Resolutiones in quatuor libros Sententiarum Ioannis Duns, Scoti sub R.P. Melchiore Flauio ordinis Minorum ... Cum duplici indice ... Per fratrem Ioannem Forsanum eiusdem ordinis & obseruantiae ... in lucem & praelo traditae

발행: 1600년

분량: 877페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

LIBER TERTIV s. 18i

est in Christo,& non humanitas,perinde ac nec corpus est causa honorandi studiosis,sed anima,&virtutes quae sui in ea. Qubd si obiicias,beneficia redeptionis non est minus beneficio creationis Empti enim estis, & c Gregorius,nihil ICor. c. nasci prosuit,nisi redimi profuisset. Item per beneficium redemptionis confertur nobis donum gratiae& gloriae, per creatione bonum naturae duntaxat. Sed uitia Deo debetur ratione crea- tionis,patet quia per illam habet supremit dominium.Nam ut ait Augustinus,non fuit dominus nisi ex tepore, sicut creatura fuit serua, ergo aeque competit ipsi Christo ratione redemptionis latria, sicut copetitipsi Deo ratione creationis. p erat,

Re 15detur,duplex potest assignati ratio latriae, prima intrinseca bonitas sola ipsius Dei, & clim

haec si unica,quoiqi tot beneficia Deus creaturae conferat non sunt propterea plures rationes a dorandi Deum, & hoc modo argumentu nihil probat ,quia natura illa in qua Chri us exercuit opera redemptionis non habet infinitam bonitatem,quamuis per illam maximum nobis fuerit collatum beneficium, quare nec latria illi debetur. Altera latriae ratio assignari potest non solum bonitas ipsius Dei intrinseca,sed ipsa vi c5 municans se ipsi adoranti continens illi maxirmi bonum liberaliter propter se,non propicr retributione, quam speret a creatura, quia bonorum nostrorum non indiget, Domini est terra &c Et hoc pacto verum est quod latria debetur no ta--m olb creatione tu, ed etiam ob redemptione,

scilicet ei qui principaliter nos redemit citat liue

432쪽

Persona

creata non

D I s T. f. a.

esse tres quoque personas fuisse incarnatas. DI ST IN. s. aYAEST. 2. . Fia ne creata persens assumptatum ratio personae praeter natura singularem , duplicem dependentiae in- Ma cludat negationem, videlicet dependentiae Rctualis & aptitudinalis ad suppositum

alterius naturae: Hoc est cum persona sit natura intellectualis singularis, quae actu non est communicabilis Iupposito alter iis natura nec inclinatur ad illud. Naturam autem assumi, sic ipsiam actu a supposito extrinseco dependere,contradictio est ipsam assiimi, & esse personatam persona propria. patet , quia contradictio ost naturam actu dependere ab alio,& non dependere. Adde quod si persona creata fuisset assumpta, duae personae Vna essent persona,quod est absurdum esAugustinus, Deus naturam hominis assii psit, non persenam.

DIST. P. QV AEST. I. 2. ET.3. Vtram in christo' aliud εse x Hii ab es creata, s sit ipse aliqua duorDVplex assignant esse, nempe subsistentiae,& essentiae. Esse subsistentiae est Aius quod actu existit in seipso independenter & inco

433쪽

mutabiliter. Et hoc solis competit suppositis aut personis,id est indiuiduis praedicamenii subitantiae. Quare clim in Christo unicum sit suppositum, erit & unicum in eo tale esse. Esse autem essentiae non distinguitur ab essentia reipsa, sed sol im in modo concipiendi, nempe sicut abstractum , & concrerum. Quocirca cum in Christo duae sint essentiae,& naturae erunt quoque in ipso & duo huiusmodi esse essentiae, ac duo esse actualis existentiae: Nam utraque natura propriam habet existentiam, quae ab altera inconfusa, impermixta, & distincta permanet. Natura igitur humana aliam habet existentiam ab existentia verbi, licet non aliam subsistentiam, quia subsistit in eadem persona: Vnde colligitur Christum non este aliqua duo , quia non est duae personae, ut patet: nec est duae naturae: Quia istae si1nt falsis, Christus est natura humana , Christus est natura diuina: μHabet tamen in se duas naturas. His consentit Athanasius in Symbolo dicens , Non duo tamen, sed unus est Christus. Si enim

secundum naturam humanam diceretur unus,& secundum diuinam unus alius, tunc essent

ibi duae personae subsistentes in duabus naturis. Quantum vero attinet ad tres opiniones , quas Magister hac distinctione refert concernentes humanitatis assumptionem a verbo, Secunda est tenenda , quae asscrit corpus Christi& animam, prius quid e natura suille inuicem unita ad constituendam hui

434쪽

manam naturam,& sic a verbo fuisse simul aD sumpta: Sed non tenetur in eo qubd annectit personam verbi, quae prius erat simplex post incarnationem Hile compositam, quia non fuit ibi copositio proprie, quae est inter actum& potentiam,id est inter materia, & formam, aut inter subiectum & accidens : Sed mirabili modo,cui similis in creatis nusquam reperitur, unitae adinvice in hae duae naturae fuerunt. Au thoritates proinde Damasceni, & caeterorum, quae insinuant illam personam esse compositam, sic accipi debent, quod adeo verὶ est in Christo diuina natura, & humana, ac si perso

nam componerent: veruntamen non com

ponunt,nec aliquod tertium fit ex eis, sed distinctae, & inconfusae manent. Et hoc idem asserit Damastenus. Aliae autem duae opiniones reueiuntur, quarum prima asseuerat aniniam, & corpus Christi ordine naturae prius fuisse unita ad inuicem ad constituenduin hominem , & deinde hic homo fuit a verbo assumptus. Et quia homo est nomen suppositi. Ideo in Christo dicit esse duo supposita, unum creatum, & aliud increatum: Et nihilominus in Christo ait esse unam personam , & illam esse suppositum diuinum, quia ratio personae sumenda est a digitiori supposito. Altera vero opinio quae est tertia) asserit Christi animam,& corpus diuisa ab inuicem sine ullg. compo sitione verbo fuisse vita : vndὰ cum dicitur, quod verbum assumpsit naturam humanam, intelligitur assumpsissu partes naturae huma-

435쪽

nae. Deinde dicit corpus, & animam fuisse

unita verbo tantum accidentaliter per m dum extranei habitus,perinde ac vestis corpori unisur.

Eritas huius, Deus est homo, D . 'ex hac pedet,verbu est homo: boma. Cuius sane veritas naturali lumine demonstrari nequit aut ex terminis cognosci, chin sit contingens,sed fide duntaxat cognoscitur vera: dicente Ioanne,Verbu caro factum est,&c. Et Apostolo, ubi venit pleni. Gaiat. tudo temporis, &c. aut ex aliquo credito eius veritas est ostendenda. Suppositum enim extistens in aliqua natura recipit praedicationem 'illius naturae in concreto , ut habet Damascentis. Atqui ratione huius unionis verbum sub-sstit in natura humana assertore Augustino,& fide id tenemus, igitur per illam verbular- trin. 13.

maliter est homo: Qubd si inquiras qualis sit

haec praedicatio,verbum est homo : Proculdubio clim Aristoteles,& caeteri Philosophi, qui humaniores nobis tradidere disciplinas hane 'ignorarint naturarum onem, nec speciem, aut modum praescri runt praedicationum,

ad quem hoc axioma redigi possit. Verbum

436쪽

est homo. Non enim est praedicatio per se; cum non sit necessaria inter eius extrema ha bitudo, nec per accidens, csim humanitas as. sumptavere sit substantia : Sed poterit dici praedicatio c5tingens,seu denominatiua,accipiendo accidens fusius, quam metaphy sici a cipiat, nempe pro omni eo quod aduenit enti iam copleto,& in se perfecto. Sic enim natura humana unita fuit verbo iam habenti esse co-Pr. α- ' - pletum. Veritas autem huius, Deus factus D. 'onis homo, patet ex Ioanne, Verbum caro fa- est homo. ctum est,&c. ubi caro pro homine ponitur: Lib. 1. de unde&Augustinus, Talis tale illa unio, quae Trime. D Deum faceret hominem, Sc hominem Deum. Et in Symbolo Nicaeno , Homo factus est. Haec enim propositio non denotat Deum s inim simpliciter , sed factum secundum id quod per praedicatum homo exprimitur, nec adscrihi Deo aliquam mutatione Nam mutatio non est in actione aliqua, nisi terminus actionis, seu id quod per talem actionem acquiritur, sit forma substantialis, vel accidentalis ipsius stippositi, quod in incarnatione verbi non contingit, quia natura humana non est forma ipsius verbi. Quod si omninb contem das cuilibet actioni correspondere passionem, Ergo huic incarnationis activo respondet aliqua passio, & ita erit ibi mutatio eius in quoi est talis passio. Verum est id sane,& talis pallio realis, & mutatio et i natura humana: In verbo autem non est ita mutatio rationis, seu si mauis, vobum est duntaxat terminus illius

437쪽

passi onis,& mutationis, quae est in natura limmana. Praeterea veritas huius propositionis sic declaratur, quia homo peractionem alicuius agentis,seu patientis est Deus,& antea no erat Deus: Ergo homo factus est Deus,& per conuersionem simplicem, Deus factus est homo,& neutra est prior altera.

DI ST. . Qv EST. 3. An chisua fuerit praedestinatus es silius Deiὶ Aristum fuisse praedestinatum,ut foret ebrisin filius Dei, liquet ex Apostolo, siuxta: te et

communem versionem) dicente: Qui . praedestinatus cst , &c. Id autem sic commonstratur. Praedestinatio enim est praeordia natio alicuius ad gloriam principaliter, &ad media deinceps, per quae illam consequatur: Humana autem Christi natura praeordinatamit ad gloriam sicut & caeterorum electinrum 1 & ad unionem hanc hypostaticam in verbo, quae fuit medium ad gloriam, quia si non fuisset verbo unita, non fuisset tanta donata gloria. Non fuit tamen talis unio meritum condigni ipsus praedestinationis, sed

congrui duntaxat, sicut de merita omnium i ieiectorum. Clim enim Deus praeordinat alique ad munus aliquod excelles in ecclesia mi- .litate sicut ordinauit virginem, ut foret mater

verbi diuini,& c. pr destinat & illii ad maiorε

438쪽

Iona L

gloriam, quam alios nonnullos: & id qui leni

cogruum est, licet ea vocatio, aut munus illud praedestinationem non mereatur. Quemas

inodum igitur decretum fuit ab aeterno Deo hanc naturam humanam uniti verbo,ita praedestinatum est verbum esse hominem,& hunc hominem esse verbum. Sed dubium est an ista praedestinatio necessarib praeexistat hum Cbrili' in- nae naturae lapsum, siue ut alii dicunt an Deus urn tWi incarnatus fuisser, tametsi homo non peccac

, o ' set. Dubio procul huius quaestionis veritatem solus ille scire potest qui natus, & oblatus est,

quia voluit: unde vatiant doctores. Nihilominus Pars assirmativa apparet verisimilior. Vnde Bernardus super illud Ionae. Propter me orta est tempestas,exponens illud de filio Dei, ait, Lucifer praevidit rationem creaturam asis sumendam in unitatem personae filii Dei, ubdit,&inuidit,unde inuidia fuit causa casus di boli, & mouens ipsum .ad tentandum hominem , cuius iaelicitati inuidebat, ut per peccatum denudaretur natura humana uniri verbo. Ex quo patet Luciferum, intellexisse unionem naturae humanae ad verbum nondum existente lapsu humanae naturae, & putauit peccatum primorum parentum incarnationem impediri. Huic subscribit Augustinus dicens. Propte- rea Deus factus est homo, ut totum hominem in se beatificaret, ut siue homo ingrederetur intus per intellectum, siue egrederetur extra per sensum , in creatore suo pascua inueniret: pascua intus incognitione diuinitatis, pascua foris

439쪽

foris in carne Saluatoris, Haec au em ratio stat circunscripto ctiam hominis lapsu. Huc accedit 'octoris nostri ratio: Cuna eniin praedestinatio omnium electorum praecedat natura si altem ex parte obiecti,cum ex parte Dei non sit prius,aut posterius) p escientiam damnationis reprobo rum ex distin h. i. primi: multo magis praedestinatio animae Christi praecedit eandem: quandoquidem omnis voluntas ordinate volens, sicut prius vult finem , quam vclit media ad fine,

ita prius vult id quod est fini propinquius, quam

remotius,Igitur & Deus ipse sicut vult prius alicui gloriam,quam gratiam, ita intcr pr destinatos quibus statuit gloriam conserre) prius vult gloriam illi, quem vult esse fini proximum t Et eum anima Christi fini sit proximior, conseques est ut eidem velit gloriam quam alteri animς: Et clim prius velit omnibus electis gratiam, & gloriam, quam praeuideat reproborum peccata,&damnatione, igitur de primo ad vitimum prius vult animae Christi gloriam , quam praeuideat Adam casurum: Ergo licetAdam non peccasset, nihilominus anima Christi suam gloriam sitisset

consecuta,& ita verbum incarnatum,quiaChri

stus, secundum hominem,prius fuit praedestinatus ad gloriam, quam hominis lapsus praeuideretur: Quae ut facili is noueris obserua ordinem iuxta Scoti mentem in diuina praeuisione. Pri-int, enim Deus intellexit se sub ratione summisoni: Secundd omnes creaturas: Tertio praedestinauit aliquos adgratiam, de gloriam, & circa illos iunc nullum hab illactum. Quarti, proelii-

440쪽

dit illos,& istos casuros in Adam. Quinto ptae ordinauit,& praevidit remedium, quo redimerentur per passionem Fili j sui: Et sic Christus,ut homo, sicut & omnes electi, prius praedestinatus est,quam pr uisus fuerit hominum lapsus,&prius quam passo eius prauideretur: ut medici - .na contra hunc lapsum, sicut& medicus prius cupit hominis sanitatem,quam ordinet medicina ad hui' curationem. Proferes fortasse aduersus hac et stertione sacrae scripturae locos,qui plane incarnationis Christi rationem assignant,hominis lapsum, seu primi hominis peccatum,iux Maii, is. illud Matthaei : Venit Filius hominis saluum

Iistrahat. facere quod perierat: In quem locum Augusti de verb- s' nus: Si homo non peccauet Filius hominis non

lar - , Vcnisi t. Adde & illud Apostoli: Christus Iesu,

venit in hunc mundum peccatores salvos facere,ubi Augustinus:Tolle vulnera,tolle mhrbos,& nulla eri causa medicinae. Nullam aliam ob causam venit, nisi peccatores salvos facere. Si militer &Ioannes ita in eum sensum dicit : Sic Deus dilexit mundum, &c. Et Paulus: Ubi vcl. , nit plenitudo temporis,&c.Respondetur quod intelliguntur de aduentu in carnem passibilem: Sic enim non venisset,nis ad redimendum hominem lapsum,aut loquuntur de facto,aut prae

supposito hominis lapsu. vel tertiδ dicitur quod magna, & praecipua causa aduentus filij Dei ini carnem,suit redemptio hominis, sed non sola. sed multae aliae fuerunt causae, quas scriptura nonegat. Non est verisimile tantum bonum qua' lis est incarnatio Christi esse datum tantum oc-

SEARCH

MENU NAVIGATION