Prælectiones philosophicæ, in octo libros physicorum, R.P. Thomæ Mlodzianowski, Poloni, Societatis Jesu. Insertæ sunt et quæstiones magis disputabiles, De coelo et mundo

발행: 1670년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Tractatus II.

compositi, ob solam terminationem Modalitatis in Materia V. g. receptae, sequitur sermam absque ulla sui mutatione, informare male riam , quod fieri non potest, cum in hoc consistat Incarnationis Mysterium , quod Verbum snc ulla mutatione , unitum sit natura: hu'

manae.

REsPONDEO. Formam tunc duplici ex capite mutandam: imprimis quia transit a non esse adesse. Secundo, quia cum et sentiab ter illa forma sit ordinata ad corpus, adeoque habet cise ordinatum ad corpus, etiam operari, debet lia bere aliquod ordinatum ad corpus. & quia hoc

operati exercere extra corpus non potest, neque cnim anima caetra corpus gustat, cumque

unione ad corpus acquirat, ut possit proxime exercere illas operationes, tanquam se pet fici-ctatus, ideo anima, illa modalitate recepta in materia, mutatur. Quia autem in unione hypostatica Verbum nec accipit esse, nec perscitur in ordine ad operationes, quae sint perfectiovcrbi, de ad quas ex natura sua essentialiter ordinetur, ideo nec mutatur. Sed de hoc in Materia de Incarnatione. OEjiCiT 7. idem. Partes acquirunt persectionem in constitutione totius, cum enim sint essentialiter imperfecta, uniuntur, ut in composito perficiantur id autem fieri nequit, nisi per receptionem alicujus perfectionis, qua separatae carebant: &haec esIe nequit, nisi peculiaris cuiuslibet ad aliam unio, omniS enim pCrfectio fit ex aliqua additione, mera autem terministio nihil addit, unde etiam visio perficit potentiam, non obsectum.

REsPONDETu R. Quod partes acquirant perfectionem in constitutionc totius, quod autem h0c fieri debeat per receptionem persecti onis, si intelligatur per subjectationem in se per fecitonis advenientis falsa est propositio . si lyper acquisitionem persectionis, supponat pro acquisitione perfectionis scu complementi. Concedo propositionem; potest autem aliquid, quia evasit tcrminus alicuius , habere

complementum suae perfectionis, ut si ordinetur eisentialiter, ad hoc, ut cVadat terminus, ted in praesenti non ex eo praecise perficitur anima, quia evadit terminus, sed quia evadendo terminus completur in ordine ad ponendas operationes aliquas, ad quas ctiam essentialiter ordina . tur. Et licet omnis perfectio sit ex additione, ncgo tamen quod haec additio debeat esse per receptionem, cum possit fieri ratione unionis ad se torm: natae, licet praecisa ratio termini, non faciat terminum perfici, ratio tamen termini intrinscci unionis, potest facere, ut terminus ille perficiatur, casu quo incompletio illius ellen tialis, qualis cst hic in ordine ad oporari aliquas actioneso tutic compleatur. Obscctum autem non est terminus intrinsecus actus.

Punctum Dissicultatis

Goe bac modalitas materialis.

Dice Nou M. Hanc modalitatem esse mate

rialem.

PROBATuR. Quia cum in generatione hominis neque materia neque forma a generante producatur, si nihil obsit, ostendendus est proximus de intimus influxus in compositum, quod dicitur generari ; intimior autem ostcndetur hic influxu si ponatur haec modalitas materia lis: nam tribui poterit tanquam effectias generanti, quo effectu posito, inini pedibilitet citam a l eo, sit compositum, generari autem non posset, si esset spiritualis. Consequentcr Hac modalitas recipitur in materia, quod PROBATu R I. Quia nullum est fundamentum, quod in resipi rituali, qualis est anima hominis, recipiatur aliquid materiale, ut autem uniformius procedatur etiam in aliis compositis, cur non recipietur in sola materia 3

PROBATuR L. Quia si nihil obsit, debemes

quam proportionatistimum formis subjectum tribuere, enti autem materiali subjectum pro portionatum, est materia. PROBATuR 3. si modus materialis reciperetur in spirituali subjecto,debcret recipi sccun dum modum est endi animae, nam quidquid re cipitur, per modum recipientis rccipitur; jam autem modus existendi animae rationalis est, ut sit tota in toto, S tota in qualibet parte, quod

connaturaliter competere non potest Cnti ma teriali.

OBjICITun i. Forma est indifferens ad uniri: Ergo indiget aliquo recepto, ut fiat

unita.

R E SPONDETuR. Negando consequentiam, sussi it enim extrinsecum determinativum. OBJICITHR 2. Ideb verbum non perficitur unione, quia non recipit unionem vel illammodalitatem determinati vam. Ergo illa recipi in utroque extremo dcbet, si utrumque per-fiei debet. REsPONDET uR. Ad tribuendum effectum sorinalem, sufficit, in extremo secum unito aliquid recipiatur, nam albedo non recipitur informa parictis, S tamcn parieti, tribuit suum essectum formalem. Non ideo autem Verbum non perficitur, quia non rccipit unionem, sed quia pra continet omnem possibilem perte ionem, quam si non praecontincret, participaret

ab humanitate, quantumvis non reciperes iiDionem. Rursus non ideo verbunon perficitur illa Modali.

232쪽

Disputatio VIII.

Modalitate, quia illam non recipit, sed quia vi

illius, ad se terminatae, nec in esse, nec in operari perficitur. OBJICI Tu R 3. Si unio reciperetur in sola materia, deberet intrinsece terminari ad formam, hoc autem quod est intrinsece terminari est inexplicabile. R Espo NDETu R. Quid sit terminus intrinsecus variant in explicatione auctores , cxplicationem adlatam ab Arriag. impugnavit Oviedo, contule illum. Explicat postea Ovied. terminum intrinsecum, dicitque esse id quod pertinet ad constitutionem unius per se, per unum autem per se intelligit quodcunque totum 1, prout distinctum a toto morali, & toto per aggregationem. Cui explicationi addenda aliqua limitatio, certe cnim ipsa materia sublectans modalitatem perimet ad compositum, nequc tamen est terminus intrinsecus respcctu illius modalitatis, sed subjectum: hinc commodius dicetur terminum intrinsecuin esse id,

ad quod est habitudo alligativa Physice, illudque requiritur tanquam extremum constituens unum per se. Secundum term mos in materia dc Incarnationc usurpatos, terminus intrinsecus est . id, quod habet rationem cohibentis, limitantis, & Ad quod, ita tamen ut habe.it rationem alligati Physice, de quo ibi fusus. INsTAT quidam. Omne intrinsecum perfectionis, nisi quid obstet subjeestatur in suo perfectibili, ut constat in ductione, sed unio perficitia trumque, ergo in utroque sublectatur. REsPONDET u R. Quod obsit: quia commodius est pol cre unionem hanc materia- Iem, adcoque talem quae non sit apta recipi in spirituali sub lecto univcrsaliterque id quod requirit aliud tanquam terminum intrinsecum, non est necesse in eodem recipi, taliter autem umo spiritualis vel modalis respicit folinam.

De Composito quod datur.

IN hac Quaestione agetur contra Scotistas, quia docent distingui realiter compositum a partibias componentibus, quod quidem exicndi potest etiam ad composta possibilia , quia tamen Circa compolitum, quod datur, nihil aliud speciale tractandum occurrit, res sub hoc titulo ex Pedietur. Circa quod PR AEMITTO i. Non esse dissictiliatem in hori An compositum distinguatur saltem realiter in-

ad equale a suis partibus, certum enim est distingui; nam cum includat tam materiam,

qtiam formam, quam unionem, de qua loque muralias, tanquam dedistincta, sub nomine

ejus, nonnisi modalitatem determinativam ii telligendo, ut ita sccundum communes Phrasos planius disceptetur hinc a materia v. g. distinguitur realiter inada quare compositum, pro .pter formam & modalitatem, quae compositum includit, & non sunt idem realiter cum materia. PRAEMITTO 2. Tam partem a composicompositum a parte, distingui realiter , sed ita ut modus distinctionis habeat se aliter, nam compositum a parte distingimur realiter in adaequate, addendo aliquid positivum, quod comparatum ad compartem est ab illa realiter adaequa tu distinctum, certὸ enim forma inclusa in composito, a materia itidem inclusa, distinguitur rea. liter adaequatE. Pars autem a toto distinguitur quidem etiam realiter inadaequate, sed impot-tando non nisi aliquid negativum, scilicet negationem idem itatis cum alia comparte, quam dicit totum. Dicitur autem ista distinctio a composito, rcal: sin adaequata,quia compositum dicit V. g. materiam, quae a scipsa non est distin .sti realiter, hinc mat cria a composita, non dicit distinctionem realem adaequatam, quia non dicit distines tibiicin a seipsa, & tamen illa ipsa includitur in compotizo.

nem: Antotum praeleri Daleriam S formam de

unionem dic at esse t 'tius, distinctum aliter, ab illis tribus simul & collective sumptis , dc aliam hanc an in toto, praeter materiam formam& unionem, sit adhuc aliquod aliud esse sit bstantiale, non quidem quod sit per modum totius, includentis illa, S tamen distincti ab illis, sed per modum substantialis, cile totius ingredientis; priorem partem docent Scotime, posteriorem nostcr Vasq. de incarnationed. 19. n. 28. quia a forma, docet tilbui materiae, esse quoddam iii bstantiale. PRAEMITTO A. Partes in ordine ad torum multipliciter comparari posse, vel unitas, vel non unitas. Rursus s comparentur unitae, comparari possunt vel unitae distributive acceptae, ad cum modum quo possum accipere Apostolosia. Omncs, sed fgillatam, vel unitae collective acceptae, & in hoc posteriori sensu, quaeritur, an distinguatur totum substantiale, a partibus, illa rumque unione, collective sumptis. PRAEMiTTo s. Quod advertit Oviedo al udes quaerere: an a materia, forma & uniones mul)sumptis distinguatur compositum, o ali. an distinguatur a partibus simul sumptis unitis, dicitque compositum dit ingui rea liter inadaequa te a partibus simul sumptis, de unitis, non est tamen distinctiim a materia sorma.& unione simul sumptis. Rationem assignat, quia paries simul sumptae & unitae non dicunc

233쪽

ala Tractatus II

unionem in recto sed in obliquo , scut lignum album, dicit albedinem nonnisi in obliquo, Nita non identificantur partes etiam inadaequa te cum unione, cum qua identiscatur totum riadeoque totum dicit aliquid, quod non dicunt partes unitae simul sumptae, ratione cuius distingui poterit a partibus unitis , simul sumptis. Caeterum haec adversio illius non convincit, vel enim procedit de distinctione petibili ex modo alio significandi , quod scilicet semel in recto, semel in obliquo impolietur unio, vel modalitas, & haec distinctio petibilis ex modo alio significandi; concedi potest, sed eam sub quacunque nrasi debet concedere O vied. in toto Comparato ad partesdc unionem , eandem distinctionem,quia semper totum importat alium modum significandi ue nam totum collectim significat, partes autem & unio, sigillatim significant. Unde etiam in Theologia dicitur, non tenere baptismum in Nomine Trinitatis, quia non eodem modo significat Personas,ac cum dico in No mine Patris, &c. Si autem sit res dedistinctione petibili ex ipsomet objecto,illa nulla eli, quia nulla est distinctio in re, inter idem in recto, & idem in obliquo significatum,& ita vitium & panis non distinguuntur a vino eodem,

Cum pane eodem. His praemissis At

DIFFICULTAS I

Dedistinctione totius a parissul totius.

materia, sorma & unione ob paritatem rati

nis; si distinguitur, dabis processum in infini

tum.

R spoNDENT Scottis. Totum non distingui a materia, forma & unione per aliquid in se inclusum, sed per seipsum resultans, tanquam quid includens partes & unionem, adeoque in-

adaequate.

C o M TR A. Tum quia non solvitur argumentum propos tum, illud enim ipsum resultans vol est aliquid etiam inada quate, praeter ibia tria, vel nihil: Si nihil. Ergo non distingum tur ab illis; si est aliquid, quaeror illud totum complectens illud resultans & illa tria, vel distinguitur, vel non distinguitur, redibitque argumen tum factum. Tum quia, ut urget Ovie do, hoc, quod tu dicis distingui per seipsum, vel distinguitur per aliquid, quod non est inta sua entitas, vcl distinguitur per totam suamentitatem: non per aliquid quod non sit tota sua entitas, quia nihil est in toto, quod non sit tota sua entitas, si au tem totum distinguitur tota sua en. titate, a materia & sorma & unione, smul sum. ptis. Ergo distinguitur adaequate, quia distingui unum ab altero adaequate, est distingui petiolam sitam entitatem. Tum quia illud ipsum resultans, prout condistinctum, vel est nihil, vel aliquid: Si nihil, Ergo non distinguitutentitative ab illis tribus: si aliquid, Ergo prout condistinctum aliquid in se includit , contra quam assumebat Responsio. DIcεNouM est: Compositum a materia se forma o unione simia sumptis collectivnon se distincrum reatiter. Est conclusio nostrorum contra Scotistas. Est Sententia conformi, S. Thom. q. contra Gent. cap. 8 I. De --

manitate, inquit, non es intelligendum, quod sit

forma consurgens ex conjuncIIone forma ad mare-riam, quasi realiter sit aba ab utroque, quia cism per formam materia siai hoe aliquidarita, illa tertia forma consurgens, non est substantialis sed accidenta. sis ; Et paulo post: humanitas ergo nihil aliud dicit , nisi principia ipsa essentialia conjuncti, idem

habct l. 2. QI3. Art. i. & I. par. Q TI. art. 2. ad a. &in . disp. 44. I. art. q. quaestione 3. Sensit idem Aug. . de Trinitate Cap. 4. Homo, - inquit, mi Vestaliudquam anima ct corpus, intellige unita, ut ipse addit. 9. de Civ. c. 3. PROBATUR I. communiter. Totum vel includit aliquid praeter materiam & formam &unionem, vel non: Sinon includit. Ergo non habet ratione cujus ab illis distinguatur: Si includit : Quaero an totum distinguatur a matC. ria,forma,unione,&ilio 4ncluso vel non distinguitur ; si non distinguitur, nec distinguetur a PROBARI solet t. Tum quia forma totius nonnisi cum partibus est totum. Ergo est incomposito veluti pars compositi, nam seipsa

non est totum compositum,&quoniam compositum nihil habet praeter partes ac sorma totius, quae est per modum partis, sequitur etiam per ipsos, compositum, ab omnibus sitis partibus non esse distinctum. Tum quia haec forma totius vel est simplex vel composta ue si est composita non habebit unde componatur, nam non poterit componi ex materia & sorma, quia illas a se propter realem ab illis distinctionem excludit, non etiam poterit componi ex aliis partibus, quia ab his, ob paritatem rationis, distingui etiam deberet realiter; quod si forma toti tis est smplex, quomodo est compositum. Tum quia illa forma totius in homine, vel est materialis, vel est spiritualis: Si est spiritualis, quomodo resultare pol est etiam ex corpore , & svisio

principiata cum oculo, evadit materialis , cur non & illud totum, cuius principium est etiam corpus, si autem totum illud est materiale, Ergo homo ut homo, non est rationalis, quia homo ut

homo, est homo ut totum, homo autem ut solum, forma materiali constituercturasiarma aula

234쪽

Disputatio VIII.

materialis non principiat operationes ratiocinandi.

PROBANR lII. argumento negativo : quia nulla est necessitas clistinctionis, ut patebit solutione argumentorum.

PROBATu R IV. Maxime attendendo ad illorum doctrinam, qui docent tertiam illam entitatem, non esse aliquid prater hae. hoc est materiam de formam unitas,esse tamen aliquidex his. Tum quia illa entitas, vel dicit alietatem a ma-zeria S forma unitis, vel non dicit: Si non dicit. Ergb nec dicit distinctionem ; Si dicit alietatem illa tertia entitas a materia di forma unitis. Ergo dicit non esse, seu negationem materiae & formae unitarum ; si dicit negationem materiae &formae unitarum : Ergo non tantum cst aliquid ex his sed etiam est alicataeidpraeter haec ; illud scilicet quod dicit illam negationem materiae &formae unitarum. Tum quia i crtia illa emitas, quae non est aliquid praeter illa tria , cst tamen aliquid ex illis,uci est se sola tot um esse hominis; vel non est,se sola, totum esse hominis; si tertia illa entitas, est se sola, totum esse hominis, Ergo ad esse hominis, non est requisitum ellentiali ter Corpus dc anima rationalis unita, cum esse seu essentia hominis. in sola illa tertia entitate sistat isi autem tertia illacntitas, non est se sola, totum esse hominis, sed etiam anima &corpus unita, sunt etiam illud esse,Ergo esse hominis, est compositum ex duobus,uno, quod est tertia illa en-vitas, seu totum,& aliud quod sunt partes, con. sequenter illud totum , Ex his, id ei it totum ut

supponitur,& non erit totum,quia ad esse hominis etiam illae partes requiruntur. Tum quia illa tertia entitas ex his prout condistincta a materia & forma unitis, consequenter prout dicit negationem materiae & Arniae unitarum, vel includit materiam & formam unitas, vel non includit i Si non includit quomodo illud totum, est homo,sine corpore S anima humanai si prout condistinguitur ab illis,adhuc illa includit, Ergo ab illis non distinguitur , quia illa non negar. Tum quia non est explicabile quid sit illa iertia erilitas dicis est compositum; quaero, quid sit it Iud compositum praeter materiam Jc sormam, dices est quid includens, qua ro, quid sit in re istud includens, dices est quid resultans ex illis; quaero, quid est in re,

hoc resultans.

DIFFICULTAS ILRestaurantur quadam argumenta pro

conclusione.

PRO3ΑτuR vo Conclusio. Rationibus quas

sibi opposuit easq; solvere conatus est Pon

tius.

I. RATIO. si totum comparatum ad materiam,formam de unionem esset distinctum realiter, posscnt ad invicem separari, totum enim, est quid absolutum. Rispo NDET Pontius: Totum,esse quid relativum, di etiamsi essct absolutum, separari non posset,quia dc pendet essentialiter ab alio absoluto,nempe partibus & unione, partes etiam leunio a toto separari non possunt, quia dependent a toto a posteriori; eo modo quo agens dependet ab effectu a posteriori. CONTRA . Tum quia si totum est relativum, vel est ita relativum, ut in toto relatiosecundi; mopinionem Scoti, si distincta realiter vel indistincta : Si distincta, de illo ipso distincto& tamen toto,quaero,cur noti possit scparari Si indistincta , consequenter ad principia Scotistarum non proceditur, quia hi distinguunt relationem realiter. Ergo ulterius totum formaliter acceptum , non includit materiam deformam, nam luec sunt absoluta. Tum quia si totum ex eo est relativum, per Pontium , quia dicit ut sieformaliter unionem, quae est respectus, quaero quare est malor connexio Totius cum unione, quam eiusdem Totius cum materia dc forma Quod si non est major connexio, cur non aeque involvet materiam & formam,quar sunt absolutas quod si aeque ista absoluta involvet, quomodo probabitur ex eo inseparabile esse totum, quia dicit respcctum, immo si haec tertia entitas consurgit etiam ex materia δί sorma, immerito dicetur ut sic formaliter dicere unionem, cum etiam dicat formaliter materiam de formam, Tum quia posita tali dependontia totius a parri-'bus,qualis est,agentis ut agens est .ab effectu, sequitur adhuc separabilitas totius a partibuS, quamvis enim agens ut agens, ab effectu in sensu reduplicativo separari iadn possit, separari tamen potest in sensu materiali; de sic Pater ut Pater, dicit necessario Filium,cum tamen hoc star, quod separari possint. Ergo etiam qnantumvis totum ut totum separari non possit a materia deforma unitis, poterit tamen totu in sensu materiali acceptum a partibus separari.Tum quia clia, ientialis dependetia non arguit insic parabilitate,

tu 3 si id

235쪽

si id quod dependet non se habeat ut modus,habeatque distinctam suamentitatem; Tum quia, si dependentia essentialis totius a materia & ἡrma, facit, ne totum ab illis separari pollit , quid rogo est ista dependentialsi enim per dependentiam essentialem intellig tur,quod unum existere non possit quin existat aliud, negatur in praesenti talis dependentia,idq; eo titulo quia distincta realiter potIunt sine eo existere quoad suam Entitatem : Si autem aliquid aliud intelligatur,

rogo quid illii dest, & quomodo sundat inseparabilitatem.

II. R Arto est Si daretur tertia entitas di. stincta a partibus, faceret, coimpositionem cum ipsis, & sic ex ea & partibus resultaret alia tertia entitas & sic in infinitum. CONriRMATun hoc ipsum. Illa tertia entltas vel est aliquid compositi, vel non est, si non est. Ergh neque spectat ad compositum ue si sic, ergo est pars compositi, & consequenter cona. positum, nihil dicit praeter partes. R Espo NDET Pontius. Neqando Sequ.

cum enim inquit compositum sit ex partibus, non debet facere compositionem cum ipsis ; ad eum modum, quo in nostra sententia, totum diis stingui tur realiter a qualibet parte seorsim sumpta,& tamen non facit compositionem cum illa, quia alias esset pars alicujus alterius compositi. Ad confirmationem autem dicit, quod illa tertia

entitas, non sit aliquid compositi ; sed ipsum compositum , SI addit quod si tertia illa entitas spectetur per modum abstracti Metaphysici, a composito considerato ut concreto,in hoc sensit concedit illam tertiam entitatem, posse dici aliquid ipsius compositi Metaphysice loquendo rsed non sequitur , quod sit pars Physica ipsius, nec consequenter sequitur,quod totum sit quid distinctum realiter ab omnibus partibus Physicis &ab omnibus, quae in ipso, physiccincluduntur.

CONTRA est. Tum quia dc hoc ipso quaeri.

tur, cur totum compositum ex partibus non fa- .ciat compositionem cum ipsis,cum& totum &partes integrent hominem , hinc quocris an quaestione,pro ratione non erat dandum. Tum quod adfert pro instantia, non convincit; nam quando communis sententia docet, totum distingui realiter inadaequa te a qualibet parte seorsim sumpta , docet quod non quidem sub

formalitate totius, sed sub formalitate alia, fiat illorum distinctorum extremorum compositio,&siccum totu distingui dicimus, realitor inad. a quate a materia , torum quod praeter male. riam dicit tarmam, non sub ratione totius, scd sub sormalitate tormae , facit compositionem dum materia. Tum quia ex eo quod compositum sit ex partibus, videtur potius sequi,debere illud facere compositionem cum ipsis, nam cum sit praeter partes tamen constituens hominem v. g. eundem , Videtur potius componere cum illis hominem, explicandumque veniret, quoasit istud compositum ex partibus, compositionc quae inserat distinctionem realem. Contra dicti ad confirmationem opponi potest. Tum quia hoc ipsum probandum fuit,quod tetalia illa enitas, non sit aliquid compositi, cum compositum & illam tertiam enditatem,&prieterea materiam Sc sormam, dicat. Tum quia, si totum non est distinctum realitor ab omnibus

partibus Physicis, nec est distinctum realiter, quia distinctio illa, deberet esse Physica. Quod si dicas non esse distinctii in ab omnibus partibus physicis, quia non est a seipso distinistum, hoc ipso supponet , esse illud totum panem Physicam, quia non pollet ulla alia pars ostendi Physica , a qua non esset distinctum realiter compositum, nisi a seipso. Tum quia tertia illa entitas respectu Compositi spectati ut concreti, vel est per modum partis Physicae, vel non est per modum partis Physicae: Si non est per modum partis Physicae,nullo modo distinguetur realiter nemine cogitante, sed ad summuni formaliter ex natura rei in sententia Scotistarum, & scut auia animalitas non est pars Physica, non distinguitur realiter nemine cogitante , ita Ze illud compositum ; Si est nonnisi abstractum Meta. physicum, non distinguetur realiter; Si autem est per modum partis Physicae, contradicetur immediat E factae responsioni. IlI. RAT 1o est. Quae crastant iisdem partibus sunt idem realiter, sed totum consta tii; dem partibus , quibus constant partes unitae. Ergo REspONDET Pontius. Quod scilicet totum constet Partibus aliter se habentibus, nempe ut unitis, adeoque distingui poterit ab illis reali

CONTRA . Tum quia in hoc quod cst constare partibus aliter se habentibus, vel involvitur eadem nonnisi cntitas partium , vel non ea dem : si non eadem. Ergo non eadem entitas partium, quae illae sunt v .g. in homine, aliae, prae. ter materiam S rinam p Quod si est eadementitas, Ergo est negatio distinctionis realis, nam eadem entitas,a scipsa, non distinguitur realiter.

Tum quia hoc ipsum quod est aliter se habere illas partes, inexplicabile est, qui inserat distinctionem realem, nisi ponatur nova entitas, praecipue quia hic discurritur de partibus unitis collective sumptis, adeoque istud aliter se habere,quod dcbcrct convcnare partibus incomposito,iam reperitur in partibus ipsis quae unitae dobent

236쪽

Disputatio VIII.

bent sumi, cum quaeritur, an sint distinctae rea

litera composito.

IV. RATIO. Definitum & definitio non habent diversas realitates, partes autem Phy sicae sunt Physica definitio totius. In idem ferine recidit, hic alius modius terminus. Quod est de essentia rei non distinguitur realiter ab illo, partes unitae sunt de essentia totius. Ergo. REspoNDET Pontius. Negando definitionem Physicam cum definito esse idem realiter,

addit quδd partes Physicae non sint definitio

Physica totius se solis non enim possum dicere hominem esse animam rationalem, & corpus unita, sed debeo dicere est aliquid constans anima rationali & corpore unitis.

CONTRA . Tum quia Definitio Metaphy sca est idem realiter cum desinito Metaphy ii cespectato. Ergo & definitio Physica, erit idem realiter cum definito Phy sice spectato. Tum quia si definitio Physica, non est idem realiter, cum definito physice spectato, hoc ipib non cst definitio illius, ad eum plane modum, quo si homo definiatur definitione muli , haec definitio

non erit definitio hominis, hocque videtur de poscere conditio definitionis, que debet clarioribus terminis, definitum evolvere, explicate- qtic naturam rei, quomodo aut cin explicabit naturam rei, id, quod non est natura rei , sed

quid ab illo realiter distinctum Z Illud quod addit, non convincit , quia quando definitur Ens rationis , cise id cujus totum elle, est tantum objective in intcllcctu ; nemo dicit importari distinctionem realem inter ens rationis, &inter id, quod est tantum Obiective in intellectu, quaeram enim de ipso quod in re est Ens tationis, quid sit illud. Unde dici potest illud lyta veta uid poni nonnisi loco generis, non vero ad significandum aliquid distinctum reali.

V. RATio est. Tcrita illa entitas vel uni-rCtur partibus vel non umrctur; si primum. Ergo non spectaret ad enlitatem eandem; li uniretur. Ergo ex illa tertia entitate, & ex partibus, sequeretur tertia illa enti ias, & sic in infini-

REsPONDET Pontius: Non uniretur propite illacialitas, quia illa uniuntur proprie, quae se Don includunt, totum autem includit partcs. Acidit admisso: quod uitiatur compositum partibus, negat conjurrecturam illam tertiam erititatem; sicut enim ad unionem non sequituriamo, ita ad tertiam entitate ita, non sequitur tertia entitas. CONTRA. Totum includens partes, parti

ri possumus in id quod includit, de illud quod incliaditur, de hoc ipso quod includit, prout condistinctum realitcr, ab eo, quod includitur,qMaero, unitur ne vel non partibus, redibitque argumentum factum. Tum quia verum qui dem est, illa quae uniuntur propriὸ, non se includere, sed id verum est, non de iis, quae constitu- ut unum substantiale, hoc ipso enim non esset unum substantiale , si & identitate S: unione carerent. Tum quia quamVis ex unione non sequatur alia unio, hoc inde fit, quia non est fundamentum idem, ponendae secundae unionis, quod fundamentum est ponendae primae, nem-pEdeternii natio indifferentiae, quod autem est fundamentum ponendi primi compositi distincti realiter a partibus unitis, idem est fundamen. tum secundi compositi, nam quia uniuntur partes accedit illis novum, quod est compositum, ita quia est unum extremum quod sunt partes unitae, & alitid extremum quod est ipsum com positum, consiurget novum compositum, ita ut sicut ex compositione partium inter se, sequitur tertia entitas, ita ex compositione totius cum partibus quae com positio pro hac parte responsionis admittitur sequetur alia quarta entitas,&sic in infinitum. d

DIFFICULTAS III.

De Argumentis in oppositum.

Bji CiTii R l. Auctoritas. Primusis auctoritas t aeristotelis. r. ejus Locus est secundi de anima textu a 7. ubi dividit substantiam corpoream inta tria membra, Materiam scilicet Formam S Totum compositum. Ergo Totum infert Pon tius, est distinctum a materia & forma. REsPONDEUR. Negando consequentiam, si sit res, ut debet osse, de distinctione reali, nam falsiim est quod omnia membra dividentia, debeant esse diltincta realiter. Certe enim actio&passio a se non dili inguuntur realiter, nec , omnia membra debent esse res nam principium dividitur in privationem, quae non est res. Ens dividitur in positivum S negativum, neque tamen negativum Ens, est res quaepiam. II. Locus est ex quinti Metaph cap. i . ubi ait: Sex non esse bis tria sed semel sex, quod est falsum inquit Pontius, nisi constitutum totum ex his tribus, eiset distinctum a bis tribus. RESPONDET u R. Loqui hic Aristotelem de sbia distinctione rationis, cum certe si ponan tur sex homines, quid in re est illud lex, praeter illos homines.li I. Locus est ex 7. Metaph. textu 7. ubi do cet coinpositium, non essc sicut acervum, sed se habere quemadmodum Syllabam M. REspoNDETu R. Neque per hoc significari

237쪽

23 6 Tractatus II

distinctionem realem, neque enim Ba. Realiter distinguitur ab B. & A. simul sumptis, quamvis

unitionem quandam vocalem imporici , quae non sit sola approximatio, qualis est in lapidibus, hinc si B. & A. approximemur pronuntiatione, si non habeant unitionem Quandam Vocalem, quae requirit abjectioncme adiuncti in pronuntiatione B,non fiet Syllaba Ba ita & compositum dicit non solam approximationem partium, sedec unionem illarum. Rursus ad conditionem acervi, parum interest, sive sic, sive ita ponatur lapis, iam autem in Syllabis intercedere debet ordo habitudoque , quae si mutetur , non erit idem iam totum seu eadem Syllaba , & ita interest ad Syllabam Ba ut prius B ponatur, S s prae .

ponatur A. non erit jam eadem Syllaba. Signi ficat ergo Aristoteles etiam in composito, debere haberi ordinem & habitudinem, nec mansurum idem compositum accedente alia forma. IV. AuCTORITAs est, qua utitur Mastrius, quod Aristoteles loquens de compositione substantiali , non dixerit materiam 5 formam esse per te unum, sed facere per se unum. R EspoNDETu R. Istud facere ,esse nonnisi ex modo concipiendi distinctum, ab ipso facto nec locus hic ostendit requiri majorem distinctioncm. Quod autem nunquam dixerit Arist. materiam cum forma,cile per se unum, id non convincit, nam partes substantialcs semper in recto imp Uantur , adeoque non poterat dicere Rost: quod Materia cum forma,sit per se unum. Rursus non potuit diccre Aristot : quod Ma teria& forma sint per se unum, quia cum materia dc forma lint plura per te partialia,quomodo sine superaddita explicationc, dici poterunt per se unum t Sed quando Arist: locutus est de materia & forma circumscriptis iam, nego quod

aequivalenter non dixerit ; Cum est compositum, else materiam & formam per se unum, appellat enim 8 Mctaph. Textu ultimo compositum lubstantiale, materiam & formam idem. V. AucΤORITAS est S. Metaph. t. s. ubi ait: Omne quod plures habet partes, S non est totum qu .ui coacervatio , ipsum totum est aliquid aliud praeter partes,unde etiam T. Metaph. ic tu

ultimo ait , quod caro non solum est ignis &aqua, ex quibus componitur, sed etiam aliquid

aliud.

REspoNDETuR. Aristotelem illo loco non plusve lutile , quam quod quando est aliquid vere genitum , & non se habeat sicut acervus lapi-

. dum, debeat dari causa istius generationis.

eusptares partes habent non es uocausicoacervatiosedibum totu, est aliquid praeter partes ut in dubie genitum non est anima Sc corpus, si

tanquam partes de distributive sumantur esal qua causi & etiam si totum si aliquid praeter partes, sussicit ut sit aliquid ratione , praeter partes. Posteriori etiam loco idem vult, quod caro non sit ignis&aqua tanquam partes,&distributiva sumpta, sum citque ut sit aliquid aliud ratione. Forie etiam sigmficat quod elementa, non sint Formaliter in Misto.

Seeunda Aucuritas eis S S. Patrum, ex quibus est Athanasius,qui prout citat Magistcr in tertio distinistione 2. A natia ematisat eos qui totum hominem quem assumpsit DEI Filius, de novo assumptum , vel liberatum, tertia die a mortuis

resurrexi sic non confitentur.

R E s P o N D E ΤuR.Non plus velle Samstum Patrem, quam quod post resurrcctionem partes Christi non fuerint dilanitata, ita S.Thomas s.

Tertia Auctoritas es Concilii Confortensis, damnantis propositionem Ioannis Hus, quod natura Divina, & natura humana , sit unus Chri

stus.

REs p ON DET u R. Damnatam esse hanc pro- postionem in sensu affirmato haereticὰ, nempὸ quasi ex confusis duabus naturis,facta fuerit una

tertia natura.

O ichrua secundo. Omnis causa vera & realis quae cau sat per influxum verum & realem, distinguitur a suo effectii realiter , neque enim idem causare potest seipsum,sed materia de forma sunt verae causae compositi. Ergo. R Espo NDET uR primo huic argumento, Materiam & formam collective sumptas , non esse caulas compositi ; adeoque neque ab illo

distingui, sed est e causas Compositi distributive

acceptas, distributive autem accepta unaquaeque, distinguitur realiter in adaeqtlate a composito: licet ut illa: ipsae distributive acceptae causent compositim, non debeam privari consortio tuo. Sic v. g. ut haec propositio: Omnes Apostoli constituunt numerum i a. st vera, non debent Apostoli sumi collectivd,sumpti enim collective , non constituunt duodenarium numetum sed sunt ipsi i 1. distributive tamen accepti, causant duodenarium numerum, sed rursus quando distributive accepti causant duodenarium numerum , non causant illum nisi simul, quia si vel unus absit, non erit numerus duodenarius. Sic etiam in praesenti ,

partcs collectivὰ acceptae, non causant compos cum, sed sunt ipsum compositum, distributiv Etamen acceptae causant compositum , sed Causant simul, hoc est non ita una,quin causet etiam

alia. Ubi ut vides, ly simul, non dcbet, applicari ad partes, quia partes simul sumptae S Paristes collective sumptae,verbis differunt, sed ap

plicari debet ly simul , ad causare : secundum

quam

238쪽

Disputatio V1Ιs

quam distinctionem, propositiones illae Pontii,

materia & forma simul sumptae, sunt causa adaequata totius, item materia & forma causant copulatim compositum, distinguendae sunt: Si enim ly copulatim & simul applicetur ad causare, verae erunt propositiones; si applicentur ly rsimul & copulatim ad partes,falsae propositiones

erunt.

Contra Responsionem.

1ΝsTAT I. Mastrius. Materia .u Forma non sunt integra causa compositi substantialis nisi ut unitae,& copulatim sumptae, nam partes unitae sed singillatim sumptae, non sunt causae compositi, nisi partiales; & collective sumptae, integrant unam causam totalem, Ergo compositum cum sit effectus, causatus ab eis collective sumptis, erit quid realiter distinctum, ab ipsis collective sumptis. RESPONDETuR. Materia & Forma non sunt causa integra compositi substantialis, nisi ut unita & copulatim sumpta, hoc est, quia causatio unius, supponit consortium alterius, adeo que simul, construendo, cum Causare, concedo Antecedens ; non sunt causa nisi ut unita applicando lyr simul, & copulatim ad ipsas pat-tes, nego Antecedens. Probatio autem Antecedentis hoc solum evincit, quod concedit distinctio. INWAY ti Causa partialis ut partialis respicit totalem, & causa inadaequata adaequatam, sed forma unita materiar,est causa partialis N in adaequata compositi , &c converso, est etiam causa inadaequata, Materia unita formae, ergo simul & collective sumptae, integrant unam

causam adaequatam. REsPONDET u R. Formam unitam materiae

esse causam partialem, si excludatur consortium alius causae, & si ly simul non se teneat ex parte Causare. Concedo MaJor: Si non excludatur consortium alius causae, & ly simul applicetur ad causare, licci non applicetur ad partes, crit tunc forma causa partialis, nego malorem.

INsTARI potest 3. Ouae est distinctio inter

Partem unam causantem compositum, in consortio alterius, S: illius causatum Z Si non salva tur distinctio, corruit principium lumirie natu- xx notum, inter causam de causatum esse distinctionem; Si salvatur, ergo etiam salvari poterit inter compositum,& inter partes simul sumptas,ly simul, construendo cum partibus. REspoNDtTuR. Causa causans in consortio at terius, habebit pro effectu compositum, quod ratione alterius quod includit, distinguitur realiter inadaequale aliua parte; &quia consti uen.

do simul cum partibus, nihil respondet in toto, quod non respondet in illis partibus, ideo nec

erit inter haec distinctio,nec comparabuntur inter se, sicut causa & effectus. Sed REspo NDE R 2. eidem Objectioni secundae cum Huri. Materiam & formam, esse causas intrinsecas, causae autem intrinsecae, non causam suum effectum vere, sed tantum consti

tuunt.

IusTAT i. pontius. si causaretur realiter totum a partibvridistingueretur ab illis realiter. Ergo etiam quia constituitur ex illis. distinguitur ab iisdem realiter, neque enim idem potest realiter constituere seipsum. R EspoNDETux. Disparitatem esse: quia cautae non fit per meram exhibitionem ejusdem tuae entitatis , sed per productionem distinctaeentitatis; constitutio autem aliciijus, fit per solam exhibitioncm ejusdem suae entitatis, eadem au tem emitas , non sundat a seipsa distinctio

INsTAT t. idem. Totum quodlibet habet

quatuor gcnera causarum, ut docet Philosophus, inter quae genera causiarum, numerantur etiam materia & forma

MDONDET ust. Aliud est dicere quod qua

tuor sint causae, nam emitas materiae, non est emtitas formae, entitas item cssicientis, non est

idem in entitate cum prioribus, finis deniqua non est quidquam illorum trium, & in hoc sensu, sunt quatuor causae, sed falsum est, ex eo quod quatuor sint causae, iam illas aequalem modum insuendi, adeoque & aequalem distinctionem a suis quorum Iunt causae habere. Quod si non habent aequalem modum influendi, nec erit necesse materiam & formam distingui distinctione tali, qualem habet esciens; & sic quia efficiens quando reprodiicit seipsum, secundo, non habet eundem modum influendi, ac cum producit aliquid primo, etiam ex modo influendi diverso, sequitur distinctio realis efficientis ab illo, quod prim b producit, non sequitur autem ab illo, quod secundo producit ; Ita Mex modo influendi in compositum debito materiae & formae, qui est condistinctus a modo influendi efficientis, sequi poterit, ut compositum ab efficiente distinguatur realiter, non autem a materia &.forma unitis. Respectu autem cujus materia S forma sint causae distinctum realiter effectum causantcs, dictum supra. Dici etiam potest, Totum habere quatuor genera

causarum, numerando, tam intrinsecas, quam extrinsecas, intrinsecae autem causae, sunt causae, sed intrinsecae, adeoque indistinguibiles rea-

INsτΑT 3. idem. Causae extrinsecae distinguuntur tealiter a suo enectu, Ergo S: causa

239쪽

238 Tractatus Is

Causae intrinsecae a suo, quia distinctio causae ab

vilectu, non oritur ex ratione extrinseci vel in trinseci, sed ex ratione causae realiter influentis, causa autem intrinseca,realiter influit.

RESPONDET uR , consequens supponere, quod causae intrinsecae habeant aliquem esse. ctum realiter, S quia illum non hab crat, nec debent ab illo distingui realiter , causae autem extrinsecae habent effectum sutim realem. Cur autem illae non habeant, habeant hae,dictum ad instantiam primam. Eilicet non oriatur primo aratione extrinseci vel intrinsccid stinctio illa,

oritur enim primario ex influxu, ad quem con .sequitur ratio cause, vel extrinsecae, vcl intrin. lacae, sed consecutive, oritur a ratione intrinse. Cae vel extrinsecae caulae ι illa enim taxat conditionem influxus , S quia materia S forma habent in fluxum realem non nisi hoc sensu , quia non intentionaliter scse exhibent Composito, sed non habent in fluxum realem, per restillantiam alius ascentitatis, quae resultantia solis extrinsccis causis convcnit, ideo adhuc illae causae intrinsecae, a composito,indistinctionem realem babebunt. INsTABis quarto ex Mastrio. Distinctio cau sae ab effeci ta, oritur ex distinctione causae ut sic, quae est influeret esse in aliud, ergo S causae intrinsecae , debcnt distingui reahter a tuo Cau

RESPONDETu M. Dcfinitionem causae communis ad caulas qua tales, cic ad Causas constitutivas non cite hanc influere Hie in aliud, consequenter ex definitione causae ut sic, Communis etiam ad causam constitutivam, non potest argui distinctio realis, caul, intrinsecae abeflectu : & licet inter causam qua talcm S effectum sit relatio realis, non tamen inscr caulam sumptam pro constitutivo , & inter essectum sumptum pro constituto.

INsTAT idem quinto. Nihil potest causare sic ipsum , quia causa supponitur praeexistens ad Causatum, nihil autem praesupponitur sibi ipsi, quod procedit de quibuscunque causis. Ergo vel negandum est materiam de formam est e causas intrinsecas compositi, vel concedenda distinctio realis, inter ipsa. REspoNDETu R. Nihil potest causare seipsum, caulationcm accipiendo pro causatione qua tali, sed potest causare causatione sumpta pro constituente. potest autem constituere aliquid, dando te nonnis in partem , adeoque nihil distininum producendo. Unde non negatur, Ma teriam & formam esse causas intrinsecas compositi, licet negetur esse simpliciter de sine addito causas compositi, cum illud caulent nonnisi dando se in partem. OBli CITuR III. Partes compositi distributi ve acceptae sunt distinctae realiter saltem inadae quate a composito. Ergo & collective acceptae. Probatur consequentia , ideo distributive aC-ceptae sunt distinctae realiter, quia distributivo

acceptae causantcompositum. Sed etiam collective acceptae, causant compositum. Quod ipsum probatur , quia totum , habet causam suam totalem intrinsecam, sed nisi partes collectivo acceptae caularciat compositum , aion haberet compositum causam suam totalem intrinsecam, nam distributive acceptae, lunt nonnisi causa paritalis.

RESPONDET primo Oviedo. Implicare dari

causam totalem intrinsecam , quia conccptus causae intrinsecae, est conceptus partis poscentis componcrc , implicat autem aliquam partem, adaequale Componere, hinc quamvis totum sit adaequa te compositum, & causatum, non dicit tam n adaequatam causam totalemue sed plures in adaequatas. Haec tamen Regio a NON SATIsFACi T. Nego enim ut sic causae intrinsecae conceptum, esse Conceptum partis, etsi ex pluribus causis extrinsecis inadaequatis, ipsa illa in adaequatio sine constitutione tertii, ponit adaequatam causam extrinsccam , cur in praesenti idem non diceretur. Hinc abier RE spoNDETu R secundo conformiter addicta. Causas collectivὶ causare, construendo lycollective cum causare ; sed non cum partibus, priorique modo sumptae, et unt causa adaequata totius, &si priori modo non sumantur, erunt causa in adaequata.

INsTABIs. Hae propositiones : Materia unita sorimae ; Materia,forma S unio sunt propositiones idem ex parte obiecti significantes;

Addi potest : Partes distributive acceptae simulta me caui antes: Partes item colla clive acceptae, sunt idem realiter. Ergo quidquid convenit uni convenit Ec alteri; sed materiae unitae formae, partibus item distributivὸ acceptis , convenit esse causam compositi : Ergo conveniet etiam materiae,sormae, & unioni, adeoque & partibus collective acccptis. RESPONDET O viedo, recentior Suar. Jc alii communiter , quod quando aliqua sunt idem realiter, ut propositio quae fit de uno, de alio ve- .rificetur.praeter identitatem realem est necesse,

ut quando unum importat aliquid in recto, de aliud importet idem illud in recto, quod in praesente non verificatur.

REPONDETu R II. Committi in hac argumentatione fallaciam accidentis,quae committitiar, quando ex identitate duorum,arguimus aliquid convenire uni, quod convenitiali ri, quantum vis id uni conveniat, non inquantum idem cst. sed inquantum est quid divertiam ; partes automdistributive acceptae, causant compositum, non inquantum idem sunt, cum collective acceptis, sed inquantum negant unitatem, & collecti

240쪽

lDisputatio VIII. ass

nem, quam unitatem, &collectionem, dieunt partes collective acceptae. Unde etiam consequenter dicitur, partes distributive acceptas, includi in toto composito, sed non partes collective acceptas, collectivὰ enim acceptae, sunt ipsum compositum. Osjiciae IV. Pontius. Per generationem sub stan ti .ilem debet produci aliqua substantia, sed nisi ponatur compositum tanquam tertia enti. ras, nihil potest tale ostendi. R EspoNDENT Modalistae, produci unionem substantialem , in nostris principiis producitur totum , tanquam subiectum denominationis, nam de ratione substantialis generationis, non est productio substantiae novae, Physice de realiter distinctae, sed sufficit substantia fotmaliter distincta quae ut dixi,sit subsectum denomina

tionis.

OBJICIT v. Idem . Compos tum humanum distinguitur realiter a suis partibus collective acceptas, Ergo de reliqua composita. Antecedens probatur,aetus vitalis visolus ocularis v. g. cst unum accidens, quod quia unum est, in uno subiecto subiectari debet, nam idem accidens

non potest subjectari in pluribus subiectis, hoe autem nullum crit sublectum, nisi ponatur compositum , esse quid unum , distinctum a partibus. R EspoNDETu R. Visionem ocularem tanquam in subsecto inhaesionis, recipi in solo oculo, adeoquc recipitur in uno, in composito autem tanquam in sublecto denominationis. quod subiectum denominationis, quamvis non realiter, distinguitur tamen formal ter a partibus. Et certὸ illud compositum, quod est tertia entitas non poterit recipere actioncs materiales, si sit spirituale, nec spirituales si sit materiale, prae-xipue cum illae Actiones spirituales, pollint habere subiectum spirituale. INsTABIs I. de composito humano idem dic, de reliquis compositis. Falsum cst dicere: compositum est idem rcaliter cum forma , falsum etiam cst dicere : quod compositum sit idcirarcaliter cum materia. Ergo falsum etiam erit dicere compositum, est idem realiter cum ma teria& forma uniti unio enim istorum, non faci t nisi ut duplicetur falsum, quod sine Conjunctione,tantum semel fuit falsum. REsPONDE R ex communi doctrina retor-RUCndo argumentum. Palmus A non est idem xealiter cum bipalmo, palmus etiam B, non esti cicina realiter cum bipalino. Ergo neque A SEB palmi,simul sumpti sunt bipalmus. Dirceicacitem ad argumentum dicitur , compositum mori esse qui dein idem realiter adaequale cum maceria, clic tamen inadaequa te realiter idem cum matoria, idem dicendum de sorma, plura citatem inadaequata, faciunt adaequatum.

IssrABis II. Si verum esset dicere, quὁd

compositum substantiale, si materia & forma unitae simul sumptae , sequeretur, quod anima rationalis,sit partialiter homo,materia item, hoc autem non potcst dici : quia animal rationale cum cons stat in indivisibili, singulis illus partes, non partialiter,scd totaliter deberent esse homo. Quod si utraque pars dicit hominem totaliter. Ergo homo bis est homo. R Espo NDETu R. Hic agi de compositoPhy-sce, unde tantum sequitur, qudd anima rationa lis , posset dici pars hominis physice sumpti; sed non pars hominis metaphysiccsumpti, quia homo Metaphysice sumptus, desiimitur simul ab

utroque, animal enim non desumitur a sola anima & corpore,rarionale item humanum ; nona lota anima, sed ab anima & corpore, quia non ratiocinatur independenter a phantasmatibus saltemque exigentia illorum, tunc nec homo bis erit homo, seu temet homo, desumptus tamen non nisi ab utraque parte, si homo metaphys c spectetur. Irus Bis lu.Si compositum quod est homo, non. est tertia entitas, sequitur quod compositum non habeat malorem unitatem,quam accr-vus lapidum. REsPONDET u R. Majorem esse unitatem ratione habitudinum S ordinis , quia materia ordinatur per se ad formam, de sorina ad mat riam, habentque se sicut actus de potentia.

. . .

Continuatur Solutio.. OllliciTuR VI. ex Mastrio. Omnis per se

unitas , aliquam habet per se criti talem propriam, tanquam proprium fundamentum, sed unitas compositi per se unius, est unitas per se una. Ergo. Illud autem fundamentum non

pollunt esse cntitates parrium etiam unitatum, quia propria unitas requirit unam entitatem, partes autem etiam sub unione,non sunt una enistitas sed plures.

RESPONDETu R. Per se unitatem posse esse duplicem, quandam per se unitatem sumptam, pro per se unitato,aliculus simplicis indi visibilis,& haec requirit non entitates sed entitatem ι alia est per se unitas, aliculus unius ex aliis, & unitas composita, de haec non entitatem requirit,sed cntitates. Talis autem unitas ex aliis, & unitas composita, est unitas compositi, quae hoc ipso quia unitas compositi est, ut sit proportionata unitas, de ipsa, debet est e composita. INs Bis I. Si compositum substantiale, non esset nisi conjunctum ex materia & forma, tunc non esset magis unum, quam compositum per accidens,quod non est nisi coniunctum ex subiecto& accidente. RasPON

SEARCH

MENU NAVIGATION