primo secundam Personam esse imrginem producentis, tertiam nD susse imaginem produccntis . Ratio est ,

R quia

415쪽

386 De precessionibus divini' quia Verbum, siue intellectio pioducta est imago obiecti a quo procedit; amor autem non est imago obiecti , sed est quaedam

Vnio cum obiecto amato, ut magis explicabitur quaest. 96. in qua etiam afferetur ratio,

quare productio Verbi sit generatio , ac Verbum sit proprie Filius e productio Spiritus Sancti non sit generatio, ac Spiritus Sanctus non sit Filius .

1 O. Infertur secundo , quod licet Ver bum Diuinum repraesentet Omnia , quae Deus Pater intelliait, tamen non est imago Omnium re praetentatorum , sed solius Patris est imago, creaturarum non est imago, sed exemplar. Ratio est, quia quod ita repraesentat obiectam, Vt ab ipso , &ad ipsius imitationem procedat, est Imago talis obiecti: quod autem ita repraesentet obiectum , ut a tali obiecto non procedat, lsed potius obiectum procedat ab ipso, de ad imitationem ipsius, non est imago, sed exemplar talis obiecti ; sed Verbum Diuinum Ita repraesentat Patrem , Ut ab ipso ,& ad imitationem ipsius procedat, creatu

ras Vero ita repraesentat, Vt Creaturae pro

cedant a Verbo, & ad imitationem Ver

bi, Verbum vero non procedat a creatu ris, neque ad imitationem creaturarum ;ergo &c. a

II. Infertur tertio Verbum Diuinum esse Verbum solius Patris, ut dicentis; at esse Verbum non solius Patr1s , sed etiam Spiritus Sancti, & creaturarum, imo omnium intelligibilium, ut dictorum. Pro

batur et nam Verbum illius est ut dicentis,

416쪽

quaesis LXXXVII. 38 a quo dicitur , & producitur : at illius est ut dicti, quod per Verbum dicitur; sed

Verbum Ditimum ita dicitur , &producitur at solo Patre , Vt Pater per Verbum dicat non solum se ipsum , sed etiam Spiritum Sanctum , dcomma , quae intelligit;

ergo M. 12. Insertur quarto, Quare cum Verbum Grace dicatur λόγοs, quod non solum potuisset verti Verbum , sed etiam sermo, tamen latine vocetur potius Verbum, qu4 Sermo. Ratio est, quia sermo significat orationem compositam , Verbum autem significat aliquid simplex ; ergo quia Verbum Diuinum est simplicissimunt, Latini communius vocant illud nomine Verbi, quam

sermonis . Sapient1ae tamen a8. Vocatur

etiam Omnipotenssermo , ad significandum, quod est oratio perfecta, qua Deus omnia dicit, & per ipsum omnia tam sunt, iuxta illud Psalm. 1q8. Dixit, facta sunt.

I 3. Infertur quinto, quare secunda Persona vocetur Verbum , non autem co gitatio . Respondeo rationem esse, quia ut ex Augustino tib. I . de Trin. cap. I docet S. Thomas in cap. I. Ioannis Lecta prima, cogitatio significat conceptum

quemdam inquisitiuum, imperfectum, Senondum formatum; Verbum autem significat conceptum perfectum, & iam formatum per perfectam contemplationem veritatis ; sed intellecti is Diuinus non format conceptus imperfectos , R inquisitiuos , sed conceptum perfectissimum, & comprehensivum veritatis; ergo in Deo non da-R a tur

417쪽

388 De praessionibus diuinis tur cogitatio . sed Verbum . Ideo Augustinus lib. s. da Trinit. cap. Iq. dicite I taediaeitur Verbum Dei , ut cogitatio non dicaιaer , ne quid quasi volubile credatur in Deo. D1dium autem 1llud Anselmi: Dieere fiammo spiritui nihil aliud erit , apuam cultando intueri , improprium est,Vt notat S. Thomas Ioco citato .i . Ad r. distinguo maiorem : virtus producendi sibi simile conuenit rebus co P Oreis per naturam , non autem per intellectum , & voluntatem, concedo: rebus Omnino incorporeis, nego: concedo minorem; &nego consequentiam, ac retorqueo argumentum. Solae reS corporeae producunt sibi simile per naturam, non autemper intellectum , & voluntatem : Angeli , qui sunt omnino incorporei, nihil aliud tibi simile possunt producere, quam Verbum , siue intellectionem sui ipsius , licet nec Verbo, neque amori P sint communicare suam naturam substantialem , adeoque Angelus non potest producere Verbu, quod sit ipse Angelus , & amorem, qui similiter sit Angelus: sed Deus est omnino incorporeus; ergo non aliud sibi finit producit, quam Verbum , licet in hoc excedat Angelum, quod Verbo, sicut etiam amori communicat suam naturam si bstantialem, adeoque Deus producit Verbum , & amorem, qui sunt Deus , & unus Detis Cum producente , Ut cXplicabitur infra qua it. 93 .ro. Ad a. Argumentum petit, ut de

claretur: quo pacto , E quo actu inrelle:

418쪽

LXXXVIII. 339

Pus , 8c voluntatis, producatur Verbum , do Spiritns Sanctus , quod est ex proses sio explicandum quaest. sequenti.

QV AE S TIO LXXXVIII.

Utrum Verbum Diuinum producatur peractionem locutivam , vixitus Sanctus per actionem

pirativam l

x. TIdetur, quod non; primo quia ex

V Aristotele 9. metaph. text. I 6. haece st disserentia inter actiones transeuntes,& actiones immanentes, quod per actiones transeuntes producitur terminus distinetus, per actiones immanentes non producitur terminus distinctus e c. g. per actionem calefactivam, quae est transiens , producitur calor , per actionem Videndi, quae, est immanens, non producitur terminus cistinctus a visione; sed actio loqiu ndi, de spirandi in Deo sunt actiones immanentes; ergo Verbu, & Spiritus Sancius non essent termini distincti a talibus actionibus: quod est absurdum,& contra omnes I heologos, ut infia explicabitur. a. Secundo ex eodem Aristotele I. Ethic. cap. I. quando per actionem produciatur terminus distinctus , talis terminus est finis actionis , & est nobilior actione : e. g. quia per aedificationem producitur domus, ipsa domus est finis aedificationis, estque

nobilior actione aedificatiua ; sed absiti

419쪽

yoo De Deutione , s spiratisne dum es qliod in Deo detur aliquid nobis tins actionibus intelligendi, dc amanti dedigo .

Respondeo , quod sicut prodiurio

caloris Vocatur calefactio, productio si goris vocatum frigefactis sic productio Verbi intellectualis vocatur dictio , seu

Iocutio intellectualis; sed Verbum Diuisnum , ut quastione superiori ostensu α, est contra Durandum, est proprie Verbum intellectuale; ergo productio Verbi Diuini est proprie dictio, seu loquutio in te, lectualis , ideoque Verbum producitur ,

dicendo, ut contra Durandum docent omnes Theologi . Productio amoris, seu Spiritus Sancth caret nomine proprio usitato apud scriptores profanos, & a Patribus , Theologia vocata est spiratio. Ratio est, quia qui spirat, emittit a se flatum , & spis

Titum cum quodam motu , & impetu; sed amor importat quemdam motum ,, quemdam impetum, & quandam inclinationem in obiectum ergo congrue amor a Deo productus dictus est spiritus , productio autem amoris vocata est spiratio : ideoque Christus Ioan. zo. Insulsauit, ac di xur a sipite Spiritum Sanctum, ad significandiim , quod Spiritus Sanctus proced1t per actio nem spirativam Proportionaliter ad segnificaudum, quod Verbum procedit peractionem locutivam, Sapientia genita, quae ethipsu in Verbum:, Ecclesiastici 26. de se ipsa dicit:. Ego ex. ore altismi prolui , nomine oris significans intellectum Patris,

a quciab aeterno prodit Verbum

420쪽

q. Ad I. Differentia intor actione transeuntes , & immanentes est , quod

Per omnes transeuntes producitur terminus d1stinctus , at non per omnes imma nenteS. Caeterum non repugnat, Vt per alim' quam actionem immanentem producatur

terminus distinctus. Patetmam in sententia satis recepta actus vitales videndi,audiedi, intelligedinc sunt qualitates absolutae,quae Prodit cutur per actioncsmodales distinctas: tales autem actiones modales sunt immanentes, siquidem nihil producunt extri agens, & tamen per illas producuntur termini distincti . Licet igitur hoc , quod

est: In testigere,exprimendo imaginem obse- intellect. , amare, producendo in ιinationem in obiectes m amatum sint actioneS.

immanentes tamen per ipsas possunt produci Verbum & Spiritus Sanctus distincti ab actionibus dicendi, de spiramli.

s. Ad a. distinguo maiorem : cum peractionem ex indigentia producitur terminus distinctus , talis terminus est finis actionis, & est nobilior actione, concedor

cum producitur ex abundantia, nego: distinguo eodem pacto minorem , 8c nego consequentiam .. Quando per actione in is

producitur terminus distinctus. , non ad hoc , Ut agens, & actio perficiatur, sed pure ad hoc , ut agens per actionem communicet termino producto totam Perfectionem, quam habet, terminus non est nobilior actione , sed est aeque nobiliS,ac actio,. i cum eamdem nobilitatem,& Perfectione ,

SEARCH

MENU NAVIGATION