Quaestionum theologicarum de Deo trino, et vno libri duo auctore Syluestro Mauro Soc. Iesu, in Collegio Romano eiusdem Societatis Sacrae Theologia professore. Liber primus secundus ..

발행: 1676년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

47a De generatior, uespiratἐane plicabitur inferius , sed esse spiratorem

non est praedicatum essentiale,sed notionale , cum non sit commune omnibus Perso'nis p ergo &e. At Spiritus Sanctus a Patre, & Filio accipit 1 ola essentialia, nullum autem notionale Patris , & Filij , quod nimirum non sit omnibus tribus Personis

commune .

7 Tertio Verbum ex proprietate personali Verbi est solum actus intellemis, &est in linea intelleetuali ; Spiritus Sanctus

ex sua proprietate personali est solu actus voluntatis, &est in linea voluntatis. Ratio est, qu11 Verbum, & dictio passiua sunt actus intellectus , & sunt in linea intellectitati: inclinatio autem producentis in obiectum amatum, di spiratio passiua sunt actus voluntatis, dciunt in Iinoa vo

8. Dixi Verbum ex sua proprietate personali esse solum in linea intellectuali , de esse selum actum intellectuS, quia ex essentia est simul actus intellectus , & volui ratis , & est in utraque linea ; siquidem essentia divina est simul intellectio, I& v litto , ut ostensum est quaest 62. Ex eadem . ratione Spiritus Sanctus exessentia est simulaetus intellectus, & voluntatis , &est in utraque linea. Proportionaliter Pater in proprietate personali Patris est solum in linea intellectuali , & constituitur intelleolus notionalis activus p ex notione spirationis Pater , & Filius sunt in linea voluntatis, & constituuntur voluntas, seu volitio notionalis activa . Ratio est, qua ν

502쪽

dicere spectat ad lineam intellectus, spirare spectat ad lineam voluntatis; sed Pater per Paternitatem est dicens; Pater, & Filius per spirationem activam sunt spirantes; ergo &c. Omnes igitur tres Personae per ese sentia sunt in utraque linea, intellectus,&voluntatis; Pater, & Filius per proprietates personales dicentis, & dicti sunt in si la linea intellectuali, per notionem com munem spiratoris sunt in linea voluntatis a Spiritus Sanctus per proprietatem perso natem spirati est in sola linea voluntatiS . Hinc patet , in quo sensu Verbum producatur per intellectum , Spiritus Sanctus Per Voluntatem. Dicendum, quod Verbum Producitur per intellectum, quia producitur per principium , quod licet per essentiam sit simul in l1nea intellectus, & voluntatis tameta constituitur principiu- Verbi per notionem dicentis , quae est in linea solius intellectus. At Spiritus Sanctus producitur per voluntatem, quia produci tur a principio , quod constituitur principium Spiritus Sancti per notionem .irantis , quae est in linea solius voluntatis . Ex proportionali ratione licet Verbum per eseientiani sit simul intellectio,& amor, quia constituitur in ratione verbi per notionem

dicti, quae est in linea solius intellectus, est actus intellectus , non voluntatis: Spiritus Sanctus, quia constituitur Spiritus Sanctus liner notionem spuati , quae est in linea vo-untatis, est actus voluntatis, non intellectus. Rursus Verbum producitur intelligendo, non autem amando, quia producis

503쪽

De generarione, s spiraιionetur acitone, quae est in linea intellectus e Spiritus Sanctus paoducitur amando, quia producitur actione, quae est in linea volun

9. Cuarto Verbum est proprie imago, Spiritus Sanctus non est proprie imago . Ratio est, quia omnis actus intellectus, si ad eius imitationem aliquid producatur , est exemplar; si autem ipse producatur ad imitationem obiecti distincti , a quo Pro cedat , propriissime est imago talis obiecti; et conuerso actus voluntatis ex sua ratione non est imago; sed Verbum ex sua ratione est actus intellectus, & est in linea intellectuali, ac producitur ad imitationem Patris , a quo procedit; Spiritus Sanctus e1hactus voluntatis; ergo&c. Hinc est, ut Apostolus ad Colossi a. de Filio dicat raui et imago Dei inuisibilis: & ad Haeb. I. aeui cum inundον gloriae, Ur figura stib n-Φia eius, Graece MFpore eoae , hoc est Personae. Fisura autem rei est imago rei. At Spiritus Sanctus nullibi in scripturis vocatur imago .

Io. Dices primd: ad imaginem sufficit, ut siti similis alteri; sed Spiritus Sanctus est simillimus Eatri,& Filio; ergo est imago Patris, & Fiiij.

11. Respondeo negando maiorem. Vt enim ex S. Augustino lib. 83. quaest.73. &7q. docet S. Tnomas 1. Par. quaest. R. ar. I. ad imaginem non sufficit similitudo, seis requiritur origo . Ideo licet duo oua sint sit millima , tamen unum non est imago alte tricis quia non procedit ab illo .La. Di-

504쪽

nem sussicit, ut vinim procedat ab altero ,

tanquam simile illi: sed Spiritus Sanctiis Procedit a Patre , & Filio , tanquam illissimillimus ; ergo est imago Patris, ta Fi

13. Respondeo nego maiorem, ac dico ad imaginem non sufficere, ut procedat

ab altero tanquam si nile illi , sed requiri,

ut procedat per actionem assini latiuam , expressiuam , & imitatiuam illius . Patet. Nam cum quis reflexe cognoscit suum amorem, illumque amat, tam cognitio , tum amor amoris procedit ab amore, ta quam ab obiecto , & amor procedit ut similior amori, quam cognitio, & tamen cognitio amoris eli imago amoris , amor amoris non est imago amoris, non ex akIλ-

ratione,Nisi quia cognitio amoris procodie ab amore per actionem assimilativam, eX pressiuam, & imitatiuam amoris I amor amoris procedit per actionem non imitati uain, neque expressiuam , seu assimilati uam , sed unitivam; ergo licet tiam Vex bum tum Spiritus Sanctus procedant tan quam similes producenti, tamen quia Vcrbum procedit per actionem de linea intel lectus, ac proinde assimilativam, imita livam , & exprelsuam, Spiritus Sanctus procedit peractionem de linea voluntatiri ac proinde non imitatiuam, neque expres' sitam, Verbum procedit ut imago,SPu itus Sanctus non procedit ut imago.

quod producit, Producit per actionem assimis

505쪽

676 De generatimo, s spieatione ' lassinailativam: ideoque dicitur, quod omne agens agit ad assimilandum sibi situm effectum; sed Pater , & Filius producunt Spiritum Sanctum ipsis simillimum; ergo ars. Respondeo, distinguo maiorem avimne agenS naturale, concedo et omne

agens intentionale , nego. Agentia natu- rasa habent unum tantum modum agendi , nimirum per actionem assimilatium ideoque eo ipso , quod producunt si se , Producunt peractionem assimilativam, &imitatiuam. At agentia intentionalia habent duos modos agendi , cognoscitiuum nimirum , qui est per assimilationem , imitationem, & expressionem obiecti, & appetitiuum , qui est per inclinationem in obiectum; sed Deus ad intra agit intentionaliter per in tellectum,& v luntatem G ergo agit Per duas actiones , alteram de linea intellectus , quae est assimilatiua , & imitativa, & per hanc producit Verbum , qui est imago Patris; alteram de linea voluntatis, quae non est imitatiuaPsed inclinatiua , & per hanc producit Spiritum Sanctum, qui non est imago, sed inclinatio , & vnio Patris cum Filio. Ista

duae actiones differunt ex sto modo tendendi , earumque di tarentiam , quam ex- Perimur in nobis , applicamus actionibus diuinis ad intra, ac dicimus Deum habere duos modos agendi ad intra . I 6. Circa nomen imaginis aduertit S. Thomas I. par. quaest. 3 .art. s.&a. quod sumitur tripliciter . Primo sumi

506쪽

tur improprie , prout confunditur cum sexemplari; & in hoc sensu est nomen es.sentiale commune omnibus Personis Diuinis , quae ratione essentiae sunt exemplar , ad cuius imitationem factus est homo . Iulio e sensu loquitur S. Augustinus , Vel po tius Fulgentius lib. de fide ad Petrum scap. I. dicens : Vna est sanctae Trinitatis Dι uinitas , ct imago, ad quam factus est homo . Secundo potest sumi communiter, inquantum significat productum perfecte simile producenti ; & sic nomen Imaginis est notionale commune Filio , & Spiritui Sancto , non autem Patri . In hoc sensia Damascenus lib. I. de fide cap. IX. dicit rvi ritus Sanctus es imaeo Fιιν. Eodem pacto loquuntur plures alij Patres Graeci . Tertio potest sumi proprie , in quantum significat productum, quod ita est simile producenti , ut ex propria ratione proce dat tanquam expressivunt, & repra sentativum producentis ;& sic nomen imaginis est proprium Filij. In hoc sensu Patres Latini , & ex Graecis Athanasius dicunt somium Filium esse imaginem . In Epistola enim de Decretis Synodi Nicenae paulo ante medium dicit: Et quandoquidem uniares Deus , necesse quoque es υnam esse eiu e mag1nem. qua eis Filius . Idem docet alijs

locis .

17. Quinto Spiritus Sanctus est primum donum , Filius non est primum do

2. Ratio est, quia donum dicitur, quod ita est alicuius, ut possit alteri liberaliter dari o

507쪽

.Τ8 De teneratione , is spiratione dari, ita ut ab illo, cui datur , habeatur,&possideatur ; & quia omne, quod datur alteri liberaliter, datur ex amore, ideo amori Juo volumus alteri donare , est primm sonum; sed Spiritus Sanctus est Patris, &Fiiij per processionem, S ex sua proprietate personali est amor; Filius licet sit Patris pe r processionem , tamen ex sua proprietate personali non est amor, sed Verbum ; ergo Spiritus Sanctus est primum donum, Filius non est primum donum is . Licet igitur etiam Filius sit donum , & de

facto fuerit a Patre datus mundo, tamen o non fuit datus ut primum, sed ut secundum donum ; ideoque Ioan. 3. dicitur: Sie Deus dilexit mundum , ut Filium suum Vmgeni- iam daret, quia diligendo mundum , dedit amorem, seu Spiritum Sanctu m, ut primum donum,'ex amore dedit Filium,ut secundum donum. 18. Tria debent aduerti. Primum est,

quod quia donum debet esse dantis: dupliciter autem potest aliquid esse dantis: primo per identitatem secundo per procelsionem, donum in diurnis dicitur dupliciter: primo quod est dantis per identitate Α; secundo quod est dantis per processionem. Donum in quantum est dantis per identitatem , est nomen essentiale, & commune omnibus Personis ; siquidem quaelibet Persima, etiam Pater , in quantum est sui ipsius per identitatem, potest dare se ipsum . . Si donum sumatur in quantum est dantis per processionem, est nomen notio

nale commune, sed solum Filio, & Spiri

508쪽

XCVI. mi Sancto ; siquidem Filius, cum sit Patris

per processionem, potest donari a Patre ;& Spiritus Sanctiis donari potest a Patre , 'se Filio: at Pater cum nullius sit per processionem , donari non potest . Rursus in hoc secundo sensu Pater potest donare Filium , & Spiritum Sanctum, sed ipse donari non potest , ideoque potest esse donans , non potest esse donum : Filius potest. donari a Patre , & donare Spiritum Sametum, ac proinde & potest esse donum Patris , & potest esse donans Spiritum Sa ctum: Spiritus Sanctus potest donari a Patre , & Filio, sed non potest donare vllam Personam , ideoque potest esse donum , sed non potest esse donans. Secundo debet aduerti, quod Personae Diuinae possunt donari solis creaturis rationalibus in Ratio est, quia donum illi sth potest d nari, quod est capax eo fruendi, vel utendi, prout voluerit; sed solae creaturae rationales sunt capaces fruendi Personis disii in is, illas cognoscendo, & amando , dc Vtendo effectibus earum ; ergo &c. Tertio debet aduerti, quod Spiritus Sanctus discitur donum primum, non solum ex eo , quod actu donetur , sed etiam eX eo squod aptum est donari ut primum do

num . N

I9. Sexto Verbum propr* nascitur, eiusque processio est propria alluitas ideoque iuxta Symbolum Nicanum crediamus in Filium Dei Unigenitum, ct ex Patrena ιum ante omniafacula. At Spiritus Sanctuν non nastitur , eiusque pio cςssio non

509쪽

qgo Degeneratione, σίpiratione est natiuitas. Conclusio e 1h de fide . Vt

eius rationem afferam ex P. Antonio Perer. disput. 3. de Deo cap. I. num. 66 praemit tendum est ex Aristotele s .Metaph. cap. q.

quid sit nasti, & quid natiuitas. Nasci Ver-ha sunt Philosephi dicuntur , aecunque

neremenιum per aliud habent, tangendo , εχ connascendo, aut adnascendo ,IDuι embriones.

Ex Aristotele igitur duae conditiones requiruntur ad nasti. Prima , ut res oriatur ex principio, ut illi coniuncta; secunda vepropter hanc coniunctionem habeat ali. quod incrementum, ideoque explicando has conditiones, definiri potest natiuitas: Per quam at quid procedit ex suo principio ,

tanquam illi convictum,ita τι propter ipsam conjunctιοnem habear aliquod .ncrementum .

Patet inductione in omnibus, quae proprie idicuntur nasci. Herbae, & Plantae dicun- tur nasci ex terra, quia originem ducunt ex terra, ita ut maneant illi coniunctae per radices,& sic accipiant aliquod incrementum : ex proportionali ratione animali dicuntur nasci ex utero, & in utem matriae

Pili, Capilli, Naste dicuntur nasci in corpore animalis; sed Verbum ita procedit a

Patre, tanquam a principio,coniuncto peridentitatem naturae, & spirationis activae, ut Propter identitatem spirationis activae accipiat aliquod incrementum personale in sua natura, per quod natura Verbi Pr pagatur in Spiritum Sanctum: e conuerso Spiritus Sanctus ita procedit a Patre o MFilio, ut nullam sumat incrementum; siquidem prodiaeto Spiritu Sancto, natura diui

510쪽

diuina non communicatur alteri Permnae; ergo &c. Nec obstat, quod Verbum sumat incrementum personale in sensit quodam analogico. Nam omnia nomina is quantum dicuntur de Deo, &creaturis,di-Cuntur non omnino vniuoce, sed secundum quandam analogiam , per quam ab strahuntur ab omnibus imperfecitionibus , vi docet S. Thomas I. parte quaestione I 3.

art. s.

2 o. Debet aduerti, quod ad natiuitatem non rc quiritur , ut quod nascitur sumat actualiter aliquod incrcmentum , sed sufficit, ut sumat aptitii linaliter, seu debeat sumere , etiamsi per accidens non sumat , eo quod aliquid accidat praeter naturam . E. g. si fingamus plantam aliquam exsiccari , & mori statim , ac prodi jt ex terra, absque eo quod sumat ullum Incrementum , nihilominus proprie nascitur, quia debuit sumere incrementum, licet per accidens non sumpserit. 2I. Septimo Verbum ita nascitur , Ut eius natiuitas sit simul conceptio, & Pa tus , ideoque simul concipitur & paritur. Hinc est, ut Verbum, seu Sapientia genita Prouerb. 8. de se ipsa dicit: Nondum eram abis , si ego ιam concepta eram; & paulo

post: Ante omnes colles ego parturrebar .

Ratio est , quia ut colligitur ex S. Thom.

q. contra Gentes cap. II. Conceptio est natiuitas , per quam vivens cognoscitiuum ita procedit ab alio vivente cognoscitiuo , ut maneat illi coniunctum; partus est natiuitas, per quam vivens cognoscitiuum

X ita

SEARCH

MENU NAVIGATION