Quaestionum theologicarum de Deo trino, et vno libri duo auctore Syluestro Mauro Soc. Iesu, in Collegio Romano eiusdem Societatis Sacrae Theologia professore. Liber primus secundus ..

발행: 1676년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

ψ8a De isseratione, sis;ratione ita procedit ab alio vivente cognoscitiuo , ut accipiat ultimam distinctionem a generante, quam potest, ac debet habere, ut perfecte stibsistat in se ipso; sed Verbium Diumum per eandem natiuitatem ita pro cedit a Patre , ut maneat in Patre , & ut accipiat ultimam distinetionem a Patre o , quam potest, ac debet habere, ut perfecte subsistat; ergo simul concipitur, & paritur. In creatis nihil simul concipitur , & paritnr. Ratio est , quia uiuentia cognosci titia creata , ut perfecite subsistant in se ipsis , debent separari ab utero concipientium, ideoque tunc accipiunt ultimam distinctionem localem , quam possunt , ac debent habere , cum egrediuntur, &separantur ab utero ; sed non positini simul manere in concipiente,& separari a concipiente ad accipiendam ultimam distinetionem, quam possunt habere I ergo dcc.Spi-1itus Sanetus, quia non nascitur , ideo neque concipitur, neque paritur, siquidem tum conceptio, tum partus debet esse quaedam natiuitas . 22. Dices: concipere , de parere , est proprium matris , & non conuenit patri; ergo Scc.

z3. Respondeo, distinguo autecedens: Concipere, & parere per modum principii puro activi, nego: per a nodum principii passivi, & receptiui , concedo: & nego

consequentiam . De ratione matris est, Vt

non sit princip1um pure activum, sed passuum, de receptiuum; sed Deus generat , concipiis & parit Verbum ut principiui

pure

512쪽

pure activum, ac pure dando , & agendo , non autem patiendo , & recipiendo; ergo Nc. Videri potest S. Tho. . contra GetatesCap. II. in fine .aq. Debet aduerti , quod inferiora , quia concipiuntur , nascuntur, generantur, & pariuntur cum aliquo motu, & cum

aliqua successione, ideo dum concipiun-sur, adhuc non sunt perfecte concepta ν, Cum generantur, nascuntur, & pariuntur , non uini perfecte generata, nata, & parta;& rursus cum iam sunt perfecte concepta , genita , nata , & parta, desinunt concipi, generari, nasci, & pari. E conuerso quia Verbum Dei generatur sine ullo motu , SI sine ulla succeisone, ita ab acterno, & sem per concipitur, generatur, paritur, di nascitur, ut ab aeterno , &semper sit perfecte conceptum , generatum, natum, S: partum , & nunquam desinat generari, nasci , concipi ,& pari, siquidem generatur

generatibne aeterna , quae proinde nunquadesinit esse . Ideo ut S. Thomas aduertit q. Contra Gentes cap. II. Prouerb. 8. Sapientia genita cum de se dixisset : Ante omnes colles ego 'parturiebar , ne quis cogitaret , 'quod dum parturiebatur, non erat peris cie nata , & perfecte existens , addit r. sando praeparabat Calos,aderam ; & paulo pos et Cum eo eram euncta eomponent , quia cum parturiebatur, erat perfecte nata, &perfecte operans. Proportionali inter Spiritus . Sanctus semper spiratur, &semper est perfecte spiratus. Explicatur exemplo lucis existentis in Sole, quae quia X x pro

513쪽

producitur sine motu, & sine successione , semper Producitur , & semper est perfecte producta, & nunquam desinit produci; des Sol fuisset ab aeterno , & duraret in aeter num, lux ab aeterno fuisset producta , & in

aeternum produceretur 4

x S. Octauo Verbum est proprie Filius,& proprie genitus, Spiritus Sanctus neque eit Filius, neque genitus, ideoque in Symbolo Atanasij de Spiritu Sancto dicitur r iritus Sanctas d Patre , is, Filio , non Oritur , nec creasus, nec genitur, sed procedenr.

Conclusio est de fide . Nam Ioan . I. de νVerbo dicitur : Vnigenitus , Di erat . a su Miris , irae enarrauit; Ioann. q. Sis Deus dilexiι mandum , vι Filium sum in Vn lenitum daret; ideoque in Symbolo Apostolorum coufitemur nos credere: IK Iesum C Hum Filium Nar, hoc est Dei unicum,de in Symbolo Νicaeno confitemur nos credere In Iesum Christum Filiiam Dei umgenitum : si autem etiam Spiritus

Sanctus esset Filius, vel esset genitus,Chrissus non esset Filius Dei unicus , nec uni

genitus.

26. Plures Patres, & Scholasti i, quos

referunt Suarer lib. II. de Trinitate cap. s.& Vasquea disput. HS. cap. I. asserunt rationem , quare Verbum sit Filius, Spiritus Sanctus non sit Filius,ita excedere captum nostrum, ut neque sit quaerenda, sed Q-ium sit credenda. Verum quia ijdem Patres , di Scholas i , supposita fidu, conati sunt Uiquam rationem afferre huius mZBetrij. debemus etiam nos eorum velit

514쪽

pias Insistere. Plurimae rationes videri pose 1unt apud VasqueZ I. par. dr*-II 3. cap. q. s. de& apud Antonium Perer disp. 3. de Trinit. cap. I. Nos duas afferemus, quibus acquiescimus. Prinia ratio allata a S. Augustino Iab. s. de Trinita cae. Iq. est, quia Verbum procedit , & exit a Patre, ut natum ς Spiritus Sanctus non procedit ut natus, sed vedatus. Explicatur . Licet non onure, quod nascitur, sit FiliuS, siquidem vermes nascuntur ex nobis , & non mi nostri Filij, tamen de ratione Filii est, ut nascatin; sed Verbum nascitur, & habet alias conditiones requisitas a Filij, Spiritus Sanctus non nascitur , Ut ostensum est num. . ergo

x8. Dices generatio propria Mij Φ-

finitur a S. Thoma a. p. quaest.27. r. a. ori ea viventis d viuente, principio coniuncto, im'iIuudinem natura; sed processo Spiritus Sancta est talis; ergo.'s. Respondeo uno verbo , . quod IFo eo sumitur pro codem, ac natiuitaS . . sed processio Spiritus Sancti nota est natiuitassergo nec proprie est origo. So. Vt Proponam secundam rationem principalem , explicanda est definitio allata generationis , quae continet tre S particulas . Et quia prima. Oxgo -uentis G υδε uente , est iam explicata, debemus explicare duas alias. Per 1ecundam igitur par ticulam principio coniuncio, explicatur differentia generationis uiuentium a generatione non V iueutium. Viventia enim gene-Σ , Tanta

515쪽

86 Degeneratione, Sespira tionerant, principio coniuneto, hoc est ex ali quo suae suestiuauar, puta ex semine peractionem vitalem deciso . At non viventia generant ex principio non coniuncto , hoc est non ex aliquo suae substantiae, sed ex materia extranea , eo pacto, quo ignis generat ignem ex lignis , Vel ex alia materia extranea. Tum Filius, tum Spiritus Sanctus proculdubio procedunt principio Coniuncto , cum producantur non de Parmticula substantiae , sed de tota essentia , Scsubstantia producentis , per actionem V Ita Iem intellectus, & voluntatis iliis communicata . Per tertiam particulam in simiι - udisem natura , significatur , quod proce dens debet procedere per actionem assimilativam , seu imitativam , & expressiuam,& ita ut accipiat naturam Patris. Et quidem de ratione Filij naturalis non degeneri , neque monstrosi est, ut sit consubsta tialis Patri , & eiusdem cum Patre su stantiae, saltem specie r e. g. Filius equi non degener, neque monstrosus, elicon substantialis equo, & est verus equus : Mquia mulus ita ust Filius equi , Ut non sit equus , nec habeat naturam eiusdem spe .ciei infime cum equo generante, est Filius degener, & monstrosus; & cum genitum degenerat ita , ut habeat naturam Valde diisnulem generanti , amittit nomen Fialij, ideoque Vermes, qui nascuntur CX homine, Vel equo , quia sint valde dissimiles , non sunt Filij hominis , . aut e qui . His positis, secunda ratio, propteri quam

516쪽

non est Filius, est, quia ad Filium requi

ritur , ut sit vivens procedens a vivente , principio contutacto , in similitudineuias natum,hoc est per actionem assmilativam,& imitativam , per quam accipiat naturam specie saltem eamdem ; sed Verbum sest vivens procedens a Patre Vivent in sprincipio coniuncto, per actionem de linea intellectus , ac proinde assimilativam a , imitatiuum , & eXpreisuam, per quam ac cipit naturam , non solum specie , sed nil mero eamdem cum natura Patris G ergo

Verbum est proprijssime Filius,& proprii sesinae generatur : Spiritus Sanctus e conuerso non procedit per actionem asiimilaa tiuam, expressiuam , S: imitati uani , sed per actionem inclinatiuam ; ergo licet hambeat caeteras conditiones, non generatur, nec est Filius . . '

32. Dices primo: ad Filium requiritur, ut sit Patri similis in natura: 1ed Verbum non est Patri dimile in natura; nain sad si litudinem ita natura requiritur Iden litas specifica, & dillinctio nutrier Ica naturarum I natura autem Patris ,& Verba non distinguuntur numero; ergo&c.

33. Respondeo nego minorem. Vt duo sint similes in albedine e. g. requiritur , &suisicit , quod ita dis cinguantur, ut eOIum albedo sit una specie , vel numero : CX. gr. 11 Petrus, & Paulus sint albi per eamdem numero albedinem replicatam in utroque , sunt similas in albedine; ergo etiam ut duo

517쪽

q88 Do teneratione , sistratisne

singuantur , ut eorum natura sit una sp cie , vel numero : sed tres Personae diuinae ita distinguuntur , ut earum natura sit una numero ; ergo sunt similes in natura . Confirmatur, nam tres Personae Diuinae sunt aequales in Natura, Sapientia, Bonit. te &c. licet habeant eamdem numero naturam , Sapientiam , Bonitatem I ergo etiam sunt similes in natura, licet habeant

eamdem numero naturam.

2q. Dices secundo: in creatis eo ipso, quod procedens accipit a producete eamdem naturam, procedit in similitudinem naturae; ergo etiam in Deo: sed Spiritus Sanctus accipit eamdem numero naturam; ergo&C. 3s. Respondeo , concedo antecedens,N nego consequentiam. Disparitas est , quia in creatis non datur alia procellio su nantialis , quam mere naturalis; omnis autem processio mere naturalis est assimis latiua , ut dictum est .num. Is . At in Decidantur duae processiones substantiales intentionales, altera per intellectum, quae est animitativa, altera per Voluntatem , quae est pure inclinatiua, & non assimilatiua ;ergo non est mirum, quod Spiritus Sanctus Iicet per processionem accipiat naturam producentis, tamen quia procedit per voluntatem , non Procedat per processionem assimilativam, sed pure inclinatiuam,ideoque non sit Filius. 36. Hinc soluitur argumentum haer ricorum, qui ut referunt Athanasius Epi-

sula vi de Spiritu Sancto ad Serapionem,

518쪽

& Gregorius Nagian genus orat.3.de The lagia prope initium , impugnabant Diu nitatem Spiritus Sancti ab absurdo, & sit carguebant. Si Spiritus Sanctus esset Deus,pso cederet in similitudinein natura, adeo

que esset Filius ; vel ergo procederet a s Io Patre , & Pater haberet duos Filios , ac proinde Verbum, ac Spiritus Sane sese sent fratres et vel procederet a solo Filio , & sic esset Filius filij, ac nepos Patris; vaprocederet a Patre , di Filio,& cum non milet habere duos Patres , alter esset P ter , alteI Mater, quae sunt abiurda. Res pondetur unico vegbo Spiritum Sanctum ita procedere Ut Deum , ut non sit Filius , adeoque argumentum fundatur in falsa supposito .

37. Infertur primo secundam Perso, nam eo esse Filium, quo Verbum, iuxta illud Augustini lib. 7. de Trinit. cap. L. Eo

quippe Fili ur, quo Varoum , is eo Uembum', quo Hιiuι . Ratio est, quia secunda Pers naesi Verbum, in. quantum procedit per intellectum, ac proinde per aetionem asi milativam is sed eo ipse, quod procedit peractionem assimilativam , & vs consu bstat tialis Patri, est Filius naturalis Dei Patris; ergo &c. Spiritus Saneliis e coniterso eo ipso, quod non procedit ut Verbum , non

procedit per actionem. asinulatauam,adeo que non est Filius . . r38. Infertur secundo , quod sicunda Persena eo est Filius , quo imago . Nam in tantum est imago , inquantum procedit per actionem inutatiuam exemplaris sed

519쪽

ς9o De generat ione, σί ratione eo ipso , quod procedit per actionem imitatiuam e3emplaris , & ut consubit intialis exemplari , eli Filius; ergo &c. Et quidem plures Patres, quos refert Vasiquegdisp. GR. cap. 7. rationem, quare secunda Pei sena sit F1lius , tertia non sit Filius, desumpserunt ex eo , quod secunda Persona est imago Patris, tertia non est imago Patris . Athanasius in Epistola de Decretis Synodi Nicaenae, de Filio loquens dicite Si eum imaginem nomines , Filium hoc ipso esse iudicaueris. Quid enim sim ιle Deo , nisi sua ipsius progenies 3 NaZan ZienuS Orat. q. de Theol. Breuis, ct compendiosa, sat iisque

Paternae naturis declaratro ea Falius . Omne enim quod geritum est , genitorem suam tacita quadam voce desinit. Anselmus ita Mo- nologio Cap. 3 Sicut Verbuω mox vi consideraιur .fa prolem ese e. us , a quo procedit, euidentissime probat , promptam prueferendo Patris smaginem ς sic amor a perre se prolemnetur. Eamdem rationem attulit S. ThomasH contra genteS , cap. 11' dicens : Nox enim sic esse amaginem alicuius, υι ei dein

natura eum illo sit, in at quo inuemιur, qui Falias cici non pοι est . 39. Infertur tertio, quod Verbum Dei non stium est imago Patris , sed etiam est amago, qua non potest: e XCogitari perfecitor , & similior exemplari proportio naliter non solum est Filius , sed est Fillimi: Quo non poterr excogitari periectior, iamlubr Patii . Ratio est, qnia non potestvXcogitari imago perfacilior, re similior, Suani quae conmcnit cum exemplari in om-

- rubus,

520쪽

Xeri' -- 49 Inibus , eXceptis ijs , in quibus exemplar ,& imago debent relativo opponi; sed exemplar , & imago debent relative opponi in hoc , quod exemplar est, ad cuius imit tionem procedit imago , imago vero est , qua ' procedit ad imit tionem exemplaris ;ergo non potest excogitari imago perfectior , & exemplari similior , qtiam quae conuenit cum exemplari in omnibus, exceptis his; sed Verbum, & Pater conueniunt in omnibus , excepto hoc , quod Pater , est ad cuius imitationem Verbum procedit ,. Verbum est, quod procedit ad imitationem Patris I ergo &c. Rursus non spotest excogitari Filius similior Patri, qua qui conuenit cum Patre in omnibus, excepto hoc , quod cst esse Pqtrem , & esse F lium, in quibus Pater , & Filius ex sua ratione debent opponi; sed verbum , &Pater conueniunt in omnibus , excepto

sso. Infertur quarto coRtra Arrian S , quod ad hoc, ut secunda Persona sit Filius naturalis Dei , requiritur , ut sit verus Deus aequalis, & consubstantialis Patri. Primo enim de ratione Fili j naturalis non degeneris, neque monstros est,. quod. sit consubstantialis Patri& eiusden cum s Patre e tantiae, saltem specie e e. g. Filius equi non degener, neque monstrosus. eitcontubstantialis equo , &est verus equus; & quia mulus ita est Filius: equi, Vt non si equ's, est Filius degener, & monstro in

dis; sta ut constat ex Seripturis, Verbum

SEARCH

MENU NAVIGATION