Quaestionum theologicarum de Deo trino, et vno libri duo auctore Syluestro Mauro Soc. Iesu, in Collegio Romano eiusdem Societatis Sacrae Theologia professore. Liber primus secundus ..

발행: 1676년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

siluat physice hominem, nisi corpus organicum, eo ipso, quod anin ne addatur Phy-fice per unionem corytis organicum , exanima, & corpore constituitur homo, hoc est animal iationale I ergo quia essentiae divinae nihil deest ad hoc , ut sit Verbum , nisi processio intellectualis ab intelligente , eo ipso, quod essentiae additur peridentitatem realem talis proce sito,ex essentia diurna, & ex tali processione constituitur Verbum. Porro sicut anima rationalis secundum se praecise non est homo , corpus secundam se praecise non est homo,

totum autem constitutum ex anima,& co

pore est homo ; sic essentia diuina secunduse praecise non est formaliter Verbuni νς processio intellectualis secundum se praeci se :non est Verbum I constitutum autem metaphysice ex essentia , & lprocellione intellectitati realiter identificatis, est Ver bum, quia per essentiam est actus intellectionis, per processionem intellectualam procedit intellectualiter ab intelligente . Proportionaliter quia essentiae diuinae,quae est acius amoris, nihil decit ad hoc, ut sit Spiritus Sanctus, hoc est amor produmetus, nisi processio pastua , qua phy scuprocedat ab amante per modum inclina t1onis , & Vnionis cum obiecto amato , addita tali processione, constitutum eX es

sentia, & ex tali processione passiua est Spiritus Sanctus , 1eu amor procedens per

modum inclinationis , & unionis cum sobiecto amazo; si quidem per essentiam est

actus amoris: Per pio cellionem est procedens

452쪽

cedens ab amante per modum inclinatio-riis . Similiter quia essentiae diuinae, quae per se ipsam eli intelligens , ad hoc ut sit intelligens dicens, & producens Verbum, nihil deest , nisi dicito activa, qua verbum

intellectualiter dicat, producat, & eX Prinaat,constitutum ex essentia , 3c tali dictione activa , eis intelligens producens verbum , hoc est Pater aeternus . Quia essentiae diuinae, quae per se ipsam est amas, nihil deest ad hoc , ut sit amans producens amorem, nisi spiratio, seu productio acti .hIa amoris per modum inclinationis, addita hac productione activa, totum constitutum ex essentia , & tali productione activa, estist rator. 17. Infertur quarto, quo pacto tres Personae diuinae conueniant , ac differant inter se. Comieniunt in essentia, &in omnibus praedicatis absolutis , quae nimiarum non .includunt reales origines , seu Processiones, ac relationes producentis , & producti: qualia sunt, esse Deum , esse actum intelligendi, & amandi,esse omnipotentem , immensum &c. Differunt, seu distinguuntiir per origines, processiones, ac relationes oppositas . Prima enim Persona

differt ab aliis per hoc , quod est Deus ingenitus , ac dicens, & generans Verbum a secunda Persona est Deus genitus, dictus,& expressus per processionem intellectualem I tertia Persona est Deus spiratuS, hoc est procedens processione per modum in clinationis , & amoris. Prima ergo Persona supra essentiam addit originem , de

453쪽

relationem dicentis ad dicium e secunda addit originem , & relationem passu ar sdicti ad dicentem: tertia addit originem , & relationem passum spirati ad sphantem, ut magis explicabitur infra sito loco 38. Intertur quinto, quo pacto Ver-hum Diuiniim conueniat , ae differat hVerbo creato. Dicendum , quod conuenit in eo , quod tum Verbum creatum ν,

tum Diuinum est actus intelligendi physice

procedens ab intelligente, processione- , iqua dicitur, exurimitur , &assimilatur intentionaliter obiecto intellecto. Differunt primo, quod Verbum creatum ita est actus intelligendi, ut non sit acius amandi: verbum Diuinum est: essentialiter simul actus intelligendi, & amandi, cum includat essentiam Diuinam, quae simil est intellectio, R amor. inster ut secundo, quod intelligens creatum per Verbum a se productum constituitur se aliter intelligens, Deus Patex Per Verbum no constituitur formaliter intelligens,sed dicens,& exprimens obiecta, quod supponitur intelligere,ut explicatum Disserunt tertio, quod Verba. Creatum procedit, & producitur secundum somnia , quae includit, utiam secundum estentiam et Verbum Diuinum procedit,de producitur non secundum essentiam , quavest improducta , sed sesum secundum r lationem, per quam ut virtualiter additam τssentiae constituitur vltimo Verbum. Dis

yerunt quarto , quod Verbum creatum ason est per se subiistens, que consubstat

vile produceati , sto est accidens illi in

454쪽

aassio XCII. 62 shaerens : Verbum autem Diuinum est per se subsistens , & consubitantiale producen ei , ut dicetur quaest. 93. Vbi etiam assere tur aliae disserentiae.. I9. Dices primo : si Verbum non is produceretur secundum omnia , aliae includit, non totum Verbum producere

tur .

ao. Respondeo nego sequelam. Vt enim totum producatur , non requiritur, Ut producantur omnia, quae includit, sed siuificit , vi producatur id , qtio Vltimo constituitur. E. g. cum homo generat hominem, totus homo, qui constituitur ex anima ,& materia simul unitis, generatur & tamen neque materia Prima generatur,cuin is si ingenerabilis, neque anima rationalis generatur , cum producatur a solo Deo per creationem.

21. Dices secundo: v res procedat , debet procedere aliquid contradistinctum, ab ipsa processiona ; sed in Verbo Diuino nihil procedit, vel producitur contradistinctum ab ipsa processione passura Vere hi ; ergo . Probatur minor: nam in Verbo nihil datur virtualiter contradisit hietium ab ipsa processione passiua, nisi diuina essentia, sed essentia diuina non procedit ; ergo

eta. Respondeo negando maiorem. Iucxta sententiam fatis receptam actus vitales procedunt a potentia vitali se ipsis sine actione , siue processione distinctis , ae proinde ad processionem rei non requiri

tur , ut procedat aliquid distinctuna ab im

455쪽

η,6 uid sit Verbum o processione; ergo non est mirum , quod Verbum procedat, licet in Verbo non detur aliquid distinctiim ab ipsa processione , quod procedat. Quaeres , utrum Verbum Diuinum possit , ac debeat explicari per analogiam ad Verbum , non quo intelligens dicit sibi ipsi ea , quae intelligit, sed quo alloquitur alterum , illique manifestat simul suam intellectionem , de rem intelle Oam a q. Respondeo duplex dari Verbum Primum est Verbum eXternus di sensibile ore prolatum, quo nos homi nes pro statu huius vitae utimur tanqua in signo ad manifestandum alijs nostros con ceptus, & res conceptas. Secundum est Verbum internum, & intelligibile, quo Angeli iuxta plurium Theologorum sententiam utuntur ad manifestandos tuos co-ceptus. Angeli nimirum iuxta hanc opianionem ad manifestandos suos conceptus

alteri Angeso, producunt in se ipsis quosdam actus intellectus , qui non stat serma litet intellectio, sed sunt signa immediata intellectionis ,& consequenter rei intelle etae. In hoc autem Verbo intelligibili mente expresse , Angelus, ad quem dirigitnx , tanquam in signo, & imagine cognoscitiatellectionem , & rem intellectam, cuius est signum . Licet ergo communiter Theo logi Verbum Diuinum explicent per analogiam ad Verbum creatum, quo intelligens loquitur sibi ipsi, tamen aliqui cen

ricat id explicandinu per analogiam. ad

456쪽

su fio XCII. Φx Verbum intelligibile, quo umis Angelus

alloquitur alterum , ac dicunt, Patrem intelligentem se ipsum mentaliter producere Verbum intelligibile , quo alloquitur Filium , quod Verbum non consistat se mali ter in intellectione , sed in signo, seu imagine intellectionis,producto, ut in hoc signo cognoscatur a Filio intellectio paterna, & quidquid Pater intelligit. Addunt proprietatem personalem Fidij perseipsam praecise , prout distinguitur virtualiter ab essentia diuina, & ab intellectione

essentiali , habere adaequale rationem

Verbi, seu signa, & imaginis intelligibilis, in qua potest intelligi intellectio paterna ς & huic sententiae , licet sit contra opinionem communiorem, fauere Henri-Cum a. parte summae art. 39, quaest. 3. Aureolum in I. dist. 27. art. 3. diib. q. S. Bon uenturam eadem dist. 27. Par. a. ar. I. q. a.& alios. 2 . Contra hanc sententiam dicendum primo : Verbum Diuinum non assimilatur Verbo ab alterum in hoc, quod non sit formali ter intellectio, sed sit signum intelligibile,& imago paternae intellectionis, mentaliter eXpruda ad hoc, ut in ea cognoscatur paterna intellectio, & quaecunquet tali intellectione intelliεuntur. 25. Probatur 'rimo a nam eatenus in telligens alloquitur alterum persensibile , vel intelligibile distinetum a sua

intellecitione , quatenus sua intelleetio non immediate illi alteri innotescit,ac proinde

debet innotescere pex signum distinctum ι

457쪽

ς ὁ id sit Verbum . sed Diuina intellectio identificata um diuina essentia per se ipsam immediate innotescit non solum Patri, sed etiam Filio, &Spiritui Sancto ; ergo. Probatur minor: nam diuina essentia est adaequata ratio , ut cognoscatur a se ipsa, & ab omnibus Pe sonis, & e1l adaquatum obiectum sermale, quod per se ipsum cognoscitur ab omnibus Personis diuinas, ut dictum est q.qz

27. Probatur secundo: nam de ratiosae Verbi, seu locutionis ad alterum per modum signi est, ut possit per se ipsum ,

ut obiectum sermale innotescere alteri, &sic possit ducere in cognitionem eiu cuiuSest signum, tanquam obiecti materialis ,' sed sola essentia diuina omnibus Personis innotescit per se ipsam, tanquam obieetiam fui male, ac omnis proprietas Persen alis proiit distincta virtualiter ab essentia est obiectum pure materiale innotescens peressentiam ergo nulla proprietas Personalis, ac proinde nec proprietas Personalis L cundae Personae potest habere rationem sVerbi, seu locutionis ad alterum per modum signi, ut docet opinio relata . Probatur minor: nam Vt dictiun est quaest. 42. . um.)2Φ. de ratione obiecti formalis est, vesit ratio, a qua est cognitio : sed diuina essentia ,s cum adaequale sit a se ipsa , &non sit ab ulla sua proprietate personali,est prima , & adaquata ratio , a qua est diuina cognitio , & intellectio , quae omnia identificatur cum diuina essentia; & sicut

458쪽

personali , sic diuina cognitio non est ab ulla proprietate personali; ergo nulla proprietas personalis potest esse obiectum formale per se ipsum innotescens ulli Personae, ted solum potest esse obiectum pure

materiale innotescens per essentiam , tan

quam per obiectum formale . Confirmatur : nam de ratione obiecti formalis est . ut ab eo sit cognitio; ergo si proprietas personalis esset obietium formale diuinae - cognitionis, diuina cognitio esset a proprietate personali ; sed diuina cognitio adaequale identificatur cum diuina clientia; ergo diuina essentia esset a proprietate per sonali e quod est contra rationem diuinae essentiae, quae debet esse adaequa te a se ν ,& non ab alio , etiam virtualiter distincto .

28. Dicendum secundo e Verbum Di

uinum assimilatur tum Verbo creato ad

se ipsum , tum Verbo creato ad alterum , & habet persectionein utriusque , seclusis imperfectionibus . Probatur : nam Uerbum creatum ad se ipsum habet hanciperfectionem , ut ita procedat ab intelli- sente , ut realiter sit ipsa intellectio , qua

intelligens intelligit; sed etiam Verbum Diuinum ita procedit ab intelligente , vesit realiter ipsa essentia, & ipsa intellectio essentialis, qua Pater intelligit ; ergo Verbum Diuinum habet hanc persectiono Verbi creati ad se ipsum, seclusa tamen a imperfectione verbi creati ad se ipsum is, qtiae imperfectio consistit in hoc, ut Ver

459쪽

producentis, hoc est ad hoc, ut per ipsum Verbum, producens formaliter intelli- .gat; cum Verbum Diuiniim habeat perse-etionem oppositam, ac producatur non ex indigentia, sed ex abundantia, Vt explicatum est quaest. 9o. num. 13. Rursus Verbum creatum ad alterum habet hanc perfectionem, Ut producatur non ex indigentiara , ut nimirum per ipsum producens constituatur intelligens, sed ex abundantia sui constituatui intelligens alter a loquente ,& producente Verbum; sed Verbum Diuinum procedit non ex indigentia Viper ipsum Pater intelligat, sed ex abundantia, ut intellectio paterna communicetur Filio, qui est alter a Patre; ergo Verbum Diuinum habet hanc per fessionem Verbi.

creati ad alterum, seclusa tamen imperiam ctione Verbi creati ad alterum , quae consistit in hoc,ut Verbum creatum ad altem 'non sit realiter intellectio, qua loquens

intelligit r Verbum autem Diuinum est realiter essentia diuina, & ipsa formalis intellectio, qua Pater intelligit . Quia Verbum Diuinum habet perfectionem Verbi creati ad se ipsum , ideo ut docet

Ruir Tomo de Trinit. disput. do. stet. 4.num. I. Pater per Verbum loquitur ad seipsum, idque probat testimonijs Augustini, Gregorij, Anselmi, & Riccardi, relatis stet. I. ein scem disput. 6Ο. num. 8. M sequentibus. Quia idem Verbum Diuinum habet persectionem Verbi creati ad alterum , ideo Scripturae, & Patres ab eodem

relati , dicunt Patrem per Verbum loqui

sciam

460쪽

aeuanio XC II. o,ietiam ad Filium . & Spiritum Sanctitii , Nam Ioan. Ia. Christiis de se ipso dicit rScut dixit mihi Pater , sic loquor : Ioan. 7.

Sieut docuit me Pater , hac loquor : Ioan . Ubis Omnia, qua audiui is mire meo , nata feci vobis : Psalmo secundo : Dominus dixit ad me : Filιus meus es tu , ego hodie genui te rIoan. 3. uod audivit, ct vidit,hoe te nisi-eatur . Ideo Cyrillus lib*.Thesaur. cap. I. dicit: Loquitur Pater ineffabiliter ad Filia σς. Quod Pater per Verbum loquatur Filio, & Spiritui Sancto, explicatur. Nam qui producendo Verbum, communicat aliis cui scientiam i, loquitur illi ; sed Pater producendo Verbum, communicat ipsi Verbo totam suam scientiam, & per Ver-hum productum communicat totam sual sscientiam etiam Spiritui Sancto ; ergo Pa- ter per Verbum loquitur Filio, & Spiritui Sancto. 'Et quia Pater Filio loquitur, sua per Verbum non distinctum ab ipso Filio audiente , Spiritui Sancto loquitur per Verbum distinctum ab audiente; ideo Ricardus de Sancto Victore lib. s. de Trinit.

a iactore Paιre βιος nam Iotui Pater dieit ; -- ιυι spiritus Sanctus audit, quia nimirum solus Spiritus Sanctus audit, hoc est accis pit scientiam per Verbum a se distinctum , cum Filius non audiat, neque accipiat scientiam per Verbum a se distinctum is et licet negari non possit , quod etiam Filiusaadiat, cum de se ipso dicat Ioan . Is . Omnia , qua auatui a patre meo , nota feci vo-

SEARCH

MENU NAVIGATION