Resolutiones in quatuor libros Sententiarum Ioannis Duns, Scoti sub R.P. Melchiore Flauio ordinis Minorum ... Cum duplici indice ... Per fratrem Ioannem Forsanum eiusdem ordinis & obseruantiae ... in lucem & praelo traditae

발행: 1600년

분량: 877페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

plane hoc pacto Christus etiam secundum humanam naturam non est creatura, quia nec a solo Deo eius humanitas est formata,sed cocurrente matre Materia quoque sui corporis prae' extiterat in virgine. Creati praeterea generalius

accipitur, ut illud dicatur creari, quod a prima

causa videlicet Deo producitur, etiam concur

rente secunda causa,ac etiam praesupposito susceptiuo : Et hoc modo omne ens aliud a Deo, praeter Christum, licitur creatura per respectum quem habet ad Deum, non per respectum ad

causam secundam , quia accipiunt c sse sui primum post non esse siue nihil esse eorum prae- . fuerit,ut in Angelis, siue susceptiuum praefuerit, 'ut in entibus naturalibus. Esse vero primum alicuius duplex intelligi potest, ut esse totale, volesse partial seu esse primae partis. Neutro autemodo Christus incepit primum esse, quia non est in eo aliquod esse totale resultas ex illis dii bus naturis,quia permanent inconfiisae, nec esse primae partis illius, quae est natura diuina, seu esse verbi incepit: quare nec hoc modo dicitur piscreatura. . Qubd si rursus inquiras virum Chri- Christussius inquantum homo, si creatura non sane. 'sNa inde sequeretur ipsum simpliciter csse cre oὶ aturam, quia quod enuntiatur de supposito cum . reduplicatione, enuntiatur de eodem simplici ter:ut si homo in quantum rationalis, sit risibilis, homo simpliciter est risibilis, ut patet per ex- Pro.3. qu ponentes. Quaeres postremo an Christus inceperit esse: hic distinctione opus est, utrum intelligatur de natura diuina,vel humana. Na quan-

452쪽

Galat.

tum ad naturam diuinam non incepit esse iuxta illud Ioannis : Antequam Abraham fieret ego sum, & Damascenus de eodem ait: Homo ille fuit in principio ergo non. 'cepit esse. secun dum vero humanam naturam incepit esse,iuxta illud Apostoli: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem.& illud eiusdem : Ubi venit plenitudo temporis &c.

DISTIN. ii . QVAEST. v NICAVtrum Christus peccare priuerim ic tr dudum foret quomodo beati pec

care non possunt : sed id habes discus sum Resol. Distinet. 4'. quaestione Qquarti. Deinde quomodo christus cum esset viator fuerit impeccabilis, quemadmodum M beati. Ad q iod dicitur, quod christus a primo initanti unionis naturae humanae cum Deo, fuit beatus, clare Deum videns , & eodem fluens, quae quidem beatitudo reddidit eum ista peccabilem.Nam fieri nequisivi quispiam sit perfecte hoc modo Deo coniunctus, & nihilominus per peccatum ab illo formaliter per transgressione praeceptorum primae tabulae aut virtualiter spertransgressionem praeceptorum secundae tabulae auertatur,quia peccatum gloria ex natura Dei repugnant. Nihilominus etsi beatis esset mereri potuit & hoc dispensatiuε, hoc est Deo patrim id illi concedent quod beatis in coelo existentibus non est. concessum, ut nouo mereri

453쪽

possint merito, licet merito antiquo suis praecibus,non quidem sibi: sed nobis mereantur. Aduerte etiarn quod Christus potest peccare pote-tia remota, non tamen propinqua, &intelligosci, qu bd ex quo christus secundum naturam humanam habuit usum liberi arbitris, secundum ipsum absolute sumptum habuit potentia peccandi, sicut & alij homines. Accipiendo verbliberum arbitrium, ut perfecte unitum fini peractum beatificum nullo modo potest peccare, nec in potentia remota,nec in propinqua stante scilicet tali beatitudine.

DISTINC T. a 3. Q v. L dca. in christo summi collata Irusiar Eceptum est a Dialecticis superlativumi bisariam accipi,affirmative videlicet, dc .

negatiuo: proinde si primo modo accipiatur, non potuit Deus summam animae christi

gratiam squae possit esse in consene,cum illi aequalem creare possit & alteri naturae intellectuali, quam etiam assiimere posset, infundere potentia sua absoluta ordinata tamen non posset, quia tunc fidelium duo ex aequo essent capita , a quibus fieret in membra gratiarum influentia, de bonorum, contra leges iam positas h gr. a diuina sapientia , & nobis explicatas ab Apo- Chri stolo: Proposuit &c. Si autem nugaliud expona- .

tur superlativus,summam gratiam potuit Deus ipse anima christi contre, quia cum haec natura

454쪽

ad summam assumi unionem potuerit, quatuni ad esse potuit, de quantum ad operari,quod non praestatur nisi summa mediate gratia. C ibdau tem reip a ita factum fuerit patet ex Magistro sententiarum libere asseuerante Deum tantum gratiam contulisse illi animae, quantum potuit. Potuit autem ex praedictis summa conserre , ergo cana contulit, quia non ad mensuram fuit illidatus spiritus, nec fuit in eo duntaxat gratiς ple-litudo quantum ad susscientiam, sicut in beato Stephano: Stephanus autem plenus gratia, nec

quatum ad praerogatiua, sicut in beata virgine Aue gratia plena: ised quantum ad superabundantiam, & redundantiam iri membra eius. D e plenitudine enim eius omnes accepimus. Vnde

ipsa gratia personae singularis,qua illa anima esliciebatur Dei formis dicitur gratia capitis,quia sicut e capite in quo viget omnes sensus est influxus in caetera mebra, sic gratia illius animae m litoriae redundat in omnes fideles,quibus gratia reconciliationis Promeruit: unde Scotus, in commendando, inquit, Christum malo excedere,quarn a laude es debita deficere, si propter ignorantiam in alterum incidere oporteat. Cui

subscribit Augustinus dicens, Quidquid tibi

vera ratione melius occurrit, scias hoc Deum magis secisse,qua non fecisse: Atqui melius apparet secundum rectam rationem summam alicui gratia esse collatam, quam non collata, carnin hocssima Dei misericordia manifestetur, co- serendo videlicet sine meritis summum gratiae

bonum. Igitur verisimile est hoc factum esse,&potiust

455쪽

potius circa Christum, quam quemvis alium, chira esset unigenitus Dei patris. Vnde apud Ioannem, Vidimus gloriam eius,quasi unigeniti a patre,hoc est qualem decet unigenitum; Illa autem est summa postibilis , ergo talis illi collata fuit. κ

Oluntatem Christi habere summam Christi ve- fruitionem bifariam intelligi potest, p tet primo formaliter,ut puta, qubd T D summa fruitio insit illi, a quocunque agentei 'producatur ,& hoc pacto potest summe frui, quia cum fruitio sit accidens ipsi voluntati

conueniens, & ad nullum eius gradum deter- 'minetur, voluntas poterit si mam recipere

fruitionem,si ipsi ab ipso Deo infundatur. Se cunda quaestio intelligi potest effectiuὸ, hoc est quod ipsa voluntas summam eliciat fruitionem,&sic non est verum, quia voluntas Angelica est perfectior naturaliter. Quocirca in- tentiorem actum ex caeteris pluribus elicere

valet. Nam tametsi voluntati Christi summa suerit collata gratia, per quam perfectius effectum produceret,iamen si Angelicae voluntati aequalis collata esset gratia, posset profectδperfectiorem adhuc enectum agere. Verun-men reipsa, & de facto Christi volutas nunc iercHlentissimὸ prae omnibus aliis creaturis fla

456쪽

aiuino verbo fruitur utroque modo, & so maliter videlicet,& elicitiue,quia licet non sit adeo perfecta veluti Angelica voluntas,nihi. Iominus concurrente summa gratia qua est donata perfectiorem elicere valet fruitionem quam Angelus,cum maiori gratia. Siquidem gratiae excellentia Angeli virtutem, & essea- p ρε 'cia excedit. Sed an sine gratia id post etὶ Haud . dubie posset quidem abique gratia summam 'a a- recipere fruitronem a Deo immittam,quia gratiastis, Ose tia respectu fruitionis sese habet, vi causa ess- fit. ciens modo quidquid potest Deus cum causa secunda,potest se solo,& posset etiam eam elicere,modo Deus stippleret vices,& coessicieriam ipsius gratiae, sicut potest supplere cocu sum cuiuscunque causae secundae , permittendo,ut altera causa naturalis agat secundu suam virtutem, perinde ac in formatione corporis Christi,virgine agente sua naturali necunditate vicem patris, & cooperationem sua adumbratione suppleuit. Haec tamen accipienda sunt de potentia Dei absoluta, qua secundum ordinatiam eius potentiam,& leges ab eo pra

scriptas nequit Christi voluntas formaster, aut effective absque summa glatia summὶ Deo frui. DIST. i . QVAEs T. I.

An intellisus auima Christi absque meilio qnocunque psitsummam Dei

457쪽

Vemadmodum ex prima resolatione GH praecedentis distinctionis voluntas tranimae Christi summa potuit donari gratia,pari ratione, &eius intellectus summa V - V -- verbi diuini visione, quia talis visio est accidens intellectui conueniens,& ad nullum eius gradum determinatur, quamobrem summum recipere valebit. Et ita esse reipsa silue de facto est verisimile,quod etiam ex illo Ioannis, Ple- Dan.I. nnum gratiae & veritatis , elici potest: Nam

quid est Christum plenum esse veritate quae est in intellectu)quam ipsum summam primae veritatis quae est Deus ipse cognitionem, i Δ&visionem habere Huc accedit Isidorus, Io. c.3.

dicens Trinitas,seu deitas,sibi soli nota est homini assumpto, quod intelligi nequit, nisi de visione summa, & notitia perfectissima crea-

turae possibili. Siquidem imperfectiorem Dei notitiam bene habent Angeli, & alij beati

Spiritus: Deinde summam hanc visionem abG que lumine glosiae,aut alio supernaturali habitu immediat & recipere, & elicere absolutὸ potest. Licet non negemus de facto , & po- Christi ia- ntia ordinata lumen gloriae prius natura illi tili i- -- inesse. Hoc patet, quia intellectus est susce--ptiuum capax talis visionis, & eiusdem con- . currente voluntate diuina ) elicitivus. Nam quod in visione naturali lumen requiratur ad mllustrandum obiectum , hoc prouenit ex obiecti imperfectione, quod de se non est Iuminosiura, Ideo indiget lumine extrinsecoi

458쪽

telligibilis. Igitur prinid, & immediatd intelli

Raescribenda venit hac in re duplex notitia actualis videlicet, & habitualis : Et quidem quantum ad primam, ristiani- asserere posivimus,animam Christi intellectuama videt liter omnia videre,quae verbum videt: Vnde Augustinus, Fortassis non crunt ibi cogitationes volubiles,ab aliis ad alia cutes,& redeuntes, sed omnem nostram scientiam uno simul conspectu videbimus, quod etsi dubium sit de De his sida beatis, tamen de anima Christi est verisimileiatim in quod non habet succedentes sibi cogitatio-M Is - nes,sed cuncta actu videt. Damascenus quo- que asserit Christi animam habuisse praescie tiam futurorum. Haec autem biseriam poni potest, uno modo, qud danima Christi unica viasione diuinam videat essentiam, tanquam o lectit primarium, & omnia quae in ea relucent veluti secundaria obiecta. Nec propterea esset haec visio infinita sicut visio insesseist' diuini quia non esset cona prehcsiua diuinae essentiae, nec necessarib obiecta secundaria videret,sed contingenter duntaxat, quae tame duo diuinae competunt visioni, nepe essentia comprehcndere,& omnia alia obiecta secudaria necessa-

tib intueri. Secundo dici potest,qudd pluribus

459쪽

LIBER TERTIV s. a 8

visionibus obiecta secundaria videat,tot videlicet, quot sunt obiecta , sed prior modus est

conuenientior: Et ne dum omnem visiis nemin se recipit,sed etiam eam aut eas si ponamus plures visiones) minus principaliter comproducit. Nec ex hoc arguitur esse infinitae virilitis,chim horum non sit agens principale. Et is modus cum magis faueat Christi perfectionibus,conuenientior est,licet plerique Theologorum non siibscribant, & ipse S cotus alium adiiciat dicens,quod possit omnia habitualiter videre, non quid in per hastutum omnium repraesentativum, sed quia quemadmodum habens speciem intelligibilem potest cum voluerit ea considerare, quae intelligib ilis species repraesentat, sic Christi anima videndo verbum diuinum,potest sigillatim cuncta in codem relucentia cognoscere,unumquodque seorsum.

Et si dixeris Christum haz ratio ne no excedCre alios beatos, clim possint ipsi ea, quae in verbo relucent seorsum, non simul intueri: Dico qubd verbii cuilibet obiecto determinata obiecta repraesentat, quae sola beatus velle videre

potest,no alia,sed animae Christi omnia reprς tentat: quocirca potest ipsa successitiὰ omnia . velle videre. Quod si aduersus praedicta obii- Cb isti an, cias hac anima sic posse Angelos illuminare, cu 'm' tamen dicat Dionysius quod illuminationes bonorum Angelorum fi ut ordinate, sic quod D. Aug.l.

superiores prius illuminantur,& deinde infe . hi raririores: R. cspondetur, communiter ita fieri, ut

dictum est in secunda resolutione

460쪽

hilominus illae resolutiones sunt quidem ordi natae non secundum naturarum ordinem, sed gratiarum. Quocirca Christi anima primo illum nari poterit,& per eam Angeli: Nec hoc in . conuenit,quia in patria beatorum animae eundem loquendi modum habebunt, quem An -

' li Dei in coelo. Quamobrem si alicui animae quoddam diuinum secretum prius fuerit reuelatu, poterit ipsa deinde Angelos huius veritatis certiores facere, sicut Angelus fecisset, bes. 3. si prius id cognouisset. Nec id inc5uenit,chmdicat Apostolus Angelos multa cognouisse concernentia mysterium reparationis huma- nae per ipsam Ecclesiam. Ait enim,Mihi omnium sanctorum minimo, & c.) multb igitur magis illuminari possut a Christi anima. Quod& Apostolus insinuare videtur dices de Christo,quod ascedit super omnes coelos, id est supra omnes choros Angelorum, ut adimpleret omni hoc est perficeret,& illuminaret. Siquidem omnes intellectuales creaturae ab ipso Christo influςntia recipiunt,& illuminatione. DIST. I . QVAEST. 3. Vtrum anima chrisi nouerit omnia in genere proprio

Notitiam esse duplicem satis supErque costasiabstractivam nempe, & intuitiuam, qu rum utraque in Christo esse potuit, cum

SEARCH

MENU NAVIGATION